LIBER TERTIUS.

Cum ad coenam Salomo tardius venisset, CORONAEUS illum intuens: Tuae te, inquit, salutis deinceps curam habere oportet, Salomo, ne cum tanto studio mentem pascis, corpus ipsum inedia contabescere patiare.

SALOMO: Vereor, ut vobis, cum aetas ingravescat, jam in eo molestus sim, quanquam nihil prohibet, quominus me absente, dum1 tardius redeo, sessum eatis et ut jubeas, abs Te, Coronaee, peto.

1. Alius: cum.

Cum itaque consedissent, Coronaeus coeptam superioribus diebus Phaedonis lectionem persequi jussit, et cum eo loci venissent1, ubi Plato animas solutas corporibus a daemonibus eorumque ducibus judicio sisti et ad supplicia suis sceleribus digna trahi2 scribit, locum relegere, deinde finem legendi facere jussit.

1. Alius: venissem2. Alius: capi.

Tum coena peracta post laudatoria cantica ita orsus1: Loci hujus obscuritas, inquit CORONAEUS, mihi dubitationem injecit, cur antiqui tum Graeci tum Ebraei tanta obscuritate et caligine velarint sua scripta, ut vix ac ne vix quidem a sapientibus intelligerentur, quae tamen percepta mirabilem afferunt tum utilitatem, tum oblectationem. Nam Aesopus, fabularum scriptor antiquissimus, illecebris quibusdam animantium2 universam3 humnanae vitae rationem complexus est. Sic Pythagoras symbolis quibusdam allegoricis et illis carminibus, quae ob suam4 praestantiam χρύσέα ἔπη dicta sunt, Orpheus, Homerus, Hesiodus, Trismegistus5, Terpander et antiquissimi denique philosophi sapientiae suae6 decreta obscuritatis caligine contexerunt, quin etiam sacratiores litteras allegoriarum plenissimas vidimus.

1. Alius: exorsus2. Alibi: animantibus3. Alius: universae4. Alius: sui5. Deest in aliis codicibus.  6. Deest ibidem.

OCTAVIUS: Nihil verius ab Augustino1 dici potuit, quam illud: Ea demam miserabilis animae2 servitus est, signa pro3 rebus capere et supra corpoream naturam mentis oculum ad hauriendum lumen aeternum attollere non posse. Idem alibi4: Utilis est, inquit, scripturae auctoritas, cum diversas sententias parit.

1. De doctrina christiana cap. 5, 10 et 11.  2. Alibi: vitae3. Alibi: sine4. Lib. II de civit. Dei.

FRIDERICUS: Cum nihil perspicuitate utilius sit, haud scio an ullum in scriptore gravius sit vitium, quam, quae facillime possis, ea obscura tradere, ut liber Apocalypseos, qui tanta verborum ac rerum obscuritate1 implicatur, ut ne auctor quidem ipse, si reviviscat (quis qualisque fuerit, nondum constat inter eruditos), sua scripta quid velint, liquido affirmare ausit. Atque haec obscuritas Juliano Imperatori, Porphyrio, Proclo, Celso, ut Ebraeorum et Christianorum scripta calumniarentur, maximum praebuit argumentum.

1. Alius: ambiguitate.

CORONAEUS: Cum illa ratio scribendi veterum fere omnium communis sit, prospiciendum nobis est, ne absentes et indicta causa damnati a nobis videantur. At ne Julianus ipse quidem Augustus, is qui1 παραβάτης, i.e.2 transfuga, cum a Christianis ad paganos defecisset, usurpatur, quantumvis Christianis infestus esset, Basilii Magni librum ante rejecit, quam legisset ac relegisset, ut epistola his tribus verbis scripta significavit: ἔγνων, ἀνέγνων, κατέγνων.

1. Alibi: isque2. Desunt haec et septem sequentia verba in alio codice.

CURTIUS: Ego duabus de causis potissimum existimo veteres sapientiae decreta verbis obscuris tradidisse: primum ne margaritae porcis, deinde ne res preciosissima, i.e. sapientia, sua vilesceret1 facilitate. Nam vulgaria fere contempta jacent, etiamsi preciosa. Extat Lysidis Pythagoraei epistola graviter querentis, quod plerique secretiorem philosophiam quasi meretricem prostituerent iis, qui2 mentis purgationem ne per somnum quidem capere possent, eosque non minore impietate obligari, quam si Dearum Eleusiniensium3 adyta profanarent aut aquam puram coeno conspergerent. Itaque Porphyrius Plotinum phthisi4 periisse scribit, quod contra jusjurandum Ammonis5 arcana divulgasset. Quin etiam Plato, cum rerum divinarum arcana Dioni scripsisset, letteras exuri jussit, quoniam6 ridicula, inquit, videntur, quae sunt admiratione dignissima. Et in epistola ad Archidamum, in qua de natura Dei scribit: φραστέον δὴ σοὶ αἰνιγμόν. Item Porphyrius: Tu vide, inquit, ne ista cum hominibus impuris communicari patiare, majus enim tibi quam mihi periculum impenderet; non enim aperte Dii, sed aenigmatice sua mortalibus tradiderunt.

