Caput vīcēsimum nōnum.
Nāvis anglica appulsa ad īnsulam. — Quō cāsū. — Magna Rōbinsōnis in praefectum merita. — Spēs līberātiōnis.
Octo jam ēlāpsīs diēbus nōndum lēgātī redierant. Vendredi saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat ; nec tamen, quamvīs intentīs intuērētur oculīs, quidquam cōnspiciēbat. Tandem diē quādam, cum Rōbinson domī occupātus esset, ecce subitō redit ille exsultāns, ac procul : « Adveniunt ! adveniunt ! » Hōc nūntiō laetus Rōbinson, telescopiō arreptō, ad collem properat. Inde ē longinquō prōspicit scapham ad īnsulam tendentem. Sed, quassāns caput, « Incertum, ait ille sociō, an hoc vērē sit quod exspectāmus. » Vendredi expalluit : Rōbinson iterum speculātur ; nunc jam rēs est nōn dubia. Scīlicet Eurōpaeāna erat nāvicula, albīque hominēs in eā armātī. Extemplō sociī alium collem cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō fuit stupor cernentium nāvem ingentem Anglicam, in ancorīs stantem !
Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā invicem afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis ; inde vērō stupet metuitque, quod nōn liquet quō cōnsiliō nāvis ista hoc appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs. Inde cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere, ex quibus octo armātī, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī quidem vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex illīs misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus sublātīs ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus cōnspectīs, Rōbinson perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At brevī nōn sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs necem captīvō intentantēs, ac deinde tribus captīvīs relictīs proximum petentēs nemus. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque vultū, ad cōgitātiōnēs quid deinde futūrum esset dolōre conversō. Tum Rōbinson, cujus in mentem aliēnīs malīs propria revocābantur, miserīs istīs hominibus vel ipsīus vītae perīculō opem ferre statuit. Igitur Vendredi jubētur sclopēta, gladiōs apparātumque tormentārium quam celerrimē afferre : ipse remanēre satius dūxit, speculātūrus quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad pugnandum parātīs, magnā cum voluptāte nostrī animadvertunt nautās vagantēs in umbrā passim recubāre, ut somnō, diēī fervidissimō tempore, indulgērent. Tum Rōbinson, cum paululum exspectāsset, cōnfīdentī animō ad miserōs illōs accēdit. Quī cum faciē ā Rōbinsōne āversā sedērent, attonitī stupuērunt, audītā vōce subitō clāmantis : « Quīnam virī estis ? » At illī exsilīre, fugamque parāre. Rōbinson vērō Germānicō sermōne hortātur, nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē malīs, et quid opis ipse ferre posset, interrogat. « Anglī sumus, » respondet ūnus, quī Germānicam linguam apprīmē intellegēbat. « Ego sum praefectus nāvis : nautae meī, conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō statuerant mē cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam dēprecantibus concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā, inopiā et miseriā peritūrīs, est ipsā morte acerbior. — Ego vōs, inquit Rōbinson, ex omnī difficultāte expediam, vel ipsīus capitis meī perīculō, sed duplicī lēge, scīlicet ut mihi tū, quamdiū in īnsulā, cum tuīs pāreās ; deinde ut, sī nāvem tuam tibi restituere mihi contigerit, mē meōsque in Angliam revehās. » Quae cum praefectus affirmandō prōmīsisset, tum Rōbinson sclopētō quemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne, ut iīs nēmō ante ūterētur quam ipse jussisset. « Scelestōs hominēs, addit ille, somnō nunc sōpītōs, et passim jacentēs occupēmus ; sed incruenta sit victōria. »
Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt ; Vendredi laqueōs, quibus illī ligātī fuerant, sēcum ferente. Jam ad proximum accēdunt, in faciem prōstrātum, et somnō tam altō oppressum, ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius obstrūxerint quam penitus experrēctus esset. Manibus ā tergō revīnctīs, in eōdem statū immōtus manēre jubētur ; quī, sī vel minimam vōcem ēdiderit, jugulābitur.
Quō factō, ad secundum properant, quem ligātum pariter supīnum collocant, eadem, nisi sileat, intentantēs. Et jam, favente suprēmō illō scelerum vindice, sex in vinculīs erant, cum postrēmī duo, subitō experrēctī surgentēsque, arma corripiunt. « Ō vōs scelestī, exclāmat Rōbinson, cernite sociōs, arma abjicite ; pereat quī cūnctābitur. » Haec cum intonuisset, illī, gladiīs abjectīs, in genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī veniam ā praefectō petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs implicantur. Tum Rōbinson jubet ūniversōs in spēluncam contrūdī ; ōstiōque validīs arborum rāmīs obstrūctō, mandat cūstōdī ut interficiātur sī quis claustrum tentat perrumpere. Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt, quam vectibus admōtīs in siccum prōtrahunt ; carīnā deinde perforātā.
Sub hōram post merīdiem tertiam, tormentum ē nāvī explōditur, ad revocandōs ex īnsulā nautās. Quō signō ter repetītō cum nēmō rediisset, alia scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc Rōbinson cum sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae ad priōrem currunt, quam vident in siccō, et perforātam. Jam circumspicere, sociōsque nōmine vocāre. Nēmō autem fuit quī respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson, quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi metū coāctī vēnerant in sceleris societātem, Vendredi gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent impetrāssentque, tum armīs redditīs eōs, quae ipse praecēperit, sēdulō exsequī jubet.
Interim quī posteriōrī scaphā advectī fuerant, sustulēre clāmōrem. Redditur et major ā Rōbinsōnis commīlitōnibus ; hoc enim ille jusserat, ut advenae in nemora allicerentur. Illī scīlicet, vōce respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per silvās vagantur. Sed nēmine repertō, cum jam advesperāsceret, noctem veritī, ad scapham redeunt, cursū et vānō errōre fessī. Atque, ut quisque occurrit, excipitur ab īnsidiantibus, quōrum in manūs sex ita incidērunt. Cum quattuor aliī reverterentur, mittitur ad hōs ūnus nautārum in grātiam receptōrum, interrogātūrus, an sponte armīs abjectīs sē submittere velint ; nī faciant, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā abhinc passibus, quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse, quī ipsōs caederent. Tum Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit, ad verba lēgātī cōnfirmanda. Priusque illī terrōre quam bellō vincuntur. « An vērō dēlictī veniam impetrātūrī sumus ? » quīdam ex iīs tandem rogat. Cui praefectus in virgultīs latēns sīc acclāmāvit : « Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō arma ē manibus ceciderint, vītam habēbitis, Atkins exceptō. » Scīlicet ille sēditiōnis concitor fuerat. Tum ūniversī statim arma abjicere. Atkins autem exclāmāns, praefectum obtestātur ut sibi parcat ignōscatque commūne esse omnium scelus. Praefectus respondet, sē, quod ūnum posset, prōcūrātōris eum clēmentiae commendātūrum ; quod illī placuerit, exspectet.
Quō factō, Vendredi cum tribus nautīs ad illōs vinciendōs mittitur. Jam Rōbinson, quī prōcūrātōris persōnam agēbat, accessit cum praefectō. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit, quibus eam nātūrae bonitātem nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē paenitēret : hī ad arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs quī in antrum anteā conjectī erant, duōs etiam addūcī jussit, dē quibus bene quoque spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit, et quae posteā acciderint, restat ut nārrētur.