WeRead Powered by ReaderPub
Vitruvii De architectura libri decem cover

Vitruvii De architectura libri decem

Chapter 6: LIBER QUINTUS.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A ten-book manual combines practical instructions, technical formulas, and aesthetic principles for designing and constructing buildings and urban works. It addresses site choice, materials and their properties, measurement and proportion for architectural orders, foundations and masonry, water supply and hydraulics, surveying and machines, acoustics and theatre design, heating and preservation, and temporary engines. The text mixes construction techniques, mathematical rules, and prescriptive recommendations for ornament and durability, often illustrated with diagrams and comparative examples to guide planning, engineering calculations, and decorative execution.

Plain text

extenuentur his rationibus uti si octava parte erunt quae
sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII | aut decima, 95
pro rata parte. in concluso enim aere si quae extenuatae
erunt, non discernentur. sin autem videbuntur
graciliores, cum exterioribus fuerint striae <XX aut> XXIIII, 5
in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod de|trahitur (5)
de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur
ratione quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari
3 ratione columnarum crassitudo. hoc autem efficit ea
ratio quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore 10
visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae
| aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit (10)
non striata et altera striata, et circa striglium cava et
angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae
aeque crassae fuerint, lineae quae circumdatae erunt <non 15
erunt> aequales, quod striarum et striglium circumitus
maiorem efficit lineae | longitudinem. sin autem hoc ita (15)
videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso
spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere,
cum habeamus adiutricem striaturae temperaturam. 20
4 ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte
magnitudinis fieri oportet, dum antae | eorum crassitudinibus (20)
columnarum sint aequales. et si ex structis futuri
sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem
quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque 25
videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides
continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem,
item | circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones (25)
graphicoteran efficient in aspectu delectationem.

2 fiant. X. partes. sin autem VIIII (aVIIII Gc) aut decima x.

5 XX aut om. x.

8 videtur x.

10 signat tangendo x.

11 circuitione x.

12 crasse G (-ę Gc): crassi HS.

13 et (circa) om. x.

15 non erunt om. x.

16 circuitus x.

17 efficit HS: -ciet G.

20 striatarum (-ū S) x.

21 parietū G et in ras. Sc: parte tum H(S).

22 magnitudinis GS: -nes H

23 exstructi GS, extructi H.

26 faciundum GH, -endum S. | lapidis x.

29 graphicoteran (sic) x.

Plain text

V Regiones autem quas debent spectare aedes sacrae
deorum inmortalium, sic erunt constituendae uti si nulla
ratio | inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque 96
quod erit in cella conlocatum spectet ad vespertinam
caeli regionem, uti qui adierint ad aram immolantes aut 5
sacrificia facientes spectent ad partem caeli orientis ad
simulacrum quod | erit in aede, et ita vota suscipientes (5)
contueantur eadem exorientem caelum ipsaque simulacra
videantur exorientia contueri supplicantes et sacrificiantes.
2 sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae 10
sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima
pars moenium e templis deo|rum conspiciatur. item si (10)
secundum flumina aedes sacrae fient, ita uti Aegypto circa
Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter
si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita 15
constituantur uti praetereuntes possint respicere et in conspectu
salutationes facere.
VI | Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus (15)
hae sunt rationes uti primum constituantur quo genere
sint futura. genera sunt enim thyromaton haec, doricum, 20
ionicum, atticurges.
Dorici symmetriae conspiciuntur his rationibus uti co|rona (20)
summa, quae supra antepagmentum superius inponitur,
aeque librata sit capitulis summis columnarum quae in
pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic uti 25
quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur
in partes tres semis et ex eis duae partes <semis> lumini

4 incellae(ę GS) x.

6 orientis & sim. x.

8 eadem (= eâdem simul cf. Varr. r. r. 2, 5, 2) HS: aedē GSc | & orientem (et orientē G) caelum sic x.

9 post sacrificantes ex rubrica marg. addunt x quod aras omnes deorum necesse esse videantur ad orientem spectare. (sin autem …)

12 e: & S. | deorum: eorum x.