1. Alibi: vilescat2. Alius: quae3. Alius: Eleusinarum4. Deest in alio codice.  5. Alius: daemonii6. Desunt haec sex sequentia verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Alia mihi mens est, nam1 cum plerosque verborum obscuritatem2 sic affectare videmus, ut admirabilitatem sui efficiant, sic enim seplasiarii notis Graecis, Arabicis verbis et Gothicis litteris utuntur, ut medicinam faciant confusiorem3, aut ne intelligentibus sui irridendi praebeant argumentum, neque enim facile carpimus, quae4 non capimus. Talem fuisse accepimus Heraclitum, qui tam obscure de natura scripsit5, ut Plato6 Delio natatore opus esse diceret. Is enim discipulos instruebat uno verbo σκότησον, quod Aristotelem7 quoque opera dedita fecisse legimus in libris τῶν φυσικῶν ἀκροαμάτων. Ac tametsi Plato caeteris apertius, interdum tamen obscure ita scribit, ut ne ipsum quidem, si reviviscat, sua scripta de numeris interpretari posse videatur, ac ea potissimum, quae libro de republica octavo scribit, in quibus interpretandis Theon uterque, Plotinus, Proclus, Jamblichus, Marsilius hircum mulgere videntur. Quid Aegyptia vanitate levius? Illa tamen deliramenta litteris hieroglyphicis sic texerunt, ut sacrata quaedam oracula viderentur.

1. Alius: nam cum2. Alibi: puritatem3. Alii: quaestuosiorem4. Alibi: quod5. Alius: scripserat6. Addunt alii: ad ea intelligenda7. Ita Gellius ex epistola Aristotelis ad Alexandrum M. scribit.

OCTAVIUS: Sunt qui sua scripta neque a doctis, neque ab indoctis legi velint, ut Lucilius, ne alteri ob imperitiam rejiciant non intellecta, alteri nimis intellecta calumnientur.

SALOMO: Senami reprehensio in sophistas quidem, non tamen in sapientes cadit, multo minus in eos, qui sacrae sapientiae decreta scriptis obscurioribus velarunt. Profecto Rabbi Moses Maimonides per sacra obtestatur lectores, ne arcana divulgari aut a profanis hominibus pollui patiantur.

SENAMUS: Quid si peccandi argumentum et occasio ab obscuritate ipsa trahatur? Certe Salomonis scripta, quae ipse allegorias inscripsit, plerisque absurda videntur. Quid enim hoc sibi vult: Nequitia viri praestat mulieris bonitati? Illud enim foeminas a lectionibus sacrae scripturae quam plurimas1 avertit.

1. Alibi: quam plurimum.

SALOMO: Ebraeis dictio רַע malum et deforme significat, ut טוֹב bonum et pulchrum, quod Academici καλὸν καὶ ἀγαθὸν dicunt. Sic enim Sara dicitur a regibus expetita1 ad concubitum2, quod esset optima i.e. valde formosa. Innuit igitur sapiens3 eleganti allegoria, viros deformes formosis mulieribus praestare, item foeminarum blanditias pejores4 esse acerbis5 sermonibus virorum. Item animos corporibus excellere; mulier enim corpus allegorico sermone6 utique7 significat; item intellectualem facultatem, utcunque prava fuerit, praepollere cupiditati, quae bruta et mortalis anima dicitur. Huc enim pertinet, quod scribitur in Ecclesiaste8: inter viros mille unum sapientem reperi, foeminarum ex9 omnibus nullam. Id quidem de mulieribus nudo sensu intelligi non potest, cum sola Debora sua aetate et sola Hulda imperante Josia prophetiae ac sapientiae divinae muneribus inter sexaginta10 millia inertium virorum fruerentur11. Item appellatione viri formam naturalem, mulieris vero materiam intelligit, quam etiam saepe in proverbiis12 meretricem appellat, quae ut virorum, sic illa formarum multitudine delectatur. Plena sunt regis Salomonis scripta allegoriarum, in quibus interpretandis strenuum se praebuit Philo, moralia secutus, Leo Ebraeus naturalia. In utroque claruerunt13 Rabbi Moses Maimonides ac Talmudici scriptores. Hi tamen obscurius; at ne scriptis quidem sua prodidissent, nisi librorum interitum metuissent14. Et quoniam illa disciplina sola auditione percipiebatur15, קַבַּלַה dicta est. Id enim voluit Esdras16, cum dicit: alia quidem pervulgabis, alia trades sapientibus. Et quemadmodum plebi locus erat in atrio templi, a Levitis discreto, sacerdotibus intra velum aditus erat, non caeteris Levitis, et uni tantum pontifici maximo in sacratissimum illum locum, ubi erat foederis arca; sic etiam sacri libri ita scripti sunt, ut ea, quae ad uniuscujusque salutem pertinent, cujusmodi est decalogus et omnia decalogo consentanea, facillime ab omnibus percipiantur17, scilicet jussa, vetita, poenae, judicia, festa, ritus, mores, quae omnia 613 capitibus continentur, tanta perspicuitate, ut patiantur dubitare neminem. Quae vero minus ad salutem faciunt, ut rationes occultae rituum ac sacrificiorum ac a doctis18 tantum quaedam vero non nisi a doctissimis intelligi possunt, ut quae a nostris appellatur Cabbala, i.e. scientia naturalium arcanorum, postremo omnium difficillima ad currum pertinet, qui ab Ezechiele ita scribitur, ut in ipso apparuerit coelestium orbium ac rerum divinissimarum admiranda descriptio, quam Moses, qui a nostris19 aperta aquila dicitur, summis digitis attingere contentus, secretiora noluit explicare.

