P. OVIDI NASONIS

EPISTVLARM EX PONTO LIBER QVARTVS


CONSPECTVS SIGLORVM

G

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel: Cod. Guelf. 13.11 Aug. 4°
(fragmentum Guelferbytanum)
saec v/vi

continet ix 101-8 et 127-33, xii 15-19 et 41-44. uersus saepe non integri.


B

Monacensis lat. 384
saec xii


C

Monacensis lat. 19476
saec xii


M

Antuerpiensis Musei Plantiniani Denucé 68
saec xii/xiii
codex Moreti Heinsianus


F

Francofortanus Barth 110
saec xiii


H

Holkhamicus 322, nunc British Library add. 49368
saec xiii


I

Laurentianus 36 32
saec xiii
primus Mediceus Heinsii


L

Lipsiensis bibl. ciu. Rep. I 2° 7
saec xiii


T

Turonensis 879
saec xii/xiii



Interdum aduocatur:


P

Parisinus lat. 7993
saec xiii
Regius Heinsii


I

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo
debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae.
qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis;
siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor,5
delicti tamen est causa probanda mei.
non potuit mea mens quin esset grata teneri;
sit precor officio non grauis ira pio.
o quotiens ego sum libris mihi uisus in istis
impius in nullo quod legerere loco!10
o quotiens, alii uellem cum scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!

incipit liber quartus B2 incipit quartus sexto pompeio M liber ·iiii· sexto pompeio F incipit ·iiii· sexto pompeio H2(?) ad pompeium lib ·iiii· I2 hanc epistulam mittit sexto pompeio L || 1 deductum carmen] carmen deductum M || qui] cui Williams || seu] si ILF2ul || 4 accedet] accedat M || summa] summe C || 5 trahis] trahes Owen (1894) || uultus om C || equidem] equid e B || 7 quin esset] esset quin H || 9-10 add F2 in marg || 9 o] di B dii I || in] ab B || istis] illis F || 10 quod] quid F2 || 11 alii] aliis L aliis M2c || uellem cum scribere] cum uellem scribere B uellem conscribere F1 uellem describere P

ipse mihi placuit mendis in talibus error,
et uix inuita facta litura manu est.
'uiderit! ad summam,' dixi 'licet ipse queratur,15
hanc pudet offensam non meruisse prius.'
da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen,
oblitus potero non tamen esse tui;
idque sinas oro, nec fastidita repellas
uerba, nec officio crimen inesse putes,20
et leuis haec meritis referatur gratia tantis;
si minus, inuito te quoque gratus ero.
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
nec mihi munificas arca negauit opes.
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis25
auxilium uitae fertque feretque meae.

13 mendis] mensis C || 14 manu est] manu T || 15 summam] summum LT finem F2(gl) || ipse FTP ille BCMHIL || 16 hanc HI ha MFLT ah B a C hunc J. N. Grant || meruisse] merunisse Mac || 18 non] nec L || 19 quid pro nec H, incertum || fastidita] fastidia F1 || 20 putes] putas L puta I puto Bac, ut uid || 21 et] sed fort legendum || leuis] lenis L || haec meritis] e meritis F1T emeritis HM2 || 23 numquam] non quam M || 24 mihi om C || negauit] negabit C || 25 nunc] hunc C || quoque] quisque C || nil] non MpcF1 nunc P || 26 feretque Heinsius refertque MFHILTB2 referta C refert B1

unde rogas forsan fiducia tanta futuri
sit mihi? quod fecit quisque tuetur opus,
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
aequoreo madidas quae premit imbre comas,30
arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu,
uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum,
ut similis uerae uacca Myronis opus,
sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum35
tutelaeque feror munus opusque tuae.