13 aedis sacra fiet x (sed fiēt ante ras. G).

15 circa (vias) ante corr. (-ū) G.

19 quo GS: quod H.

20 futurae x (corr. Nohl). | thiromaton G, thyromathon HS.

21 attigurges x.

22 Dorici: Horum x.

23 in(m S)ponetur HS i. e. inponitur G.

25 thyretri: hypetri x.

27 III. semis G | duae (ę GS) partes (-is H) lumine x.

Plain text

valvarum alti|tudine constituantur. haec autem dividatur 97
in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis
fiat in imo. et in summo contrahatur si erit lumen ab
imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte, si XVI pedum
ad XXV, su|perior pars luminis contrahatur antepagmenti 5
parte IIII, si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars
contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua quo altiora
2 erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari. ipsa
autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis
XIIII parte. su|percilii crassitudo quanta antepagmentorum 10
in summa parte erit crassitudo. cymatium
faciundum est antepagmenti parte sexta, proiectura autem
quanta est eius crassitudo. scalpendum est cymatium
lesbium cum astragalo. supra cymatium quod erit in
supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassi|tudine supercilii, 15
et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum
lesbium. summa scalpatur corona plana cum cymatio,
proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii
quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque
sinistra proiecturae sic sunt faciundae uti crepidines excurrant 20
| et in unguem ipso cymatio coniungantur. (20)
3 Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad
eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur.
latitudo constituatur ut altitudo dividatur in partes duas
et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. 25
| contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum (25)
altitudinis luminis in fronte XIIII parte, cymatium
huius | crassitudinis sexta. reliqua pars praeter 98
cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima

2 latitudo Hc S(Gc): altitudo a. c. HG.

4 III (tiaIII Sc) parte. XVI. x.

6 parte IIII (taIIII Sc) HS: quarta parte G. | ad pedibus H, apedibus GS.

12 faciundum H: -endum GS.

13 sculpendum (hic) x.

14 (et 17) lespiū S.

15 est om. Ssuppl. Sc). | hy(i G)perthy(i GS)rum x.

17 summa scalpatur: sima scalptura x.

19 atque HS: ac G. | 20 faciundae HS: -endae G.

21 ungue x.

25 ima luminis G et (in ras.) Sc: simalum in his H.

27 altitudinis: -ne x.

29 dividitur x. | horum x.

Plain text

corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque,
4 et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant. hyperthyra
autem ad eundem mo|dum componantur quemadmodum (5)
in doricis, pro ratis partibus. ancones, sive parotides
vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant 5
ad imi supercilii libramentum praeter folium. eae habeant
in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus
<duarum>, in imo quarta parte gracilio|rem quam superiora. (10)
Fores ita compingantur uti scapi cardinales sint ex 10
latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana
5 ex XII partibus habeant ternas partes. inpagibus
distributiones ita fient uti divisis altitudinibus in partes V
| duae superiori, tres inferiori designentur. super medium (15)
medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo alii 15
in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia
parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines
inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et
sexta parte. | scapi qui sunt secundum antepagmenta, dimidium (20)
inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, 20
altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius
foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.
6 Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur quibus
| dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis (25)
| circumdantur, quae ita distribui debent uti antepagmenti 99
praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. 26
ipsaque non fiunt clostrata neque bifora sed valvata, et
aperturas habent in exteriores partes.

2 et eae: ex ea x. | hyperthyra: hypetra HS, hipetre G (-ę Gc).

4 in om. S. | doricis protis (ꝓtis S) pedibus x. | sive protides (ꝓtides S) x.

5 excalpta (exsc- S, etsc- G) x.

6 eae H, eę S: hae G.

7 ante pagmentis x.

8 duarum om. x. | graciliore x.

12 (ex) XII. HG: duodecī S. | inpaginibus x.

14 tres HS: III. G. | 15 ex: et x.

17 scaphorum HS (-porum G).