1. Alibi: repetita2. 1 Mosis 12, 14. 39.  3. Alibi: saepius4. Alius: diriores5. Alibi: acribus6. Alius: sensu7. Alius: ubique8. Ecclesiastes 7, 29.  9. Alibi: de10. Judith IV, 4; 2 Regum 22, 14; et 2 Chron. 34, 22.  11. Alius: sexcenta12. Desunt haec verba in alio codice.  13. Alii: clarescunt, vel: clari sunt14. Alius: metuerent15. Alibi: suscipiebatur16. Esra lib. IV, c. 14. Nehem. IX, 9.  17. Addit unus codex glossam hebraicam cum verbis: lex quae ore traditur18. Alibi: doctoribus, vel: doctioribus19. Desunt haec quatuor verba sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si haec tam sublimia nihil habent utilitatis aut ejusmodi sunt, quibus carere facile possumus, illud usurpandum nobis est, quod psaltes lyricus: Non exquisivi, inquit, mirabilia et supra captum meum, sed humilis1 me gessi. Sin haec ad scientiam et sapientiam divinam profutura sunt, malevoli et ipsa invidia jejuni animi sit, thesauros abditos humanis usibus eripere ac verborum ambiguitate mentes imperitorum2 magis ac magis implicare.

1. Alius: humiliter2. Addit alius: erroribus.

SALOMO: Ne igitur1 a thesauri similitudine discedamus, legistis eleganter fictam Aesopi fabulam, qua paterfamilias jam moriturus liberos consolatur, qui2 tametsi non magnas opes ac latifundia legaret, thesaurum tamen in vinea sua latere affirmabat, quo suam inopiam cumulate sublevarent. Mortuo patre liberi summo studio ac labore conquirentes, cum nusquam thesaurum reperirent, vineam paternam aliud agentes cultissimam ac noxiarum herbarum purgatissimam reddiderunt, unde proventus uberrimos collegerunt. Ita quoque si divina scripta studiose legamus ac lecta saepius meditemur3, thesauros studioso incredibiles eruere licebit. Nam eo spectat regalis illa vox, qua David initio laudationum suarum summam felicitatem praedicat illius, qui assiduis cogitationibus die nocteque4 leges divinas contemplatur. Item precatur a Deo5, nubeculam oculorum sibi detrahi, ut admirabilem sapientiam divina lege comprehensam intueri possit. Fit enim illa mentis agitatione erga litteras divinas obscuriores, ut non solum a vitiis abstineamus6 ac verum7 decus amplectamur, verum etiam corpori salubritas, menti prudentia ac sapientia et cum immortali Deo arctissima connexio8 quaeratur. Illud vero gravius9, quod in eo ipso laus Dei agitur, cum ejus arcana pervulgata obsolescant, ut acute scripsit Salomo10: Gloria Dei est, inquit, arcana celare, gloria regum arcana scrutari11. Quod Tobias12 paulo aliter: Praeclarum est, inquit, arcana regum celare et opera Dei laudare. Nam opera Dei patent omnium oculis, arcana vero paucis.

1. Alibi: ergo2. Alius: quid3. Alius: meditamur4. Alius: noctuque5. Psalm 68 (69), 18.  6. Alius: abhorreamus7. Alibi: novum8. Alius: conjunctio9. Alii: gnavius10. Proverbia XXV, 2.  11. Alibi: eorum celare12. Tobias XII, 7.

SENAMUS: At obscuritas non modo bonos a lectione detinere1, verum etiam improbos ad rerum divinarum contemptum excitare videtur. Cum enim Porphyrius arboris scientiae boni et mali fructus decerpere nullo modo posset, negavit in hortis illis deliciarum censeri debuisse fructum, aspectu quidem jucundissimum ac sapore gratissimum, sed tamen homini, quem Deus in illis hortorum umbraculis viriditatis2 collocarat, mortiferum ac pestilentem, multo minus homines a prudentiae cognitione vetito salutari fructu arceri debuisse, cum prudentia dux humanae vitae sola turpe ab honesto dividere3 possit. Quod autem scribitur, fructum vitalis arboris divino jussu ab horti viridariis avulsum, ne, si Adamus eo vesceretur, in aeternum viveret, in Dei optimi maximi contumeliam scriptum esse. Denique serpentis cum muliere ac Dei cum hominibus colloquia et absurda et incredibilia videri.

1. Alius: deterrere2. Alius: viridatis3. Alibi: dijudicare.

SALOMO: In disputationibus rerum divinarum illud inprimis prospiciendum est, ne quid cuiquam1 temere excidat, nihil enim gravius ac capitalius peccari potest. Illud autem usu venire solet iis, qui rerum humanarum fastu ac dialecticorum argutiis inflati omnia supera, infera, prima, ultima ingenii acumine ac subtilitate capere se posse confidunt, cum sine ope divina id consequi nemo queat. Quod sapientiae magister2 uno verbo significat: Inquirit derisor sapientiam, sed frustra. Quanquam Porphyrius, inscitia dicam an impietate, oracula divina calumniatur, quasi legislator prudentiam significaret et vitam beatam hominibus invidisse Deum, cum libro sequenti scripserit Bezaleelem spiritu divino, sapientia, prudentia, scientia et omni artium genere ab immortali Deo fuisse abunde cumulatum, quibus quidem donis ac muneribus omnes omnino virtutes continentur. Spiritus quidem divinus tribuitur Dei munere et concessu ad illustrandas humanae mentis caligines ac futura prospicienda. Sapientia vero pietatem ab impietate, prudentia bonum a malo, scientia verum a falso, ars utile ab inutili sejungit. Cum autem sapientiae princeps ab immortali Deo excitatus, ut quid vellet a se peteret, ille prudentiam petiit3, qua quidem turpe segregaret ab honesto, et cum qua homines ad Dei metum et venerationem cohortaretur: Quoniam, inquit4, Deus sapientiam aliunde largitur, ab eo solo scientia et prudentia. Idem alibi: Fructus justi lignum vitae, quam interpretatur sapientiam. Ac tantum abest, ut hominem a fructu vitali prohibuerit, ut etiam his verbis invitarit: Forsan, inquit5, decerperet Adamus fructum vitalem, ut eo vescatur et vivat in aeternum. Sic enim paraphrastes Chaldaeus consimili oratione utitur pereleganti figura. Ad Jesaiam conversus Deus: Dic, inquit6, populo huic: audiendo audite, videndo videte, ne tamen cognoscatis; crassum reddito cor istius gentis et aures obtura, oculos obline, ne forsitan audiat, videat, intelligat et ad me conversus saluti restituatur. Quorsum haec loquendi ratio, nisi quod semper nitimur in vetitum nec ardentius quicquam optamus, quam quae nobis eripi vel prohiberi videmus. Docet igitur Mosen ac Esaiam, quibus artibus miseros homines a facinorosa et conscelerata vita ad verum decus revocare ac saluti restituere debeant. Cave legibus divinis operam dare, cave sapientiae studiis incumbere, ne sempiternam ac beatam vitam adipiscaris; haec oratio apud homines improbos et cupidos efficacissima esse consuevit.

