54.
Falso verbum περιώματα editores interpretati sunt, falso Herwerden
Lex. suppl. s. v. περίωμα. Adnotat U. de Wilamowitz περίωμα
Aegyptiace esse pro πελίωμα (GGA. 1898, 6804). Sunt igitur
περιώματα livores, partes pellis, quae livore sffusae sunt.
55.
Quare Perrot vel qui scripsit brevia atque optima illa de archiatris
(Exploration de la Galatie et la Bithynie I, 50), haec tamen ex
inanibus finxisse videtur, cum scribit: L’ordo archiatrorum exerçait
une surveillance légale sur les autres médecins, et ceux-ci étaient
forces de lui rendre compte de leur pratique et d’accepter son contrôle;
c’était lui aussi, qui devait distribuer l’instruction professionelle
aux jeunes gens qui se destinaient à la médecine et qui tenait sans
doute ces scholae medicorum (citat Orelli 4226 [sic], ubi autem
tabularium scholae medicorum Ligorius interpolatus est: CIL. VI,
988*).
56.
Alii in inscriptionibus et papyris etiam exstant ἱππιατροί, sed omnes
aevi Romani: CIG. 1953 (= Lebas II, 1321, Dii in Macedonia: Οὐαλεριανὸς
ἱπποϊατρὸς ὑὸς ἱπποϊατροῦ); J. H. Mordtmann, AM. XVIII (1893), 417,
nr. 4
(Edessae, sed infimae aetatis, titulus christianus: Ἰόρδανος
Ἰπποϊατρός); Eph. arch. 1841, nr. 602, K. Keil, Philologus XVI
(1860),
p. 10 (Deli: Εὔτυχος Καίσαρος ἱπποϊατρός); CIG. 5117 (in porta
templi Isidis et Sarapidis in finibus imperii Romani ad Nubiam versis:
Γ[ά]ιος Αὐφίδιος [ἱ]ππωϊατρός); etiam CIG. 4716d57 (in valle
Foaekhir in Aegypto) mihi legendum esse videtur: τὸ προσκύνημα
Λονγίνου ἱππέος καὶ
τοῦ ἱππ[ο]ιατ[ροῦ] (Franz: ΙΠΠ.ΙΑΤ... τοῦ ἱππ(ικοῦ) ἰατ[ροῦ]:
intellige ἰατροῦ τοῦ ἱππικοῦ medicus alae equitum); Oxyrh.
Pap. I, 92 (a. p. Chr. n. 335(?), Ἀμεσύστῳ ἱπποϊατρῷ). Inest etiam
in Anthol. Planud. 271 ἀδέσποτον εἰς Σώσανδρον ἱπποϊατρόν, qui cum
Hippocrate comparatur.
57.
v. Xen. Iust. Cyr. I, 6, 15: οἱ στρατηγοὶ τῶν στρατιωτῶν ἕνεκεν ἰατροὺς
ἐξάγουσιν. cf. Anab. III, 4, 30: ἰατροὺς κατέστησαν ὀκτώ, non veros
autem medicos, sed qui idonei videbantur e militibus. Coi navibus longis
etiam singulis, si solvebantur, medicum addebant. Quod demonstratur
titulo Byzantii invento (Jahresh. des oesterr. Inst. I, 31 et Beibl. p.
92) in quo inter praepositos navis ultimo loco legitur ἰατρὸς.......γος
Θευγένο[υ].
58.
Gerusias, quae in omnibus fere Asiae Minoris urbibus aevo Romano erant,
publicas esse institutiones, sed in rebus publicis gerendis et
administrandis nullam fere habere potestatem contra Waddingtonem (Lebas
III ad inscr. 53) et Mommsenum (RG. V 326 adn.), qui privata ea esse
sodalicia volebant, nuno viri docti consentiunt: J. Lévy, Études sur
la vie municipale de l’Asie Mineure REG. VIII (1895), 231 sqq. cf.
Hicks, Inscr. in the Brit. Mus. III, 74 (The Ephesian Gerusia);
Benndorf und Niemann, Reisen in Lykien and Karien I, 72. Inter
medicorum etiam titulos unus est, quo gerusiam institutionem publicam
fuisse demonstratur (nr. 42): Ῥοδιαπολειτῶν ἡ βουλὴ καὶ ὁ δῆμος καὶ
ἡ γερουσία ἐτείμησαν—— —— ——
Ἡράκλειτον Ἡρακλείτου Ὀρείου.
59.
Cyro archiatro filio Apollonii gerusia Lampsacenorum statuam
erigendam curavit (nr. 70), quia praeter multa alia beneficia gerusiae
oleum in gymnasio praebuerat (ἀλείψαντα λαμπρῶς καὶ πολυδαπάνως καὶ
ἀσυγκρίτως, cf. Boeckh ad CIG. 3643) et mille donaverat Atticas. Sed
nullo verbo dicitur Cyrum medicum gerusiae illius fuisse.
