WeRead Powered by ReaderPub
Vitruvii De architectura libri decem cover

Vitruvii De architectura libri decem

Chapter 10: LIBER NONUS.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A ten-book manual combines practical instructions, technical formulas, and aesthetic principles for designing and constructing buildings and urban works. It addresses site choice, materials and their properties, measurement and proportion for architectural orders, foundations and masonry, water supply and hydraulics, surveying and machines, acoustics and theatre design, heating and preservation, and temporary engines. The text mixes construction techniques, mathematical rules, and prescriptive recommendations for ornament and durability, often illustrated with diagrams and comparative examples to guide planning, engineering calculations, and decorative execution.

Plain text

et ibi homines offendunt fodientes vi naturali vaporis obturant
eorum naribus spiritus animales, uti qui non
13 celerius inde effugiunt ibi intere|mantur. hoc autem (30)
quibus rationibus caveatur sic erit | faciendum. lucerna 211
accensa demittatur, quae si permanserit ardens sine periculo 5
descendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis,
tunc secundum puteum dextra ac sinistra defodiantur
aestuaria. ita quemadmodum per nares spiritus ex | aestuariis (5)
dissipabuntur. cum haec sic explicata fuerint et ad
aquam erit perventum, tunc saepiatur astructura ne obturetur 10
14 vena. sin autem loca dura erunt aut nimium
venae penitus fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut
superioribus locis excipiendae sunt copiae. in signinis
autem | operibus haec sunt facienda. uti harena primum (10)
purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur 15
ne gravius quam librarium, calce quam vehementissima
mortario mixta ita ut quinque partes harenae ad
duas respondeant. eorum fossa ad libramentum altitudinis
quod est futurum | calcetur vectibus ligneis ferratis. (15)
15 parietibus calcatis in medio quod erit terrenum 20
exinaniatur ad libramentum infimum parietum. hoc exaequato
solum calcetur ad crassitudinem quae constituta

1 vi: ut x. | obt(d EG)urante eorum x.

2 uti: ita x.

3 interemuntur HG (-imuntur ES). | hoc quibus autem r. EG.

7 defodianturque| (H, -q⁊| etiam S) ae(ę S)stuaria HS: def. que ē | varia G, def. quæ | est uaria E (= L).

10 saepiaturas structura | nec opturentur venas H, sepiatur structura nec obturentur (obdurentur EG) venas SEG (cf. parietes struantur Fav. p. 291, 25 = latera puteorum structura suscipiat Pall.).

12 signinis EGS: signis H. | ex testis x. | aut H: a EGS (cf. Varro r. r. p. 144, 14 K cisternae sub tectis et lacus sub diu).

13 Insigni|is G, Insignis E (-ninis GcEc = HS).

16 calx x.

17 adduas EG: adduos HS.

18 respondeant eorum fossa: sic x (textu confuso, nam seq. de puteis). post resp. exciderunt qualia indicat Faventinus (Pall.) puteum ergo fodere debebis latum pedes octo ut a binis pedibus structura in circuitu surgat (surgit etiam Plin. 31, 49 ubi legendum est signino harenato) et quattuor cavo relinquat.…

21 infimum HS: infirmum EG.

Plain text

fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia facta fuerint
uti percolationibus transmutari possit, multo | salubriorem (20)
et suaviorem aquae usum efficient. limus enim cum habuerit
quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit
saporem, si non, salem addi necesse erit et 5
extenuari.
Quae potui de aquae virtute et varietate quasque
habeat | utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur 212
in hoc volumine posui, de gnomonicis vero rebus
et horologiorum rationibus insequenti perscribam. 10

LIBER NONUS.

1 | Nobilibus athletis qui Olympia Pythia Isthmia Nemea (5)
vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores
constituerunt uti non modo in conventu stantes cum palma
et corona ferant laudes, sed etiam cum revertantur in 15
suas civitates cum victoria triumphantes quadrigis in
moenia et in patrias | invehantur e reque publica perpetua (10)
vita constitutis vectigalibus fruantur. cum ergo id
animadvertam, admiror quid ita non scriptoribus eidem
honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utilitates 20
aevo perpetuo omnibus gentibus praestant. id enim
magis erat institui dignum, quod | athletae sua corpora (15)
exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum

1 fuerit . ea (.Ea) autem: sic x (in lacuna. de cisternis, quae spectent ad v. 7 sqq., cf. Plin. 36, 173. Pall. 1, 17).