1. Alius: ne quicquam2. Proverb. XIV, 6.  3. 1 Regum III, 9 sqq. 2 Paral. I, 7. 10 sqq.  4. Proverb. II, 6. XI, 30.  5. 1 Mosis 8, 22.  6. Jesaiae VI, 9 sq.

SENAMUS: Nulla res me diutius exercuit, quam arboris utriusque ac serpentis allegoria.

SALOMO: Et graecis et latinis interpretibus est ignota. Ac tametsi quidam ex Ebraeis1 arcanos allegoriae sensus aperuerint, omnia tamen eorum studia inania futura sunt, nisi Deus mentes nostras ad haec peicipienda illustrarit.

1. Philo in allegoriis biblicis. Leo Ebraeus l. III de amore.

FRIDERICUS: Periculi plena res mihi videtur, sacrae scripturae litteras1 ad allegoriam deduci, ne rerum gestarum historia in fabulas evanescat.

1. Alius: sacras litteras.

OCTAVIUS: An ullum, Friderice, serpentis cum muliere colloquium fuisse putas? qui odio tam implacabili inter se certant, ut serpentis intuitu solo mulier abortum patiatur ac in turba virorum unam mulierem ad ultionem1 serpens petat ac persequatur. Nihil ergo2 verius dici potuit, quam illud: Littera occidit, spiritus vivificat3.

1. Desunt duo haec verba in alio codice.  2. Alibi: enim3. 2 Corinth. 3, 6.

SALOMO: In sacris litteris historia pura saepe narratur, ut cum censetur populus et suis quibusque1 tribubus duces attribuuntur. Est etiam cum historia quidem2 narratur, sed praeter historiam allegoria latet occulta, ut cum Sara ancillam et filium rejiciendum suadet, theologi acutiores etiam cupiditatem renitentem virtutibus, cum filio peccato, a ratione dominante ablegari oportere docent, cum eadem ancilla domum redire ac Sarae morem gerere jubetur ab angelo, tum cupiditatis obsequium ac3 rationis dominatum interpretantur, ab intellectu agente. Hinc illa Dei vox ad Abrahamum: Fac quaecunque dixerit tibi Sara, id est: ratio; cum etiam4 Sara contestatur5, ancillae filium haeredem non futurum, innuit etiam eos, qui vitiis inserviant et libidini, divina bona nunquam adepturos. Saepe quoque visiones ac somnia divina pro rebus gestis narrantur, in quo plerique suam navim afflixerunt, plerique6 etiam naufragium fecerunt, qui Deum cum hominibus quasi vigilantibus colloqui arbitrantur. Neminem enim unquam Deus allocutus est7 vigilantem, praeter Mosen, et quominus ambigeretur, perspicua Dei voce testatum habemus in ipsa lege. Ergo angeli vox ad Bileamum, aut asini loquentis in scriptura ad visa dormientis Bileami referenda sunt, et8 quaecunque Abrahamo et prophetis omnibus oracula data commemorantur, uno tantum Mose excepto, cui vigilanti locutus est Deus. Qua quidem ratione clarissima lux ad caliginem sacrarum scripturarum discutiendam accedit. Interdum allegoria facilis ac pura traditur, ut cum lex jubet9, praeputia cordium circumcidi. Saepe verba triplicem sensum prae se ferunt: vulgaris sensus ad captum imperitorum accomodatur, ut cum Salomo10 vetat coram rege superbiam et arrogantiam prae se ferre, secretiore sensu ad Deum pertinet, ad quem abjecto et humili habitu accedere oportet; semper enim Salomo significat Deum regem11, nisi Dei vox cum rege conjungatur, ut illud: Cor regis in manu Dei est12. His autem verbis Deus significatur: Ne, inquit, cogitatione tua vituperaveris regem, nec vituperes in penetralibus lecti tui divitem; volucres enim coeli efferent13 vocem et avis allata rem vulgabit14. Quibus verbis vetat de Deo impie cogitare. Lectus enim in sacris allegoriis15 corpus humanum significat, volucrum autem vox daemones, tametsi volucres16 et pro angelis accipiantur, ut apud Jesaiam17 angeli quoque ac daemones avium appellatione saepe significantur. Nam utrique custodes vel lictores hominibus additi cogitationes occultas atque intimos sensus nudant, ne quod inultum scelus ac pia cogitatio sine praemio relinquatur. Chaldaeus paraphrastes18 haec Salomonis verba interpretabatur de angelis Raziele et Elia19, quos occultissima quaeque scelera patefacere scribit.

