Caput vīcēsimum septimum.
Vendredi patrem suum invenit. — Hispānus nārrat suōs cāsūs.
Rōbinson, cupidus scaphae quam barbarī relīquerant īnspiciendae, ad eam accessit, atque nōn sine magnā admīrātiōne in illā invēnit hominem alium, manibus pedibusque miserābiliter vīnctum, mortuō quam vīvō similiōrem.
Rōbinson statim solūtīs ejus vinculīs, eum ērigere nītitur. Hic vērō neque stāre, neque loquī poterat ; flēbiliter potius ingemēbat, ratus nīmīrum sē nunc ad mortem trahī. Cum ille gente barbarus, nōn autem Eurōpaeus esset, Rōbinson socium vocat mortuōrum corpora congerentem, ut patriō sermōne hominem alloquātur. Vix autem Vendredi captīvum cōnspexit, cum spectāculum ejusmodī īnsecūtum est, quod Rōbinson et Hispānus nōn sine lacrimīs intuērī potuērunt. Scīlicet Vendredi, subitō quasi lymphātus, in captīvī amplexūs prōvolāre, eum ōsculārī, urgēre ; clāmāre, rīdēre, exsultāre, saltāre, flēre, manūs torquēre, faciem et pectus foedāre, iterumque exclāmāre, āmentem dēnique tōtō habitū referre. Diū quoque et multum Rōbinson socium prius interrogāvit quam ille hoc ūnum breviter dominō respondisset : « Pater meus ! »
Jam vērō cūncta quibus optimus ille juvenis laetitiam pietātemque exprimere gestiēbat, verbīs nēmō dēscrīpserit. Vīciēs ille ē scaphā in terram, ē terrā in scapham prōsilit. Rōbinson vīnī aliquantulum quod in lagēnā reliquum habēbat, fīliō trādit, quō patris membra tumentia foveat. Tum paululum sēcessit, ut Vendredi līberius sēsē tōtum daret laetitiae.
Ac aliquantō post reversus, interrogat an cibum aliquem patrī praebuerit : tum respondentī sē minimē adhūc dē hōc cōgitāsse, Rōbinson jentāculum suum ipsī offert, quod hic patrī trādidit. Tum repente ē scaphā prōsiluit, atque ita celeriter prōcurrit, ut jam extrā cōnspectum esset prius quam Rōbinson eum posset interrogāre. Mox autem reversus est, manū alterā urceum aquae plēnum, alterā pānem cāseumque tenēns. Illum patrī, hunc dominō porrigit, ut jentāculum, quō ille sē dēfraudāverat, compēnsāret. Senex aquā gelidā subitō recreātus est ; quippe quī sitī excruciātus in eō erat ut prōrsus dēficeret.
Jam Rōbinson ad Hispānum in grāmine prōstrātum languentemque sē convertit ; istum quoque ā sociō pōtū cibōque reficiendum cūrāvit. Tum illum ad scapham dēdūcit, in quam, tormentō quoque, sclopētīs spoliīsque interfectōrum onerātam, Vendredi saltū sē dedit ; tamque vēlōciter, ventō quamvīs adversō, eam rēmīs impulit, ut Rōbinson nāvigantis cursum in lītore pedibus incēdēns vix aequāret.
Brevī ad arcem perventum est, in quam omnēs nunc ab omnī perīculō līberātī ingressī sunt. Tum hospitēs ambō cēnam salūbrem parant. Et certē Rōbinson subrīsit, cum cōgitāsset sē persōnam rēgis referre. Tōtī scīlicet nunc īnsulae imperitābat ; omnēs ejus subditī vītam illī acceptam referre dēbēbant, ab ejus nūtū pendēre, atque, sī opus esset, vītam ipsam prō dominō profundere.
