A.

Causa fuit pater his, qui macro pauper agello

Noluit in Flavi ludum me mittere, magni

Quo pueri magnis e centurionibus orti,

Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,

75

Ibant octonos refererentes Idibus aeris.

Hor. Sat. I. vi. 71-75.

Ovid and his Brother educated at Rome.
B.

Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes Urbis ab arte viros.

Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,

Fortia verbosi natus ad arma fori.

At mihi iam puero caelestia sacra placebant,

20

Inque suum furtim Musa trahebat opus.

Ovid, Tristia, IV. x. 15-20.

The Schoolmaster’s life a hard one.
C.

Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora

Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,

Qui docet obliquo lanam deducere ferro;

225

Dummodo non pereat, totidem olfecisse lucernas,

Quot stabant pueri, cum totus decolor esset

Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.

Juvenal, vii. 222-227.

Early School.
D.

Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor,

Cristataeque sonant undique lucis aves.

Martial, XIV. ccxxiii.

Homogeneous Divisions.

E. Non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerent, ordinem discendi secundum vires ingeni dabant.

Quintil. I. ii. 23.

Plagosus Orbilius.
F.

Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,

Invisum pueris virginibusque caput?

Nondum cristati rupere silentia galli:

Murmure iam saevo verberibusque tonas.

Martial, IX. lxviii. 1-4.

Cf. Juv. x. 114-7; Martial, X. lxii.; Hor. Ep. II. i. 69-71.

BOOKS.
A.

Parve (nec invideo) sine me, liber, ibis in urbem:

Ei mihi, quod domino non licet ire tuo.

Vade, sed incultus, qualem decet exsulis esse:

4

Infelix habitum temporis huius habe.

Nec te purpureo velent vaccinia fuco:

Non est conveniens luctibus ille color:

Nec titulus minio nec cedro charta notetur,

8

Candida nec nigra cornua fronte geras.

Felices ornent haec instrumenta libellos:

Fortunae memorem te decet esse meae.

Nec fragili geminae poliantur pumice frontes,

12

Hirsutus sparsis ut videare comis.

Neve liturarum pudeat. Qui viderit illas

De lacrimis factas sentiat esse meis.

Vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:

16

Contingam certe quo licet illa pede.

Ovid, Trist. I. i. 1-16.

B.

Lutea sed niveum involvat membrana libellum,

Pumex et canas tondeat ante comas

Summaque praetexat tenuis fastigia chartae

12

Indicet ut nomen littera facta meum,

Atque inter geminas pingantur cornua frontes:

Sic etenim comptum mittere oportet opus.

Tibullus, III. i. 9-14.

C.

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos

Et comites longae quaeris habere viae,

Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:

4

Scrinia da magnis, me manus una capit.

Ne tamen ignores ubi sim venalis et erres

Urbe vagus tota, me duce certus eris:

Libertum docti Lucensis quaere Secundum

8

Limina post Pacis Palladiumque forum.

Martial, I. ii.

Cf. Hor. Epist. I. xx.; Catull. xxii, 4-8; Statius, Silvae, IV. ix.

ARETHUSA.
‘As an eagle pursuing
A dove to its ruin
  Down the streams of the cloudy wind.’ Shelley.
A.

Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;

586

Aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.

Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,

Perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte

589

Calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. . . .

597

Nescioquod medio sensi sub gurgite murmur

Territaque insisto propioris margine fontis.

‘Quo properas Arethusa?’ suis Alpheos ab undis,

600

‘Quo properas?’ iterum rauco mihi dixerat ore. . . .

604

Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,

Ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,

Ut solet accipiter trepidas urguere columbas.

Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque

Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin

Currere sustinui; nec me velocior ille.

610

Sed tolerare diu cursus ego, viribus inpar,

Non poteram; longi patiens erat ille laboris.

Per tamen et campos, per opertos arbore montes,

Saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.

‘Alpheum fama est huc Elidis amnem  
Occultas egisse vias subter mare, qui nunc  
 Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.’ Vergil.
B.

Sol erat a tergo: vidi praecedere longam

615

Ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat,

Sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens

Crinales vittas afflabat anhelitus oris.

Fessa labore fugae ‘fer opem, deprendimur,’ inquam,

‘Armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti

620

Ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.’

Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam

Me super iniecit. lustrat caligine tectam

Amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.

Bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit

625

Et bis ‘io Arethusa, io Arethusa’ vocavit. . . .

636

In latices mutor, sed enim cognoscit amatas

Amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore

Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.

Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis

640

Advehor Ortygiam, quae me cognomine divae

Grata meae superas eduxit prima sub auras.

Ovid, Met. v. 586-641 (sel.).

HYLAS
Οὕτω μὲν κάλλιστος Ὕλας μακάρων ἀριθμεῖται.
A.

Namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon

Egressam longe Phasidis isse viam,

Et iam praeteritis labentem Athamantidos undis

20

Mysorum scopulis applicuisse ratem.

Hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

Mollia composita litora fronde tegit.

At comes invicti iuvenis processerat ultra,

24

Sacram sepositi quaerere fontis aquam.

25

Hanc circum irriguo surgebant lilia prato

Candida purpureis mixta papaveribus.

Quae modo decerpens tenero pueriliter ungui

40

Proposito florem praetulit officio,

Ex modo formosis incumbens nescius undis

Errorem blandis tardat imaginibus.

Tandem haurire parat demissis flumina palmis

44

Innixus dextro plena trahens umero.

Cuius ut accensae Hydriades candore puellae

Miratae solitos destituere choros.

Prolapsum leviter facili traxere liquore:

48

Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.

Propertius, I. xx. 17-24, 37-48.

Litus ‘Hyla Hyla’ omne sonabat.
B.

Continuo, volucri ceu pectora tactus asilo

Emicuit Calabria taurus per confraga saeptis

Obvia quaque ruens, tali se concitat ardens

In iuga senta fuga: pavet omnis conscia late

585

Silva, pavent montes, luctu succensus acerbo

Quid struat Alcides tantaque quid apparet ira.

Ille, velut refugi quem contigit improba Mauri

Lancea sanguineus vasto leo murmure fertur,

Frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem,

590

Sic furiis accensa gerens Tirynthius ora

Fertur et intento decurrit montibus arcu.

Heu miserae quibus ille ferae, quibus incidit usquam

Immeritis per lustra viris! volat ordine nullo

Cuncta petens; nunc ad ripas deiectaque saxis

595

Flumina, nunc notas nemorum procurrit ad umbras.

Rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat

Avia: responsant silvae et vaga certat imago.

Valerius Flaccus, Argonautica, iii. 581-597.

Cf. Apollonius Rhodius, Argonautica, i. 1224-1239.

PLAUTUS.
The Portmanteau Fish.

(Trachalio—Gripus.)

Tr.

    Quid ais, impudens?

Ausu’s etiam comparare vidulum cum piscibus?

Eadem tandem res videtur? Gr. In manu non est mea:

Ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho

5

Meum quod rete atque bami nancti sunt, meum potissimumst.

Tr.

Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.

Gr.

        Philosophe!

Tr.

Sed tu, enunquam piscatorem vidisti, venefice,

Vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?

Non enim tu hic quidem occupabis omnes quaestus quos voles:

10

Et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.

Vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus:

Vel quod in mari non natumst neque habet squamas ne feras.

Gr.

Quid tu? nunquam audisti antehac vidulum esse piscem? Tr. Scelus,

Nullus est. Gr. Immost profecto: ego qui sum piscator scio.

15

Verum rare capitur: nullus minus saepe ad terram venit.

Tr.

Nil agis: dare verba speras mihi te posse, furcifer.

Quo colorest? Gr. Hoc colore capiuntur pauxilluli:

Sunt alii puniceo corio, magni autem, atque atri.

Tr.

        Scio:

Tu hercle, opino, in vidulum piscem te convortes, nisi caves:

20

Fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.

Rudens, IV. iii. 58-77.

TERENCE.
‘Humani nil a me alienum puto.’

(Chremes—Menedemus.)

A.

Ch.

Numquam tam mane egredior neque tam vesperi

Domum revortor, quin te in fundo conspicer

Fodere aut arare aut aliquid ferre. Denique

Nullum remittis tempus neque te respicis.

5

Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.

‘Enim,’ dices, ‘quantum hic operis fiat poenitet.’

