Caput vīcēsimum quīntum.
Vendredi servat Rōbinsōnem. — Opēs ā lītore domum advectae auxiliō canis et lamārum. — Mūnīmenta arcī addita. — Rōbinson, faber factus et agricola, vīvit beātē.
Dulciōrem numquam, ex quō in īnsulā habitābat, somnum cēperat Rōbinson, quam hāc nocte ; quippe quī tantā numquam ūsus esset fēlīcitāte.
Sequentī māne surgunt, cōpiās in nemore conditās multīs rāmālibus tegunt, nē forte pluviā corrumpantur. Tum marī prīmum recēdente, ratem aquīs committunt, ad nāvem scopulīs illīsam dēnuō accessūrī, et sīc per sex diēs continuōs, ac bis quotīdiē, quidquid ē nāve abripī poterat, sēcum ad lītus trānsferunt. Permulta quae nōs parvī facimus, ut pote eōrum pēnūriam numquam expertī, ea illī permagnī aestimantēs abstulērunt, additīs quīnque tormentīs bellicīs omnibusque ferrāmentīs quae invenīrī aut ē nāve extrahī poterant.
Quādam diē cum in īnsulam rediissent, tenebrīs obortīs, Rōbinson lampade accēnsā scrīpta in nāve reperta perlēgit, ut inde cognōsceret cujus esset illa nāvis, et quō illa tetendisset. Invēnit autem nōn sine magnō dolōre, ista sermōne sibi ignōtō scrīpta esse. Quantopere nunc, etsī nimis sērō, illum paenituit, quod variās linguās addiscere in pueritiā neglēxisset !
Hōc itinere jam duodeciēs cōnfectō, cum essent in nāve exonerandā occupātī, tempestātem orīrī animadvertunt. Igitur ratī praedam impōnere properant, et prius abīre quam saevīret procella. Vix autem dīmidiam viae partem cōnfēcerant, cum exorta est tempestās mixta fulguribus, tonitrubus imbribusque ; quae tantā vī flūctūs ciēbat, ut, undīs ratem superantibus, cōpiae in eā positae absorbērentur. Ipsī aliquamdiū firmiter, amplectuntur mālum, nē aquīs abriperentur, etsī subinde capitis fastīgiō superfūsīs : tandem crēbrīs flūctibus compāge ratis verberātā laxātāque trabēs abiērunt.
Vendredi quidem natandō vītam servāre cōnātur : Rōbinson vērō trabī adhaerēns, nunc profundō mergitur, nunc summō pendet in flūctū ; saepius autem aquīs obrutus, attonitus plānē, atque sēnsū oculōrum auriumque orbātus jactābātur. Jam vīrēs animusque luctantem dēficiunt. Tandem magnō clāmōre sublātō, ingentī flūctū ā trabe āvulsus haurītur.
Fīdissimus intereā Vendredi dominum nōn dēseruerat, etsī ipse potuisset multō celerius ē perīculō ēvādere, sī suae ūnīus salūtī cōnsuluisset. Cum autem dominum ante oculōs suōs haustum videt, cōnfestim sē in aquam prōjicit, illumque manū sinistrā arripiēns, dextrā sē ipsum ēlevāre nītitur. Jam omnī vī connīsus, cum Rōbinsōne exanimātō ac exspīrantī lītus assequitur.
Tum Vendredi jacentis corporī superincumbere, dominum altā vōce vocāre, illum concutere, labiīs labia premere, ut animam eī īnfundat ; tandem incrēdibilī cum laetitiā animadvertit spīritum līberius meantem.
Pergit igitur eum reficere ; Rōbinsonque paulātim redeunte animō allevāns oculōs vōce dēbilī interrogat : « Ubinam ego sum ? — Inter amplexūs meōs, cārissime omnium domine, » respondet Vendredi effūsus in lacrimās. Tum erat rēs spectāculō digna hinc Rōbinsōnem vidēre servātōrī suō grātiās agentem, inde Vendredi gestientem et quasi āmentem laetitiā, quod dominum ad vītam revocāsset.
Deinde Rōbinson somnō recreātus est in lectulō quem ē nāve abstulerat. Cum diē obortō vīrēs suās recuperāvisset, nōn sine magnō dolōre vīdit nāvem penitus ēvānuisse. Quippe āvulsārum tabulārum fragmenta ad lītus dēlāta indicābant illam vī tempestātis frāctam omnīnō et dissolūtam esse. Tum Rōbinson et socius omnēs nāvis reliquiās in lītore dīligenter colligunt ; quippe quī conjectārent tabulam quamque, aut quodvīs tigillum magnō sibi ūsuī fore.