2 possit (sc. aqua): possint x (possunt ante corr. H).

3 et suaviorem EG: om. HS.

4 quo om. G (non E).

9 gnominicis x.

12 phithia EG: om. HS (i. m. pithia Sc gr.). | nemaea HG, nemea E, ne mea S.

15 fuerant x (ſerant supra gr. Sc).

17 inve|hanturereq; H, invehant᷑ . ęreque S: invehantur . reque (. |req⁊ G) EG.

19 eidem H(Gc): idem EGS.

22 athla&e H, adletę S (athletę EG).

Plain text

suos sensus sed etiam omnium, <cum> libris ad discendum
2 et animos exacuendos praeparant praecepta. quid
enim Milo Crotoniates quod fuit invictus prodest hominibus
aut ceteri qui eo genere fuerunt victores, nisi quod
| dum vixerunt ipsi inter suos cives habuerunt nobilitatem. 5 (20)
Pythagorae vero praecepta Democriti Platonis Aristotelis
ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta
non solum suis civibus sed etiam omnibus gentibus recentes
et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris
aetatibus | doctrinarum abundantia satiantur, optimos habentes 213
sapientiae sensus instituunt civitatibus humanitatis 11
mores aequa iura leges, quibus absentibus nulla potest
3 esse civitas incolumis. cum ergo tanta munera ab scriptorum
prudentia pri|vatim publiceque fuerint hominibus (5)
praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui 15
oportere sed etiam decerni triumphos et inter deorum
sedes eos dedicandos iudicari.
Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam
ex|plicandum e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, (10)
quae recognoscentes necessario his tribui honores 20
4 oportere homines confitebuntur. et primum Platonis e
multis ratiocinationibus utilissimis unam quemadmodum
ab eo explicata sit ponam. locus aut ager paribus lateribus
si erit quadra|tus eumque oportuerit duplicari, quod (15)
opus fuerit genere numeri quod multiplicationibus non 25
invenitur, ex descriptionibus linearum emendatis reperitur.
est autem eius rei haec demonstratio. quadratus locus
qui erit longus et latus pedes denos efficit areae pedes C.
si ergo opus fuerit eum dupli|care et pedum CC item e (20)
paribus lateribus facere, quaerendum erit quam magnum 30
latus eius quadrati fiat ut ex eo CC pedes duplicationibus
areae respondeant. id autem numero nemo potest invenire.

1 cum om. x.

5 inter suos EGS: interuos H.

7 sapientium HEG: -tū S.

10 habent x.

24 duplicari EG: -re HS. | quod (o.): quo (oq) S.

25 quod (m.) HS: quo EG.

26 ex: eo x.

29 duplicari pedum (-ū) x.

Plain text

namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati pedes
5 CXCVI, si XV, pedes CCXXV. ergo quoniam | id non explicatur (25)
numero, in eo quadrato longo et lato pedes X
quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur,
uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, 5
singula areae pedum quinquagenum, ad eiusque lineae diagonalis
longitudinem locus quadratus paribus lateribus
de|scribatur. ita quam magna duo trigona in minore quadrato (30)
| quinquagenum pedum linea diagonio fuerint designata, 214
eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in 10
maiore erunt effecta. hac ratione duplicatio grammicis
rationibus ab Platone, uti schema subscriptum erit in ima
pagina, ex|plicata est. (5)
6 Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus
inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam 15
facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus
et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
namque | si sumantur regulae tres e quibus una sit pedes III (10)
altera pedes IIII tertia pedes V, eaeque regulae inter se
compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis 20
schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam.
ad eas autem regularum singularum longitudines si singula
quadrata pari|bus lateribus describantur, quod erit trium (15)
latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI, quod V erit,
7 XXV. ita quantum areae pedum numerum duo quadrata 25
ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt,
aeque tantum numerum reddidit unum ex quinque descriptum.
id Pytha|goras cum invenisset, non dubitans a (20)
Musis se in ea inventione monitum, maximas gratias agens
hostias dicitur his immolavisse. ea autem ratio quemadmodum 30

4 quod HGS: que E. | diagonis x.

9 designatae (-ę EGS) x.

12 scema x (item v. 12). | subscriptum est (ē.) explicata est in ima pagina x.

15 quod: quam x.

19 tertia EGS: terua H. | eaeque (eęque S) HS: haeque (hęque G) EG.

21 ≣trigoni (cum ras.) HS.

23 quod: cum (cū) x.

26 longitudinis EGS: -nes H.

27 reddidit (sic) x. | quinque HS: .V. EG

28 amusise H, amusisse EGS (separant se Ec Gc Sc).

30 immolavisse HEG: immolasse S.

Plain text

in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in
aedificiis scalarum aedificationibus uti temperatas habeant
8 graduum librationes est ex|pedita. si enim altitudo (25)
contignationis ab summa coaxatione | ad imum libramentum 215
divisa fuerit in partes tres, erit earam quinque in scalis 5
scaporum iusta longitudine inclinatio, <uti> quam magnae
fuerint inter contignationem et imum libramentum altitudinis
partes tres, quattuor a perpendiculo rece|dant et (5)
ibi conlocentur inferiores calces scaporum. ita si erunt,
temperatae et graduum et ipsarum scalarum erunt conlocationes. 10
item eius rei erit subscripta forma.
9 Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia
fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id quod exponam
| videtur esse expressum. nimirum Hiero Syracusis (10)
auctus regia potestate, rebus bene gestis cum 15
auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam
fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam
et aurum ad sacoma adpendit redemptori. is ad tempus
opus manu factum subtiliter regi | adprobavit et ad sacoma (15)
10 pondus coronae visus est praestitisse. posteaquam indicium 20
est factum dempto auro tantundem argenti in id
coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum
esse neque inveniens qua ratione id furtum deprehenderet,
rogavit Archimeden uti in|sumeret sibi de (20)
eo cogitationem. tunc is cum haberet eius rei curam, 25
casu venit in balineum ibique cum in solium descenderet,
animadvertit quantum corporis sui in eo insideret tantum

3 librationes S: -nis HEG.

4 coaxatione S(Gc): coaxitione HEG.

5 quinque HS: .V. EG.

6 iusta longitudine HS: iuxta longitudinem (-ē G) EG. | inclinatio quam x.

8 tres (. S) quattuor HS: .III.IIII. EG.

9 interiores x. | si: sic x.

10 graduum ipsarum (om. et) x.

14 nimirum: nimium est (nimiū ē. S) x (i. m gr. n̄ minimū est Sc). | enim (post hiero) add. x. | sy(i E)racussis EG.

18 (19) sacomā (-am H 19) x. | redemptoriis (ad t.) x (-ri,is Sc).

22 contemtum H et ante corr. E.

23 furtum HS(Gc): futurum EG. | reprae (H, prę G, p̄ ES)henderet x.

24 archimeden HEG: -dē S. | inse sumeret x.

25 is S: his HEG.

26 balineum HS: balneum EGSc.

27 corporis S: incorporis HEG.

Plain text

aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem
explicationis ostendisset, non est moratus sed | exsiluit (25)
gaudio motus de solio et nudus vadens domum | versus 216
significabat clara voce invenisse quod quaereret. nam
11 currens identidem graece clamabat ευρηκα ευρηκα. tum 5
vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas
aequo pondere quo etiam fuerat corona, unam ex auro et
alteram | ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad (5)
summa labra implevit aqua, in quo demisit argenteam
massam. cuius quanta magnitudo in vase depressa est, 10
tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus
factum fuerat refudit sextario mensus, ut eodem modo
quo prius fuerat ad labra | aequaretur. ita ex eo invenit (10)
quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.
12 cum id expertus esset, tum auream massam 15
similiter pleno vase demisit et ea exempta eadem ratione
mensura addita invenit deesse aquae non tantum sed minus,
quanto minus magno corpore eodem pon|dere auri massa (15)
esset quam argenti. postea vero repleto vase in eadem
aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in 20
coronam quam in auream eodem pondere massam, et ita
ex eo quod defuerit plus aquae in corona quam in massa,
ratiocinatus deprehendit argenti in auro mixtio|nem et manifestum (20)
furtum redemptoris.
13 Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis 25

1 idque: itaque x. | eius rei HS(Gc): eius ei G, ei eius E.

2 exiluit H, exiliuit ES, exsiluit G.

3 versus: verius x.

5 ΕΥΡΗΚΑ (bis) H et (e pro ε) GS et (Λ pro Α) E.

