WeRead Powered by ReaderPub
Vitruvii De architectura libri decem cover

Vitruvii De architectura libri decem

Chapter 4: LIBER TERTIUS.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A ten-book manual combines practical instructions, technical formulas, and aesthetic principles for designing and constructing buildings and urban works. It addresses site choice, materials and their properties, measurement and proportion for architectural orders, foundations and masonry, water supply and hydraulics, surveying and machines, acoustics and theatre design, heating and preservation, and temporary engines. The text mixes construction techniques, mathematical rules, and prescriptive recommendations for ornament and durability, often illustrated with diagrams and comparative examples to guide planning, engineering calculations, and decorative execution.

Plain text

cum ea | ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas (20)
in aedificiis ad vetustatem utilitates.
5 Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent
virtutes, uti robur ulmus populus cupressus abies ceteraeque
quae maxime in aedificiis sunt idoneae. namque non 5
potest | id robur quod abies, nec cupressus quod ulmus, (25)
nec ceterae | easdem habent inter se natura rerum similitates, 56
sed singula genera principiorum proprietatibus comparata
alios alii generis praestant in operibus effectus.
6 et primum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque 10
umoris et terreni le|vioribus rerum naturae potestatibus (5)
comparata non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta
non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in
contignatione. sed ea quod habet in se plus caloris, procreat
et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter 15
accenditur quod quae inest | in eo corpore aeris (10)
raritas, ea ut est patens accipit ignem et ita vehementem
7 ex se mittit flammam. ex ea autem antequam est excisa
quae pars est proxima terrae per radices recipiens ex
proximitate umorem enodis et liquida efficitur. quae vero 20
est superior, vehementia caloris eductis in aera | per nodos (15)
ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter
nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem cum
excisa quadrifluviis dispertitur eiecto torulo ex eadem arbore
ad intestina opera comparatur et ita sappinea vocatur. 25
8 contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus
| abundans parumque habens umoris et aeris et ignis, cum (20)
in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem.
ex eo cum tangitur umore non habens foraminum raritates
propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, 30

3 eae: ea HS, hae G.

4 ce(ę GS)tera x.

5 idonea x.

6 abeis H.

7 ce(ae G, ę S)tera x. | natura HG: naturæ Hc, -rę S.

12 ponderosa G et (in ras.) Sc: ponderata HS.

14 ea: eo S.

15 cariem: pariē G, partem H, -tē S(Gc). | abea quae (quę GS) x.

17 raritas et (&) est patens x.

23 durit(c S)iem HS: -tiam G.

24 dispertitur (Plin. 16, 195): disparatur x.

25 et ita sappinea: et intima fusternea sappinea x (saprinea G).

Plain text

sed fugiens ab umore resistit et torquetur et efficit in
9 quibus | est operibus ea rimosa. aesculus vero quod est (25)
omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas
utilitates, sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus
per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione 5
umidae potestatis vitiatur. cerrus et fagus quod pariter
habent mix|tionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, 57
per huius raritates umores penitus recipiendo celeriter
marcescunt. populus alba et nigra, item salix tilia
vitex ignis et aeris habendo satietatem, umoris temperate, 10
parum autem terreni, | leviore temperatura comparatae (5)
egregiam habere videntur in usu rigiditatem. ergo cum
non sint durae terreni mixtione, propter raritatem sunt
candidae et in scalpturis commodam praestant tractabilitatem.
10 alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur 15
et minime materies utilis videtur, habet | in se (10)
egregias rationes. est enim aere et igni plurimo temperata,
non multum terreno, umore paulo. itaque in palustribus
locis infra fundamenta aedificiorum palationibus
crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore 20
liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet
inmania | pondera structurae et sine vitiis conservat. ita (15)
quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea
11 in umore obruta permanet ad diuturnitatem. est autem
maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera 25
et publica et privata sub fundamentis eius generis habent

6 cerrus et fagus: cerrus quercus fagus x.