27 unde] un* B1 || futuri] futura ITF2 || 28 quisque ex quique C, ut uid || 29 ut] et T || est] et Iac || 30 aequoreo] equoreas Tac || 31 arcis] artis LP || ut Actaeae] et actee T ut athee L utaaceae C, ut uid || eburna] uberna C || aerea fragmentum Louaniense Heinsii (Korn, Lenz), codex Iunianus Heinsii (Korn); uide Haupt Opuscula 584 aurea Heinsius enea (=aenea) BMFHILT, contra metrum anea C || 32 Phidiaca] phasadica C || facta] ficta Heinsius || 33 Calamis BCIacL calais MFIpcTP cala bis H, ut uid || laudem] laudes B2 || quos] quas Bac que Iac, ut uid || sum] pars excerpta Politiani res M2(gl?) || non] pars F om P || ultima] ultimȩ (=ultimae) C || 36 tuae] teuȩ (=teuae) C


II

Quod legis, o uates magnorum maxime regum,
uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis;
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittis dicere uera, pudet.
orba tamen numeris cessauit epistula numquam5
ire per alternas officiosa uices;
carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt—quid enim quae facis ipse darem?
quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna,
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?10
fertile pectus habes, interque Helicona colentes
uberius nulli prouenit ista seges.
'mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis.'
haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit.

seuero B2H2 seuero amico suo M ad mauximum F1 [sic] ad seuerum F2I2 hanc epistulam mittit seuero L || 1 regum] rerum C uatum M1FIL || 2 intonsis] intensis H euxinis M1 inuisis F2ul || 5 orba ... numeris] uerba ... numerus C || cessauit] cessabit B1 || 6 uices] uias T || 8 quae] quod T || 9 Falerna] falerno M || 10 triptolemo] triptolomo CL tritolemo F tritolomo IT || det] dat FT || 11 interque] inter I || 13 ad hunc carmen] carmen ad hunc fragmentum Louaniense Heinsii (Lenz) || 14 cunctandi] cunctanti FH cunctadi I

nec tamen ingenium nobis respondet ut ante,15
sed siccum sterili uomere litus aro;
scilicet ut limus uenas excaecat †in undis†,
laesaque suppresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo uitiata malorum,
et carmen uena pauperiore fluit.20
si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
esset, crede mihi, factus et ipse Getes.
da ueniam fasso: studiis quoque frena remisi,
ducitur et digitis littera rara meis.
impetus ille sacer qui uatum pectora nutrit,25
qui prius in nobis esse solebat, abest;
uix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae
imponit pigras, paene coacta, manus,

17 uenas excaecat MFIT cum uenas cecat BCHL uenas cum caecat Castiglioni (Lenz) || in undis] in unda F in aruis Dalzell inundans Madvig (Lenz) apertas uel aquarum Tarrant hiulcas Merkel olim (1884) || 18 laesaque] lessaque Mac lapsaque Merkel (1884) || resistit] resistat L || 21 Homerum] homorum H1 quid Cac, incertum (hameo?) || 22 ipse MFH ille BCILT || 23 studiis] studii FIMpc || quoque frena] frena quoque Iac || 26 quid pro qui HP, incertum || nobis] uobis M || abest] adest T || 27 uix sumptae ... tabellae BCMFHL (uix ex uin C, ut uid) uix sumpta ... tabella T assumpte ... tabelle I || 28 imponit] imposuit I

paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas
est mihi, nec numeris nectere uerba iuuat,30
siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali,
siue quod in tenebris numerosos ponere gestus
quodque legas nulli scribere carmen idem est.
excitat auditor studium, laudataque uirtus35
crescit, et immensum gloria calcar habet.
hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis,
quasque alias gentes barbarus Hister obit?
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
otia materia surripiamque diem?40

29 ne] nec L || uoluptas] uolumptas CM1 uoluntas FL || 30 numeris] humeris Cac || nectere] flectere T || 32 add in marg I1, ut uid || 32 sit ut] fuit I (in ras?) fiat ut H1 fiat H2 || ista] illa FIP || 33 gestus] gressus I1PF2ul gestus [sic] F3ul || 34 legas] legam L legant F2ul || idem est] obest F1I1LP || 36 calcar] carcar C || habet] habes Bac || 37 om P || 37 hic] haec T || Corallis] coraillis Mac || 38 Hister] inster L || obit Damsté (Mnemosyne LXVI 32) habet codd || 39 quaque] quamque BC || 40 materia] materiam Bac || diem] **dem Mac

nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax,
per quae clam tacitum tempus abire solet,
nec me, quod cuperem si per fera bella liceret,
oblectat cultu terra nouata suo,
quid nisi Pierides, solacia frigida, restant,45
non bene de nobis quae meruere deae?
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama,
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus
huc aliquod curae mitte recentis opus!50