9 libra H (labra EGS). | aque H, aquę EGS. | dimisit x (demisit Gc).

10 vasū HG, vasum E (vas S).

12 mensus est (ē. EGS) ut x.

14 q. ad certum pondus x.

16 (19) vaso x (-se S). | demisit HS: dimisit EG.

17 deesse aquae: ex aquae (-ę EGS) x. | sed minus: se (sed Sc gr.) minore x.

20 demissa HS: dimissa EG.

21 coronam (-nā EGS) sic x. | aurea … massa Sc (-ā ante ras. S), aureā … |massa (sic) G (sed massā Gc = HES).

22 quod fuerit plus aquae x.

23 rep̄(sic HS, prę EG)hendit x. | mittionem H.

25 tarenti S, taremtim (ante corr.) E. | a(e Gc)ratosthen(m E)is EG.

Plain text

Cyrenaei cogitata. hi enim multa et grata a
mathematicis rebus hominibus invenerunt, itaque cum in
ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus
maxime | sunt suspecti. alius enim alia ratione explicaverunt 217
quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae 5
eius quantum haberent pedum quadratorum id duplicaretur
et ita fore ut i qui essent in ea insula tunc religione
14 liberarentur. itaque | Archytas hemicylindrorum descriptionibus, (5)
Eratosthenes organica mesolabi ratione idem explicaverunt.
cum haec sint tam magnis doctrinarum iucunditatibus 10
animadversa et cogamur naturaliter inventionibus
singularum rerum considerantes effectus moveri, multas
res attendens admiror etiam Demo|criti de rerum natura (10)
volumina et eius commentarium quod inscribitur χειροκμητων,
in quo etiam utebatur anulo ut signaret cera molli 15
quae esset expertus.
15 Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores
corrigendos sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt
prae|parata. athletarum autem nobilitates brevi spatio (15)
cum suis corporibus senescunt. itaque neque cum maxime 20
sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium
16 cogitata homimum vitae, prodesse possunt. cum vero
neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus
tribuantur | honores, ipsae per se mentes aeris altiora (20)
prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae, aevi 25
inmortalitate non modo sententias sed etiam figuras eorum

1 hii H.

3 fuerint HS(Gc): fuerunt EG. | concitationibus x.

4 explicarentur x (-rent Sc).

5 impet(& H)raverat x (sed t erasit Sc). | arae(ę S) HS: areę EG.

6 duplicarentur x (-rent Sc).

7 fore ut i: forenti HS, forent hi EG.

8 archy(i EGS)tas cylindrorum x.

9 mesolabi (sic) x (Hultsch: Berl. phil. Woch. XVII, 771).

14 quod (| H) scribitur ΧειΡΟΤΟΜΗΤΟΝ H et (cum e pro ε) EG, χeιroτomeτon S.

15 anulo signaretur amolcie (a molḷı̇cıe S) est (ē GS) expertus x.

20 itaque neque cū maxime sunt EG: om. HS.

21 hii H. | sapientū S.

24 autem (aū) post ipsae(e) add. x. | aeris HG, aerı≣s E, ęris S.

25 elati x. | aeuum imor(euū īmor- S)talitati HS, ae(ę E)uo inmortali EG.

Plain text

posteris cogunt esse notas. itaque qui litterarum iucunditatibus
intinctas habent mentes non possunt non in suis
pectoribus dedicatum habere | sicuti deorum sic Ennii poetae 218
simulacrum. Accii autem carminibus qui studiose
delectantur non modo verborum virtutes sed etiam figuram 5
17 eius videntur secum habere praesentem. item plures post
nostram memoriam nascentes cum | Lucretio videbuntur (5)
velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica
cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent
sermonem de lingua latina, non minus etiam plures 10
philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes
secretos cum his videbuntur habere sermones, | et ad summam (10)
sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus
vetustate florentes cum insunt inter consilia et
disputationes, maiores habent quam praesentium sunt 15
18 auctoritates omnes. itaque, Caesar, his auctoribus fretus
sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina conscripsi,
et prio|ribus septem de aedificiis, octavo de aquis, (15)
in hoc de gnomonicis rationibus quemadmodum de radiis
solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae quibusque 20
rationibus dilatentur aut contrahantur explicabo.
I Ea autem sunt divina mente comparata habentque
ad|mirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis (20)
aequinoctialis alia magnitudine est Athenis alia
Alexandriae aliae Romae non eadem Placentiae ceterisque 25
orbis terrarum locis. itaque longe aliter distant descriptiones
horologiorum locorum mutationibus. umbrarum
enim aequinoctialium mag|nitudinibus designantur analemmatorum (25)
formae, e quibus perficiuntur ad rationem locorum

2 instinctas x.

