WeRead Powered by ReaderPub
Vitruvii De architectura libri decem cover

Vitruvii De architectura libri decem

Chapter 3: LIBER SECUNDUS.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A ten-book manual combines practical instructions, technical formulas, and aesthetic principles for designing and constructing buildings and urban works. It addresses site choice, materials and their properties, measurement and proportion for architectural orders, foundations and masonry, water supply and hydraulics, surveying and machines, acoustics and theatre design, heating and preservation, and temporary engines. The text mixes construction techniques, mathematical rules, and prescriptive recommendations for ornament and durability, often illustrated with diagrams and comparative examples to guide planning, engineering calculations, and decorative execution.

Plain text

constituatur | eligenda proxime portum, sin autem mediterranea, (5)
in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum
maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni
et Minervae in excelsissimo loco unde moenium maxima
pars conspiciatur areae distribuantur. Mercurio autem in 5
foro, aut etiam ut | Isidi et Serapi in emporio, Apollini (10)
Patrique Libero secundum theatrum, Herculi in quibus
civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra ad
circum, Marti extra urbem sed ad campum, itemque Veneri
ad portum. id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum 10
scripturis ita est dedicatum, extra | murum Veneris (15)
Volcani Martis fana ideo conlocari uti non insuescat in
urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido,
Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata
ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis 15
vero divinitas cum sit extra moenia dedi|cata, non erit (20)
inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa
2 a belli periculo conservabit. item Cereri extra urbem
loco, quo non omnes semper homines nisi per sacrificium
necesse habeant adire, cum religiose caste sanctisque moribus 20
is locus debeat tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum
| rationes aptae templis areae sunt distribuendae. (25)
De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum
symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes,
quia | in secundo visum est mihi primum de materiae 31
copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus 26
et quem habeant usum exponere, <deinde> commensus
aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum
peragere et in sin|gulis voluminibus explicare. (5)

1 mediterraneo x.

3 et (iovi) HG: ut S.

10 &hruscis H.

12 (14) uolcani H: uulcani GS. | ideo: deo (ante corr. 2) S. | insuescant x (-cat S2).

13 adolescentibus GS.

14 vis x.

15 ab (timore) HS: a G.

17 defensa G(S2): -si HS.

18 cereri GS: cerei H.

19 non omnes: nomine x (scil. ex n̄omnesemper …).

20 religione x.

21 deb& x.

23 earum: arearum x.

27 habent (ante corr.) H. | deinde om. x.

Plain text

LIBER SECUNDUS.

1 Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus,
cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia
ad exercitum regiae cupidus commendationis. is e patria
| a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos 5 (10)
litteras ut aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus
humane petiit uti quamprimum ad Alexandrum
perduceretur. cum polliciti essent, tardiores fuerunt idoneum
tempus expectantes. itaque Dinocrates ab his se
existimans ludi ab | se petiit praesidium. fuerat enim 10 (15)
amplissima statura, facie grata, forma dignitateque summa.
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in
hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea
fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque
clavam tenens incessit contra | tribunal regis ius dicentis. 15 (20)
2 novitas populum cum avertisset, conspexit eum
Alexander. admirans ei iussit locum dari ut accederet,
interrogavitque quis esset. at ille, Dinocrates, inquit,
architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas adfero
dignas tuae claritatis. namque Athon montem formavi 20
| in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi (25)
exciperet omnium fluminum quae sunt in eo monte aquam,
3 ut inde in mare profunderetur. delectatus Alexander narratione
formae statim quaesiit, si essent agri circa qui 25
possent frumentaria | ratione eam civitatem tueri. cum (5)
invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus, Dinocrates,
inquit, attendo egregiam formae compositionem

3 e (mac.) HS: a EG.

6 ut (add.) S: om. HEG.

7 (10) petit x.

10 exestimans H.

14 humerum Hc = hum. SEG, ut semper S (um- H, ut semper HL et infra p. 101. 228. 229 etiam G).

17 ei iussit HS: iussit ei EG.

20 tuę (tuae E) claritati x.

24 narratione: natione HS, ratione EG (deratione in marg. Sc). cf. p. 87, 5.

25 quaesiit HE: quęsivit SG.

26 possent EG: possint HS.

