Caput tertium.
Sera Robinsonis pœnitentia. — Desperatio. — Vitam miserè sustentat. — Habitat in speluncâ.
Felici fato contigit, ut ingens ille fluctus qui Robinsonem absorpserat, idem vi magnâ reciprocans, hominem in vado exspueret. Hic cùm præter exspectationem in sicco versaretur, tum extremis viribus usus est, ut summam in oram adscenderet ; cùmque eò pervenisset, cœpit circumspicere. Eheu ! qualia oculis obversantur ! scapha, navis, socii, omnia demersa. Nihil omninò reliquum præter avulsas tabulas, quæ fluctuantes ad terram ferebantur. Unus ipse, unus mortem effugerat. Gaudio igitur et terrore trepidans, in genua procubuit, manibusque sublatis, lacrymis perfusus, Deo pro salutis miraculo gratias egit. Cùm verò nihil præter arbusta aut arbores deprehenderet, nec ulla vestigia, unde intelligere posset hanc regionem ab hominibus incoli, jam gravissimum illi videbatur vitam sic in solitudine degere. Venit quoque in mentem esse fortè vagantes belluas, aut feros homines ; tùm multò majori horrore perculsus est. Itaque primum præ timore nec stare ausus, nec progredi, circumspectare omnia, et vel minimo strepitu expavescere. Sed mox quâ ardebat sitis torporem istum excussit ; quam cùm diutiùs tolerare non posset, fontem aut rivum indagare cœpit, et sic vestiganti occurrit manans per herbas rivulus : quem ille secutus, invenit fontem liquidissimum, quo valdè recreatus est.
Nec illum fames tunc maximè urgebat ; quippe cui angor terrorque omnem cibi appetitum exemerant. Sed erant adeò exhaustæ illius vires, ut multò magis requiescere optaret. Attamen caput erat locum invenire, in quo tutus pernoctaret. Nulla domus, nullum tugurium, nullum specus erat in conspectu. Sic diù consilii inops flevit. Tandem aves imitari, hospitiumque in arbore quærere statuit. Ac brevì unam prospexit tam densam opacamque, ut commodè insidere dorsumque acclinare posset : hanc adscendit reptando, pièque Deum precatus, cùm se composuisset, statim obdormivit. Inter somnum, illius menti, ut erat curarum æstu jactata, rerum earum, quæ pridiè vigilanti acciderant, recursabant imagines. Videre sibi videbatur motum et agitationem fluctuum navem haurientium, nautarumque ejulatus exaudire. Sibi in animo fingebat parentes luctu ac mœrore confectos, qui filii vicem dolentes, manibus ad cœlum sublatis, flebant, et omne prorsùs solatium aversabantur. Tunc altâ voce exclamat, inter somniandum : « Adsum, adsum, parentes carissimi ! » Dumque amplexu matrem petit, decidit ex arbore. Sed fortè quod ipsi faustum fuit, sedem in loco non ita sublimi posuerat, solumque tam denso gramine vestitum erat, ut ille casu non ita gravi decideret. Iterum arborem suam conscendit, in quâ manibus retinens surculos circâ eminentes, ad ortum solis remansit.
Primâ luce cœpit cogitare, quâ ratione victum sibi pararet. Omnes verò arbores quas hactenus conspexerat, erant ex earum genere quas campêche vocamus ; atque illæ folia quidem, sed fructus ferunt omninò nullos.
Nec satis illi liquebat, quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen descendit. Cùm autem pridiè nihil omnino comedisset, cœpit fame sævissimâ laborare : itaque huc illuc per aliquot millia passuum discurrit ; sed discurrendo nihil invenit, nisi arbores steriles et gramina.
Tunc summo angore excruciatus famem et ultima sibimet ominabatur : « Pereundum mihi erit fame ! » exclamat, miserabiliter ejulans. Desperanti verò necessitas satis animi viriumque adjecit, ut se ad littus maris conferret, investigaretque diligentiùs, si quid fortè alimenti inveniret. Sed sua eum spes fefellit. Hìc verò debilitatus fractusque procubuit, facie in terram demissâ, flentemque miserè pœnituit, quòd non fuisset fluctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hoc miserabili rerum articulo exspectare, dum lenta fames morte omnium teterrimâ consumeret vitam, cùm fortè conversus, ecce conspexit nonnullas in arenâ squamas ostrearum. Avidus itaque eò accurrere, circumspicere, scrutari, num fortè plenas quasdam reperiret, repertisque exsultare.
Ac primò quidem illas non sine difficultate aperuit ; sed inserto plano eodemque acuto silice perfecit, ut triginta circiter haustis ventrem paululùm placaret. Cùm nunc certior esset, se posse quamvis miserè sustentare vitam, jam maximè sollicitus erat, quò se à feris hominibus aut bestiis tutum reciperet.
Tum in montem summum, ægrè, ut erat satis excelsus, adscendit, unde quàm latissimè circumspicere poterat. Sed quantus eum terror invasit, cùm vidisset se esse in insulâ, neque ullam omninò, quàm longè aciem oculorum intendere posset, terram apparere, præter tres parvas insulas, quæ, spatio aliquot milliarium interjecto, ex æquore eminebant !
« Heu ! me miserum ! exclamat, manibus ad cœlum miserabiliter sublatis. Me ne ab hominum commercio ita sejunctum esse, ut mihi in hâc solitudine vivendum sit velut feræ bestiæ ! Heu ! parentes optimi, nunquam igitur ego vos revisam ! Nunquam licebit culpæ meæ veniam exorare ! »
Et sic dolens descendit de monte, circumspiciens, ubi posset in tuto se collocare. Diù autem frustrà indagavit ; tandem ad locum editorem pervenit, ex adversâ parte, instar parietis, præruptum. Cùm accuratiùs exploraret, locum invenit leviter excavatum, satis angusto aditu. Hìc si uncum, si scalprum, aut alia quævis instrumenta habuisset, facili negotio cavum in saxo excisum per fragmenta habitaculo idoneum fecisset. Sed cùm hæc omnia desideraret, huic inopiæ medendum erat.
Cùm diù multùmque deliberâsset, sic secum statuit : « Arbores, quas hìc video, salicibus patriis similes sunt, quæ, si transferantur, novas facilè radices agunt. Eruam igitur manibus satis magnam earum copiam, quæ, ante cavum denso ordine consitæ, erunt pro munimento ; cùm illæ radices egerint, ibi licebit clauso et securo mihi quasi in domo dormire. »
Tunc felici hoc invento lætus, ad opus statim se accinxit. Sed quanto majore gaudio exsultavit, cùm huic loco proximum fontem liquidissimum prospexisset è monte exsilientem ! Eò statim properavit, quia, cùm huc illuc fervente sole discurrisset, multùm æstuabat.
Posteà verò cœpit manibus et multo sudore teneras aliquot arbores exstirpare, quas eò transtulit, ubi sedem sibi destinaverat, atque ibi quòque cavum fodere manibus oportuit, in quo arbores insereret : hoc verò multum temporis requirente, vesper advenit, vix quinque aut sex numero arboribus consitis. Fame compulsus, oram maris rursùs petiit, ut novas conquireret ostreas. Sed cùm æstus rediisset, totum littus occupaverant undæ : ægrè igitur unam aut alteram reperit, et sic malè pastus cubitum ire coactus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctaturus, donec hospitium sibi tutum confecisset. Ne autem hâc nocte idem ipsi accideret quod superiori, genualibus se ei ramo religavit, ad quem dorsum priùs acclinaverat, cùmque summo rerum creatori se commendâsset, tranquillè obdormivit.