Die consequenti OCTAVIUS tragoediam a se compositam obtulit Coronaeo de parricidio1 trium Solimanni principis liberorum, quam Coronaeus propter autoris eruditionem, tum propter argumenti dignitatem me legere jussit. Et2 cum ad extremum usque prandium persecutus essem, omnes Octavio gratulati sunt ac potissimum Coronaeus, qui Octavium vehementer laudavit, cum diceret, tragoediam illam et verborum luminibus et gravitate sententiarum et rerum gestarum ordine et carminum varietate eleganter scriptam.
Cum autem de1 more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit suavitas in voce diapason2, diapente, diatessaron simul confusis, ut nunc audistis concentum3 pleno systemate jucundissimum vocis acutissimae cum gravissima confusae4, interjectis quarta et quinta, cum tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni concentus, in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab auribus eruditis ferantur.
FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem, cum rationes numerorum inter se congruant.
CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem1 avulsas cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit, sesqui octava 8. 9. graviter offendat2 aures?
OCTAVIUS: Concentum effici puto, cum plures soni misceri possent, cum vero1 misceri nequeunt, pugna, uter utrum vincat ac subeat aures, sensus teneros hominum argutiorum offendit.
SENAMUS: Nec ratio numerorum, nec mixtio vocum hanc suavitatem creare mihi videntur, cum varietas colorum oculis objecta1 gratior sit, quam si omnes simul misceantur. Item olei recentis et aceti, quae nulla vi misceri possunt, gratissimus est sapor, avium etiam dissimillimi cantus nulla ratione confusi jucundissimam auribus afferunt oblectationem, ut Platoni mirum videatur, cur nihil absonum ac dissentaneum in avium cantu percipiatur, quantumvis hominum vocibus ac fidibus conjungantur.
TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor, congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione1 confusa. Nam calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse, quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua ferventissima2 pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur, contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae arte nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri possumus et a reprehensione vindicare, si dicimus3, illum de substantiis, non de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil enim tam facile confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se miscentur, ut quae naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur spongia oleo perfusa! Item4 aurum cum argento quidem arte confunditur, et conflatur aes cum argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae tamen si natura ipsa confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut in electro, quod natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus contemperavit.
SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut contrariae substantiae misceantur?
TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis, summi caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se tota natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas utrasque res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura decretum certissimum divulgatur1, non tam latine2 quam ad id quod quaeritur accommodate: propter quod unumquodque tale3 est, illud magis est tale, et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim formarum4 inter se contraria esse5 oportet; quae igitur inter se contraria sunt ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum confundi aut conjungi, aut copulari, ut unum esse videantur, puta oxymel gustui jucundissimum, ex aceto et melle et ex amaro omnium dulcium levi6 adustione fit γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.
FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur1. Nam vox assa2 τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel3 octava διαπασῶν4 suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero quidem extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde gratissimus5 omnium modulationum concentus exsistit, ex6 apta7 scilicet contrariorum colligatione.
TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam1 tueantur, quae alioquin penitus interiret,2 si vel totus hic mundus ignis esset aut humor, sic etiam duo3 ὁμόφωνα omnem auferrent harmoniae suavitatem.
FRIDERICUS: Profecto1 coelestes conversiones inter se contrariae ac trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata Jovis luce intermedia temperatur.
SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo1 semper impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis, voluptatem dolore, quietem animorum perturbatione?
CURTIUS: Illud impedimentum non minus utile est, quam in civitate lacuna qua sordes excipiantur. Nec minus rubeta est1 necessaria in hortis aut aranea in aedibus ad venena ubique2 colligenda, quam carnifex in republica. Quin etiam summa illa suavitas concentus, quam modo avidissime3 hausimus, non tamen jucunda exstitisset, nisi dissonum aliquid ac durum auribus delicatis musicus artificiosissime prius adhibuisset, quoniam voluptatis ea vis est, ut non modo sine antecedente dolore non percipiatur, verum etiam fastidium pariat, diutius continuata. Hanc rerum4 omnium contrarietatem, ab immortali Deo mirabili sapientia temperatam, his versibus studimus imitari:
TORALBA: At ne in republica quidem virorum illustrium justitia, integritas aut virtus ulla perciperetur, ni flagitiosi aliquot bonis confusi, sani furiosis, fortes ignavis, divites egentibus, nobilibus infames, iisdem moenibus ac tectis continerentur, modo mala, si tamen usquam sunt, bonis imbecilliora sint. Quin etiam hae disputationes, quas instituit Coronaeus, nullam utilitatem aut voluptatem allaturae essent, nisi contrariis argumentis ac rationibus splendescerent.