Plain text

et ea delector, sed animadverto si qui deduxerit eo loci
coloniam fore ut iudicium eius vituperetur. ut enim
natus infans sine nutricis lacte non potest | ali neque ad (10)
vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et
eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere 5
nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque
sine copia tueri. itaque quemadmodum formationem
puto probandam, sic iudico locum inprobandum, teque
4 volo | esse mecum, quod tua opera sum usurus. ex eo (15)
Dinocrates ab rege non discessit et in Aegyptum est eum 10
persecutus. ibi Alexander cum animadvertisset portum
naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam
Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas
utilitates, iussit eum | suo nomine civitatem Alexandriam (20)
constituere. ita Dinocrates a facie dignitateque corporis 15
commendatus ad eam nobilitatem pervenit. mihi autem,
imperator, staturam non tribuit natura, faciem deformavit
aetas, valetudo detraxit vires. itaque quoniam ab his
praesidiis sum desertus, per | auxilia scientiae scriptaque (25)
ut spero perveniam ad commendationem. 20
5 Quoniam autem primo volumine de officio architecturae
terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et |
intra moenia arearum divisionibus, cum sequatur ordo de 33
aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis quibus
proportionibus et symmetriis debeant esse uti explicentur, 25
non putavi ante ponendum nisi prius de materiae copiis,
e | quibus conlatis aedificia structuris et materiae rationibus (5)
perficiuntur, quas habeant in usu virtutes exposuissem
quibusque rerum naturae principiis essent temperatae dixissem.
sed antequam naturales res incipiam explicare, 30

1 siqui deduxerit EG: siquid deduxerit H, siquid eduxerit S (unde Gc in marg. vel siquid). | eo loco x.

2 fore EG(S2): forte HS.

8 iudicio H et (ante ras.) S.

10 abcessit S.

15 dignitate EGS: -tis H.

18 valitudo GS (cf. ad 17, 6).

19 auxilia HS: -um EG.

21 Quoniam: Cum x.

23 cum sequatur: insequatur x.

29 temperate G (-tę Gc): -ta HS.

Plain text

de aedificiorum rationibus unde initia ceperint et uti creverint
eorum inven|tiones ante ponam, et insequar ingressus (10)
antiquitatis rerum naturae et eorum qui initia humanitatis
et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
itaque quemadmodum ab his sum institutus exponam. 5
I Homines veteri more ut ferae in silvis et speluncis et
| nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant. (15)
interea quodam in loco ab tempestatibus et
ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se 10
terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi
perterriti qui circa eum locum fuerunt sunt fugati. post
ea re|quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem (20)
esse magnam corporibus ad ignis teporem, ligna
adicientes et ita conservantes alios adducebant et nutu 15
monstrantes ostendebant quas haberent ex eo utilitates.
in eo hominum congressu cum profundebantur aliter spiritu
voces, cotidiana | consuetudine vocabula ut obtigerant (25)
constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex
eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se 20
2 procreaverunt. ergo cum propter ignis inventionem conventus
initio apud homines et | concilium et convictus 34
esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes
ab natura praemium praeter reliqua animalia ut non
proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificientiam 25
aspicerent, item manibus et arti|culis quam (5)
vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii
de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus,
nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes

1 ceperint GS: coeperint H(Gc).

3 humanitatis GS: -tes H.

7 vetere x (cf. p. 20, 22).

8 exgıebant Hc, exi<ge in ras.>bant Sc i. e. exiebant HS: eigebant G.

9 quodam GS: quondam H. | ab HS: a G.

11 eo GS (ea Sc): eos H.

12 effugati S.

13 requieta HS (re¦quieta Sc): requie data G. | proprius H et ante ras. S. | cum—(15) adicientes om. S (sed in ima pagina calamo impressa supplet S2).

15 ita: id x.

17 espiritu x.

18 obtigerant S(Gc): optegerent H(G).

Plain text

de luto et virgulis facere loca quae subirent. tunc
observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus
res | novas, efficiebant in dies meliora genera casarum. (10)
3 cum essent autem homines imitabili docilique natura,
cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant 5
aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in
dies melioribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis
erectis et | virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii (15)
luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos
iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus 10
et fronde. posteaquam per hibernas tempestates
tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes
luto inducto, proclinatis | tectis stillicidia deducebant. (20)
4 Haec autem ex is quae supra scriptae sunt originibus
instituta esse possumus sic animadvertere quod ad hunc 15
diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur,
ut in Gallia Hispania Lusitania Aquitania, scandulis robusteis
aut | stramentis. apud nationem Colchorum in Ponto (25)
propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis
dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto 20
quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in
extremis partibus earum supra alterae transversae, quae
circumcludunt | medium spatium habitationis. tum insuper (30)
alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes
et ita parietes | arboribus statuentes ad perpendiculum 35
imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, 26
quae relinquuntur propter crassitudinem materiae,
schidiis et luto obstruunt. item tecta, recidentes ab extremo
transtra, traiciunt gradatim contra|hentes, et ita ex (5)