8 per huius: ꝑuisa (cf. 56, 10 et 27). | u(hu- HS)moris x.

10 temperata HS(Gc), -te G, -tæ Sc (-tę G2).

11 (terreni) habens (habentes Gc) add. x | comparata HS(Gc), temperata G.

12 videntur Gc: videtur x. | rigiditatem: vel ariditatem suprascr. S2.

13 dura … (14) candida x.

14 sculpturis x.

15 proxima HG: -mę S.

16 materies HS: admateries G(S2).

17 est enim: & (et GS) enim x.

18 Itaque non (ṅȯṅ Gc) minus habent (habeṇ̇t Gc) incorpore (h HcS)umoris inpalustribus (inplaustribus H) locis x.

22 Itaque (-q: H, -q⁊ GS) x.

23 paulolū S.

25 maximum (-ū HS) x.

26 habeant x.

Plain text

palos. ulmus | vero et fraxinus maximos habent umores (20)
minimumque aeris et ignis, terreni temperate mixtione
comparatae. sunt in | operibus cum fabricantur lentae et 58
ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant.
simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro proiecto 5
qui inest eis liquore stantes emoriuntur, fiunt duriores
et in commissuris et | coagmentationibus ab lentitudine (5)
12 firmas recipiunt catenationes. item carpinus quod est
minima ignis et terreni mixtione, aeris autem et umoris
summa continetur temperatura, non est fragilis sed habet 10
utilissimam tractabilitatem. itaque Graeci quod ex ea
materia iuga iumentis comparant, quod apud | eos iuga (10)
ζυγα vocitantur, item zygiam eam appellant. non minus
est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes
umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter 15
umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed
in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor | qui (15)
inest penitus in corporibus earum habet amarum saporem,
qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque
eas bestiolas quae sunt nocentes. ideoque quae ex 20
his generibus opera constituuntur permanent ad aeternam
13 diuturnitatem. item cedrus et iunipirus easdem habent
virtutes | et utilitates, sed quemadmodum ex cupresso et (20)
pinu resina, ex cedro oleum quod cedrium dicitur nascitur,
quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, a tineis 25
et carie non laeduntur. arboris autem eius est similis

1 maximos … umoris (-res Gc) HG: maximū … humoris S.

2 temperate mixtione G: temperata | emixtione H, temperata emixtione S.

4 pandant HS: pandunt G.

5 ꝑfecto qui est eis liquor x.

12 iuga zy(i GS)za x.

13 zigaeam (H, ziga eam G, zigeā S) appellant x.

14 pinvo H. | eae H: hae G, hęc S.

17 is: his x.

20 bestiolas etc.: cf. p. 147, 25.

22 iuniperus x (sed cf. Hc 166, 11).

23 ex cupr(ae H)essu pinu x (cf. 105, 19).

24 cidreum x (cedri oleo Plin. 16, 197, cedrino 32, 76. cf. 24, 17. 16, 52: lat. citrus et citreum = gr. κέδροϲ, κέδριον, -ινον).

25 co(quo SG)reliquę H. | iunctę S.

26 arbores autem eius sunt similes (-lis G) cupresseae foliaturae (sic H, cupresse aefoliaturae G, cupressę ęfoliaturę S, sed cupresseę Sc) x (ubi arbores autem similes cupressę ac folia Gc).

Plain text

cupresseae foliatura, materies vena directa. ea Ephesi in
aede simulacrum | Dianae, etiam lacunaria et ibi et in 59
ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta.
nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae et
14 nonnullis Syriae regionibus. larix vero, quae non est nota 5
nisi is municipalibus | qui sunt circa ripam fluminis Padi (5)
et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi
amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam
ex igni non recipit, nec ipsa per se potest ardere
nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis 10
uratur. nec tamen tunc flam|mam recipit nec carbonem (10)
remittit, sed longo spatio tarde comburitur. quod est
minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore
autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia
foraminum qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim 15
nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pon|dus ab (15)
aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut
supra abiegneas rates conlocatur.
15 Ea autem materies quemadmodum sit inventa est causam
cognoscere. divus Caesar cum exercitum habuisset 20
circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus
ibi|que esset castellum munitum quod vocabatur Larignum, (20)
tunc qui in eo fuerunt naturali munitione confisi
noluerunt imperio parere. itaque imperator copias iussit
admoveri. erat autem ante eius castelli portam turris ex 25
hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se
composita alte, uti | possent de summo sudibus et lapidibus (25)
accedentes repellere. tunc vero cum animadversum
est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse
longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est 30
fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam

