WeRead Powered by ReaderPub
Robinson Crusoëus cover

Robinson Crusoëus

Chapter 68: Caput trīcēsimum.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A young man eager for travel leaves his family, embarks on sea voyages, and becomes shipwrecked and stranded alone on a remote island. He survives by foraging and cultivating food, fashioning tools and clothing, building shelter and boats, and making weapons and traps. Solitude, storms, illness, and occasional earthquakes test his endurance, while discoveries of bones and signs of other people provoke fear and investigation. He rescues and instructs a companion, teaches language and skills, and together they defend the island, exploit wrecked ships, and establish more permanent habitation. Ultimately rescue and return lead him back to a sober, industrious life.

Caput trīcēsimum.

Fundāta colōnia. — Rōbinson relinquit īnsulam. — Quod accidit in patriam redeuntī. — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.

Quibus culpa remissa fuerat, hī, ante arcem collēctī, decem numerō erant. Rōbinson, prōcūrātōris nōmine, quālem eum esse dūcēbant, dēclārat, eā lēge ipsōs sēditiōnis veniam impetrātūrōs ut praefectum lēgitimum in recuperandā nāve adjuvent. Quae sententia etiam captīvīs dēnūntiātur. Tum utrīsque captīvīs simul et līberīs ūnā conversandī cōpia data est, ut sēsē mūtuō in fide servandā cōnfirmārent, cum haec sōla sontibus patēret salūtis via.

Interim fabrō lignāriō mandātur ut alterīus scaphae perforātae carīnam reficiat. Tum altera praefectō, altera gubernātōrī trāditur, nautīs inter utrumque dīvīsīs, cūnctīque apparātō bellicō īnstrūctī vēla faciunt.

Rōbinson, cujus fortūna ex ēventū hujus incoeptī pendēbat, tantā animī perturbātiōne sollicitūdineque agitābātur, ut stāre locō nescīret : nunc in spēluncā sedēre, nunc in collem adscendere ; et quia noctū oculōrum cessābat ūsus, auribus captāre sī forte aliquid ē nāve audīret. Augēbātur sollicitūdō exspectātiōne signī dē quō inter eōs convēnerat. Triplex scīlicet explōsiō nōndum audīta erat, etsī mediā nocte ingruente.

Et jam spēs omnis abierat, cum subitō fit sonitus ē longinquō. Rōbinson, quasi ē somnō repente excitātus, aurēs ērigit. Sequitur altera explōsiō, et deinde tertia. Nunc cōnstat nāvem esse expugnātam ; nunc certō in Eurōpam profectūrus est. Tum āmēns laetitiā dēvolāre, socium in grāmine recubantem excitāre, amplectī, deinde ad arcem currere, sarcināsque raptim colligere.

Diē nōndum exortō, ad collem rūrsus properat ; eōque ubi nāvis in ancorīs stābat, oculōs intendit, lūcem diēī plēnam exspectāns : ac brevī cōnspicit praefectum nāvis, collem, nōnnūllīs ipsum comitantibus, cōnscendentem. Rōbinson ūnō impetū ejus in amplexūs prōvolat. Tum praefectus nārrat sē nāve fēlīciter admodum potītum esse, nēmine occīsō, nec vulnerātō quidem ; scīlicet obscūrā nocte ita ēvēnisse, ut nec agnōscerētur ipse, nec comitēs ā nāve prohibērentur. Turbulentissimōs sēditiōnis auctōrēs sibi quidem obstitisse, captōs vērō in vincula fuisse conjectōs. Hīs dictīs, cibōs quōsdam dēlicātiōrēs ē nāve afferrī jubet, laetīque omnēs lautissimō convīviō recreātī sunt.