Quod in opere faciundo operae consumis tuae,

Si sumas in illis exercendis, plus agas.

Me.

Chremes, tantumne ab re tuast oti tibi,

10

Aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?

Ch.

Homo sum: humani nil a me alienum puto.

Vel me monere hoc vel percontari puta:

Rectumst, ego ut faciam; non est, te ut deterream.

Me.

Mihi sic est usus: tibi ut opus factost, face.

Ch.

An quoiquamst usus homini, se ut cruciet?

Me.

       Mihi.

Ch.

Siquid laborist, nollem: sed quid istuc malist?

Quaeso, quid de te tantum commeruisti?

Me.

       Eheu.

Ch.

Ne lacruma, atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam;

Ne retice, ne verere, crede inquam mihi:

20

Aut consolando aut consilio aut re iuvero.

Hautont. I. i. 15-34.

Cicero on Terence.
B.

‘Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,

Conversum expressumque Latina voce Menandrum

In medium nobis sedatis vocibus effers,

Quiddam come loquens, atque omnia dulcia miscens.’

Sueton. Vit. Ter. p. 34.

Terence defends his use of ‘Contaminatio.’*
C.

Nam quod rumores distulerunt malivoli

Multas contaminasse Graecas, dum facit

Paucas Latinas: factum id esse hic non negat,

Neque se pigere et deinde facturum autumat.

20

Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi

Licere id facere quod illi fecerunt putat.

Hautont. Prol. 16-21.

* Contaminatio = the blending of the parts of different comedies into one whole—e.g. the Andria of Terence, an adaptation of Menander’s Andria and Perinthia.

PLINY THE ELDER.
The Song of the Nightingale.

A. Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus, et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus; breviterque omnia tam parvulis in faucibus quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam captu. Meditantur iuveniores versusque quos imitentur accipiunt: audit discipula intentione magna et reddit vicibusque reticent; intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio.

Hist. Nat. x. 81.

PLINY THE YOUNGER.
A Corinthian Statuette.

B. Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam tirunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non at haberem domi, verum ut in patria nostri celebri loco ponerem; ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum.

Ep. iii. 6.

METHODS OF WORK.
Helps to Style.

A. Quaeris, quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum: quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent transferentem fugere non possunt. Intelligentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio, si non nulla tu; magnus pudor, si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere, et certare cum electis. Poteris et, quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud et taedio plenum sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro, et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit.

Pliny the Younger, Ep. vii. 9 (sel.)

Importance of Concentration.

B. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus; non consequemur, si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimaverimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus.

Quintilian, Inst. Or. X. iii. 28.

PHAEDRUS.
De Simonide.
A.

Homo doctus in se semper divitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,

Quo paupertatem sustineret facilius,

Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,

5

Mercede accepta laudem victorum canens.

Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,

Revenire in patriam voluit cursu pelagio;

Erat autem, ut aiunt, natus in Chia insula.

Ascendit navem, quam tempestas horrida

10

Simul et vetustas medio dissolvit mari.

Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,

Subsidium vitae. Quidam curiosior:

‘Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?’

‘Mecum,’ inquit, ‘mea sunt cuncta.’* Tunc pauci enatant,

15

Quia plures onere degravati perierant.

Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,

Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope

Antiqua fuit urbs; quam petierunt naufragi.

Hic litterarum quidam studio deditus,

20

Simondis qui saepe versus legerat

Eratque absentis admirator maximus,

Sermone ab ipso cognitum cupidissime

Ad se recepit; veste, nummis, familia

Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam

25

Portant rogantes victum. Quos casu obvios

Simonides ut vidit, ‘Dixi’ inquit ‘mea

Mecum esse cuncta: vos quod habuistis, perit.’

iv. 23.

* Cf. ‘Omnia bona mea mecum sunt.’—Seneca, Ep. 9.

Mons Parturiens.
B.

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,

Eratque in terris maxima expectatio.

At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,

Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

iv. 24.

Nihil ita occultum esse quod non reveletur.
C.

Pastor capellae cornu baculo fregerat:

Rogare coepit, ne se domino proderet . . .

‘Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;

Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.’

Appendix, 22.

TIBULLUS.
The Golden Age.
A.

Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam

36

Tellus in longas est patefacta vias!