SENAMUS: Non intelligo, quam ob rem civitas non sit beatior futura, quae omnes improbos exegerit, quam quae sceleratos aliquot1 restare velit2? aut cur3 isto modo discordia concors esse possit, cum nullum ad civium et amicorum concordiam sempiternam vinculum arctius esse queat, quam in caritate mutua rerum divinarum ac humanarum summa consensio et voluntas.
CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii1 sententia, quam suis ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum appareat, quid fecerit. Quis2 enim Epicuraeos magis coluit, quam Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu vixit, Epicuraeos scriptis omnibus3 lacerans, quia nihil difficilius est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus dicere solebat.
TORALBA: Pugnabant1 quidem Academicorum, Stoicorum, Peripateticorum, Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in eadem civitate facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et Stoicorum mediis ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum quasi vinculis quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium nullo interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura2 sit oportet.
FRIDERICUS: Res omnium mihi difficillima visa est semper1, in tanta opinionum inter se de rebus humanis ac divinis dissidentium varietate amicitiam colere aut concordiam tueri.
CURTIUS: Aliud est amicitiam colere, aliud concordiam tueri. Nam ut singularum rerum discrepantiae ad unius universitatis concentum conspirant, ita quoque singulorum civium inimicitiae universorum concordiam alunt. Nec Romana civitas tam floruit, quam cum patricii plebejis, furor tribunitius obsisteret libidini consulari1. Ob id enim M. Cato Censorius jurgia inter servos et dissidia inter magistratus serere solebat, ne improba conspirationis fide vel consensu alteri rem privatam, alteri rem publicam depecularentur. Nec aliter Lycurgus2 faciendum decrevit, cum magistratus ac legatos ad eadem munera3 accerseret, quos intestinis odiis dissidere intelligebat.
CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si1 plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit. Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo quasi media vox facile conciliabat; sed2, Crasso in Chaldaea caeso, ad arma civilia concursum est a duobus, non secus3 ac, M. Lepido de culmine triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium et Augustum.
SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed in regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu conjungere1, quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M. Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis conciliare.
SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur?
SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu, coelestem ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora inferiorum exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen1 saepe inter optimos duces ac magistratus existit, si elementa inter se pugnant, si coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet inter angelos etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa vox angeli ad Danielem2: Princeps regni Persici restitit mihi dies viginti, sed Michael inter principes mihi praesto fuit. Ita illa Dei vox ad Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum3 principem significare4 diximus5: Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam, ut nominis mei fama toto terrarum orbe disseminaretur6. Igitur inter angelos non nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit: inter homines rarius7 virtutes8 cum virtutibus, saepe9 vitia cum virtutibus, etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum impietate, religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum superstitione superstitio ipsa10 certat.
FRIDERICUS: Profecto1 mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius2 250 exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam3 existere potuisse, cum hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.
CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas factiones scindi1, sive de legibus sive de honoribus sive de religione disputetur, at si plures sint2 factiones, nihil est a bello civili metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus, stabilem civitatis3 concentum et harmoniam tueantur.
TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime quaesita. Naturalis vero subtilior1 est, quia scilicet unum uni tantum, plura eidem contraria per naturam esse non possunt.
OCTAVIUS: Ob id, opinor, Turcarum et Persarum reges omne genus religionum in civitatem admittunt ac mirabili concordia cives omnes ac peregrinos, inter se religionibus discrepantes1 et cum republica, conciliant.
FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus1, quam quod Achaeorum societatem2, quae trecentas amplius urbes complexa continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis, eodem cultu, eadem jurisdictione, iisdem ponderibus, iisdem mensuris sic assueverat3, ut nihil aliud restaret, quam tot urbes iisdem moenibus4 cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum consensione collocavit.
OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos conspirare potuisse, qui triginta sex millia1 Deorum colebant2? num etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?
CORONAEUS: Illud quidem optare potius et ab immortali Deo precari quam sperare debemus, ut una sit et eadem civium unio, una etiam mortalium omnium de rebus divinis consensio1, una religio modo vera.