Deinde praefectus Rōbinsōnem rogāvit, quidnam nunc sibi faciendum mandāret, quō ipsī grātiam persolveret. Huic Rōbinson : « Praeter hesterna prōmissa, haec tria tē rogābō : prīmum quidem ut hīc commorēris, dōnec pater sociī meī redierit ; tum ut mē meōsque in nāve excipiās ; dēnique ut sēditiōnis auctōribus veniam condōnēs. Haec sōla dēlictī poena sit in hāc īnsulā dēserī. »

Praefectus, haec pacta conventaque quam religiōsissimē servātūrum sē pollicitus, captīvōs addūcī jubet, pessimīsque eōrum dēsignātīs poenam irrogātam dēnūntiat ; neque illī sine laetitiā hoc audiērunt, cōnsciī quippe capitālis admissī facinoris. Rōbinson eōs benignē docuit quōmodo vīctum quaererent, illīsque rēs suās omnēs relictūrum sē prōmīsit.

Dum noster haec loquitur, Vendredi magnō cursū anhēlāns nūntiat patrem cum Hispānīs advēnisse. Cūnctī igitur illīs obviam properant. Vendredi, cēterōs praevertēns, in amplexūs patris praecurrerat. Rōbinson nōn sine admīrātiōne duās mulierēs inter advenās cōnspexit ; Dominicusque interrogātus docet uxōrēs esse duōrum Hispānōrum, quās illī in ipsā regiōne suscēperant. Hī vērō ubi audiērunt Rōbinsōnem mox profectūrum, nōnnūllōsque rēmigēs in īnsulā relictūrum esse, rogāvērunt ut sibi quoque licēret in eā remanēre ; sē enim, omnibus audītīs quae aliī memorāverant, jūcundiōrem illa sibi sēdem nōn optāre. Quibus precibus Rōbinson annuit libentissimē ; gaudēbat inprīmīs duōs hīc spectātā probitāte virōs relinquere. Spērābat enim fore ut eōrum operā et exemplō cēterī ad meliōrem frūgem redūcerentur. Hāc mente aliōs omnēs eōrum auctōritātī subjicere cōnstituit.

Itaque ūniversōs arcessī jubet : sex Anglī erant, et duo Hispānī cum uxōribus. Quibus convocātīs, suam Rōbinson dēclārāvit voluntātem, hīs verbīs : « Nēminem fore spērō, quī mihi jūs dēneget dē rēbus meīs, id est, hāc īnsulā, cum omnibus quae in eā sunt, arbitriō meō statuendī. Optō autem ut omnium cujusque vestrum, quī hīc remānsūrī estis, condiciō sit beātissima ; atque ad id assequendum, certās lēgēs nōn habentibus meum est īnstituere, vestrum autem sequī.

« Haec igitur accipite.

« Hōs ambō Hispānōs ego meōs in īnsulā vicāriōs cōnstituō. Hī praecipient ; vōs pārēbitis. Hīs committō apparātum omnem bellicum, variaque īnstrūmenta, eā tamen lēge ut illī vōbīs necessāria praebeant ; vōs autem cum iīs honestē in pāce vīvātis.

« Ac prīncipiō Deum colite ; nūlla enim cīvitās firma, nisi fundāmentum sit pietās.

« Proxima pietātī sit jūstitia. Jūs suum cuique tribuātur, ac nē cui quis noceat.

« Dē cēterīs ambō Hispānī vīderint. Illī fīnēs agrīs assignābunt, jūraque, prout rēs postulābit, prīvāta pūblicaque statuent.

« Forsan et ōlim dabitur dē vōbīs audīre, aut mē aliquandō juvābit extrēmum in hāc īnsulā mihi cārissimā vītae, tempus agere. Vae illī quī intereā īnstitūta mea trānsgressus fuerit ! Ego hominem in cymbā impositum flūctibus saevissimā tempestāte agitātīs trādam hauriendum. »

Hīs audītīs, assēnsēre omnēs, oboedientiamque pollicitī sunt.

Tum noster ea notāvit quae sēcum āveheret : scīlicet 1º. vestem ē pellibus ā sē ipsō cōnfectam, cum umbellā ; 2º. hastam propriā quoque arte perfectam, arcum, secūrimque siliceam ; 3º. psittacum, canem villōsum, lamāsque duōs ; 4º. varia īnstrūmenta, quae, cum esset sōlitārius, fabricāverat. Hīs cūnctīs in nāvem trānsportātīs, secundōque spīrante ventō, proximō diē proficīscī cōnstituunt. Jamque tempus adest. Tum Rōbinson lacrimāns eōs quī remānsūrī erant ad concordiam pietātemque sequendam dēnuō hortātus, ultimum valē acclāmat, et comitibus Vendredi Dominicōque nāvem cōnscendit. Hic inter trānseundum morbō assūmptus est.

Fēlīcissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cum nāvem Rōbinson opportūnē hīc invēnisset Hamburgum tendentem, ab Anglicae nāvis praefectō discessit, atque alteram cōnscendere properāvit : haec brevī solvit ancorās.

Dulcissima jam Rōbinsōnis patria ē longinquō cernitur ; jam in ōstium Albis advēnēre, cum subitō saeva tempestās exoritur, nāvemque vī magnā in ōram conjicit. Tum quidquid valet dīligentia, quidquid perītia, adhibētur ; sed frūstrā : ventī vehementia, omnī cōnātū major, nāvem abreptam in harēnās agit tantā vī, ut carīna disrumperētur. Irruit extemplō in eam ingēns aquae vīs, adeō ut dē eā cōnservandā omnēs dēspērārent. Nāvigantibus vix datur cōpia in scaphās dēsiliendī, ut mortī, sī fierī possit, sē ēripiant.

Sīc igitur Rōbinson cum dēnuō naufragium fēcisset, miser in portum proximum advēnit, neque quidquam servāvit praeter canem, quī vectum in scaphā dominum natandō secūtus est, et psittacum in umerō ejus sedentem. Multīs post diēbus, accēpit inter variās rēs servātās umbellam vestemque pelliceam fuisse repertās.

Portus ad quem scapha appulerat, octo mīlia passuum ab Hamburgō aberat. Audiit patrem suum senem bonā valētūdine gaudēre, mātrem vērō optimam vīxisse ; quod quidem gravissimō eum dolōre affēcit. Jam nāvī Hamburgum prōfectus, quattuor hōrārum spatiō eō advēnit. Cum sequente cane et psittacō umerō īnsidente in terram dēscendisset, per circumfūsam spectantium turbam in hospitium proximum sē contulit. Inde nūntiō ad patrem missō, cūrāvit ut bonus senex ad fīlium revīsendum cautē praeparārētur, quod pater tantae nōn capāx laetitiae occubuisset.

Jam fīlius ipse per platēās satis sibi cognitās ad patriōs penātēs prōvolat, domumque assecūtus in patris gaudiō trepidantis amplexūs ruit. « Ō pater ! — Ō fīlī ! » Haec tantum ambō ēloquī potuērunt. Mūtī, trepidī, spīritūque interclūsō, alter alterīus ē collō pendent, dōnec vīs benigna lacrimārum animum utriusque oppressum levāvit.

Intereā Vendredi mīrātur frequentem tēctīs urbem, stupetque inhiāns innumera rērum mīrācula, quae nunc undique oculīs obversantur. Quōrum adspectū satiārī nōn potuit. Ac prīmō diē nūllam rem ab aliā distinguēbat, tantā animī perturbātiōne, ut esset quasi hebēs oculīs et animō.

Pater Rōbinsōnis īnstitor erat. Proptereā optāvit ut fīlius in mercātūrā exercērētur, sēque praestāret eum quī sibi dēfūnctō succēderet. Rōbinson vērō, labōrī cōnsuētūdine indūrātus, patrem rogāvit, ut sibi licēret scrīniāriōrum artem discere. Itaque cum sociō scrīniāriī cujusdam disciplīnae sē trādidit, atque, intrā ūnīus annī curriculum, uterque in eā arte tantum prōfēcerat, ut ipsī magistrōrum dignitātem assequerentur. Quō factō, officīnā commūnī īnstitūtā, amīcitiam inter sē, summō studiōrum voluntātumque cōnsēnsū, ad extrēmum vītae diem coluērunt.

Et sīc perpetuā tranquillitāte, sānitāte industriāque fortūnātī ambō vīxēre ad summam senectūtem ; posterīque libenter retinēbunt duōrum memoriam hominum, quī cēterīs documentō erunt, quōmodo suae quisque fēlīcitātis artifex esse possit.

Fīnis.