1. Alius loco horam duorum verborum: singulis quoque2. Omnes codices: quaedam3. Alius: tum4. Alius: ita5. Alius addit: maritam6. Alius: plures7. Numeri XII.  8. Alii: ut9. 5 Mosis 10, 16.  10. Proverb. 25, 6.  11. Alius: regis appellatione12. Proverb. 21, 1.  13. Alius: volucris ... efferet14. Eccles. 10, 20.  15. Psalm. 9 (8), 24 (25), 103 (102), 143 (142). Jobi 38, 46.  16. Alius addit: interdum17. Jesaiae 46, 11.  18. In cap. 10, 20 Ecclesiastis.  19. Unus addit: sacerdote magno.

SENAMUS: Acutissime Salomo Salomonem interpretatur, sed quis hanc interpretationem divinare potuisset?

OCTAVIUS: Ego locum hunc de volucribus, qui cogitationes et intimos sensus regi aperiunt, ad eos reges pertinere duco, qui domesticos daemones sibi vel sese illis adjunxerant, a quibus omnia omnium dicta, facta, cogitationes perinde intelligunt, ut ab illis spectatoribus, quos veteres tyrannorum ὀφθαλμοὺς καὶ ὦτα ἀρχόντων appellabant; nullum enim tyranni secretius habent arcanam.

SENAMUS: Si tantum potuissent aves illae ac volucres sive daemonicae sive angelicae, quid est quam ob rem Neroni, sacrilegorum1 ac tyrannorum maximo, conjurationem Pisonis patefacere noluere? cum Simoni mago ac daemonibus conjunctissimus esset, ut Plinius et Irenaeus tradunt.

1. Alibi: sortilegorum.

FRIDERICUS: Nihil daemones injussi faciunt nec ullius occulta scelera nudant, nisi Dei jussu et angelorum superiorum1 potestate.

1. Alibi: superiore.

CORONAEUS: Cum solius Dei proprium sit, intimos omnium sensus et animorum occultos recessus pervestigare, ut quidem rex Salomo dedicatoria oratione declarat aperte, quid angelis et daemonibus illis opus ad secretiores mentis latebras pervulgandas?1

1. Alius: evulgandas.

CURTIUS: Extat profecto Thaletis elegans in hanc sententiam oratio; cum enim rogaretur, an qui scelerate quid agat, Deum latere potest? At ne cogitans quidem, inquit; Graeci melius: εἰ ληθοι θεοὺς ἄνθρωπος ἀδικῶν, ἀλλ᾽ οὔτε διανούμενος, ἔφη.

SALOMO: Diximus ante ac dicendum saepius est, Dei majestatem angelorum ac daemonum officiis quodammodo augustiorem videri, quam si per se ipsum solo nutu, sicut1 potest, omnia procuraret2. Ac tametsi solus omnium occultissimos sensus retegit, singuli tamen angeli singulis hominibus custodes additi, sensus intimos aperiunt, non item aliorum cogitationes. Item daemones, quibuscum sortilegi in nefarium societatis foedus coiverunt3, eorum sensa plane intelligunt. Argumento sit, quod qui sortilegi ad rectam cogitationem aut Dei metum paulo momento convertuntur, repente a daemone sese conturbari4 confitentur. Sin vir bonus ad pravam cogitationem deflexerit, subinde sentit5 in ipsis animi sensibus magistrum ac paedagogum, qui a turpi cogitatione illum avertat aut etiam auris dextrae tinnientis levissima vellicatione aut6 punctura, quam innuit poëta his verbis: Cynthius aurem vellit et admonuit. Quod Socrates7 a daemonio familiari vel potius ab angelo sibi fieri praedicabat, dextra quidem suadendo, sinistra dissuadendo, aut orbiculo lucido interdiu aut ignea specie noctu, aut etiam levissimo strepitu admoneri. Quae facillime percipiuntur ab iis, qui spiritu Dei patiuntur se duci. Si non pareat admonitus, terretur somniis matutinis, quae ab Ebraeis matutinae castigationes appellantur. Si ne hac quidem cogitatione8 ab impiis cogitationibus deducitur, angelus ultionem reposcit, accusatione proposita, ut nemo innocens damnari aut ullum9 scelus inultum, nisi facti pigeat, relinqui videatur, judicia constituuntur, daemonibus etiam quasi lictoribus destinatam sibi praedam deposcentibus, quam10 Deus illis permittit. Huc enim pertinet illud11: Ascendit leo de cubili suo, praedo gentium surrexit. Item12: Percussit eos leo de silva, lupus vespertinus vastavit eos, pardus vigilans supra civitates eorum. Item: Quis dat escam pullis corvorum vociferantibus ad illum?13 i.e. divinae majestatis carnificibus ac tortoribus sceleratorum vindictam petentibus, Quod alibi14 apertius scribitur: Spiritus ad ultionem creati sunt, qui furoris sui flagella vibrant. Item15: Misit Deus spiritum malum inter Abimelech et cives Sichem.

1. Alibi: quomodo2. Alius: percurreret3. Alibi: inierunt4. Alius: confitentur5. Alibi: sentiet6. Alius: et7. Plutarchus in libro de daemonio Socratis.  8. Ratione legunt alii.  9. Alii: illud10. Alius: quae11. Jerem. IV, 7.  12. Jerem. V, 6.  13. Psalm. 147, 9.  14. Psalm 78, 49. (Jes., 19.)  15. Jud. 9, 23.