60.
Quod titulo eponymi demonstratur: ἐπὶ ναυάρχου Ἀπόλλωνίδου τοῦ Ἀνγέλου Πρωτίωνος. Nam cum
magistratum eponymum rei publicae Teniorum nauarchum nominatum esse
nullo testimonio affirmetur (sunt autem ἄρχοντες CJG. 2329, vs. 27;
2332, 14; ἄρχων 2338, 1; ἀρχῶν ἐπώνυμος 2339, 1; στρατηγοί 2330, 16),
nihil impedit, quominus nauarchus ille ad sodalicium ipsum referalur.
Vocabantur autem interdum sodalicia negotiatorum vel fabrorum
συμβιώσεις, de qua re conferas Ziebarth, Griech. Vereinswesen, p.
102, ubi citatur CJG. 3639: ἡ συμβίωσις τῶν χαλκέων.
61.
De didrachmis argenteis vid. supra p. 1815. Secures
argenteae pars talenti et ea Cypri decem minae fuisse videntur: Hesych.
s. v. πέλεκυς‧ ἀξίνη δίστομος. ἢ σταθμίον ἐξαμνιαῖον ἀρχαῖον‧
οἱ δὲ δεκάμνιαιον. idem s. v. ἡμιπέλεκον‧ τριμναῖον ἢ
τετραμναῖον ἢ πεντάμνουν. τὸ γὰρ δεκάμνουν πέλεκυ καλεῖται παρὰ
Παφίοις.
Eustath. 1878, 57: δηλοῖ γὰρ ἡ λέξις ὁμωνυμίας λόγῳ κατὰ τοὺς παλαιοὺς
καὶ σταθμὸν ἐν Κρήτῃ ἐξάμνουν ἢ δεκάμνουν. cf. A catalogue
of the greek coins in the Brit. Mus., Cyprus (G. Fr. Hill) p.
XXII.
62.
v. Papyr. Londin. 131r. col. 8, vs. 179; Tebtunis Pap. 112 passim;
Amherst Pap. 128 v., vs. 120. cf. fragm. Cratetis ap. Diog. Laert. VI,
5, 86; Vercoutre l. l. p. 242 sqq.; Becker l. l.
p. 57 sqq.
63.
Adiungamus, quae continuo sequuntur: Sed et obstetricem audiant, quae
utique medicinam exhibere videtur. Medicos fortassis quis accipiet etiam
eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem
pollicentur; ut puta si auricularius, si fistulae vel dentium, non tamen
si incantavit, si inprecatus est, si, at vulgari verbo impostorum utar,
si exorcisavit: non sunt ita medicinae genera, tametsi sint, qui hos
sibi profuisse cum praedicatione adfirment. Sunt autem qui
exorcizaverunt christianorum medici: cf. Harnack, Med. aus der
ält. Kirchengesch., p. 68 sqq.
65.
Quae verba secutus esse videtur Dionysius medicus Antiochenus, de quo
scripsit Libanius ad Tatianum (ep. 911 extr. ed. Wolf): καὶ τοιοῦτος μὲν
ὢν τὴν τέχνην, τοιοῦτος δὲ τὸν τρόπον τῶν πενεστέρων ἐστίν, οὐ κατὰ τὸ
μὴ εἶναι τοὺς διδόντας, εἰσὶ γὰρ οἱ σεσωσμένοι, ἀλλὰ νῦν μικρῷ
τινι τὴν χεῖρα ὐπεῖχεν αἰδούμενος, νῦν δὲ τὸ πᾶν διεώσατο.. Qui cum
nihil nisi ea acciperet, quae sani offerunt pro obsequiis,
publicus esse videtur.
66.
cf. A. Toepffer, AM. XVI 430 (= Beiträge zur griechischen
Altertumswissewchaft p. 221); U. Wilcken, Griech.
Ostraka I, 375 sqq.; R. Herzog l. l.
p. 2043.
67.
edd. Α. Κοντολέων, AM. XVI (1891), 406; Th. Reinach, REG. IV, 357 sqq.
Ingeniose interpretatus est A. Toepffer, AM. XVI (1891), 411 sqq. =
Beiträge zur griech. Altertumswissensch. 204 sqq. cf. BCH.
XVI, 162.
68.
Sed cum Th. Reinach scripsis-set (REG. IV 371): On serait tenté de
corriger λατρικοῦ en ἰατρικοῦ, posteri iam certius
affirmabant et pro certo habebant, quae mera coniectura est.
69.Griech. Ostr. I, 3751: Da der Stein nach der
Publikation ein deutliches Λ zeigt, wird man an λατρικοῦ
festzuhalten haben.
70.