SALOMO: Ne1 religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis Turcarum et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus, quid sit, quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus controversiam olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor, quam omnium in omnibus religionibus conspirationem et consensum.
SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur. Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.
SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et imperiorum concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus Nobilis, Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad sacra Deorum gentilium1, acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos adegit. Inde finitimarum2 gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut ad unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim Celsus3, Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter statuentes, omnia populorum numina contemsisse.
FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum alter alteri tam contrarius sit?
SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse posse, quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae majestatis. Quid enim1 vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut domini legatum aut nuncium revereri? Quid item vetat2, duo3 numina alterum quidem ne noceat, alterum ut prosit obsecrari4? Ob id enim Opuntii duos pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus sacrificabat5. Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem, Dianam, sed etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum6, Febrim, Paventiam, Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive ἀλεξικακοὺς summa veneratione prosequebantur.
SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea saepissime legimus1, nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo calamitatem impendere.
SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam, quae forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit, excludere velle.
OCTAVIUS: At nec1 principibus nec magistratibus tutum est, religiones diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere2 conari. Nam cum Thomas3 et Constantinus VI., uterque Graecorum imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent, crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus, Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.
FRIDERICUS: Si1 sanctis Romanorum aedilibus datum negotium est, ne quae religio peregrina in urbem admitteretur, neu qui Dii alio quam patrio modo colerentur, quanto diligentius id a Christianis principibus curari oportet?
SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii, Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa templum a se constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat, πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus1 ipse in concione ad populum Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim Seneca2 quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides. Plinius3 vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent, justitiae4 inquam, fortitudini5, paci6, spei7, fidei8, pudicitiae9, concordiae10, saluti11, pietati12, honori13, veritati14, providentiae15, menti16, clementiae17, misericordiae18, felicitati19, liberalitati20, famae21, aeternitati22, virtutes immortalis Dei mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis declinarent.
CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora1 pro Diis habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae, voluptiae2, libertinae3, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus, voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis concedentibus, abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam, impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos omnium aedium partibus ac locis constitutos4. Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.
SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium societate longissime segregare, quam illis1 aggregare. Quid enim aliud est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus Dei, in terram sanctiorem2 quasi in bonorum possessionem secundum divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium3 Deorum fana, statuas, altaria, lucos, solo aequare jussus est. At4 ne arcam quidem foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione contaminari, sed bis dejectam5 et confractam statuam sacerdotes Palaestinae viderunt, cum proxime arcam collocassent.
CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta1; quanto minus id ferendum est in aeterni Dei cultu!
OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum et Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II., Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab Helthero1 clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum quisque numen revereatur2, tametsi qualem Deum habere oporteat, penitus ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in voluntatis impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem ac puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video fuisse non modo3 Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic enim Thomas Aquinas4: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei jussa; quod ante D. Augustinus5 confirmarat.
CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit illius1 caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit, ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones, quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.
SENAMUS: Num vobis videtur Scaevola, qui Porsennam regem interficere conatus legatum ejus interemit, proinde teneri ac si regem interfecisset?
CURTIUS1: Id quidem nemini dubium est.
SENAMUS: Quis igitur dubitet, Scaevolam si regios honores bona fide legato quasi regi et quidem eo spectante exhibuisset, eadem praemia meruisse, ac si in regem ipsum contulisset? Idem si quis faciat erga Dei legatos ac nuncios, ut quos creatori debuit.
CURTIUS: Ita quidem si justam erroris causam habuisset.
SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur non in eadem causa sit et idem1 praemium mereatur, ac si Deo immortali detulisset2? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia tulisse, cum crudelia3 Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent, quia Deum metuerant4. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam Apim bovem, cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant. Nam cum Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud reposuit Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii exsecrabantur, ac periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis lapidibus obruerentur. Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem adorabant.
SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur errore (si justus error esse potest1) in ea causa esse2, ut non modo veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum voluisse sat est, ut praemia consequaris3, tametsi quod velles praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus optimus remuneratur, non propterea4 tamen recte fecisse dicitur5, qui statuam colit, quoniam pietas gentium non6 impietas erga Deum, ut sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium religiones in civitatem distinctis7 templis admittunt, propterea suam deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se discrepantibus uti potest.
SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum1 summam integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac caritatis consensione conjunxit.
CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis, sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest.
OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus est1? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut leges divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis brevi futurum. Qua voce principes2 ac magistratus perterriti jejunia, supplicationes, poenitentiam indixerunt. Et vidit Deus, inquit propheta3, quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne calamitatem, quam decreverat, inferret. Illud etiam animadversione dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: Quis, inquit, affirmare audeat, num4 Deus nostri miserturus sit? At pro Deo Mithram sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt5.
FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis propitium habuere1 creatorem, non cultu Solis.
SENAMUS: Nisi gentium sacra aeterno Deo grata fuissent, cur neglectis sacris frugum calamitate, morbis popularibus, bellorum offensionibus populi conflictarentur? Cur item eos, qui summa sollicitudine1 sacra Deorum procurarent2, qui3 mortuos homines ac statuas colerent, videmus imperiis, honoribus, victoriis, summa rerum omnium affluentia fuisse cumulatos? Et quidem Polybius4 scribit, Romanorum imperium nulla re magis quam religione crevisse. Quod M. Tullius diserte affirmans: Majores, inquit, nostri nec robore Gallos, nec multitudine Hispanos, nec artibus Graecos, nec calliditate Poenos, nec sensu naturali5 Italos, sed religionis ac Deorum metu freti ac sacrorum cultu superarunt. Quid Papinianus, Deus Jurisconsultorum: Summa ratio est, inquit, quae pro religione facit, quae Deorum sacra, cum fieri desiissent, exoriente religione Christiana, civitates ac respublicas toto terrarum orbe ingentibus calamitatibus conflictari coeperunt, ut Graecos et Latinos acerbissimas querelas numini6 Christiano objecisse scribat7 Justinus. Quam quidem criminationem ut dilueret Augustinus, libros de civitate Dei scripsisse fertur, non aliam ob causam, quam ut a gravi illa8 contumelia sive vera sive falsa Christianos vindicaret, quibus Deorum omnium contemtus objiciebatur.
SALOMO: Eadem haec fuit Israëlitarum, qui duce Jeroboamo aeterni Dei cultum deseruerant, querela: Ex quo sideribus ac coelestibus illis luminibus sacra facere destitimus, ab omni felicitate deserti, calamitates ac miserias ingentes pertulimus. Gravius etiam argumentum est, quod qui sacra Deorum diripuerant, calamitosos exitus semper habuerunt. Neque enim solus Luc. Flaccus, Antiochus Nobilis, Menelaus, M. Crassus, Herodes, Gabinius, qui sacratum aeterno Deo Hierosolymis aurum expilaverat, sed etiam Q. Caepio1 consul, Brennus, sacrilegi Phocenses, Achas caeterique, qui templa daemonum diripuere, funestissimis casibus perierunt. Inde aurum Tholosanum veterum2 proverbio usurpatum. SENAMUS: Lege divina3 sanctissime cavetur, ne quicquam idolis dicatum detrahatur4, capitali poena subjecta, vel quia idolo quasi vero Deo sacratum sit, vel quia daemones ultores res suas a furibus ubique5 vindicant et condicunt, vel quia idolorum furtum faciunt interdum ut pro Diis laribus colantur6.
OCTAVIUS: Ego quidem sic statuo, eum qui et1 veram religionem et falsa numina, quae pro veris habentur2, contemnit, summa impietate obligari, qualem fuisse accepimus Caligulam Augustum3, qui Jovi statori contumelias4 in aurem insusurrabat. Idem tamen, cum tonaret, antra metu perterritus subire solebat, et cum Vestae simulacrum deosculandum posceret5, ad terram6 allidebat.
FRIDERICUS: Id quidem usitatum est sortilegis omnibus, qui1 hostias exadoratas2 verbis ritualibus proculcant aut rubetas eo cibo pascunt aut imagines Christi sagittis feriunt, quasi Deum, quem etiam Deum esse arbitrantur, violaturi, idque se facere ac fecisse confitentur, a daemonibus persuasi. Nec daemones id suaderent, nisi plane intelligerent, sortilegos arbitrari, hostias illas Deos esse3.
SENAMUS: Quis igitur dubitet, etiam Deo gratam esse religionem paganorum, cujus contemtum daemones ipsi suadere et omnium religionum eversionem moliri conantur1?
CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor1, multo praestabilius esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis2 irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri3 non possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio persuasum habeant. Et in eo quidem capite4 Epicurus inexpiabile scelus admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum5 Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi ab injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.