5 cotidie: sic (et cotidianus) semper H (sed 33, 24 et 35, 25 Hc) et G, rec. cottidie SL. | aliu(o H)s alii x (alii aliis Gc).

9 glebas x (sic etiam glebe x 165, 15 ut semper SG, numquam praeterea H, nisi quod glebulae x 197, 22).

14 is: his x. | scripta x.

16 his (GS, hı̣is Hc): iis H. | constituuntur G: -antur HS.

17 utigallia x. | hispania S: spania HG (ispania Hc). | æ(e S)quitania GS. | scandulis G: scandalis HS.

23 tum HS: tunc G.

28 adextremos x.

Plain text

quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas,
quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more
5 testudinata turrium tecta. Phryges vero, qui campestribus
locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes
materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura 5
dis|tinentes et itinera perfodientes dilatant spatia quantum (10)
natura loci patitur. insuper autem stipites inter se religantes
metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis
tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos
grumos. ita hiemes calidissimas, aestates frigidissimas 10
efficiunt tectorum | rationes. nonnulli ex ulva palustri (15)
componunt tuguria tecta. apud ceteras quoque gentes ad
nonnulla loca pari similique ratione casarum perficiuntur
constitutiones. non minus etiam Massiliae animadvertere
possumus sine tegulis, subacta cum paleis terra, tecta. 15
Athenis Areopagi antiquitatis exemplar | ad hoc tempus luto (20)
tectum. item in Capitolio commonefacere potest et significare
mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum
6 stramentis tecta. ita his signis de antiquis inventionibus
aedificiorum sic ea fuisse ratiocinantes possumus iudicare. 20
| Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum (25)
profecissent et sollertia ingenia exercendo per
consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria
in animos eorum adiecta perfecit ut qui fuerunt in his
studio|siores fabros esse se profiterentur. cum ergo haec 36
ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus 26
ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam
cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset

5 materiae H (-ę S): materia G. | fossura G: -rae H (-rę) S.

6 detinentes x. | quantum HS: inquantum G.

8 quas GS: qua H.

9 exaggerabant x. | habitationis H (-nes GS).

10 crumos x. | aestatis H (-tes GS).

11 efficiunt GS: -cit H.

12 tiguria ante corr. H. | ad Praun: et (&) x. | 16 areopagi HS: ariopagi G.

18 vetustates H (-tis GS).

21 tritiores GSc (tristiores ante ras. S): tritores H.

22 profecissent S2 (qui et edificantium antea scr. pro ad aed.): per(ꝑ)fecissent x. | ingenia HS: -nii G.

25 esse se H (e̅e̅ se) S: esse G.

26 solum HS(Gc): plus G.

Plain text

cetera | animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus (5)
aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas,
e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt
7 humanitatem. tum autem instruentes animo se et eprospicientes
maioribus cogitationibus ex varietate artium 5
natis, non casas sed etiam | domos fundatas et latericiis (10)
parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula
tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum
e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum
perduxerunt rationes. posteaquam animadverterunt profusos 10
esse partus ab natura materiae et abun|dantiam (15)
copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando
nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus
elegantiam vitae. igitur de his rebus quae sunt in aedificiis
ad usum idoneae, quibus sint qualitatibus et quas 15
habeant virtutes ut potuero dicam.
8 | Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, (20)
quod putaverit eum primum institui oportuisse, ne putet
me erravisse sic reddam rationem. cum corpus architecturae
scriberem, primo volumine putavi quibus eruditionibus 20
et disciplinis esset ornata exponere finireque terminationibus
| eius species et e quibus rebus esset nata (25)
dicere. itaque quid oporteat esse in architecto, ibi pronuntiavi.
ergo in primo <dixi> de artis officio, in hoc
de naturalibus materiae rebus quem habeant usum disputabo. 25
namque hic liber non profitetur unde architectura
nascatur, sed unde origines aedifi|ciorum sint institutae et 37
quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad
9 hanc finitionem. ergo ita suo ordine et loco huius erit
voluminis constitutio. 30

1 ex: & (et G) x.