SENAMUS: Antiquissimi quoque theologi pullos corvorum, a parentibus desertos, divina bonitate et procuratione nutriri summa consensione tradunt, eoque pertinere dictum illud: Qui dat escam pullis corvorum?

SALOMO: Error inde manavit, quod phrasin ebraicam, quae Graecis quoque communis est, latini theologi non perceperunt1. Nam filios corvorum pro corvis, ut filios prophetarum pro prophetis, filios sanguinum, filios injustorum pro impiis ac sicariis acceperunt. Sic enim Ebraei בְנֵי אָדַם filii hominum i.e. homines, et Graeci παίδες ἰατρῶν pro medicis. Sic etiam illud: Quem dicunt homines esse filium hominis, i.e. quem dicunt esse hominem2?

1. Alibi: perceperint2. Matth. 16, 13.

TORALBA: Eo quidem errore me Salomo liberavit, ut ingenue illum acceptum feram; at mirum mihi ante videbatur, quam ob rem corvi pullos famelicos deserere putarentur ob id tantum, quod recentes exclusi non plane nigri essent, cum pleraque animantium nascentium genera colorem a parentibus alienissimum habere videantur, quae tamen incredibili studio a parentibus nutriuntur. Nam cygni senio candidissimi pullos excludunt fuscos, et tantum abest, ut corvi1 pullos ab alimentis desertos patiantur, ut etiam cornicem incubantem a masculo et pullos jam volantes a foemina pasci Aristoteles2 ipse ac Plinius3 fateantur4. Itaque Apollonius apud Philostratum Euripidis versum modice castigans: ἁπᾶσι τοῖς ζωοῖσιν ἡ ψυχὴ τέκνα, cum ille tantum hominibus tribuerit, i.e. τοῖς ἀνθρώποις.

1. Alibi: corvos2. Historia animalium VI, 5.  3. Histor. natural. X, 12 et 60.  4. Alius: fatentur.

SALOMO: Eodem sensu scribit Psaltes lyricus1, Deum escam leoni petenti largiri. Cur leoni potius, animantium ferocissimo, qui parcissimus est in cibo, neque nisi quarto quoque aut ad summum alternis diebus pascitur, quam exarmatis ovium et caprarum gregibus, hominum usui maxime necessariis2? Alibi de catulis leonum3, nam si re vera de catulis ageretur, aeque matris ut aliorum animantium ubera sufficiunt, quanquam alius quoque4 est locus de corvis, quo facile vulgatus error refelli possit: Quis parat venatum corvis, cum ejus pulli ad Deum clamant et cibo carentes huc illuc oberrant5? Haec igitur ad daemones pertinent, qui praedam sceleratorum sibi conquirunt6 nec nisi divino concessu rapiunt. Eo pertinet et illud Salomonis7: Corvi apud torrentes eruant oculum et aquilae vorent eum qui patrem deridet et despicit obsequium matris. Quae allegoria praeter sensum vulgarem significat daemones elementares hujus mundi, qui revera torrens est materiae fluentis, caecitate animi ac furore torquere, luce mentis extincta eorum, qui Deo parenti rerum omnium contumeliam et piae matri, legibus naturae, vim inferant8. Nam patris appellatione Deus, matris vero natura significatur apud Salomonem. Illud etiam adversione dignum, quod oculum dixit, non oculos; nam singulari voce oculus mentem significat. Sic etiam Bileamus vates uno oculo acutissime videre dicebatur, quoniam rerum publicarum mirabiles conversiones tribus circiter annorum millibus praevidit9 ac praedixit. Sic enim10 Chaldaeus interpres.

1. Psalm 103 (104), 21.  2. Oppianus de venatione, libro III. Plinius H. Nat. lib. 8.  3. Jobi 38, 39.   4. Alius: etiam5. Job. 38, 41. seq. 39, 1.  6. Alii: congruunt7. Proverb. 30, 17.  8. Alius: inferunt9. Alibi: providit10. Alius: etiam.

SENAMUS: Si corvorum appellatione μελανοδαίμονας licet1, etiam cygnorum verbo λευκοδαίμονας licebit interpretari, quales in Africa Leo Afer2 versari scribit, ut Aethiopes a daemonibus, colore opinor, distinguantur.

1. Alius: licebit2. In descriptione Africae.

OCTAVIUS: Tametsi1 daemones saepius atrati apparent, ut non modo nostri, sed etiam antiquissimi2 scriptores ab ultima memoria prodidere, quales fuere3 daemones, qui Dioni4, qui Cassio Parmensi, qui sortilegis saepissime visi sunt, non tamen opinor, propterea daemones corvorum appellatione significari, sed quia daemones corvorum in modum cadavera consectantur, ut de cadaveribus Aegyptiorum superius dictum est, ac de spectris, quae circa sepulcra ac patibula vagantur.

