X. 30. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior—habet enim aliquantum a physicis—, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum primum visa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea, quibus movetur. Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum εννοιας, tum προληψεις vocant. Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31. Ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur maxime cognitionem, et istam καταληψιν, quam, ut dixi, verbum e verbo exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat—nihil est enim ei veritatis luce dulcius—tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus utitur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit. Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum, perinde ut causa postulat, dicere.

32. Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi: 'Si ea, quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,' respondent: 'Quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.' Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distinguunt: illos, qui omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim—et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri—probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

XI. 33. Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum, sic inter verum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse. Ut enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua visis, sed propria veri, non communi veri et falsi nota. Quam ob rem, sive tu probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo agimus, tibi erit revertendum. 34. In eo autem, si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo: id enim quaero, quod ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur, cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprehendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse videatur? aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur? Ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35. Ex hoc illud iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur: 'Ergo istuc quidem percipis?' Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur. Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo levius? 36. Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt: primum quia iis visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides: deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt. Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri, quo obscurato et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? Quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'Est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.' Sed de perceptione hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

XII. 37. His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci συγκαταθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid—nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit—, aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio. 38. At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire neque adsentiri volunt. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quo modo non potest animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat—Graeci id οικειον appellant—, sic non potest obiectam rem perspicuam non approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit. 39. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione: hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit, omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum sit, adsentiatur. Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e vita.

XIII. 40. Nunc ea videamus, quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitur primum artem quandam de iis, quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his, quale sit id, quod percipi et comprehendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur, ut etiam alia eodem modo videri possint nec in iis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa comprehenditur. Composita ea conclusio sic est: 'Eorum, quae videntur, alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum est, id percipi non potest: quod autem verum visum est, id omne tale est, ut eiusdem modi etiam falsum possit videri.' Et, 'quae visa sint eius modi, ut in iis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint, alia non possint. 41. Nullum igitur est visum quod percipi possit.' Quae autem sumunt, ut concludant id, quod volunt, ex his duo sibi putant concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: 'Quae visa falsa sint, ea percipi non posse,' et alterum: 'Inter quae visa nihil intersit, ex iis non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint:' reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo, unum: 'quae videantur, eorum alia vera esse, alia falsa,' alterum: 'omne visum, quod sit a vero, tale esse, quale etiam a falso possit esse.' 42. Haec duo proposita non praetervolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. Dividunt enim in partis et eas quidem magnas: primum in sensus, deinde in ea, quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt. Tum perveniunt ad eam partem, ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem universa concidunt etiam minutius. Ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis, item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus, quae visa sint, veris adiuncta esse falsa, quae a veris nihil differant: ea cum talia sint, non posse comprehendi.

XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa vera definitio sit? sin negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur, id percipi posse: quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. 44. Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide perspicere nec ulla communione visorum impediri, comprehendere ea se fatebuntur. Sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi iis, quae ad concludendum sumpta erunt, ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et ea, quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur, cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa visa: quod cum volunt, declarant quaedam esse vera: deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur.

45. Sed progrediamur longius et ita agamus, ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntur, sic persequamur, ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa, quam diximus, satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea, quae sint, nobis ita ut sint indicet. Sed tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab iis, quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis, qui videntur conturbare veri cognitionem, dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

XV. 46. Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam, cum eas dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere constitui. 47. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, visa quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis, auspiciis, extis declarentur—haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant—, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino? 48. Deinde, cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.

XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit? deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes sunt, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51. Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi cum Galba ambulare?' At, cum somniavit, ita narravit:

'visus Homerus adesse poeta.'

Idemque in Epicharmo:

'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.'

Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.

XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorumque, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:

'Sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum

adspectu' ...

53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt, ea dico incerta, quae αδηλα Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55. Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabiles], itemque homines. Deinde postulas, ut, si mundus ita sit par alteri mundo, ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par, ut nihil differat, nihil intersit. Cur enim, inquies, ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?