1 materies: sic x (i. e. materiei ut p. 60, 12). | ea om. x ubi aephesi H.

4 eae (eę S) HS: hę G.

5 qui … notus x (masc. ut nunc ital. hisp.).

6 is: his x.

7 hadriani H: adriani GS. | suci (Gc): suco x.

9 ipse x.

18 abiegnas HG, abigenas S (cf. p. 166, 5).

19 causam: causa x.

22 vocaretur x.

27 posset (G, poss& HS) x.

Plain text

munitionem accedentes mittere. itaque ce|leriter milites (30)
16 congesserunt. posteaquam flamma circa illam | materiam 60
virgas comprehendisset, ad caelum sublata effecit opinionem
uti videretur iam tota moles concidisse. cum autem ea
per se extincta esset et requieta turrisque intacta apparuisset, 5
admirans Caesar iussit extra telorum missionem
| eos circumvallari. itaque timore coacti oppidani cum se (5)
dedidissent, quaesitum unde essent ea ligna quae ab igni
non laederentur. tunc ei demonstraverunt eas arbores,
quarum in his locis maximae sunt copiae. et ideo ut id 10
castellum Larignum ita materies larigna est appellata.
haec autem | per Padum Ravennam deportatur, in colonia (10)
Fanestri Pisauri Anconae reliquisque quae sunt in ea
regione municipiis praebetur. cuius materies si esset facultas
adportationibus ad urbem, maximae haberentur in aedificiis 15
utilitates, et si non in omne, certe tabulae in subgrundis
circum in|sulas si essent ex ea conlocatae, ab (15)
traiectionis incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod
eae neque flammam nec carbonem possunt recipere nec
17 facere per se. sunt autem eae arbores foliis similibus 20
pini, materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus
non minus quam sappinea, | habetque resinam liquidam (20)
mellis Attici colore quare etiam medetur pthisicis.
De singulis generibus quibus proprietatibus e natura
rerum videantur esse comparatae quibusque procreantur 25
rationibus exposui. insequitur animadversio quid ita quae

3 sublata G(Sc): sublatā H(Gc), -tam S. | efficit x.

4 moles HGS: molis HcSc. | concidisse GS: concediss& H (-se Hc).

5 turrisque: turris x.

7 se dededissent H(Gc), sed | eı⁞ıdissent (sic) G (littera post e radendo incerta), se dedissent S (= Lc).

10 ut id … (11) ita Nohl: id … item x.

12 coloniā x.

14 materies si: sic x. cf. ad p. 233, 21.

16 in omnạ̇e H, -ne S: -ni G. | subgrundiis x (cf. p. 277, 7. Fav. 297, 10. sugrundis Plin. codd. 25, 160. sugrundas Varro r. r. 274, 10 Keil. sugrunda, suggrunda, sugurunda CGL. II, 192. 290. 520. 594. grunda ib. II, 36. Dig. 39, 2. cf. suggrundatio Vitr. p. 88, 15).

18 traiectionis: -nib; x.

19 ea x.

20 eae H: heę S, hae G.

22 sappina HS(Gc): saprina G.

23 thisicis x.

24 e: ea G.

26 itaque x.