1. Alibi: Etiamsi2. Addit alius: quoque3. Alibi: fuisse4. Plutarchus in Dione. Valer. Max. lib. V.

FRIDERICUS: Imo etiam quia daemones cadaveribus ipsis ad hominum perniciem et nefarios concubitus cum sortilegis abutuntur; quod enim Augustinus1 omni asseveratione confirmat ac summae imprudentiae esse scribit, daemonum cum hominibus concubitus negare, tot ac tantis exemplis et indiciis testatum habemus, ut Sprengerus2 scripserit, stryges innumerabiles, priusquam extremo supplicio dederentur, summa consensione nefariam illam copulam confiteri. Quin etiam Franciscus Picus scribit, duos sacerdotes sua aetate flammis exustos, quorum alter annos3 amplius triginta, alter quadraginta cum daemonibus concubuisse fatebantur, cum prius uterque convictus esset et confessus plurimos se infantes daemonibus mactavisse, ne insuetum videatur, quod Aristoteles scribit, fuisse in Ponto mulierem, quae exenteratis foeminarum gravidarum visceribus embryone vesceretur. Huc etiam pertinet illud Horatii in arte poëtica:

Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
1. Lib. 18 de civit. Dei.  2. In malleo maleficorum.  3. Alibi: annis.

CURTIUS: Mihi venit in mentem, quod Pausanias in Phocicis1 scribit, apud Cretenses legibus cautum fuisse, ut maritorum cadavera, quae cum viduis concubuerant2, capitali judicio quasi viventia plecterentur ac ferro candente eorum capita configerentur3, deinde cadavera exurerentur nec aliter a concubitu viventium arceri potuisse ac propterea κατεκανὰς daemones appellatos fuisse.

1. Alius: Pharsalicis2. Desunt quinque haec sequentia verba in alio codice.  3. Alibi: foderentur4. Fortasse legendum est: κορακίνας, vel: κορακείας.

OCTAVIUS: Oportuit igitur daemones cadaveribus resumtis ad concubitum abuti ac propterea corvos appellari, quod cadavera sectarentur et atrati apparerent.

SALOMO: Quaecunque causa sit, planum est, daemones in scripturis etiam populos Aethiopum appellari, sic enim interpretes LXXII verbum עִיִים daemones interpretantur: Aethiopes1, et alibi: Tu confregisti capita Leviathan, dedisti escam eum populis Aethiopum, ubi etiam עִיִים propriam daemonum appellationem interpretantur Aethiopes, ut ambigua voce arcanum tegerent. Leviathan vero LXX vertunt δράκοντα, qui princeps eorum esse dicitur, qui non cadavera, sed mentes ipsas impiorum ad supplicium deposcunt, ut Behemoth princeps eorum daemonum, qui de corporibus ultionem accipiunt. Uterque significatur2 ab Ezechiele3 appellationibus regum Aegypti et Assyriae his verbis: Sic dicit dominus: ecce ego contra te Pharao, rex Aegypti, draco magne, recubantem in medio fluviorum tuorum, qui dixisti: meus est fluvius et feci mihi. At ego ponam hamos in maxillas tuas et efficiam, ut haereant pisces fluviorum tuorum squamis tuis; excutiam Te in desertum et omnes pisces fluviorum tuorum, eris bestiis terrae et volucribus coeli cibus. Jesaias vero apertius4: In die illa, inquit, visitabit Deus gladio suo grandi, duro ac robusto Leviathanem serpentem vectem et Leviathanem serpentem flexuosum ac trucidabit draconem marinum. Utriusque Leviathanis et Behemothi potestas explicatur ab Esdra5, quae verbis allegoricis ac diffusa narratione Dei verbis ad Jobum6 fuerat expressa: Tum7, inquit Esdras, animantia duo parasti, quorum uni nomen imposuisti Behemoth, alterum vocasti Leviathanum, et alterum ab altero disjunxisti, unam partem assignasti Behemoth, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea. Leviathani vero tribuisti unam8 partem humidam, quam belluam parasti, ut esset quae devoraret, quos velles. Nam haec verba Ezechielis: Meus est fluvius, i.e. formarum in materia fluxa et caduca interitus. Is tamen dicitur prima rerum origine a Deo creatus fuisse, item9: Ego vastatorem creavi ad perdendum. Consimilis est illa Dei vox ad Pharaonem: Excitavi ego Te, ut ostenderem in Te meam potentiam10 atque nominis mei fama toto terrarum orbe dissiparetur. Praeter historicam veritatem Pharaonis appellatione significatur Leviathanus ille, ut Ezechiel interpretatur, qui materiae fluentis formas corrumpit, quas nihilominus assidue sua bonitate reparat ac reficit naturae parens optimus maximus. Item in sternutationibus Leviathani lumen collucet, ex ejus ore ignis lampades egrediuntur et mare commiscet ut mortarium. Non est dominatus in terra, cui morem gerat, item factus est ut nihil metuat et ipse regem agit in superbos. Sternutationis verbo tonitrua, lumine et ignibus fulmina et coruscationes, maris commixtione procellas et tempestates innuit.

1. Psalm 72, 9. 74, 15.  2. Alibi: accipitur3. Ezech. 29, 3 sqq.  4. Jes. 27, 1.  5. Esdrae lib. IV, cp. 6.  6. Jobi 39 sq.  7. Alibi: Tunc8. Alii: secundam, vel: septimam9. Item: Jobi 26. 39, 40.  10. Alibi: patientiam.

CURTIUS: Hunc opinor Leviathanum Orpheus, sortilegorum parens, draconem maximum, Pherecydes Ophyoneum appellavit, unde a veteribus cultus draconis Aesculapii manavit, quem adhuc in supplicationibus plerique populi circumferre consueverunt.

SENAMUS: Haec quidem Salomo perbelle, si1 demonstratione ulla niterentur.

1. Alius addit: modo.

OCTAVIUS: Majorem profecto fidem mihi faciunt, quae Salomo ex abditis sacrae philosophiae arcanis et ab oraculis divinis sanctissimorum prophetarum promsit, quam quae ab Euclidis demonstrationibus manant, quae tamen nonnisi multis postulatis et concessis conficiuntur.