Nunc opēs omnēs servātae in arcem trānsportandae erant. Rōbinson statuit ut vicibus quisque alternīs bajulī cūstōdisque ministeriō fungerētur. Tormenta bellica complēvit pulvere nitrātō, atque in lītore collocāvit, ōre mare versus dīrēctō. Tum apud tormentum ignis accenditur, quō illud, sī rēs postulāsset, explōderētur. Prīmus ipse Rōbinson coepit cōpiās trānsvehere. Canis villōsus, quī numquam ab ejus latere recēdēbat, comes fuit in itinere haud inūtilis. Scīlicet Rōbinson illum vehiculō quod in nāvī invēnerat canem ita alligāvit, ut esset adjūtor nōn mediocris. Dentibus īnsuper fasciculum portāvit, quod quidem jam anteā ēdoctus fuerat. Cūnctōs deinde lamās mānsuētōs atque oneribus gestandīs jam assuēfactōs sēcum addūxit, ut iīs quoque ad opēs trānsferendās ūterētur. Quī cum essent septem numerō, singulī autem onerī centum et quīnquāgintā lībrārum portandō parēs, facile est intellegere quantum ūniversī factō agmine advēxerint. Congestās vērō cōpiās Rōbinsōnis spēlunca et cella capere nōn potuērunt. Igitur tentōrium amplum in vestibulō arcis exstruere properat. Rōbinson, forficibus, acubus, fīlīsque nunc īnstrūctus, celeriter hoc opus prōmōvit, atque octo diērum spatiō, suō quaeque locō fuērunt recondita.
Jam erant Rōbinsōnī sociōque grāta quibus vacārent opera. Īnstābat vērō māximē ut sibi casam aedificārent, ubi, quās spēlunca capere nōn poterat, commodius tūtiusque cōpiae conderentur. In quō quidem, fabrōrum lignāriōrum ars illīs exercenda fuit, quam neuter didicerat.
Tunc vērō nūllum erat opus quod Rōbinsōnis industriam sollertiamque difficultāte vinceret. Itaque facilī negōtiō arborēs dētruncāre, trabēs conjungere atque ērigere, parietēs laterīciōs cōnficere : quae casa foliīs cocossae tēcta tuguriīs agricolārum nostrōrum haud absimilis erat.
Posteā omnibus, ut pār erat, conditīs, Rōbinson arcem mūnīre cōnstituit. Ac prīmō, ut erant nunc ferreīs spathīs īnstrūctī, fossa, quae cingēbat arcem, ita refecta est, ut esset lātior altiorque. Deinde postēs ēriguntur, pōnsque versātilis ita adstruitur, ut ērēctus sit prō portā. Tum tormenta in aggere collocantur, bīnīs dextrum, bīnīs sinistrum latus totidemque faciem castellī tuentibus. Nunc licēbat ab impetū barbarōrum esse sēcūrīs, atque īnsuper patēbat ipsīs facilis aditus exitusque.
Interim messis advēnerat. Rōbinson vetere gladiō prō falce ūsus est ad zēam dēmetendam, sed, ad effodiendōs sōlānōrum bulbōs, ligōne inter rēs servātās repertō. Tum Rōbinson duo trībula cōnfēcit ; sociōque eōrum ūsum ēdoctō, ambō zēam ūnō diē extundunt ; duōs saccōs inde replent, sex circiter modiōrum mēnsūrā. Pāne nauticō ad vīctum aliquot mēnsium īnstrūctī erant. Quō cōnsūmptō, Rōbinson ipse pānem coquere cōnstituit.
Nīmīrum molam manuāriam ē nāve apportāverat. Nihil igitur eī dēfuit nisi crībrum dēnsum ad crībrandam farīnam, furnusque ad coquendum pānem. Crībrī locō, tēlae genus apud Indōs cōnfectum repertumque in nāve adhibuit. Furnum vērō haud difficile fuit fabricāre.
Cum autem Rōbinson agricultūrae tum propter ejus ūtilitātem, tum propter jūcunditātem inprīmīs operam dare cuperet, officīnam vōmeribus īnstrūmentīsque aliīs cōnficiendīs idōneam exstruere cōnstituit. Quippe quī nunc habēret follem, tantamque ferrī cōpiam, quanta sibi per tōtam vītam, quam longa foret, sufficere vidērētur. Igitur pluviī temporis partem ferrāmentīs cōnflandīs et excūdendīs impendunt ; quod quidem post nōnnūllōs cōnātūs irritōs praeclārē illīs successit. Posteā et arātrum excōgitāvērunt tam leve et aptum, ut lamae ipsae sēnsim arandō assuēverint. Tum occā perfectā, exāctō tempore pluviō, duōs frūmentī modiōs, ūnum hordeī, dīmidium pīsōrum terrae commīsit, quae herbēscentem brevī fūdit viriditātem, et intrā duōs mēnsēs sēmina sibi commissa incrēdibilī faenore reddidit.
Interim capra duōs pepererat haedulōs, ita ut hoc quoque animālium genus in īnsulā propāgārētur. Canis cūstōdis mūnere noctū fungēbātur. Psittacus sīve inter cēnandum, sīve inter labōrandum eōs garriendō recreābat. Lamae autem nunc summam ūtilitātem illīs praestitērunt : hae enim nōn sōlum lac, cāseōs, būtȳrumque praebēbant ; illī vērō in agrīs colendīs magnō erant adjūmentō. Sīc ad vītae fēlīcitātem perfectam nihil Rōbinsōnī dēerat, praeter parentēs et patriam. Tunc enim ex omnī parte beātus fuisset.