4 tum HS: tunc G. | e(ae ante ras. H)prospicientes x (≣prospicientes Sc).

8 tectas G: tecta HS.

11 ab natura materiae: ab naturae materia H, ≣ naturę materia S, naturę admateriā G(S2). | abundantē x.

12 copiarum H et (ante ras.) S: copiā G(S2).

15 quibus sint: quibusque sunt x.

24 dixi om. x.

27 sunt x.

29 ita om. S.

Plain text

Nunc revertar ad propositum et de copiis quae aptae
| sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur (5)
esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus
principiorum congressus temperentur, ne obscura sed perspicua
legentibus sint ratiocinabor. namque nulla materiarum 5
genera neque corpora neque res sine principiorum
coetu na|sci neque subici intellectui possunt, neque aliter (10)
natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere
explicationes, nisi causae quae insunt in his rebus quemadmodum
et quid ita sint subtilibus rationibus habeant 10
demonstrationes.
II | Thales primum aquam putavit omnium rerum esse (15)
principium. Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem
scriptorum a Graecis ϲκοτεινοϲ est appellatus, ignem. Democritus
quique est eum secutus Epicurus atomos, quas 15
nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt.
Pytha|goreorum vero disciplina adiecit ad aquam et ignem (20)
aera et terrenum. ergo Democritus etsi non proprie res
nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo
ea ipsa dixisse videtur quod ea cum sint disiuncta nec 20
laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur
sed | sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in (25)
2 se soliditatem. ex his ergo congruentibus cum res omnes
coire nascique videantur ut eae in infinitis generibus rerum
natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus 25
et discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis
qualitates exponere, | uti cum fuerint notae, non habeant (30)
qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias
aedificiis comparent.
III Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos 30

2 svınt H.

4 ne G: nec H (cf. p. 180, 9), n̄ (non) S. | sed ut p. S.

12 Tales x.

14 scotinos x.

15 quique HG: quoque S(Gc). | quos x.

17 pythari eorum H, pythareorū G, phitagoreorū S (pythagoreorū Gc).

18 aera G: aerea HS.

20 nec leguntur HG, negleguntur S(Gc).

24 ut eae: et hạ̶ẹ̶ae H, ethę G, & hę S.

29 cōpararent S.

Plain text

| oporteat dicam. non enim de harenosa neque calculosa 38
neque sabulone soluto sunt ducendi, quod ex his generibus
cum sint ducti primum fiunt graves, deinde cum ab imbribus
in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur
pa|leaeque in is non cohaerescunt propter asperitatem. 5
faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de
rubrica aut etiam masculo sabulone. haec enim genera
propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere
2 ponderosa et faciliter aggerantur. ducendi autem sunt
per vernum tempus et | autumnale, ut uno tenore siccescant. 10
qui enim per solstitium parantur ideo vitiosi fiunt quod
summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit ut
videatur aridus, interior autem sit non siccus. et cum
postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea quae erant
arida. ita rimosi facti efficiuntur in|becilli. maxime autem 15
utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti. namque
non ante possunt penitus siccescere. itaque cum recentes
et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato
permanente ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem
qua est tectorium tenere, contractione|que moti 20
non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur.
igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem
per se stare non possunt sed franguntur, ipsique
parietes fortuito sidentes vitiantur. ideo etiam Uticenses
latere si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum 25
arbi|trio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in (25)
3 parietum structuris. fiunt autem laterum genera tria.
unum quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri

1 harenosa neque calculosa (sc. terra, ut v. 6 = solo Plin. 35, 170) neque sabulone soluto: harenoso neque calculoso luto (H, luto om. S, calculo soluto G) neque sabulonoso luto x.

3 ab imbribus in p. G(S2): ab intribus in p. HSc, in tribus p. (om. ab et in) S.

5 is: his x.

10 tenore: tempore x.

12 corium GS: chorium H. | effecit H.

13 aridum (-ū) x. | 14 perrumpit (a. c.) om. G.

18 ri(e H)gidoque obsolidati permanent x.

20 qua est tectorium HS (ubi ē tector⟦ı⟧ū cum ras. Sc): quę ē tectorū G.