19 secundum antepagmenta: ante secundum pagmentum x.

23 Adti(Atti- G)gurges x (corr. Nohl) | isdem SG: hisdem H.

24 corsę G (ut x v. 2, 3): gorsae (ę S) HS

25 ante pagmenta x.

27 clostrata (i. e. claustrata = gr. clatrata CIL I, 577 cf. Keil ad Cat. p. 21): caelostrata H, cęlo strata GS (coni. Gc).

Plain text

| Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat (5)
fieri <doricis> ionicis corinthiisque operibus, quoad
potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc
de tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui oporteat
VII dicam. locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit 5
in longitudine | sex partes, una adempta reliquum (10)
quod erit latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito
et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur,
quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni
2 relinquatur. item latitudo dividatur in partes X. ex his 10
ternae partes dextra ac sinistra cellis | minoribus sive ibi (15)
alae futurae sunt dentur, reliquae quattuor mediae aedi
attribuantur. spatium quod erit ante cellas in pronao,
ita columnis designetur ut angulares contra antas, parietum
extremorum e regione, conlocentur, duae mediae e 15
regione parietum qui inter antas et mediam aedem | fuerint, (20)
ita distribuantur, et inter antas et columnas priores
per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque
sint ima crassitudine altitudinis parte VII, altitudo tertia
parte latitudinis templi, summaque columna quarta parte 20
3 crassitudinis imae contrahatur. spirae earum altae dimidia
| parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum (25)
ad circinum altam suae crassitudinis dimidia parte, torum
in|super cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli 100
altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta 25
ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur
in partes tres, e quibus una plintho, quae est abaco, detur,

2 doricis om. x.

6 adempta HS: dempta G.

9 dispositioni G: -ne HS.

12 alae: aliae (-ę GS) x.

15 e (post extr.) om. x.

16 antas | G: anta H (ubi anta | & med.) et S.

18 hisdem x. | altera ae(ę GS)dis ponatur aeques intima (ubi aequę sint ima G, ęq⁊ sint ima S) x.

19 VII. x (= maVII. Gc). | tertia … quarta HG: .IIIIIII. S.

21 ima x. | altae: alia x.

24 apopysi HS, apopisi G. | capituli—[(v. 26) capitulique om. S (in m. suppl. Sc).

27 tres HS: III. G. | abaco: inabaco x.

Plain text

4 al|tera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. supra (5)
columnas trabes compactiles inponantur altitudinis modulis
is qui a magnitudine operis postulabuntur, eaeque trabes eam
habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium,
et ita sint compactae subscudibus et | securiculis 5 (10)
ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.
cum enim inter se se tangunt et non spiramentum et perflatum
venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
5 supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum
parte IIII altitudinis columnae proiciantur, item in | eorum 10 (15)
frontibus antepagmenta figantur, supraque tympanum fastigii
structura seu de materia conlocetur. fastigium, columen,
cantherii, templa ita sunt conlocanda ut stillicidium tecti
absoluti tertiario respondeat.
VIII Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe 15
| sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe (20)
dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum
ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatas
columnae constituuntur tam altae quanta ab extremis parietibus
est diametros stylobatarum, crassae altitudinis 20
suae cum capi|tulis et spiris decumae partis. epistylium (25)
altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorus et
reliqua quae in|super inponuntur, ita uti in III volumine 101
de symmetriis scripsi.
2 Sin autem peripteros ea aedis constituetur, duo gradus 25

1 apophysi HS, apopisi G.

2 columnas om. G (suppl. Gc). | inponantur ut altitudinis x.

3 is qui a: his (hi ante corr. S) qua x. | postulabantur x. | eaeque H (eęque) S: ea ęque G. | trabes conpactiles ponantur ut eam x (verbis a Lorentzen deletis etiam alterum conpactiles add. Ussing).

5 securiclis HG, -dis S.

6 habeant (sic) x.

7 inter se tangunt x.

11 frontibus G (et in ras. Sc): prontibus HS. | ficantur H (non GS). supraque id t. x (id del. Ussing coll. p. 69, 4).