Plain text

in | urbe supernas dicitur abies deterior est, quae infernas (25)
|egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et 61
de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus
habere vitia aut virtutes, uti sint considerantibus
X apertiora exponere. montis Appennini primae radices 5
ab Tyrrenico | mari inter Alpes et extremas Etruriae regiones (5)
oriuntur. eius vero montis iugum se circumagens
et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani
pertingit circumitionibus contra fretum. itaque citerior
eius curvatura quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones 10
apricis est potestatibus. | namque impetus habet (10)
perpetuos ad solis cursum. ulterior autem quae est proclinata
ad superum mare, septentrionali regioni subiecta
continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. itaque quae
in ea parte nascuntur arbores umida potestate nutritae 15
non solum ipsae augentur amplissimis | magnitudinibus, (15)
sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes
liquoris abundantia saturantur. cum autem excisae et
dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente
siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, 20
ideoque in aedificiis non possunt habere diu|turnitatem. (20)
2 quae autem ad solis cursum spectantibus locis
procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus
exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo
sed etiam ex arboribus educit umores. itaque quae 25
sunt in apricis regionibus spissis venarum crebritatibus
solidatae, | non habentes ex umore raritatem cum in materiem (25)
perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem.

4 essent (e̅e̅nt GS) x.

5 exponerem(. S) montes HS, exponerē(. Gc) mortis (sic) G (cf. p. 259, 20).

6 tyrrhenico H, ty(i S)rrenico HcS, thyrhenico G. | inalpis et inextremas x.

8 hadriani H: adriani GS.

10 regionis (a. c.) H.

13 regione x (-ni Gc).

17 repletae (-te G, -tę S) urgentes (-tis Gc) x.

19 amiserunt (-r̄ S) x (-rint GcSc). | permanentes x.

20 sicci(e HcS)scendo HG.

23 inter venarum x.

24 exsuctę x (exsucatę Sc).

25 umoris (a. c.) H. | itaque quę G: itaque HS.

27 cum in: quae cum in H, que(ę SGc)cū in GS.

Plain text

ideo | infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores 62
sunt quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.
3 Quantum animo considerare potui, de copiis quae sunt
necessariae in aedificiorum comparationibus et quibus tem|peraturis
e rerum natura principiorum habere videantur 5
mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes
et vitia, uti non sint ignota aedificantibus exposui. ita
qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones
erunt prudentiores, singulorumque generum usum eligere
poterunt in | operibus. ergo quoniam de apparationibus 10
est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis
exponetur, et primum de deorum inmortalium aedibus
sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo
postulat, insequenti perscribam. |

15

LIBER TERTIUS.

2 ad | ḍueuntur H, advehuntur S: adducuntur G.

8 praeceptorvem H.

10 apparitionibus x.

12 exponitur x.

Plain text

scientias artificiorum penitus latentes quemadmodum sint
iudicare. ipsique artifices si | pollicentur suam prudentiam, (5)
si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint
notitiam, aut etiam gratia forensi et eloquentia non
fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates <non> 5
possunt habere ut eis quod profitentur scire id credatur.
2 maxime autem id animadvertere | possumus ab antiquis (10)
statuariis et pictoribus, quod ex his qui dignitatis notas
et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria
ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron Polycletus 10
Phidias Lysippus ceterique qui nobilitatem ex arte sunt
consecuti. namque ut civitatibus magnis aut | regibus aut (15)
civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. at
qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus,
et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta 15
fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod
hi non ab industria neque artis sollertia sed a felici|tate (20)
fuerunt deserti, ut Teleas Atheniensis, Chion Corinthius,
Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius
etiamque alii plures. non minus item pictores, uti Aristomenes 20
Thasius, Polycles et <Andron Ephesii>, Theo Magnes
ceterique, quos neque industria neque artis studium neque
| sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas aut 64
inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum
3 superatio obstitit eorum dignitati. nec tamen est admirandum 25
si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur. sed
maxime | indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia (5)
conviviorum a veris iudiciis falsam probationem. ergo uti

2 artifices pollicerentur x.

3 seu: sed x.

4 non Joc.: cum x.

5 non om. x.

6 crederetur x.