Nondum caeruleas pinus contempserat undas,

Effusum ventis praebueratque sinum,

Nec vagus ignotis repetens compendia terris

40

Presserat externa navita merce ratem.

Illo non validus subiit iuga tempore taurus,

Non domito frenos ore momordit equus,

Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris

44

Qui regeret certis finibus arva, lapis.

Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant

Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem

48

Immiti saevus duxerat arte faber.

Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper,

Nunc mare, nunc leti mille repente viae.

I. iii. 35-50.

Cf. Catullus, lxiv.; Vergil, Ecl. iv.

Birthday Wishes.
B

Dicamus bona verba: venit natalis ad aras:

Quisquis ades, lingua, vir mulierque fave.

Urantur pia tura focis, urantur odores,

4

Quos tener e terra divite mittit Arabs.

Ipse suos Genius adsit visurus honores,

Cui decorent sanctas mollia serta comas.

Illius puro destillent tempora nardo,

8

Atque satur libo sit madeatque mero,

Adnuat et, Cornute, tibi quodcumque rogabis.

En age, quid cessas? adnuit ille: roga.

Auguror, uxoris fidos optabis amores;

12

Iam reor hoc ipsos edidicisse deos.

Nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem

Fortis arat valido rusticus arva bove,

Nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis

16

Nascitur, Eoi qua maris unda rubet.

Vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis

Flavaque coniugio vincula portet Amor,

Vincula, quae maneant semper, dum tarda senectus

20

Inducat rugas inficiatque comas.

Hic veniat natalis avis prolemque ministret,

Ludat et ante tuos turba novella pedes.

II. ii.

Cf. Tibull. I. vii. 49-54; Persius, ii. 1-4.

HUNTING.
On the delights of hunting with a note-book.

A. Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti apros tres, et quidem pulcherrimos, cepi. Ipse? inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: erat in proximo, non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. Vale.

Pliny, Ep. i. 6.

Oenone Paridi.
B.

Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos

Et tegeret catulos qua fera rupe suos?

Retia saepe comes maculis distincta tetendi;

Saepi cites egi per iuga longa canes.

Ovid, Her. v. 17-20.

The Hunting Party.
C.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

130

It portis iubare exorto delecta iuventus;

Retia rara, plagae, lato venabula ferro,

Massylique ruunt equites et odora canum vis.

Reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

135

Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

.......

151

Postquam altos ventum in montes atque invia lustra

Ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae

Decurrere iugis; alia de parte patentes

Transmittunt cursu campos atque agmina cervi

155

Pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos

Spumantemque dari pecora inter inertia votis

Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.

Verg. Aen. iv. 129-135, 151-159.

ROMAN DAY.
Its Duties and Amusements.
A.

Prima salutantes atque altera conterit hora;

Exercet raucos tertia causidicos;

In quintam varies extendit Roma labores;

4

Sexta quies lassis; septima finis erit;

Sufficit in nonam nitidis octava palaestris;

Imperat exstructos frangere nona toros;

Hora libellorum decima est, Eupheme, meorum,

8

Temperat ambrosias cum tua cura dapes

Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar

Ingentique tenet pocula parca manu.

Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti

12

Ad matutinum nostra Thalia Iovem.

Martial, IV. viii.

The Simple Life.
How Horace spent his day.
B. 110

Hoc ego commodius quam tu praeclare senator,

Milibus atque aliis vivo. Quacunque libido est

Incedo solus, percontor quanti holus ac far,

Fallacem circum vespertinumque pererro

Saepe forum, adsisto divinis. Inde domum me

115

Ad porri et ciceris refero laganique catinum;

Cena ministratur pueris tribus, et lapis albus

Pocula cum cyatho duo sustinet, astat echinus

Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120

Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se

Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

Ad quartam iaceo; post hanc vagor, aut ego, lecto

Aut scripto quod me tacitum iuvet, unguor olivo,

Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.

125

Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum

Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

Pransus non avide quantum interpellet inani

Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est

Vita solutorum misera ambitione gravique.

130

His me consolor victurum suavius, ac si

Quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

Horace, Sat. I. vi. 110-131.

Cf. Cic. ad Fam. ix. 20; Lucr. ii. 14-33; Verg. Georg. ii. 458-474; Hor. Od. III, i.

