WeRead Powered by ReaderPub
The complete works of John Gower, volume 4 cover

The complete works of John Gower, volume 4

Chapter 32: FOOTNOTES:
Open in WeRead

About This Book

A collected volume of Latin compositions by a medieval poet, assembling epistolary verse, a three-part chronicle, occasional poems on moral corruption and pestilence, a learned tract concerning light and its scrutiny, and several late short pieces. An extended introduction assesses the sparse biographical records and manuscript history, while generous notes and glossaries provide textual commentary and vocabulary aid. The writings alternate didactic moral and theological reflection with historical observation and occasional lyrical moments, presenting a range of forms and registers intended for both instruction and contemplative reading.

ECCE PATET TENSUS ETC.797

Ecce patet tensus ceci Cupidinis arcus,
Vnde sagitta volans ardor amoris erit.
Omnia vincit amor, cecus tamen errat vbique,
Quo sibi directum carpere nescit iter.
Ille suos famulos ita cecos ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans:
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Decidit, et racio nil racionis habet.
Sic amor ex velle viuit, quem ceca voluptas
Nutrit, et ad placitum cuncta ministrat ei;10
Subque suis alis mundus requiescit in vmbra,
Et sua precepta quisquis vbique facit.
Ipse coronatus inopes simul atque potentes
Omnes lege pari conficit esse pares.
Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,
Et tamen indomitus ipse per omne manet:
Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,
Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet.
Non manet in terris qui prelia vincit amoris,
Nec sibi quis firme federa pacis habet:20
Sampsonis vires, gladius neque Dauid in istis
Quid laudis, sensus aut Salomonis, habent.
O natura viri, poterit quam tollere nemo,
Nec tamen excusat quod facit ipsa malum!
O natura viri, que naturatur eodem
Quod vitare nequit, nec licet illud agi!
O natura viri, duo que contraria mixta
Continet, amborum nec licet acta sequi!
O natura viri, que semper habet sibi bellum
Corporis ac anime, que sua iura petunt!30
Sic magis igne suo Cupido perurit amantum
Et quasi de bello corda subacta tenet.
Qui vult ergo sue carnis compescere flammam,
Arcum preuideat vnde sagitta volat.
Nullus ab innato valet hoc euadere morbo,
Sit nisi quod sola gracia curet eum.

* * * * *

The MS. has here lost a leaf.

FOOTNOTES:

797 ‘Ecce patet tensus’ &c. This follows the Cinkante Balades in the Trentham MS.