8 dignitates x (-te E).

10 posteritatem HSc(Gc): potestatem EG et (ante ras.) S.

14 minore EG: -ri HS.

17 hi HcSEG: hii H(Gc).

18 deserti: diserti S, desepti HEG (scil. r = p in x) cf. p. 9, 13. | Teleas (= Telesias?): thellas EG, hellas HS (Hegias?).

19 boedas: sic x.

21 andramithes (-tes S) nitheo magnis x.

22 ceterisque x.

25 superati x.

27 blandiatur HS(Gc), -antur G.

28 adfalsam x.

Plain text

Socrati placuit si ita sensus et sententiae scientiaeque
disciplinis auctae perspicuae et perlucidae fuissent, non
gratia neque ambitio valeret, sed si qui veris certisque
laboribus doctri|narum pervenissent ad scientiam summam, (10)
eis ultro opera traderentur. quoniam autem ea non sunt 5
inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse,
et animadverto potius indoctos quam doctos gratia
superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione,
potius his prae|ceptis editis ostendam nostrae scientiae (15)
virtutem. 10
4 Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et
quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse
auctum architectum exposui, et subieci causas quid ita
earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae
architectu|rae partitione distribui finitionibusque 15 (20)
terminavi. deinde quod erat primum et necessarium, de moenibus
quemadmodum eligantur loci salubres ratiocinationibus explicui,
ventique qui sint et e quibus <regionibus> singuli
spirent deformationibus grammicis ostendi, platearumque et
vicorum uti emendate | fiant distributiones in moenibus docui 20 (25)
et ita finitionem primo volumine constitui. item in secundo
de materia quas habeat in operibus utilitates et quibus
virtutibus e natura reram sit comparata peregi. nunc in
tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et uti
oportet perscriptas ex|ponam. 25 (30)
I | Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem 65
diligentissime architecti tenere debent. ea autem
paritur a proportione, quae graece αναλογια dicitur. proportio
est ratae partis membrorum in omni opere totiusque

4 doctrinarum HScEGc: -nam G, -na S (ubiin ras. Sc pro ꝑ).

15 partitione: paratione S.

17 locis x. | salubres HEG: salubris S (ubi supra S2 vel bus i. e. salubribus). | ratiotinationibusq⁊ S (sed q̄⁊ del. S2).

18 sint HEG: sunt (ſ̄) S. | regionibus add. Joc.

19 spirant x. | grammatic̅i̅s x.

25 oporteat x.

27 teneri H.

28 paritura (paratura E) proportione x. | analogia HE(ScGc): -loia GS.

29 est ratae (-tę S) HS: strate (-tę G) EG. | totaque x.

Plain text

com|modulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. (5)
namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione
rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis
bene figurati <speciem> membrorum habuerit exactam
2 rationem. corpus enim hominis ita natura composuit uti 5
os capitis a | mento ad frontem summam et radices imas (10)
capilli esset decimae partis, item manus palma ab articulo
ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento
ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab
summo pectore ad imas radices capillorum sextae, <a medio 10
pectore> ad sum|mum verticem quartae. ipsius autem oris (15)
altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares,
nasus ab imis naribus ad finem medio superciliorum tantundem,
ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur
item tertiae partis. pes vero altitudinis corporis sextae, 15
cubitus quartae, pectus | item quartae. reliqua quoque (20)
membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam
antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas
3 laudes sunt adsecuti. similiter vero sacrarum aedium
membra ad universam totius magnitudinis summam ex 20
partibus singulis convenientissimum de|bent habere commensus (25)
responsum. item corporis centrum medium naturaliter
est umbilicus. namque si homo conloca|tus fuerit 66
supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum
centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem 25
utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. non

1 ex qua ratio HS(Gc): ex quadrato EG.

4 sꝑeciem (cf. 66, 13. 68, 19): om. x.

7 palma x: pansa (sic) Exc. Vitr. de eumetria cod. Scletst. f. 35.