Tunc sīc socium Rōbinson alloquitur : « Duplicī nōmine fēstus nōbīs hic diēs habēbitur : tum quod duōs hominēs ex faucibus barbarōrum ēripuimus ; tum quod tū ipse, ō amīce, patrem tuum recēpistī. Lautissimīs igitur dapibus hodiē mēnsam īnstruāmus. »
Inter epulandum nārrāvit Hispānus, quō fātō inter manūs barbarōrum incidisset. Cum ille sex ferē mēnsēs inter eōs versātus fuisset, eōrum linguam ita didicerat, ut cōgitāta verbīs exprimeret, Vendredique apud dominum mūnere interpretis fungēbātur. Summa eōrum, quae nunc ille nārrāvit, haec est :
« Nāvis nostra ad mercātūram nigrōrum hominum faciendam profecta erat. Ab ōrā scīlicet Āfricae vēnimus, ubi variās mercēs ex Eurōpā cum grānulīs aureīs, ebore atque hominibus nigrīs mūtāverāmus, odiōsō quidem et inhūmānō quaestū : hōs centum numerō nāvī imposuerāmus in Americam trānsvehendōs. Jam vīgintī eōrum vītā excesserant, aliīs quippe super aliōs prōmiscuē congestīs. Tempestās saeva et diuturna ab itinere dēerrantēs ad ōram Brasiliae nōs abripuit. Cum nāvis fatīscere coepisset, nec in altum revertī gubernātor audēret, satius dūxit ōram terrae continentis legere. Exortā subitō novā tempestāte, ventīs reflantibus rejecta est nāvis ā continente, et noctū prope īnsulam quamdam in scopulōs conjecta. Nōnnūlla explōsimus tormenta, et, sīcuti fierī solet, significāvimus nōs in discrīmine versārī, et statuimus nāvem, quoad fierī posset, nōn dēserere. Hāc mente servōrum nigrōrum vincula solvimus, ut illī nōs ad aquam undique per compāgēs laxātās abundantem hauriendam adjuvārent. Quī simul līberōs sē sentiunt, factā cōnspīrātiōne, scaphās occupant ad lībertātem simul vītamque servandam. Tum inopēs cōnsiliī haesimus. Illōs enim vī adhibitā cōgendī potestās nōbīs nōn erat ; quippe nōs quīndecim numerō, illī octōgintā, multī quoque eōrum nostrīs armīs potītī. Neque tamen minus anceps perīculum erat dērelictīs in nāve scōpulīs haerente, sine scaphārum auxiliō : ad precēs igitur cōnfūgimus, eōs ōrantēs quī paulō ante servī erant, ut vel remanērent, vel nōs sēcum abdūcerent. Hīc vērō nōn possum quīn hūmānitātī illōrum laudēs dēbitās persolvam. Etsī enim illīs saevissimē ūsī fuerāmus, tamen misericordiā commōtī hoc nōbīs concessērunt, ut in scaphās, sed cūnctī inermēs, admitterēmur.
« Tum in eās dēsiluimus, tantā multitūdine, ut paene submergerentur. Interim dum ad īnsulam proximam tendimus, mūtātus subitō ventus nōs, quantumvīs rēmīs connīsōs, in altum prōpulit. Tum vērō praesentissimum fuit vītae discrīmen. Attamen scaphae, quamvīs māximē onerātae, et flūctibus crēbrīs jactātae, undārum vim superābant ; ac dēmum praeter omnem exspectātiōnem, nēmine āmissō, ad īnsulam plānē ignōtam dēlātae sunt, cujus ab incolīs hūmānissimē exceptī sumus. Vītam apud illōs hūc ūsque dēgimus, suō quisque modō, miserō illō quidem ; barbarī quippe, nūllum agrum exercentēs, piscibus tantum frūctibusque vēscuntur. Illī nōbīscum libenter suam cibāriōrum paucitātem commūnicāvērunt, nōsque docuērunt quā arte piscārentur, ut ipsī, quae essent ad vīvendum necessāria, parārēmus. Longē melior sānē erat nigrōrum hominum condiciō ; quippe quī et huic vītae assuētī, et nunc in lībertātem vindicātī essent.
« Paucīs abhinc diēbus gēns quaedam fīnitima īnsulae bellum intulit. Tunc omnēs arma capiunt : nōs quoque exīstimāmus nostrum esse officium, sānctum atque sollemne, hospitibus tam hūmānīs auxiliārī.
« Ego quidem ā latere fortissimī illīus senis pugnāvī, quī leōnis īnstar in hostēs dēnsissimōs irruit. Quem cum ab hostibus circumventum vīdissem, dum dīmicantī opem ferre properō, ipse īnfēlīx cum eō captus sum. Duōs inde diēs duāsque noctēs manibus pedibusque vīnctī dēgimus, sitī īnsuper famēque excruciātī. Hodiernō autem diē vix exortō ad scaphās prōtrahimur, scīlicet ut, prō ferō suō mōre, praedam illī vorārent. Tum vērō dīvīna prōvidentia, vōs, ō virī fortēs magnanimīque, ad nōs servandōs mīsit, ut vōbīs ejusmodī beneficium dēbērēmus, quod solvere numquam erit in nostrā potestāte. »
Hispānus hīs dictīs conticuit ; effūsīs autem lacrimīs significāvit quam grātō esset animō. Rōbinson incrēdibilī cum laetitiā comperit vērissimum esse quod prius conjēcerat, Vendredique cum eō dīvīnae prōvidentiae et sapientiam et benignitātem admīrātus est.