CONSOLATIO.
‘Whom the gods love die young.’
A. Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar: at poterat sufficere solatio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes ingeni, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est, celerius occidere festinatam maturitatem: et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas, et in utracumque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed haec spes adhuc: illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione, mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens, iamque non *noster, ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas literas habuit!
* Cf. ‘Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.’—Verg. G. iv. 498.
Servius Sulpicius to Cicero.
B. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. *Ex Asia rediens, cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: ‘Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?’
* Cf. Byron, Childe Harold, iv. 44-5.
ELEGIES.
Catullus at the Grave of his Brother.
Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
4Et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
8Tradita sunt tristes munera ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
To Calvus on the Death of his Wife.
Si quicquam muteis gratum acceptumve sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Cum desiderio veteres renovamus amores
Atque olim amissas flemus amicitias,
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
The Plea of Cornelia to her Husband.
Desine, Paule, meum lacrimis urgere sepulcrum:
Panditur ad nullas ianua nigra preces.
Cum semel infernas intrarunt funera leges,
4Obserat umbrosos lurida porta locos. . . .
73Nunc tibi commendo communia pignora natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Te Lepide, et te, Paule, meum post fata levamen;
76Condita sunt vestro lumina nostra sinu.
Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.
Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
80Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Mors Tibulli.
Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
Et tangunt magnas tristia fata deas,
Flebilis indignos, Elegia, solve capillos:
A nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in exstructo corpus inane rogo.
MARTIALIS APOPHORETA* (1).
Lectori.
Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
Versibus explicitumst omne duobus opus.
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo,
Ut, si malueris, lemmata sola legas.
Chartae Epistulares.
Theca Libraria.
Umbella.
Parazonium.
Falx.
Scrinium.
Candelabrum Corinthium.
Pila Paganica.
Pila Trigonalis.
Follis.
* Apophoreta (ἀποφόρητα = to be carried away), Christmas presents which were interchanged at the Saturnalia.
MARTIALIS APOPHORETA (2).
Vergilius in membranis.
Cicero in membranis.
Monobyblos Properti.
Titus Livius in membranis.
Sallustius.
Lucanus.
Catullus.
Fistula.
Catella Gallicana.
Minerva argentea.
Hercules fictilis.
Toga.
EPITAPHS AND INSCRIPTIONS.
On Naevius (by himself).
‘Immortales mortales si foret fas flere
Flerent divae Camenae Naevium poetam;
Itaque postquam est Orci traditus thesauro
Obliti sunt Romai loquier lingua Latina.’
On Ennius (by himself).
‘Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam:
Hic vestrum panxit maxima facta patrum.
Nemo me lacrumis decoret nec funera fletu
Faxit. Cur? Volito vivas per ora virum.’
On Pacuvius (by himself).
‘Adulescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat,
Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita
Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale.’
On Plautus (by himself).
‘Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
Scena est deserta, ac dein Risus, Ludus, Iocusque,
Et Numeri innumeri simul omnes collacrumarunt.’
On Tibullus.
‘Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret aut elegis molles qui fleret amores
Aut caneret forti regia bella pede.’
In tumulo hominis felicis.
‘Sparge mero cineres, bene olentis et unguine nardi,
Hospes, et adde rosis balsama puniceis.
Perpetuum mihi ver agit illacrimabilis urna
Et commutavi saecula, non obii.
Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae,
Seu meminisse putes omnia, sive nihil.’
Thermopylae.
‘Dic, hospes, Spartae, nos te vidisse iacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur.’
EPILOGUE.
Horace.
Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis
5Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
10Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
15Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Ovid.
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi;
875Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar nomenque erit indelebile nostrum.
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi perque omnia saecula fama,
Siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
Martial.
Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos:
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
Nec summa potes in schida teneri,
5Sic tamquam tibi res peracta non sit,
Quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque;
Iam librarius hoc et ipse dicit
‘Ohe, iam satis est, ohe, libelle.’