9 octavę EG (Sc in ras. taueVIII): octae H (et fort. ante ras. S).

10 a medio pectore om. x (item Exc. Scl.).

13 nasus (Sc, item Exc. Scletst.): nasum x (HEG et ante ras. nasū S). | medio: medium (-ū) x.

14 ea (sic) x. | capillis H.

15 corporis sextę EG: corporis extae H, corpori sextę S.

16 cubitum (H, -tū EGS, item Exc. Scl.) x.

17 suos x. | commensvos H. | proportionis Ec (-nes x).

24 sopinus H (Gc et ante ras. S) | spansis E.

26 utrarumque manuum et p. HS: utrarumque rerum(. E) manuum et p. EG.

Plain text

minus quemadmodum schema rotundationis in corpore | efficitur, (5)
item quadrata designatio in eo invenietur. nam si
a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque
mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem
latitudo uti altitudo, quemadmodum areae quae ad normam 5
4 sunt quadratae. ergo si ita natura composuit corpus hominis
uti | proportionibus membra ad summam figurationem (10)
eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui
ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum
ad universae figurae speciem habeant commensus exactionem. 10
igitur cum in omnibus operibus ordines traderent,
<tum> maxime in aedi|bus deorum, <quorum> operum et (15)
laudes et culpae aeternae solent permanere.
5 Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus
operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris 15
collegerunt, uti digitum palmum pedem cubitum, et eas
distri|buerunt in perfectum numerum, quem Graeci τελειον (20)
dicunt, perfectum autem antiqui instituerunt numerum qui
decem dicitur. namque ex manibus digitorum numero ab
palmo pes est inventus. si autem in utrisque palmis ex 20
articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni
placuit esse | eum numerum ea re perfectum qui ex (25)
singularibus rebus, quae μοναδεϲ apud Graecos dicuntur,
perficitur decussis. | simul autem undecim aut duodecim 67
sunt facti, quod superaverint, non possunt esse perfecti, 25
donec ad alterum decussim perveniant. singulares enim
6 res particulae sunt eius numeri. mathematici vero contra
disputantes ea re perfectum | dixerunt esse numerum qui (5)
sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus

1 scaema H (scema EGS).

4 spansas H.

10 universae (cf. 12, 15): -sam x (cf. 68, 18).

12 tum om. x. | quorum (= corum) om. x. | et laudes sculptę E (ut L).

15 necessaria H.

16 colligerunt G et ante corr. H (non EHcS).

17 teleon x.

19 numerum (-rū HSE) x.

22 qui: quod (in ras. S) x.

23 monades x.

24 decusisq: s. HS (ubi q; del. S2 qui in marg. adscr. Quę), decusis. Quae(ę G) s. EG.

26 decusis x.

29 is: his (ante corr.) E.

Plain text

numero convenientes sic, sextantem unum, trientem
duo, semissem tria [bessem quem διμοιρον dicunt quattuor,
quintarium quem πενταμοιρον dicunt quinque, perfectum
sex. cum ad superlationem | crescat, supra sex adiecto (10)
asse εφεκτον, cum facta sunt octo quod est tertia adiecta 5
tertiarium alterum qui επιτριτοϲ dicitur, dimidia adiecta
cum facta sunt novem sesquialterum qui ημιολιοϲ
appellatur, duabus partibus additis et decussi facto bessem
alterum quem επιδιμοιρον vocitant, in undecim | numero (15)
quod adiecti sunt quinque quintarium quem επιπεμπτον 10
dicunt, duodecim autem quod ex duobus numeris simplicibus
7 est effectus διπλαϲιον]. non minus etiam quod pes
hominis altitudinis sextam habet partem, id est ex eo
quod perficitur pedum numero corporis sexis altitudinis
| terminatio, eum perfectum constituerunt, cubitumque 15 (20)
animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse et quemadmo|dum
cubitus est sex palmorum, in drachma qua 68
nummo uterentur aereos signatos uti asses ex aequo sex,
quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii 20
dichalca nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor

1 numero: sex numero x (ἔχειν μέρη ἐκεῖνα τὰ ἐνθεωρόυμενα τοῖϲ ἀριθμοῖϲ ἐξ ὧν ϲυνέϲτη Nicom. ar. I, 16, 4. cf 2. cf. Mart. Cap. 753 etc.). | trientes duos x.