3 pectoribus: corporibus G (sed supra ī aꝉ pectoribus Gc). | dedicatas x. | enni H.

4 acci (ante corr.) E.

6 prae(prę- E, p̄- GS)sentem esse (| H, . EGS) Item x.

13 sapientū S.

18 septem HS: VII. EG (scil. dixi).

20 inventa . equibꝰq⁊ S (unde inventaę . q. Gc).

25 placentine S.

26 descrip(b H)tionis HS (-nes EG).

28 designantur EG: desidesignantur H, si designantur S(Gc).

29 locorum: longorum x (ubi i. m. S2 ꝉ horologiorū).

Plain text

et umbrae gnomonum horarum descriptiones. αναλημμα
est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis
ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas
circinique descriptiones est | inventus effectus 219
2 in mundo. mundus autem est omnium naturae rerum 5
conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursibus
conformatum. id volvitur continenter circum terram atque
mare per axis cardines extremos. namque in | his locis (5)
naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines
tamquam centra, unum a terra et mari in summo 10
mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans
contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos
cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui
| graece πολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno (10)
caelum. ita media terra cum mari centri loco naturaliter 15
3 est conlocata. his natura dispositis ita uti septentrionali
parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in
meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a
terra | obscuretur, tunc etiam per medium transversa et (15)
inclinata in meridiem circuli lata zona XII signis est conformata, 20
quorum species stellis dispositis XII partibus
peraequatis exprimit depictam ab natura figurationem.
itaque lucentia cum mundo reliquisque sideribus ornatu
circum terram | mareque pervolantia cursus perficiunt ad (20)
4 caeli rotunditatem. omnia autem visitata et invisitata 25
temporum necessitate sunt constituta. ex quis sex signa
numero supra terram cum caelo pervagantur, cetera sub
terram subeuntia ab eius umbra obscurantur. sex autem

1 gnomoniū HS (-nū EG). | Λ(Α S)ΝΑΛΗΜΜΑ HS, ΛΝΛΛΗΜΜΑ G, ΛΝΛΗΜΜΛ E.

3 ad brumam: abrumae H, a,brumę S, abrume E, abruinę (sic) G.

6 et stellarum cursibus EG: om. HS.

7 conformatus (-tꝰ S) x (-tū Gc).

9 architecta HS (-tata EG).

10 et mari: in(m EGc)mani x.

12 circa S.

14 πολοι: paſde x (i. m. pali S2).

17 altitudinē HS(Gc): -ne EG.

20 lata: delata x.

21 quorum: quae eorum x.

23 ornatū (HSG, -tum E) x.

24 circa S.

26 ex quis (qıſ S) sex (sic) x.

28 eius EG (eiꝰ) S: eis H (eiụ̇s Gc).

Plain text

ex his semper supra terram nitun|tur. quanta pars enim (25)
novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub
terram occultatur, tantundem eius contrarii conversationis
necessitate supergressum rotatione | circumacta trans locis 220
patentibus ex obscuris egreditur ad lucem. namque vis 5
una et necessitas utrimque simul orientem et occidentem
5 perficit. ea autem signa cum sint numero XII partesque
duodecumas singula possideant mundi versentur|que ab (5)
oriente ad occidentem continenter, tunc per ea signa contrario
cursu luna stella Mercurii Veneris ipse sol itemque 10
Martis et Iovis et Saturni ut per graduum ascensionem
percurrentes alius alia circumitionis magnitudine ab occidente
ad orientem in mundo pervagantur. luna die octavo
et vi|censimo et amplius circiter hora caeli circumitionem (10)
percurrens ex quo signo coeperit ire ad id signum revertendo 15
6 perficit lunarem mensem. sol autem signi spatium
quod est duodecuma pars mundi mense vertente vadens
transit. ita XII mensibus XII signorum intervalla pervagando
cum redit | ad id signum unde coeperit, perficit (15)
spatium vertentis anni. ex eo quem circulum luna terdecies 20
in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus
semel permetitur. Mercurii autem et Veneris stellae circa
solis radios utique centrum eum itineribus coronantes regressus
retrorsus et retardationes | faciunt, et ita stationibus (20)
propter eam circinationem morantur in spatiis signorum. 25
7 id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris

2 subiens EG: subic(t S)iens HS.