24 fortuito HG (ut 33, 26 x): -tu (Hc)S(Gc) | sidentes (ut v. 18 x) sedentes x.

25 laterem H (-rē) GS.

27 lidiū GS.

Plain text

utuntur, longum | sesquipede, latum pede. ceteris duobus 39
Graecorum aedificia struuntur. ex his unum πενταδωρον,
alterum τετραδωρον dicitur. δωρον autem Graeci appellant
palmum, quod munerum datio graece δωρον appellatur, id
autem semper | geritur per manus palmam. ita quod est 5
quoquoversus quinque palmorum pentadoron, quod quattuor
tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera πενταδωροιϲ,
4 quae privata τετραδωροιϲ struuntur. fiunt autem
cum his lateribus semilateria, quae cum struuntur, una
parte lateribus ordines, | altera semilateres ponuntur. ergo 10
ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis
parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati
et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non
invenustam.
Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua, item 15
| Callet, in Asia Pitane, ubi lateres cum sunt ducti et (15)
arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse
ideo videtur quod terra est de qua ducuntur pumicosa.
ita cum est levis, aere solidata non recipit in se nec
combibit liquorem. igitur levi raraque cum sint proprietate 20
nec patiantur pene|trare in corpus umidam potestatem, (20)
quocumque pondere fuerint cogitur ab rerum natura quemadmodum
pumex uti ab aqua sustineantur. sic autem
magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus
sunt onerosi, et cum ducuntur, a tempestatibus non dissolvuntur. 25
IV | In caementiciis autem structuris primum est de harena 40

2 pentadoron … (3) tetradoron x.

3 (4) doron x.

5 palmam: palmum x (ut v. 4).

6 quinque G(Sc): equinque HS.

7 pentadoros HS, -toros G.

8 tetradoros GS, -doro H.

11 cum (cū S) struuntur HS: construuntur G. | coriis S: choriis H et (ubi chorus) G (chorı¦iſ Gc).

12 collocati HS: collecti G (et in marg. S2 vel collecti).

15 Maxilua … Pitane (Plin. 35, 171): maxima et in galliis et in asia ita ne x.

16 sint ante corr. S.

20 sint Gc: sit x.

21 nec: non H, n̄ GS. | patiantur HS: patiuntur G.

22 fuerit x. | cogitur (sic) x (= cogit rerum natura, necessitas).

23 sustineatur x.

Plain text

quaerendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam
neque habeat terram commixtam. genera autem harenae
fossiciae sunt haec, nigra, cana, rubra, carbunculus. ex
his | quae in manu confricata fecerit stridorem erit optima, (5)
quae autem terrosa fuerit non habebit asperitatem. item 5
si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa
vel lota id non inquinarit neque ibi terra subsiderit,
2 erit idonea. sin autem non erunt harenaria unde fodiatur,
tum de flumi|nibus aut e glarea erit excernenda, non minus (10)
etiam de litore marino. sed ea in structuris haec habet 10
vitia, difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries
patitur nisi intermissionibus requiescat, neque concamarationes
recipit. marina autem hoc amplius quod etiam
parietes, cum in is | tectoria facta fuerint, remittentes (15)
3 salsuginem corium dissolvunt. fossiciae vero celeriter in 15
structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamarationes
patiuntur, sed eae quae sunt de harenariis recentes.
si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna
et pruina concoctae resolvuntur et | fiunt terrosae. ita cum (20)
in structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, 20
sed ea ruunt et labuntur onera quae parietes non possunt
sustinere. recentes autem fossiciae cum in structuris tantas
habeant virtutes, eae in tectorio ideo non sunt utiles quod

3 carbunculus G(S2): -lum HS.

6 coniecta GS: contecta H.

7 vel lota: vel icta x. | subsiderit: sic x.

9 tum HG: tunc S.

11 sicces(r G)sit HGc (-scit S) | continenter | recipit paries patitur … recipit. marina H (item Lch, sed l ante corr.—qui inter lineas adscripsit—omisit ea quae fuerunt inter duo illa recipit deditque continenter recipit . marina, atque idem sine dubio fecerat S, ubi nunc Sc continenter <⁖paries in ras.> Marina cum suppletis in ima pagina verbis ⁖patitur … recipit. sine lapsus vestigio G. itaque sic statuo continentes paries G(Sc): continenter recipit paries HS.

12 (16) concamerationes x.