2 besem H (Besem S et in m. vel bissem Sc), Bosem E: om. G. hic sequitur interpolatio quasi librarii cuiusdam antiqui mathematici inepte luxuriantis usque ad v. 16 [bessem—diplasiona], quam delevissem nisi ipsius etiam esset Vitruvii explicatio non modo otiosa sed vitiosa VIII, 6, 4 p. 207, 24 (Tannery: Rev. de phil. XXI, 125). | dimoeron x (dimeron Gc).

3 pentemeron HS(Gc), pente moeron EG.

4 superlationem (ἐπιϲώρευϲιν): supplicationem x (suppletionem Gc).

5 e(ae H)ffectum x. | quod: quę S.

6 tertiarū EG. | alterum: autem x. | epitritos x.

7 hemiolius (H, emiolius EGS) x.

8 decusis x (cusis E). | bes alterum x.

9 epidimoeron x.

10 epipempton x.

12 diplasiona x.

13 habet partem HS: partem habet EG. | id est: ita etiam x.

14 sexis: seies HE, sexies HcSG.

15 terminavit x.

17 et om. x.

18 drachma HG: dracma E, dragma S(Gc). | nummo: numero x.

21 XXIIII EGS.

Plain text

8 in drachma | constituisse. nostri autem primo fecerunt (5)
antiquum numerum et in denario denos aeris constituerunt,
et ea re compositio nominis ad hodiernum diem
denarium retinet. etiamque quarta pars quod efficiebatur
ex duobus assibus et tertio semisse, sestertium vocitaverunt. 5
postea autem quam anim|adverterunt utrosque numeros (10)
esse perfectos et sex et decem, utrosque in unum coiecerunt
et fecerunt perfectissimum decussis sexis. huius autem
rei auctorem invenerunt pedem. a cubito enim cum dempti
sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus 10
autem habet quattuor digitos. | ita efficitur uti habeat (15)
pes sedecim digitos et totidem asses aeris ratius denarius.
9 Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inventum
esse et ex membris separatis ad universam corporis
speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur 15
| ut suspiciamus eos qui etiam aedes deorum inmortalium (20)
constituentes ita membra operum ordinaverunt ut
proportionibus et symmetriis separatae atque universae convenientes
efficerentur eorum distributiones.
II Aedium autem principia sunt e quibus constat figura|rum 20 (25)
aspectus. et primum in antis, quod graece ναοϲ
εν παραϲταϲιν dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos,
peripte|ros, pseudodipteros, <dipteros,> hypaethros. horum 69
2 exprimuntur formationes his rationibus. in antis erit aedis,
cum habebit in fronte antas parietum qui cellam circumcludunt, 25
et inter antas in medio columnas duas, supraque
fastigium | symmetria ea conlocatum quae in hoc libro (5)
fuerit perscripta. huius autem exemplar erit ad tres Fortunas

1 dragma (hic) x.

4 quarta pars HS: pars quarta EG.

6 autem EG: om. HS.

8 decusis sexis x (sed sex eis EG).

9 auctorem HG: ductorem E, inventorem S.

12 sedecim HS, XVI EGc (XIII G). | asses (ases G) aerac(t G)ius d. (sic) x.

15 partes H.

16 suscipiamus x (corr. Perr.).

18 convenientesque x.

19 eorum H(S): operum EG et (in ras.) Sc.

21 et (ante corr.) om. G. | naosen parastasin x.

23 dipteros om. x. | hypetros x.

24 post rationibus in x anticipantur verba seq. v. 9 quemadmodum—(10) exemplar (bis posita). | ae(ę)des (hic) x.

27 quae: quod x.