12 conlocetur. supraque eum (HS, enī G ubi ī aꝉ eū Gc) fastigium x (supraque eum del. Ussing).

15 monopteroe … peripteroe (sic) x.

18 sua HS: suo G. | sty(i GS)lobata x.

19 constituuntur HG: -antur S.

21 decumae (ę S) H et ante ras. S: decimę G(Sc).

22 zophorum x.

23 III: quarto (sic) x.

25 ae(ę)des (hic) x.

Plain text

et stylobata ab imo constituantur, deinde cellae paries
con|locetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis (5)
quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur,
eaque cella tantam habeat diametrum praeter
parietes et circumitionem quantam altitudinem columna 5
supra stylobatam. columnae circum cellam isdem <proportionibus>
3 symme|triisque disponantur. in medio tecti (10)
ratio ita habeatur uti quanta diametros totius operis erit
futura dimidia altitudo fiat tholi praeter florem, flos autem
tantam habeat magnitudinem quantam habuerit in columna 10
capitulum, praeter pyramidem. reliqua uti supra scripta sunt,
isdem proportionibus | atque symmetriis facienda videntur. (15)
4 Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis
ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti
est Castoris in circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis, 15
item argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra
ac | sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo (20)
factae sunt Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae.
earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae
enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae, 20
sed is omnia quae solent esse in | frontibus, ad latera sunt (25)
5 translata. nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes
columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum
operum ordinationes, | et quibus in locis in pronao procurrunt 102
antae, in isdem e regione cellae parietum columnas 25
binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum
6 communem ratiocinationem. alii vero removentes

3 relinquantur x (-at᷑ in ras. Sc, -aṇ̇tur Gc).

4 tantum (-ū S) x.

6 sty(i G)lobata x. | proportionibus om. (hisdem symmetriis que—quę GS—) x.

9 autem HS: enim G.

10 hab& (-et G) x. | columnae (-ę GS) x.

11 uti: ita S.

12 isdem Oehmichen: ea x. | videntur—(17) pronai om. S (in ima m. suppl. Sc).

13 hisdem (ısdē S)x.

15 lucosue | iovis H, lucosue iovis SGc: luco suę | iovis G.

16 nemori (sic) x.

18 facta est (ē GS) uti est (ē) castoris in circo athenis x (ubi repetitionem del. Ussing). | sunio (sic) x.

19 eędē S (eadē Gc): eadem HG.

20 latitudines: altitudines x. | reliqua exisona quae (ę) x.

24 et quibus: equibus x.

25 (p. 100, 3. 6) hisdem x.

Plain text

parietes aedis et adplicantes ad inter|columnia, pteromatos (5)
spatiis sublatis efficiunt amplum laxamentum cellae, reliqua
autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes
aliud genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum
procreavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum 5
convertuntur. non enim omnibus diis | isdem rationibus (10)
aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum
religionum habet effectus.
7 Omnes aedium sacrarum ratiocinationes uti mihi traditae
sunt exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus 10
distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus
discri|minibus inter se sunt disparatae quoad potui (15)
significare scriptis exposui. nunc de aris deorum inmortalium
uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum
IX rationem dicam. arae spectent ad orientem et semper 15
inferiores sint conlocatae quam simulacra quae fuerint
in aede, uti suspiciant | divinitatem qui supplicant et (20)
sacrificant. <eae> disparibus altitudinibus ad sui cuiusque
dei decorem componantur. altitudines autem earum sic
sunt explicandae uti Iovi omnibusque caelestibus quam 20
excelsissimae constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles
conlocentur. ita idoneae his institutionibus | explicabuntur (25)
in meditationibus ararum deformationes.
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc
libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus 25
explicationes. |

1 ae(ę S)des x (aedies Gc). | pleromatos spatii sublati x.

4 videtur x.

7 faciundae H (Sc): faciendę GS.

10 eorum x.

11 quorum x.