14 is: his x. | remittentes (remittentese G, unde ad Fav. p. 295, 5 An. S salsugine sua se remittente) salsuginem (-nē etiam G) eorum dissolvuntur x.

17 eae: hae H, hę S, hęc G.

21 ea ruunt GS: earunt H. | oneraque x.

23 eae H: hae G, heę S. | tectorio (ut p. 41, 2): -riis x.

Plain text

pinguitudine eius calx palea com|mixta propter vehementiam (25)
non potest sine rimis inarescere. | fluviatica vero, propter 41
macritatem inutilis signino, liaculorum subactionibus in
tectorio recipit soliditatem.
V De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam 5
de calce diligentia est adhibenda uti de albo saxo aut
silice | coquatur. et quae erit ex spisso et duriore, erit (5)
utilis in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis.
cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur ut si
erit fossicia, tres harenae et una calcis infundantur, si 10
autem fluviatica aut marina duae harenae et una calcis
coiciantur. ita enim erit | iusta ratio mixtionis temperaturae. (10)
etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et
succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam
2 ad usum meliorem. quare autem cum recipit 15
aquam et harenam calx tunc confirmat structuram, haec
esse causa videtur quod e principiis | uti cetera corpora (15)
ita et saxa sunt temperata. et quae plus habent aeris
sunt tenera, quae aquae lenta sunt ab umore, quae terrae
dura, quae ignis fragiliora. itaque ex his saxa si antequam 20
coquantur, contusa minute mixta harenae in structuram
coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt | continere. (20)
cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi
fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem,
tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur 25
patentibus foraminibus et inanibus. ergo liquor qui est
in eius lapidis corpore et aer cum exustus et ereptus
fuerit, habuerit|que in se residuum calorem latentem, intinctus (25)
in aqua, priusquam ea ignis vim recipit, umore

1 pinguitudine (eius sc. operis tectorii Fav. p. 295, 12): pinguitudini HG (ut Anon. ed. Fav. S), pinguedini S (ut ipse Fav. p. 295, 13).

3 inutilis signino (ex Fav. cf. p. 211, 10): uti signinū x. | liacolorum HS: l iaculorum (in ipso textu) G (et inter lin. S2), item (iac.) codd. Faventini. | subactionibus HS: -nes G.

5 habeatur HG: sit S.

10 infundatur x.

11 duo harenę una x.

12 coiciatur x.

20 dura GS: durae H.

21 insṭructuram G: in instructuram HS

22 potuer̄ ante corr. S.

29 ea ignis: ex igni x.

Plain text

penetrante in foraminum raritates confervescit et ita refrigeratus
3 reicit ex calcis corpore fervorem. ideo autem
quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur
non possunt ad id | respondere, sed cum expenduntur, permanente 42
ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia 5
parte ponderis inminuta esse inveniuntur. igitur cum patent
foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt
et ita cohae|rescunt siccescendoque cum caementis (5)
coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
VI Est etiam genus pulveris quod efficit naturaliter res 10
admirandas. nascitur in regionibus Baianis et in agris
municipiorum quae sunt circa Vesuvium montem. quod
com|mixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis (10)
praestat firmitatem, sed etiam moles cum struuntur
in mari, sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione 15
videtur quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et
fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut
e sulphure | aut alumine aut bitumine ardentes maximos (15)
ignes. igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia
permanans et ardens efficit levem eam terram, et 20
ibi qui nascitur tofus turgens est sine liquore. ergo cum
tres res consimili ratione ignis vehementia formatae in
unam pervenerint mixtionem, | repente recepto liquore una (20)
cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque
2 eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere. ardores 25
autem esse in his locis etiam haec res potest indicare
quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus
excavata, in quibus vapor fervidus ab imo | nascens (25)
ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando

11 et om. x.

14 firmitate | (pro -tē) G: -tes HS(Gc).

18 sulphure GS: sulpure (sic hoc solo loco) H.

19 inter vena (venī̱a) S2.

21 qui: quod (qđ GS) x (cf. p. 44, 23). | tophus S (qui 44, 12 thophus) ut 44, 24 et Plin. 11, 203. | exurgens H (exsurgens GS) scil. pro &urgens (= sive simpl. turgens sive et turgens).

25 dissolvere HS: dies solvere G.

27 cūanorū G: cum | annorum H, cumannorū S.

29 post manando iterum fervidus ab imo nascens rep. x.