XVIII. 56. Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? Non cognoscebantur foris, at domi: non ab alienis, at a suis. An non videmus hoc usu venire, ut, quos numquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes viderentur? 57. Hic, pugnes licet, non repugnabo: quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant, quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est. Ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueveris. Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. 58. Neque id est contra nos: nam nobis satis est ova illa non internoscere: nihil enim magis adsentiri par est, hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset: habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem, qualia falsa esse non possint: ab hac mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia. Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit: ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, cum visa in animos imprimantur, non vos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi vero non specie visa iudicentur! quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. 59. Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est εποχη, id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est. Quid enim est tam futile quam quicquam approbare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum, ut diceret opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. 60. Restat illud, quod dicunt, veri inveniendi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur videre quid invenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si utroque? num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?

XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum—me autem appellabat—et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae cum dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens—non enim satis intellegebam—, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire. Sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.

XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66. Qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam, si simile veri quid invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator—non enim sum sapiens—et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,

'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,'

ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,

'Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe,'

sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt, accipio iisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre. Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur—ut praepostere tecum agam, mox referam me ad ordinem—haec primum conclusio quam habeat vim considera.

XXI. 67. Si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat: adsentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis et recte, ut mihi videris. Sed illud primum, sapientem, si adsensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis, quae possint, distinguere. 68. Nobis autem primum, etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. Quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa veris, eaque, quae percipi non possunt, iis quae possunt—si modo ea sunt quaedam: iam enim videbimus—, ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit, idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur, nihil posse percipi: etenim de eo omnis est controversia.

XXII. 69. Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu, ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, veri et falsi notam. Excogitavit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? eum Mnesarchi poenitebat? quid? Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. 70. Unde autem subito vetus Academia revocata est? Nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse, quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut ii, qui se sequerentur, Antiochii vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ii, qui sub Novis solem non ferunt, item ille, cum aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. 71. Quoque solebat uti argumento tum, cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit ut quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.

XXIII. 72. Et primum quod initio dixisti videamus quale sit: similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi cum res non bonas tractent, similes bonorum videri volunt. Nos autem dicimus ea nobis videri, quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? num hic sophistes?—sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur—: maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73. Quid loquar de Democrito? Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri: 'Haec loquor de universis.' Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse: sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos: sic enim appellat [eos]. Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: 'Nego,' inquit, 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.' 74. Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem. Cur? an de ullis certius possum dicere? Vixisse cum iis equidem videor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire,' nihil amplius. Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

XXIV. 75. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam σοφισματα; sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile posse. 76. Quid Cyrenaici tibi videntur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.

Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse sic intellegitur. 77. Nemo, inquam, superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. 78. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.

XXV. 79. Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne [id] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram. Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. Primum cur? Nam et in remo sentio non esse id, quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus?—Manent illa omnia, iacet ista causa: veracis suos esse sensus dicit.—Igitur semper auctorem habes eum, qui magno suo periculo causam agat! Eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. 80. Hoc est verum esse, confidere suis testibus et importune insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, cum oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse visas: opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sed hic quidem maiorum similis: tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi nobis ista nascuntur. Si, inquis, deus te interroget: Sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras? quid respondeas?—Utinam quidem roget? Audiret quam nobiscum male ageret. Ut enim vera videamus, quam longe videmus? Ego Catuli Cumanum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos videmus: at familiarem nostrum C. Avianium, fortasse in porticu Neptuni ambulantem, non videmus. 81. At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat: quaedam volucres longius. Responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius videre quam illos pisces fortasse qui neque videntur a nobis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic nobis aër crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo, quod parum longe quam quod falsum viderem. Videsne navem illam? Stare nobis videtur: at iis, qui in nave sunt, moveri haec villa. Quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris, quod haud scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

XXVI. 82. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis videtur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur. 83. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est. 84. Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum adversario facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.' Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? 86. Quid? si in eiusdem modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret?

XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo:—de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.—88. Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem: