Successor Thome, Thomas, humilem tibi do me,
Hunc et presentem librum tibi scribo sequentem:
Q
uod tibi presento
scriptum78 retinere memento,
Vt contempletur super hoc quo mens stimuletur.
Curia diuisa que Rome stat modo visa,
Dum se peruertit, in luctum gaudia vertit:
Et quia lex Cristi dolet isto tempore tristi,
Hoc ad plangendum librum tibi mitto legendum.
Set tu, diuine qui lumen habes medicine,
Gaudeat vt tristis, confer medicamen in istis:10
Dummodo lux cessit, alibique fides tenebrescit,
Tu noster Phebus nostris da lumina rebus,
Et quod splendescas, virtute tuaque calescas,
Hoc magis ad lumen tibi scriptum dono volumen.
In speculo tali de pectore iudiciali
Si videas plane, puto non erit illud inane.
Cecus ego mere, nequio licet acta videre,
Te tamen in mente memorabor corde vidente.
Corpore defectus, quamuis michi curua senectus
Torquet, adhuc mentem studio sinit esse manentem,20
Et sic cum Cristo persto studiosus in isto,
Quo mundi gesta tibi scribam iam manifesta.
Hinc, pater, exoro, scripturis dumque laboro,
Ad requiem mentis animam dispone studentis;
Semper speraui, que patrem te semper amaui,
Quo michi finalis tua gracia sit specialis.
Nunc quia diuisus meus est a corpore visus,
Lux tua que lucet anime vestigia ducet,
Corpus et egrotum, vetus et miserabile totum,
Ne conturbetur, te defensore iuuetur;30
Et sic viuentem custos simul et morientem
Suscipe me cecum tua per suffragia tecum.
Lux tua morosa de stirpe micans generosa
Condita sub cinere non debet in orbe latere.
Claret Arundella quasi Sol de luce nouella,
Que te produxit, que te prius vbere succit.
Es quia totus Mas vocitaris origine Thomas,
Vnde deo totus sis ab omni labe remotus;
Et sic prelatus nunc Cristi lege sacratus
Legem conseruas, qua te sine labe reseruas.40
Stat modo secura tua lux, sine crimine pura,
Claraque lucescit, quod eam nil turpe repressit:
Anglia letetur, lumen quia tale meretur,
Quo bene viuentes tua sint exempla sequentes.
Per te succedet amor omnis, et ira recedet,
Subque tua cura sunt prospera cuncta futura:
Et quia sic creuit tua lux, terramque repleuit,
Det deus vt talis tibi lux sit perpetualis.
Hec Gower querit, qui tuus est et erit.