13 areis x. | d. inmortaliū immo potius demonū (sic in ipso textu) S (unde apud Mar. Vat. 2. 4. 6. Flor. 2). cf. codicis Cottoniani (c) lectiones deorum mortalium p. 62, 12. 64, 28. 68, 20 eiusdemque p. 14, 25 ex oppressionibus(!) rusticis (Mülleri mei gaudia).

17 suspicientes d. q. s. et sacrificant disparibus x. lacunam ostendit Nohl ut sic fere expleret suspicientes … contueantur, ipsae autem (simplicius, ut supra, Ussing).

21 marique x (ubi terrae matrique = et terrae matri. cf. p. 204, 10 sicut simplicius 236, 13. 212, 10. 123, 9. 20, 17. 12, 15 etc.).

23 arearum x.

24 explicantis H (-atis GS).

Plain text

LIBER QUINTUS.

103

1 Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes
praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias
adiecerunt suis scriptis auctoritates. quod etiam velim
nostris | quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus 5
auctoritas et in his praeceptis augeretur, sed id non est
quemadmodum putatur expeditum. non enim de architectura
sic scribitur uti historia aut poemata. historiae
per se tenent lectores. habent enim novarum rerum varias
expectationes. poema|torum vero metra et pedes ac verborum 10
elegans dispositio et sententiarum inter personas
distinctas ad versum pronuntiatio prolectando sensus legentium
perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
2 id autem in architecturae conscriptionibus non
potest fieri, quod vocabula ex artis | propria necessitate 15
concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem.
cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum
in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late
vagantes scripturae, si non contrahantur et paucis et perlucidis
sententiis explicentur, frequentia multitudine|que 20
sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes.
itaque occultas nominationes commensusque e membris
operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam.
sic enim expeditius ea recipere poterunt mentes.
3 non minus cum animadvertissem distentam occupationibus 25
| civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi (25)
scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter
percipere possent.

4 velim Nohl (cf. p. 53, 20): vel (ꝉ) in x.

10 poematorum vero carminum metra x.

12 distinctas versuum x. | proiectando ante corr. G.

17 ergo ea HS: ea ergo G.

18 late vagantes G(Sc): lata evagantes H et ante corr. (latæ ⁅e⁆vag.) S.

19 contrahentur x.

25 non aut̄ minus S. | cū G(Sc): eum H et (eū) S.

Plain text

| Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerant 104
secuti placuit cybicis rationibus praecepta in voluminibus
scribere, constitueruntque cybum CCXVI versus eosque non
plus tres in una conscriptione oportere esse putaverunt.
4 | cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine 5
planitiarum perquadratum. is cum est iactus, quam in
partem incubuit dum est intactus inmotam habet stabilitatem,
uti sunt etiam tesserae quas in alveolo ludentes
iaciunt. hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse videntur
quod is nume|rus versuum uti cybus in quemcumque 10
sensum insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem.
graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum
diviserunt spatia fabularum. ita partes cybica ratione
facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
5 | Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus observata 15
animoque advertam inusitatas et obscuras multis
res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium
pervenire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere.
ita enim expedita erunt ad intellegendum. eorumque ordina|tiones
institui uti non sint quaerentibus separatim colligenda, 20
sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum
haberent explicationes. itaque, Caesar, tertio et quarto
volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum
locorum expediam dispositiones. primumque forum
uti opor|teat constitui dicam, quod in eo et publicarum 25
et privatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.
I Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus
fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmo|reis 105
epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus
faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est 30
ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita

1 etiam qui pythagorae x. | quique G: quinque H(Gc), om. S (qui scripsit pytagorā eiusque, sed ante corr. pytagore).

3 .C̅C̅. & .L. x.

5 corpus ex l. (sic) x.

6 per(ꝑ GS)quadratus (sic) x (figura ex omni latere quadrata Varro ap. Gell. 1, 20. cf. M. Thiel: J. f. Phil. 155, 367).

8 alveo HG (alea S, alveolo Varro l. c.).

12 echoro HS(Gc): et horo G.

14 auctorum x.