3 contrariae con(c̄ S)versationis n. sup(b G)pre(ae H)ssa notatione x.

4 trans: sic x (ut trans contra 219, 7).

5 ex: & x. | vis una & n. H: vis una n. E, vis et n. G.

8 duodecumas H: -cimas EGS.

9 continenter HS(Gc): -tes EG.

10 (et 22) mercuri H.

11 ascensione H.

14 vicesimo HSE, vicessimo G. | hora HS(Gc): horā (-am E) EG. | circuitionem (hic, non v. 12) x.

15 coeperit HE(Gc): cęperit H, ceperit S.

17 duodecuma H: -cima EGS.

19 coeperit H(Gc), ceperit S: coepit E, cępit G.

21 eū sol eisdem EGS: cum sole isdem H.

23 uti ꝑ centrum (|| HGS) cum (cū) iti(e⃓ Sc)neribus x.

24 retardationes EG: -ne H, -nē S. | et ita Oehmichen: etiam (&ıā) x.

Plain text

stella, quod ea cum solem sequatur, post occasum eius
apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur,
aliis autem temporibus eum antecurrens et | oriens ante (25)
lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnumquam plures
dies in uno signo commorantur, alias celerius ingrediuntur 5
in alterum signum. itaque quod non aeque peragunt
numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae
| prius transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum 221
cursum. ita efficitur uti quod demorentur in nonnullis
signis, nihilo minus cum eripiant se ab necessitate morae, 10
8 celeriter consequantur iustam circumitionem. iter autem
in | mundo Mercurii stella ita pervolitat uti trecentesimo (5)
et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat
ad id signum ex quo priore circumlatione coepit facere
cursum, et ita peraequatur eius iter ut circiter tricenos 15
9 dies in singulis signis habeat numeri rationem. Veneris
autem cum est libe|rata ab inpeditione radiorum solis, (10)
XXX diebus percurrit signi spatium. quo minus quadragenos
dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit
restituit eam summam numeri in uno signo morata. ergo 20
totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo
et quinto die permensa iterum | init signum ex (15)
10 quo signo prius iter facere coepit. Martis vero circiter
sexcentesimo octogensimo tertio siderum spatia pervagando
pervenit eo ex quo initium faciendo cursum fecerat ante, 25
et in quibus signis celerius percurrit, cum stationem fecit
explet dierum numeri rationem. Iovis autem | placidioribus (20)
gradibus scandens contra mundi versationem, circiter

2 vesperugo litt. unc. scr. S.

5 uno om. x.

8 iustum cursum. Ita efficitur EG: om. HS.

11 circuitionem x. | Iter (It̄ S) HSG: Item E.

12 mercuri H. | trecentissimo G (non E).

13 sexagensimo H: -gesimo ES, -gessimo G.

14 circulatione x.

15 trecenos S.

18 quo HSG: qm̄ E.

20 Ergo totam (ā) EGS: ergotam H.

21 circitionem (-nē G) HG, circionē S, circuitionem E.

22 (24) octogensimo HG: -gesimo ES (24 etiam Gc). | permensa EGS: permansa H. | inid (H, in id EGS) x.

24 sescentesimo H(Gc), sexc. EGS.

Plain text

CCCLX diebus singula signa permetitur, et consistit post
annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum in quo
ante XII anno fuerat. Saturni vero, mensibus undetriginta
et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium,
anno | nono et vicensimo et circiter diebus CLX in quo 5 (25)
ante | tricensimo fuerat anno in id restituitur, ex eoque 222
quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem
11 rotae percurrendo tardior videtur esse. ei autem
qui supra solis iter circinationes peragunt, maxime cum
in trigono fuerint | quod is inierit, tum non progrediuntur 10 (5)
sed regressus facientes morantur, doneque cum idem sol
de eo trigono in aliud signum transitionem fecerit. id
autem nonnullis sic fieri placet quod aiunt solem, cum
longius absit abstantia quadam, non lucidis itineribus errantia
per eam sidera obscuritatis | morationibus inpedire. 15 (10)
nobis vero id non videtur. solis enim splendor perspicibilis
et patens sine ullis obscurationibus est per omnem
mundum, ut etiam nobis appareant cum faciant eae stellae
12 regressus et morationes. ergo si tantis intervallis nostra
species potest id animadvertere, quid ita | divinitatibus 20 (15)
splendoribusque astrorum iudicamus obscuritates
obici posse? ergo potius ea ratio nobis constabit quod
fervor quemadmodum omnes res evocat et ad se ducit,
ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem
videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad 25
nubes per ortus ex|citari, eadem ratione solis impetus (20)