Valebat autem artaba aetate Ptolemaeorum 39, 39l. (Hultsch,
Metrologie2 625) vel 39, 39-23, 62l. (Wilcken,
Ostr. I, 747).
71.
Qui iatricum a Charonda inventum esse contendit (l. l. 241 sqq.).
Coniecerit autem quispiam, cum leges Charondae in urbe Co receptae
essent (anno 366: U. v. Wilamowitz, Arist. u. Athen. I,
6536; aliud tempus proposuit Crusius, Untersuch. zu
Herondas 36), iatricum etiam ibi constitutum esse (testari autem ibi
hoc tributum titulum AM. 1891, 406, vid. p. 73) et inde per alias
urbes Graeciae divulgatum esse. Sed sunt vanae suspiciones. De Charonda
nihil fere scimus, et titulus ille, cum λατρικοῦ legatur, adhiberi non
potest. Equidem puto tributum illud tam vetustum non esse, sed saeculo
quarto demum inventum.
73.
Adnotat U. de Wilamowitz (Isyllos 8255): Diese Darstellung
wird in den Jahrhunderten entworfen sein, aus denen wir so manche
Ateliepsephismen für Ärzte haben.
74.
Qui mos Graecorum vetustissimus per totam antiquitatem usque ad imperii
Romani tempora extrema duravit, ut demonstrat epistula Constantini in
Cod. Iust. X 66, 1 (= Th. XIII 4, 2) anni 337: artifices artium
— — — ab universis muneribus vacare praecipimus, si
quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et
ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. Nam filios in arte,
quam pater ipse edidicit, erudiendos esse patet.
75.
Ut id in praetereundo adnotem, nullo modo, opinor, dubitandum est, quin
in epigrammate hermae Alcamenis nuper repertae vs. 2 Ἑρμᾶν τὸν πρὸ πυλῶν
dictum sit pro Ἑρμᾶν προπύλαιον (v. Conze, Sitz.-Ber. d. Berl. A. d. W.
1904, 69. Sed cf. Altmann, AM. 1904, 180). Simillimae enim sunt
translationes Ἀκείλιος ἰατρῶν πρόμος pro Ἀκείλιος ἀρχιατρός et Ἑρμῆς ὁ
πρὸ πυλῶν pro Ἑρμῆς προπύλαιος.
76.
Hoc opusculo magna ex parte iam prelo mandate tituli medicorum autumno
a. 1904 Ephesi eruti publici iuris facti sunt (J. Keil, Wiener
Jahreshefte VIII (1905) p. 128 sqq.). Qui ad synhedrium supra
laudatum
(οἱ ἐν Ἐφέσῳ ἀπὸ τοῦ Μουσείου ἰατροὶ) pertinent (a vs. 9) et firmum id
collegium fuisse in clara luce reponunt, cum magistrates eius
commemorent (ἄρχων a vs. 2; γυμνασιαρχῶν τῶν ἰατρῶν ταῖς τοῦ ἀγῶνος
δυσὶν ἡμέραις passim). Museum autem non Alexandrinum est, ut antea cum
aliis existimavi, sed Ephesium esse alius titulus Ephesius ab Keilio
editus demonstrat (p. 135: οἱ περὶ τὸ Μουσεῖον | παιδευταὶ Π.
Οὐήδιον |
Ἀντωνεῖνον ἀσιάρχην κτλ.). De re ipsa, certaminibus medicis ab collegio
illo quotannis propositis, videas, quae exposuit Keil l. l.
p. 133 sqq. Nos nonnullas nunc adnotamus res, quae eis,
quae supra explanavimus, usui sunt. Commemoratur fragm. a
vs. 4 aliquis ἀρχιατρὸς τὸ δ’. Qua re moderantur, quae supra
p. 54 existimavimus, quamquam
eodem fere tempore, quo hi tituli exarati sunt (altero p. Chr. n.
saeculo), in ipsa urbe Epheso Attalus Priscus est ἀρχιατρὸς διὰ γένους
(nr. 65). Medici publici Athenis saeculo a. Ch. n. tertio bis quotannis
Aesculapio immolabant (v. p. 79), collegium medicorum Ephesiorum in
Museo eruditorum quinque saeculis post diebus feriatis idem fecit (a vs.
9 sqq.). Tum p. 78 sq. familias nonnullas medicorum aevi Romani
ostendimus. Quibus nunc familia P. Aelii Menandri archiatri adiungi
potest, cum duo filii eius inter medicos praemio ornatos nominentur
(d vs. 1 sqq., e vs. 1) et alius fortasse propinquus
(g vs. 3 sqq.). Denique quoniam in titulis illis archiatri multi
praemium certaminis abstulerunt (a vs. 6, 7; b/c vs. 5;
e vs. 2; f vs. 1; h passim), archiatros sive
medicos publicos inter medicos optimos fuisse comprobatur (cf.
p. 50, 77).