41 quia nec BCH(Iac) me nec IpcP neque me MFLT || uinum] unum C || nec me] neque me T || 42 tacitum add I1 in marg tantum C || 43 nec me] nec Iac hec me C, ut uid || 45 frigida] frigora C || restant] restat IP || 46 meruere] metuere L || 47 at] ac LP || Aonius] adonius I | | 48 cedit] cedat T || ama] amas M2ul || 50 aliquod] aliquid CP


III

Conquerar an taceam? ponam sine nomine crimen,
an notum qui sis omnibus esse uelim?
nomine non utar, ne commendere querela,
quaeraturque tibi carmine fama meo.
dum mea puppis erat ualida fundata carina,5
qui mecum uelles currere primus eras;
nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis,
auxilio postquam scis opus esse tuo.
dissimulas etiam, nec me uis nosse uideri,
quisque sit audito nomine Naso rogas.10
ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta
paene puer puero iunctus amicitia;

ad ingratum MFB2H2 ad inuidum I2 || 1 conquerar] con****ar M1 (confitear primitus?) || sine add M2 || 2 qui sis] quis sis HLTM2 || 3 ne] nec (Bac)CH || commendere] commendare CL || querela] querelam Cpc quelelam Cac || 4 carmine] carmi/ne I nomine H || 5 dum] cum M || 7 nunc quia] dum mea F1 || contraxit] traxit M1 abtraxit [sic] M2 || 9 me uis] uis me IpcT uis Iac || uideri] fateri M2ulF2ul tueri P || 10 quisque] quique HacP || sit add C1? || 11-12 post 13-14 ponit B || 11 quamquam] quamquam I2?c qūm C (=quoniam) quamuis M2ul || 12 iunctus] uinctus HP || amicitia] amicia M

ille ego qui primus tua seria nosse solebam,
et tibi iucundis primus adesse iocis;
ille ego conuictor densoque domesticus usu;15
ille ego iudiciis unica Musa tuis.
ille ego sum quem nunc an uiuam, perfide, nescis,
cura tibi de quo quaerere nulla subit.
siue fui numquam carus, simulasse fateris;
seu non fingebas, inueniere leuis.20
aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram;
nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.

13 tua] sua L || 14 iocis] locis M2ul locus P || 15 ille ego] ille Bac || domesticus F1c denso (Fac) || 16 unica] uinea L || 17 ille] i/le B1c idem (Bac)CM1H || ego sum] ego Tac ego iudicii Bac || quem nunc an uiuam Leidensis Heinsii qui nunc an uiuam BCMFHILT quem nunc an uiuat Heinsius || 18 subit Heinsius fuit codd || 19 fui] fuit (Bac)CP || simulasse] simulare F1 || fateris] fereris Heinsius || 20 leuis] lenis H || 21 aut age] eia age 'uterque Medonii [=Bodleianus Rawl G 105, 106] pro diuersa lectione', probante Heinsio || aliquam quae te mutauerit [mutauerat C mutauit F] iram BCMFHIL aliquid quod te mutauit in iram T || 22 est, iusta] est ista Iac

quod te nunc crimen similem uetat esse priori?
an crimen coepi quod miser esse uocas?
si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,25
uenisset uerbis charta notata tribus.
uix equidem credo, sed et insultare iacenti
te mihi nec uerbis parcere fama refert.
quid facis, a demens? cur, si Fortuna recedat,
naufragio lacrimas eripis ipse tuo?30
haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur
quem summo dubium sub pede semper habet.
quolibet est folio, quauis incertior aura:
par illi leuitas, improbe, sola tua est.

