Caput vīcēsimum sextum.
Adsunt ! adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur. — Parātur bellum. — Duo virī adversus quīnquāgintā. — Victōris clēmentia.
Haec inter sex mēnsēs efflūxēre, nec Vendredi ūllam dēnuō dē patriā repetendā mentiōnem dominō fēcerat. Saepius autem, cōnfectō labōre, montem, unde īnsulam, in quā nātus erat, prōspectāret, cōnscendere solēbat. Ibi meditābundus sedēbat, lūgēns quod ā patre in perpetuum disjūnctus esse vidērētur. Et ipse Rōbinson tacēbat dē hōc itinere ; quippe quī nōn posset amīcī vōtīs prius obsecundāre, quam cūncta ad novum vīvendī genus fuissent disposita.
Nunc autem absolūtīs rēbus māximē necessāriīs, Rōbinson prīmus nāvis ad sociī patrem arcessendum dēnuō parandae auctor fuit. Quō audītō, Vendredi tantā etiamnum quantā prius laetitiā affectus, grātum ergā Rōbinsōnem animum eōdem modō dēclārāvit. Proximō igitur diē opus inchoātum est, īnstrūctīsque idōneīs secūribus longē fēlīcius rēs cessit.
Diē quādam, Rōbinson, in negōtiō quōdam domesticō occupātus, socium ad lītus mīsit, ut testūdinem quaereret ; diū enim grātō hōc cibō caruerant. Ille vērō brevī magnā cum festīnātiōne rediit ; anhēlāns pavitānsque haec sōla prōferre potuit : « Adsunt ! adsunt ! » Territus ipse Rōbinson interrogat quisnam adsit. « Ō domine ! ūna, duae, trēs, sex scaphae ! » Numerō scīlicet inter trēs et sex, propter animī agitātiōnem, reminīscī nōn potuit.
Rōbinson quam vēlōcissimē collem cōnscendit, atque nōn sine horrōre agnōscit, Vendredi nōn errāvisse ; atque ipse numerat sex scaphās barbarīs replētās, quī appellere lītorī cōnābantur. Tum celeriter dēscendit, sociīque trepidantis animum cōnfirmat, interrogāns an fidēliter et strēnuē cum ipsō stāre velit, sī cum barbarīs sit dēcertandum.
« Vīta mea tua est, » respondit ille, cum interim satis firmātus fortitūdinem prīstinam in animum revocāsset. « Age vērō, Rōbinson exclāmat, absit ut barbarī inhūmāna exsequantur cōnsilia ! Quae cōnstituerim ego, tibi inter eundum expōnam ; nunc nōn loquendī, sed agendī tempus est. »
Tum ūnum ē tormentīs ē vallō dēdūcit, rotīs suffultum ; sex sclopēta majōra, quattuor minōra, replētaque illa, cum duōbus gladiīs prōfert. Uterque duōbus sclopētīs manuāriīs gladiōque cingulum īnstruit, tria sclopēta majōra umerō impōnit, tormentōque trahendō adjungitur. Abundābant praetereā globīs plumbeīs majōribus minōribusque, et pulvere nitrātō. Sīc cum hōc mīlitārī apparātū fortiter ad bellum prōgrediuntur.
Ponte versātilī trājectō, cōnsistunt. Tum Rōbinson sociō omne bellī cōnsilium exposuit. « Montem circum, ait, atque per dēnsissimam silvam ībimus, nē ab hostibus cōnspiciāmur. Tum in arbustīs dēnsīs ad lītus ferē prōcurrentibus ad eōs propius accēdēmus. Cum erimus intrā tēlī jactum, subitō tormentum explōdātur bellicum, quō barbarī, crēdō equidem, territī, relictā praedā, in scaphās cōnfugient. » Tum commīlitōnī manum porrigit ; et uterque sē fortissimī mīlitis officiō fūnctūrum pollicētur.
Interim tacitō gressū ūsque ad extrēmam dūmētōrum partem perveniunt. Rōbinson comitis aurī īnsusurrat, ut quam cautissimē post magnam quamdam arborem adrēpat, redeatque sibi dēclārātūrus num hostēs inde cōnspicī possint. Vendredi, reversus, nūntiat optimē illōs observārī posse, ignem circumsedentēs, ossaque alterīus captīvī jam mactātī assāta rōdentēs ; alterum nōn procul ab illīs vīnctum jacēre ; hunc ex albō genere hominum vidērī, et parī necī dēstinātum.
Nōn tenuit īram Rōbinson, dē virō albō inprīmīs audiēns. Tubum opticum, quem nāve servātum sēcum apportāverat, praetendit post arborem ipse collocātus, et ea quae Vendredi retulerat, ipse vēra esse dēprehendit. Quīnquāgintā circiter canibālēs apud ignem cōnsēderant ; captīvum vērō jacentem Eurōpaeum esse facile agnōvit. Tum autem exārsit, sanguis fervet, pectus aestuat. Sī vērō prīmum hunc animī mōtum sequitur, temere impetū factō multum effundet sanguinis : nōvit enim ratiōnem caecā animī perturbātiōne vincī numquam oportēre ; itaque indignātiōnem cohibet.
Ad eam deinde partem dūmētōrum, quae longius excurrēbant, prōgressus, animadvertit hiātum mediocrem ē longinquō vix cōnspiciendum. Collocātum ibi tormentum ita dīrigit, ut globus super capita barbarōrum ēmissus nēminem laedat. Deinde sociō tacitē significat ut accūrātē ipsum in omnibus imitētur, quae agentem ipsum vīderit.