1 CCC.LX HS: CCCXL EG. | singula Gc: in singula HSEG.

2 annū XI (i. e. undecimum) HS: annos .XI. EG. | CC.XXIII x.

3 (duodecimo) anno: annos HS, annis EG. | unde . XXX EG.

4 ꝑ̇ſıgnı Gc.

5 vicensimo H: -cesimo EGS.

6 tricensimo HG: tricesimo ES.

10 is E et (in ras.) S(Gc): his HG.

11 denique (deinque Gc) cū x (ut in Scribon. 47 donec cum Ruellius ex cod. unico, ubi Marcellus Scribonii compilator omisit cum p. 108, 14 Helmr.).

15 ea x. | in(m SGc)pediri x.

16 perspicibilis HS: -cabilis EG.

18 facient x. | eae HS: hae EG.

20 divinitatibus EG (sed supra Gc ī aꝉ divinationib;): divinationibus HS (sed in m. ipse add. S ꝉ divinitatibꝰ)

21 obscuritatis x.

22 ratio nobis (noƀ S) HS: rationibus (-nib; G) EG.

26 ortus: arcus x (sed artus ante ras. S).

Plain text

vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas
ad se perducit et ante currentes veluti refrenando retinendoque
non patitur progredi sed ad se <cogit> regredi
<dum> in alterius trigoni signum exeat.
13 Fortasse desiderabitur quid ita sol quinto a se signo 5
| potius quam secundo aut tertio quae sunt propiora facit (25)
in his fervoribus retentiones? ergo quemadmodum id fieri
vi|deatur exponam. eius radii in mundo uti trigoni paribus 223
lateribus forma lineationibus extenduntur. id autem
nec plus nec minus est ad quintum ab eo signum. igitur 10
si radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur
neque exten|tionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, (5)
propiora flagrarent. id autem etiam Euripides Graecorum
poeta animadvertisse videtur. ait enim quae longius
a sole essent haec vehementius ardere, propiora vero 15
eum temperata habere. itaque scribit in fabula Phaethonte
14 sic καιει τα πορρω, | ταγγυθεν δ’ ευκρατ’ εχει. si ergo (10)
res et ratio et testimonium poetae veteris id ostendit,
non puto aliter oportere iudicari nisi quemadmodum de
ea re supra scriptum habemus. 20
Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem cur|rens (15)
maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat
cursum. item reliquae stellae quo maiore absunt
spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae

1 vehemensadiis tr. H, v. adiis tr. EG, v. a distrigoni S (corr. L).

2 p. et ante: p. tantae (-ę EG) HEG, p. ante S.

3 sed—(4) exeat: sed ad se (sed se S, ubi in m. ipse suppl. ȧ) regredi in alterius tr. s. esse (e̅e̅ S) x.

6 propiora S: propriora HEG.

9 lateribus EG: lateribusque HS(Gc). | formae (-ę GS, -e E) x. | liniationibus x.

10 ad quintā ab eo signo x.

12 liniarentur x.

13 propiora HcS: propriora HEG.

15 ardere om. G (non E). | propiora SEc: propriora HEG.

16 phaetonte H, phetonte EGS.

17 ΚaΙeΙτaτΓΟΡΡωτaΝΓyΓΝaΙeΙeyΧΡaτaeΧeΙ EGH nisi quod Λ pro a semper habet E semel G ΚaΙeΙΤΛ …, et quod dimidias litt. Π partes, quae postea factae sunt ΤΓ (in S ΤΤ, qui mox et τ pro Γ bis), clarius monstrat H sic: ꞀΓ.

21 circinationem EGS: circitionem H.

24 proxumam H: proximam EGS.