23 quod te nunc crimen similem] quod te nunc similem crimen H quae te consimilem res nunc FIL || uetat] ueta L1 || 24 an] aut B || 25 factisque B2c || 26 charta notata tribus] parcere fama refert C || 27 sed et] sed te I subito (B1)C || 28 te ... nec] et ... non T || parcere fama refert] charta notata tribus C || 29 a] o M1FILT || recedat TM2 recedit BCM1FHIL 30 tuo] meo HI || 31 stabili] stabilis L || quam sit leuis orbe] quam leuis orbe C quantum sit in orbe L || 32 quem fragmentum Boxhornianum Heinsii (=Leid. Bibl. Publ. 180 G) quae BCMFHILT || summo dubium scripsi summo dubio C summum dubio BMFILT mundum dubio H dubio summum fort scribendum || 33 quauis] quamuis MLP || aura] aura est MF || 34 par ex per M, ut uid || sola] ft̅a L(=facta) || tua est] tuē ē C

omnia sunt hominum tenui pendentia filo,35
et subito casu quae ualuere ruunt.
diuitis audita est cui non opulentia Croesi?
nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.
ille Syracosia modo formidatus in urbe
uix humili duram reppulit arte famem.40
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogauit
summissa fugiens uoce clientis opem.
cuique uiro totus terrarum paruit orbis
.     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .

35 omnia] omina M1FILT euentus F2(gl) || pendentia] pedentia I || 36 ruunt] cadunt M2ul || 38 tamen] etiam Riese || 39 Syracosia Heinsius syracusia CMFHILT siracuna B2c syracusa Gothanus II 121, saec xiii (André) 'etiam bene'—Heinsius || formidatus] fortunatus M || 40 famem] famen C famē L || 41 Magno maius] maius magno I || ille] ipse MI || 43-44 damnat Bentley || 44 om B1C indigus effectus omnibus ipse magis MHILTF2 [(indigus: indiguus M indigens F2ul) (indigus ... omnibus: omnibus ... indigus I) (effectus: est factus IL effectis Ellis[Owen 1894]) (ipse: ille T) (magis: fuit F2ul)] achillas pharius abstulit ense caput F1 fragmentum Louaniense Heinsii (Burman)

ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,45
quo uictrix totiens consule Roma fuit,
in caeno latuit Marius cannaque palustri,
pertulit et tanto multa pudenda uiro.
ludit in humanis diuina potentia rebus,
et certam praesens uix facit hora fidem.50
'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis,
et metues arcu ne feriare Gete',
'i bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos,
quicquid et in tota nascitur Anticyra'.
sum tamen haec passus nec, si mortalia possem,55
et summi poteram tela cauere dei.
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta uidentur
dum loqueris fieri tristia posse puta.

45 ille] ipse I || Iugurthino] iuigurtino M, ut uid || Cimbroque] cimboque B || 47 latuit Marius M iacuit marius H marius latuit L marius iacuit BCFIT || 50 uix] non M2ul || facit R.J. Tarrant feret BC habet MFHILT || 52 Gete Heinsius e codicibus Getae edd || 53 i bibe] ebibe B || purgantes pectora sucos] purgantia pocula sompnos F2ul || 54 Anticyra] anticera MI || 55 nec] ne L || 57 laeta] lenta Iac


IIII

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis
non intermissis ut fluat imber aquis,
nec sterilis locus ullus ita est ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis;
nil adeo Fortuna grauis miserabile fecit5
ut minuant nulla gaudia parte malum.
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inueni uultum diffundere causam
possim fortunae nec meminisse meae.10
nam mihi cum fulua solus spatiarer harena
uisa est a tergo penna dedisse sonum.