Plain text

2 est gladiatoria munera in foro dari. igitur circum spectacula
| spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in (5)
porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus
coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia
publica recte erunt disposita. 5
Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri,
| ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam (10)
populi vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur
uti longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae
partes ei dentur. ita enim erit oblonga eius formatio et 10
3 ad spectaculorum rationem utilis dispositio. columnae
superiores | quarta parte minores quam inferiores sunt (15)
constituendae, propterea quod oneri ferendo quae sunt inferiora
firmiora debent esse quam superiora, non minus
quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in 15
arboribus teretibus, abiete cupresso pinu, e quibus nulla
non crassior est ab radicibus, | deinde cum crescendo procedit (20)
in altitudinem naturali contractura peraequatur nascens
ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat,
recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus 20
superiora inferiorum fieri contractiora.
4 Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis parti|bus (25)
oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium
se conferre in eas negotiatores possint, earumque
latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus <quam> 25
ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura
inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin
autem locus | erit amplior in longitudine, chalcidica in (30)
extremis consti|tuantur, uti sunt in Iulia <et> Aquiliana. 106

3 moenianaque H, męnia | naque G, moenia nāque S (et sic fort. Gc = L).

6 magnitudinis S.

10 ei dentur: iubentur x.

11 utilis: et (ante corr.) G.

16 cupresso GS (ut x 58, 11. 156, 11): cupraessu H (ut x 58, 20).

17 cum om. x. | proceditur (-t᷑ S) HS, progreditur G.

18 perae(ę GS)quata x.

23 tempestatium H: -tum GS.

25 plus ex (om. quam) x.

26 nisi si loci H, nisi <si in ras.> loci S, nisi sili G (ubi sıl·ci Gc).

28 chal(cal- S)cidica x.

29 et om. x.

Plain text

5 columnae basilicarum tam altae quam porticus latae fuerint
faciendae videntur, porticus, quam medium spatium futurum
est, ex tertia finiatur. columnae superiores minores
quam inferiores, uti supra | scriptum est, constituantur. (5)
pluteum quod fuerit inter superiores et inferiores columnas, 5
item quarta parte minus quam superiores columnae fuerint
oportere fieri videtur, uti supra basilicae contignationem
ambulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. epistylia,
zophoroe, coronae ex symmetriis | columnarum, uti in tertio (10)
libro diximus, explicentur. 10
6 Non minus summam dignitatem et venustatem possunt
habere comparationes basilicarum quo genere Coloniae
Iuliae Fanestri conlocavi curavique faciendam, cuius proportiones
et symmetriae sic sunt constitutae. mediana
testudo inter | columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX. 15
porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas
lata pedes XX. columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis
pedum L, crassitudinibus quinum, habentes post se
parastaticas altas pedes XX, latas pedes II S, crassas I S,
quae sustinent trabes | in quibus invehuntur porticuum 20
contignationes. supraque eas aliae parastaticae pedum XVIII,
latae binos, crassae pedem, quae excipiunt item trabes
sustinentes cantherium et porticuum, quae sunt summissa
7 infra testudinem, tecta. reliqua spatia inter parastaticarum
et columnarum trabes per | intercolumnia luminibus sunt 25
relicta. columnae sunt in latitudine testudinis cum angularibus
dextra ac sinistra quaternae, in longitudine quae
est foro proxima cum isdem | angularibus octo, ex altera 107

2 quā (aqm S): sic x.

8 ne HS: nec G.

9 zophora x. | ex simmetriis Gc.

12 colonię G: columniae H, colūnę S.

13 faciendum G (-dam H, -dā S).

17 altitudinis S (ex quo supra -ib; Gc ꝉ is).

18 pedes . L. x.

19 latae (-ę GS) x. | II. Ꞩ (osIIsupra Gc) … Ix.

21 pedum XVIII (GH, pedū X&VIII. S) x.

22 binum (-ū GS) x.

23 porticum (-cū GS) x.

26 latitudine G: altitudine HS.

28 ē in foro S. | isdē G: hisdem HS.