Quō factō, duo sclopēta pōnit humī, tertium manū tenet : quod Vendredi imitātus est. Tum fūnem incendiārium rīmulae tormentī admovet. Ignem pulvis concipit ; globus explōditur. Fragōre audītō, barbarī ē caespitibus ad terram prōcidunt, quasi omnēs ūnā occīsī, Rōbinson et socius in exitum reī intentī ērēctīque, ad pugnam, sī necesse foret, cētera parant. Mox vērō barbarī, terrōre, quō prīmum perculsī fuerant, parumper sēdātō, in pedēs sē ērigunt. Pavidiōrēs ad scaphās profugiunt, fortiōrēs arma capiunt.
Illī vērō, sōlō tormentī fragōre exterritī, neque ignem, neque globum vīderant ; itaque terror eōrum Rōbinsōnis exspectātiōne minor fuit. Cum autem nihil circumspiciendō animadverterent quō rūrsus terrērentur, animum statim recēpērunt. Fugientēs quoque revertuntur ; cūnctī horrendum clāmōrem ēdunt, atque saevissimō vultū gestūque arma vibrantēs chorum bellicum īnstaurant.
Rōbinson haeret etiam dubius, dōnec chorō fīnis fieret. Cum vērō vīdisset barbarōs iterum cōnsīdere, duōsque mittī quī Eurōpaeum addūcerent mactandum, tum diūtius īram cohibēre nōn potuit. Scīlicet praecipit sociō vōce submissā : « Tū ad dextram, ego ad sinistram : Deus nōs adjuvet ! » Hīs dictīs, sclopētum ipse explōdit : idem facit Vendredi, quī melius Rōbinsōne collīneāverat. In sinistrā enim parte quīnque, in dextrā trēs tantum prōcidērunt. Ex quibus octo, trēs interfectī, quīnque vulnerātī modo erant, Mīra fuit festīnātiō quā jam omnēs quī illaesī fuerant, fugam corripuēre. Aliī, alia in loca aufugientēs, immānem ēdunt ejulātum. Rōbinson nunc prōrumpere gestit, ut fugientēs persequātur, miserumque Eurōpaeum vinculīs līberet ; sed obstupuit sānē, cum nōnnūllōs fugientium rūrsus coalēscere, et sē ad dēfēnsiōnem parāre vīdisset. Itaque quam celerrimē alterum sclopētum arripit. Īdem Vendredi, ambōque suum quisque explōdunt. Hīc duo tantum occubuērunt barbarī. Nōnnūllī autem, vulnerātī scīlicet, clāmantēs atque ululantēs, āmentium īnstar, discurrunt ; aliī cruentī, aliī vehementer laesī. Ex istīs nōn multō post trēs etiam sēmianimēs prōcidunt.
« Agedum, Vendredi, » Rōbinson exclāmat, dum sclopētum abjicit explōsum, ut tertium replētum arripiat ; « prōrumpāmus. » Hīs dictīs, factō impetū, ambō in campum ruunt, Rōbinsonque ad captīvum prōvolat. Dum autem ad illum accēdit, nōnnūllōs barbarōrum fugientium animadvertit gradum sistere, atque ad pugnam sē compōnere. Hoc Rōbinson sociō innuit. Quī quidem, signō ejus intellēctō propius accessit, sclopētōque explōsō ūnum ex illīs prōstrāvit.
Interim Rōbinson cultrō vincula secat, quibus captīvī manūs pedēsque cōnstrictī erant. Tum Germānicō sermōne interrogat, quisnam sit. Captīvus Latīnīs verbīs respondet sē Chrīstiānum et Hispānum esse. Tunc illī Rōbinson sclopētum manuārium gladiumque porrigit, ut ad pugnam dirimendam ipse auxiliō sit. Hispānus vix sclopētum gladiumque accēperat, cum furōre percitus, bellumque commūne recentiōre īrā gerēns, in barbarōs impetum facit, et dum cēterī ad scaphās sē recipiunt, nōnnūllōs cūnctantēs caedit. Jamque illī vēlīs rēmīsque aufūgēre.
Vendredi Hispānusque ūnam ē scaphīs relictīs cōnscendere statuunt, ut fugientēs persequantur. Rōbinson autem eōs ā cōnsiliō āvertit, hīs dictīs : « Abundē est, amīcī ! sanguinis hūmānī satis profūdimus, plūs fortasse quam fās erat. Cēterī vīvant, cum nōbīs porrō nocēre nec velint, nec valeant. »
« Fierī autem potest, excipit Vendredi, ut majōre numerō revertantur. — Sit sānē ! » Rōbinson respondet, ejus umerum lēniter percutiēns ; « nōnne exercitus quoque noster auctus est ? » Hispānum ostendēns. « Nunc licet nōbīs vel legiōnem integram istōrum aggredī caedereque, seu in apertō, seu intrā vallum proeliēmur. »
Jam vir noster, ut erat hūmānissimus, campum pugnae lacrimāns circumīvit, sī forte cuiquam barbarōrum adhūc spīrantium posset succurrere. Plūrimī autem exspīrāverant ; cēterīque, inter manūs ejus vīnum vulneribus īnstillantis, animam efflant. Ūnus et vīgintī numerō barbarī dēsīderātī sunt ; nec vulnerātus quidem ūllus inter victōrēs fuerat.