de consulatu sexti pompe(i)i FB2H2 pompeio amico suo M ad sextum pompeium I2 || 3 nec] non F || 4 rubis ex iubis F || 6 ut] quin M2ul || nulla] ulla M2ul || parte BCMFHILT, sicut coni Bentley pace P || 8 aquas] aquis H || 9 uultum] uultumque L || diffundere] defendere P, I ut uid || causam] causa BCT || 10 possim] possem L possum F || nec] non I || 11 cum] dum FIT, sicut coni Bentley || solus BC tristis MFHILT || spatiarer] spatiare Fac paciarer Mpc paciare Mac || 12 penna] pinna C

respicio, neque erat corpus quod cernere possem;
uerba tamen sunt haec aure recepta mea:
'en ego laetarum uenio tibi nuntia rerum,15
Fama, per immensas aere lapsa uias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit.'
dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,
ad gentes alias hinc dea uertit iter.20
at mihi dilapsis inter noua gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci,
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum,
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi uelabit honoris,25
ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam uideor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco,

13 neque CMHL nec BFIT || erat corpus BCFL corpus erat MHIT || 19 rumore] sermone H || 20 ad gentes] agentes C || 23 reseraueris] reseruaueris L || 25 summi ... honoris] summo ... honore I || uelabit F2c, ut uid || 27 paene atria] penetralia I, F2ul ut uid laeta atria Burman, qui et plena atria coniecit

templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua uota deos,30
colla boues niueos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos impensius aequos
esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.
curia te excipiet, patresque e more uocati35
intendent aures ad tua uerba suas.
hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,
utque solet tulerit prospera uerba dies,

29 tibi ... adiri] tibi ... adire L te ... adire H2ul || 31 certae] cerno Owen (1915) certant Damsté (Mnemosyne XLVII 33-34) || 32 Falisca] falesca B palistra F2ul ut uid || post 32 distichon excidisse putat Ehwald (KB 63) || 33 omnes, tum quos HL omnes tunc quos BCMFIT tunc hos ores P omnes, tunc hos Ehwald || 34 cupias] capias B, ut uid cupies fort scribendum || erunt B, sicut coni Heinsius erit MFHILT om C || 35 curia te] cura te H curiaque Heinsius || excipiet] excipias C || patresque] partesque C || e BCM ex FHILT || uocati] uocari C || 36 intendent] intendunt BC || ad ex at C || 37 hilarauerit] hilauerit Mac

egeris et meritas superis cum Caesare grates
(qui causam facias cur ita, saepe dabit),40
inde domum repetes toto comitante senatu,
officium populi uix capiente domo.
me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec poterunt istis lumina nostra frui!
quamlibet absentem, qua possum, mente uidebo:45
aspiciet uultus consulis illa sui.
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen, et 'heu' dicas 'quid miser ille facit?'
haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum.50

40 qui] que Bac, ut uid || facias cur ita, saepe dabit Riese facias cur ita saepe, dabit edd || dabit] dabunt LF2ul || 43 cernar] cernor MIL cenor H || 45 quamlibet Heinsius qua libet H1 qua licet MacP quo licet L quod licet BCMpcFIT et licet H2ul scilicet Castiglioni (Lenz) || mente in ras F2 || 46 aspiciet I1c aspicuum (Iac) || 47 di B dii CMFHILT || nostrum] nomen nostrum C || 48 miser ille facit] facit ille miser T || 49 pertulerit] protulerit H || 50 mollius] micius F2ul(=mitius)


V

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures,
uerbaque honorato ferte legenda uiro.
longa uia est, nec uos pedibus proceditis aequis,
tectaque brumali sub niue terra latet.
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemon5
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam uenietis in urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
protinus inde domus uobis Pompeia petetur;
non est Augusto iunctior ulla foro.10
si quis ut in populo qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat;

sexto pompeio B2H2 pompeo amico suo M ad sextum pompeium F ad eundem sextum pompeium I2 || 4 latet] letet Cac || 5 cum gelidam] congelidam F1 || Thracen] tracem I tracē F || opertum] opertam L || nubibus] niuibus LP || Haemon Laurentianus 38 39, saec xv (Lenz); Ven. Marcianus XII 106, saec xv (Lenz); editio princeps Bononiensis (Lenz) hemum BCMFHILT || 6 Ionii] ycarii F2ul || aquas] aquis Mac? iter aquas C quid F2ul, incertum (extasis?) || 7 luce F2c 8 faciatis] facietis Cpc facetis Cac || 9 Pompeia] ponpeia C || petetur FT petatur BCMHIL || 10 ulla] illa CI || 11 qui] que Iac || requiret BMFH requirat CILT

ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri
uera, minus certe ficta timoris habent.
copia nec uobis nullo prohibente uidendi15
consulis, ut limen contigeritis, erit:
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur,
aut populi reditus positam componet ad hastam,
et minui magnae non sinet urbis opes,20
aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati,
de tanto dignis consule rebus aget,
aut feret Augusto solitam natoque salutem,
deque parum noto consulet officio.
tempus ab his uacuum Caesar Germanicus omne25
auferet; a magnis hunc colit ille deis.

13 fateri] fatendum F futuri (Bac) uerum L2(gl) || 14 uera Hilberg, Die Gesetze der Wortstellung im Pentameter des Ovid 35-36 (fateri uera) uerba codd (uerba ... habent) ficta ex minus ficta M || 15 uobis] nobis L || nullo] ullo P, probante Heinsio || 18 cum premet] comprimet F1 || altus] alter B1 || 19 positam] ualidam H || componet] componit L || ad] in F || 20 opes] opem I || 21 aut] at H1 || ubi erunt] ubi C || uocati] uoocati M || 23 aut feret BCFHILTM3ul afferet M2c || 24 parum noto] parum nato C patrum toto Burman || 25 ab] et BC || uacuum] uacuo Heinsius

cum tamen a turba rerum requieuerit harum,
ad uos mansuetas porriget ille manus,
quidque parens ego uester agam fortasse requiret.
talia uos illi reddere uerba uolo:30
'uiuit adhuc uitamque tibi debere fatetur,
quam prius a miti Caesare munus habet.
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse uias,
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,35
effectum cura pectoris esse tui,
addita praeterea uitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii tempus in omne tui.40

27 turba] cura Heinsius || requieuerit] requierit Cac requieurit F1 || 30 reddere uerba] uerba reddere I || 32 a miti] * miti Fac amiti BM1H amitti L om Iac || 33 referre] fateri F || 35 Bistonium] bistanium L || tepefecerit] tepefecerat M tepecerit Iac || 36 cura] pura Iac || 37-40 add B2 in margine || 37 uitae quoque] sunt uite M || 40 mancipii ... tui CB2 mancipium ... tuum MFHILTB3 mancipio ... tuo Brissonius ('lib. VI. de Form. pag. 517'—Burman) mancipio ... tuum Merkel (1853) || tempus] tepus M

nam prius umbrosa carituros arbore montes,
et freta ueliuolas non habitura rates,
fluminaque in fontes cursu reditura supino,
gratia quam meriti possit abire tui.'
haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate;45
sic fuerit uestrae causa peracta uiae.

41 carituros] carituras L || ueliuolas] ueliferas M1 || 44 possit] posset L 45 haec] hoc MT || 46 peracta] perac ta F2c


VI

Quam legis ex illis tibi uenit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis.
sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum;
ei mihi, plus illud quam tua uota ualet.
in Scythia nobis quinquennis Olympias acta5
iam tempus lustri transit in alterius.
perstat enim Fortuna tenax, uotisque malignum
opponit nostris insidiosa pedem.
certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,
numen ad Augustum supplice uoce loqui;10

bruto B2H2 bruto amico suo M ad brutum FI2 || 1 illis] ipsis T || 3 tu quod] tu qui Lac, ut uid quod tu IT || 4 ei edd hei Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz) et BCM1FILT si H heu M2ul || illud] istud H || ualet] ualent FIT H, ut uid || 5 Scythia] sythia HIL scithica M || Olympias acta LT olympias acta est BMFHI olimpia facta est C || 5-6 Olympias acta iam Housman (Owen) Olympias acta est. iam edd || 7 perstat] praestat CP || 8 opponit] opposuit H || nostris in loco a prima manu relicto add F2 nostris B2c || insidiosa] insidiosam Cac inuidiosa FHM2 || 9 eras] erat (B1)C || pro me, Fabiae] fabie pro me I || laus BCMHILTF3 dux F1 lux F2, probante Burman || maxime] maxima CP

occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis
(nec fueram tanti) me reor esse tuae.
iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;
ipsum morte tua concidit auxilium.
coeperat Augustus detectae ignoscere culpae;15
spem nostram terras deseruitque simul.
quale tamen potui de caelite, Brute, recenti
uestra procul positus carmen in ora dedi;
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus.20
te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota;
nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,
hic tamen aduerso tempore creuit amor,

11 occidis] occidit (B1)C || preces] pedes M || causamque] causaque B2c || ego add F2 || 12 fueram] fuero BC fuerim British Library Burney 220, saec xii-xiii (André) || 13 timeo nostram cuiquam] timeo cuiquam nostram F nostram cuiquam timeo I || 14 tua] tuȩ C(=tuae) || concidit] consul Bac constitit Némethy || 15 Augustus] augstus Iac augustum Lac || detectae scripsi deceptae codd decepti J. N. Grant || 18 positus] positis C || 21 te quoque] teque I || idem] iam F || possum] possim F possem T || 22 cognite] condite M2ul || nota] fide LTM2ulF2ul || 24 hic] plus T || aduerso] auerso H || creuit ex creauit H

quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret25
passuros poenam crederet esse duos.
lenem te miseris genuit Natura, nec ulli
mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,
ut qui quid ualeas ignoret Marte forensi
posse tuo peragi uix putet ore reos.30
scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,
uerba uelut taetrum singula uirus habent;
hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis35
sentire et linguae tela subire tuae,
quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes
istius ingenui pectoris esse negent.

26 crederet] diceret F2ul || 27 lenem] lene C || 29 ignoret] ignorat TP || Marte BCHI in arte MFLT || 30 tuo] tuos M || 31 eiusdem est] eisdem est Fac, ut uid eiusdem Heinsius 'cum tribus libris' || uidentur BMFH, sicut coni Bentley uidetur CILT || 33 est] est seuere Mac || 34 taetrum R. J. Tarrant tinctum BCM1FHILT tritum M2ul coctum M2ul tinctu Ehwald (KB 83) tinguat Merkel (1884) || 36 linguae ex linge B || 37 limantur] limatur C || 38 ingenui pectoris scripsi ingenium corporis codd ingenium nominis D. R. Shackleton Bailey

at si quem laedi fortuna cernis iniqua,
mollior est animo femina nulla tuo;40
hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.
immemor illorum, uestri non immemor umquam
qui mala solliciti nostra leuastis, ero,
et prius hic nimium nobis conterminus Hister45
in caput Euxino de mare uertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,

40 auxilium subito tu sibi [sic] ferre soles M2 in marg || 41 hoc] haec FHL || 43 uestri] uestrum Heinsius || 44 mala F2 in ras || solliciti BCM2ul sollicite M1FHILT || leuastis Barberinus lat. 26, saec xiii (Heinsius) leuatis BCMFHILT || ero] ope C || 45 hic] hinc HTP || nimium nobis] nimium uobis BC nobis nimium IacT || Hister] inster L || 46 Euxino] euxini I euxinum T eximio F || uertet] uertit FP || 47 utque] atque BHL2 ante codd Feschii et Hafniensis Heinsii || si] ceu Heinsius ('ante, Thyesteae redeant ceu tempora mensae, / solis ad Eoas currus agetur aquas') || tempora] fercula 'malim reponi, sed obstant libri ueteres'—Heinsius

quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum
arguat ingratum non meminisse sui.50

49 doluistis] lugetis T || ademptum] adempto Basileensis F IV 26, saec xiii-xiv (Korn), probante Heinsio adeptum LP || 50 arguat] arguar B


VII