TORALBA: In rebus tam arduis et a communi sensu remotis non exquisitam argumentorum subtilitatem exquirere debemus neque exigere, sed ea, quae prodita sunt a sapientibus, qui arcana Dei sapientissime conquisiverunt.

CORONAEUS: Non exigimus angelorum hierarchias ac repositoria daemonum, quae non scio an satis prudenter a Dionysio1 ac Wiero2 conscripta3 fuerint.

1. De coelorum hierarchia.  2. De praestigiis.  3. Alius: descripta.

SALOMO: Nihil in rebus tam obscuris affirmare velim1, nec aliud commemorare quia vobis melius quam mihi cognita sunt, quippe qui ex iisdem fontibus quibus ego haurire potuistis, scilicet uni aeterno Deo non solum2 angelorum, sed etiam daemonum creationem deberi, et quemadmodum duo principes angelorum Seraphim3 Creatori potentissimo adstare dicuntur, ad largitiones, lucis effusiones, praemia, vitam inferiorum angelorum et siderum officiis tribuendam; sic etiam duo4 sunt bis oppositi, quasi superiorum magistratuum praecipui lictores ac ministri, Leviathanus ac Behemothes ad poenas infligendas seu supplicia irroganda, sive frugum calamitate, sive pecorum interitu, sive clade bellorum, sive regionum vastatione, sive popularibus morbis, sive urbium excidio, sive elementaris totius mundi eversione, quae tamen non aliter fiunt quam divinis decretis, ne quis daemones accuset aut metuat: Ne accuses, inquit ille5, servum apud dominum suum, ne forte maledicat tibi et offendas. Qua eleganti allegoria significat, non incusandos esse angelos ac daemones, qui nullas nisi jussi calamitates inferunt, nec nisi jussa Dei decreta exsequuntur, sed potius se quemque accusare ac de flagitiis confiteri oportet6.

1. Alibi: nolim2. Alius: tantum3. Jesaiae 6, 2 et 6.  4. Jes. 6 et Zach. 4 add. 44 filios duos olei, qui effundunt aurum in candelabrum septuplex, scilicet septem planetarum, a quibusA elementorum coelestium vis derivatur.  5. Proverb. 30, 10.  6. Sigebertus Vincentius in Speculo libro 76, c. 38.
A. Alius: Quibus ad elementaria.

FRIDERICUS: Est in agro Moguntino pagus, quem daemon nescio quis lapidator triennio vexavit, ad1 extremum declaravit, populum ob unius, quem nomine denotavit, capitalia scelera conflictari, ut ei necesse fuerit domo excedere, sed in quacunque domo exciperetur, domus igne deflagrabat, ut brevi omnia domicilia pagi variis incendiis consumta fuerint.

1. Alibi: ac postremum.

SALOMO: Graviter tamen peccatur ab iis, qui daemones metuunt, gravius etiam qui colunt, ne vapulent, quasi daemones arbitri ac judices essent poenarum, quae irrogantur. Quae detestabilis impietas inde manavit, quod Beelzebub mundi hujus principem arbitrantur. Hinc Manichaeorum, qui duos mundi principes statuerunt, profligatissima pestis. Quorsum enim Deus ad Pharaonem: Ut intelligas, inquit, quod terrae dominus sum1. Item: Leviathan iste, quem formasti ad illudendum ei, nisi ut persuasum habeamus, dominatum elementaris mundi aeque ac coelestium corporum, angelorum ac daemonum penes Deum aeternum esse. Illudit autem Leviathano, cum ea quae daemonum officiis corrupta sunt ac detrita vel afflicta, continua bonitate ac potestate excitat2. Nam quo plures Pharao daemoniacus Israëlitarum masculos trucidabat ac populum sibi inservire cogebat, ne Deum coleret, eo magis ac magis populus mirabili foecunditate abundabat. Ita quoque quo plures formae materiae fluentis a daemonibus corrumpuntur, eo magis se divina foecunditas in iis recreandis ac regenerandis ostendit. Quod autem Leviathano illudit vates his verbis3: Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, aurorae fili, ad terram afflictus, cum tamen jactares te coelum conscensurum ac sellam in sublimi et excelsa siderum regione collocaturum, ad plagam Aquilonis, ut elatus praepotenti Deo aequalis fieres, ad inferos tamen detractus, in lacum rejectus. Item4: An ille est, qui tremefacit terram, qui regna concussit, qui orbem deserto similem reddidit, urbes excidit? Habet haec oratio obscuritatem, cui lux afferri potest, si dicamus, aurorae filium Leviathanum eo modo, quo alibi prima rerum origine conditus dicitur et alibi primogenitus, sive praefectus mortis vel corruptionis i.e.5 בְכוֹר מָוֶת appellatur, quoniam ut privatio habitum, sic aurora solem, tenebrae lucem antecesserunt. Item tremefacere terram, imperia quatere, urbes funditus exscindere, orbem solitudini reddere, non congruit divinae majestati, sed vastatori, carnifici, lictori; quod dicitur etiam ad inferos dejectus esse, significat angelorum ac coelestium siderum interitum non permitti Leviathano sive Asmodaeo, sed in lacu, ut Jesaias6, vel in mare, ut apud Jobum7, vel in fluvios, ut Ezechiel8, i.e. in hac fluxa elementorum regione grassari et a coelestium aditu prohiberi. Huc enim pertinet9, quod Satan in concilio angelorum a Deo rogatus, unde veniret, respondit, se terram circumivisse; dixit non coelum.