TACITUS.
‘Lives of great men all remind us,
We can make our lives sublime.’

A. Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab inferno desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, in fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.

Agricola 46.

The Climate and Products of Britain.

B. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiunt, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. Solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum, fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt; eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia.

Agricola 12.

TRIMALCHIO’S SUPPER.
Le Bourgeois Gentilhomme.
An Ignorant Connoisseur.

A. Plausum post hoc automatum familia dedit, et ‘Gaio feliciter!’ conclamavit: nec non cocus potione oneratus est, et argentea corona poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: ‘Solus sum, qui vera Corinthea habeam.’ Exspectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: ‘Et forsitan,’ inquit, ‘quaeris, quare solus Corinthea vera possideam? Quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur; quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer, et magnus stelio, omnes statuas aeneas, et aureas, et argenteas in unum rogum congessit, et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt, et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud.’

Petronius Arbiter, 50.

The Glass Bowl, and its Maker.

B. ‘Ignoscetis mihi,’ inquit Trimalchio, ‘quod dixero: ego malo mihi vitrea; certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi, quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber, qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere; deinde fecit se porrigere Caesari, et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote validius, quam expavit. At ille sustulit phialam de terra: collisa erat, tanquam vasum aeneum. Deinde marceolum de sinu protulit, et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique, postquam illi dixit: Numquid alius scit hanc condituram vitreorum? Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari; quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.’

Petronius Arbiter, 51.

PRONUNCIATION.*
H.

I. Diu deinde servatum ne consonantibus (veteres) adspirarent, ut in Graccis et in triumpis. Erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.

Quint. i. 5. 20.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et insidias Arrius hinsidias,

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Cum quantum poterat dixerat hinsidias.

Credo, sic mater, sic liber avonculus eius,

Sic maternus avos dixerat atque avia.

Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

Audibant eadem haec leviter et leviter,

Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito adfertur nuntius horribilis,

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Catullus, lxxxiv.

* For further information see Dr. Postgate’s How to pronounce Latin (Bell & Sons).

A Street Cry.

II. Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu, caricas Cauno advectas vendens, Cauneas! clamitabat. Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret, ne iret (cau[e] n[e] eas = do not go): non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternutamenta erunt observanda.

Cicero, Div. ii. 40. 84.

K. Q. C.
III.

K perspicuum est littera quod vacare possit;

Et Q, similis, namque eadem vis in utraque est;

Quia qui locus est primitus unde exoritur C,

Quascunque deinceps libeat iugare voces,

Mutare necesse est sonitum quidem supremum,

Refert nihilum, K prior an Q siet an C.

Terentianus Maurus (circ. 300 A.D.).

U.
IV.

Me. Egon’ dedi?

Pe.  Tu tu, istic, inquam! Vin’ adferri noctuam

Quae tu tu usque dicat tibi? Nam nos iam defessi sumus.

Plautus, Men. 553-6.

PROVERBIAL EXPRESSIONS.

I. Nam quae volumus et credimus libenter.

Caes. B. Civ. ii. 27.

II. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse.

Cic. Phil. xii. 5.

III. Dimidium facti qui coepit habet.

Hor. Ep. I. ii. 40.

IV. Nemo repente fuit turpissimus.

Juv. Sat. ii. 83.

V. Velut materiam igni praebentes.

Livy, xxi. 10.

VI. Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

Lucr. ii. 79.

VII.

Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:

Hoc tantum possum dicere, non amo te.

Martial, Ep. I. xxxii.

VIII.

quem di diligunt

Adulescens moritur.

Plaut. Bacch. I. ii. 36.

IX. Nullumst iam dictum, quod non sit dictum prius.

Terence, Eun. Prol. 41.

X. Quot homines tot sententiae: suus cuique mos.

Ter. Phormio, II. iv. 14.

XI. Stultum facit fortuna, quem vult pedere.

Pub. Syrus.

XII.

Vita brevis est, longa ars.

Vita, si scias uti, longa est.

Sen. de Brevit. vitae, i. 2.

XIII. Omne ignotum pro magnifico.

Tac. Agric. 30.

XIV. Divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbes.

Varro, de Re Rust. iii. 1.