Fol. 2 a

Inter occidentalium Anglorum reges illustrissimos, precipua commendacionis laude celebratur Rex Warmundus, ab hiis qui historias Anglorum non solum relatu proferre, set eciam scriptis inserere consueuerant. Is fundator erat cuiusdam urbis a seipso denominate, que lingua Anglicana Warwic, id est curia Warmundi, nuncupatur. Qui usque ad annos seniles absque liberis extitit, preter unicum filium; quem, ut estimabat, regni sui heredem et successorem puerilis debilitatis incomodo laborantem, constituere non ualebat. Licet enim idem unicus filius eius, Offa uel Offanus nomine, statura fuisset procerus, corpore integer, et elegantissime forme iuuenis existeret, permansit tamen a natiuitate uisu priuatus usque ad annum septimum, mutus autem et uerba humana non proferens usque ad annum etatis sue tricesimum. Huius debilitatis incomodum non solum rex, sed eciam regni proceres, supra quam dici potest moleste sustinuerunt. Cum enim imineret patri etas senilis, et ignoraret diem mortis sue, nesciebat quem alium sibi[345] constitueret heredem et regni successorem. Quidam autem primarius regni, cui nomen Riganus[346], cum quodam suo complice Mitunno nomine, ambiciosus cum ambicioso, seductor cum proditore uidens regem decrepitum, et sine spe prolis procreande senio fatiscentem, de se presumens, cepit ad regie dignitatis culmen aspirare, contemptis aliis regni primatibus, se solum pre ceteris ad hoc dignum reputando.

Iccirco diebus singulis regi molestus nimis, proterue eum aggreditur, ut se heredis loco adoptaret. Aliquando cor regis blande alliciens, interim aspere minis et terroribus prouocans, persuadere non cessat regi quod optabat[347]. Suggerebat eciam regi per uiros potentes, complices cupiditatis et malicie sue, se regni sui summum apicem, uiolentia et terroribus et ui extorquere, nisi arbitrio uoluntatis sue rex ipse pareret, faciendo uirtutem de necessitate. Super hoc itaque et aliis regni negociis, euocato semel concilio, proteruus ille a rege reprobatus discessit a curie presentia, iracundie calore fremens in semetipso, pro repulsa quam sustinuit.

Riganus comes before King Warmundus Riganus (or Aliel) comes before King Warmundus to claim that he should be made King in place of the incompetent Offa

From MS Cotton Nero D. I, fol. 2 a.

Fol. 2 b

Nec mora, accitis multis qui contra regis imperium partem suam confouebant, infra paucos dies, copiosum immo infinitum excercitum congregauit: et sub spe uictorie uiriliter optinende, regem et suos ad hostile prelium prouocauit. Rex autem confectus senio, timens rebellare, declinauit aliquociens impetus aduersariorum. Tandem uero, conuocatis in unum principibus et magnatibus suis, deliberare cepit quo facto opus haberet. Dum igitur tractarent in commune per aliquot dies, secum deliberantes instantissime necescitatis articulum, affuit inter sermoci|nantes natus et unigenitus regis, eo usque elinguis et absque sermone, sed aure purgata, singulorum uerba discernens. Cum autem patris senium, et se ipsum ad regni negocia quasi inutilem et minus efficacem despici et reprobari ab omnibus perpenderet, contritus est et humiliatus in semetipso, usque in lacrimarum aduberem profusionem. Et exitus aquarum deduxerunt oculi eius; et estuabat dolore cordis intrinsecus amarissimo. Et quam uerbis non poterat, deo affectu intrinseco precordialiter suggerebat, ingemiscens, reponensque lacrimabilem querelam coram ipso, orabat ut a spiritu sancto reciperet consolacionem, a patre luminum fortitudinem, et a filio patris unigenito sapiencie salutaris donatiuum. In breui igitur, contriti cordis uota prospiciens, is, cui nuda et aperta sunt omnia, resoluit os adolescentis in uerba discreta et manifeste articulata. Sicque de regni principatu tumide et minaciter contra se et patrem suum perstrepentes, subito et ex insperato alloquitur: "Quid adhuc me et patre meo superstite contra leges et iura uobis uendicatis regni iudicium enormiter contrectare: et me excluso, herede geneali, alium degenerem facinorosum eciam in minas et diffiduciacionem superbe nimis prorumpentem, subrogare ut uos non immerito iniquitatis et prodicionis arguere valeamus. Quid, inquam, exteri, quid extranei contra nos agere debeant, cum nos affines et domestici nostri a patria quam hactenus generis nostri successio iure possedit hereditario, uelitis expellere?" Et dum hec Offanus uel Offa (hoc enim nomen adolescentulo erat) qui iam nunc primo eterno nomine cum bened[i]c[i]onis memoria meruit intitulari, ore facundo, sermone rethorico, uultu sereno prosequeretur, omnium audientium plus quam dici potest attonitorum oculos facies et corda in se conuertit. Et prosequens inceptum sermonem, continuando rationem, ait (intuens ad superna): "Deum testor, omnesque celestis curie primates, quod tanti sceleris et discidii incentores, (nisi qui ceperint titubare, uiriliter eriganter in uirtutem pristinam roborati) indempnes (pro ut desides et formidolosi promeruerunt) ac impunitos, non paciar. Fideles autem, ac strenuos, omni honore prosequar [et] confouebo."

Audito igitur adolescentis sermone, quem mutum estimabant vanum et inutilem, consternati admodum et conterriti, ab eius presencia discesserunt, qui contra patrem suum et ipsum, mota sedicione, ausu temerario conspirauerant. Riganus tamen, contumax et superbus, comitante Mittunno cum aliis complicibus suis, qui iam iram in odium conuerterant, minas minis recessit cumulando, regemque delirum cum filio suo inutili ac vano murione, frontose diffiduciauit. Econtra, naturales ac fideles regis, ipsius minas paruipendentes, immo Fol. 3 a | uilipendentes, inestimabili gaudio perfusi, regis et filii sui pedibus incuruati, sua suorumque corpora ad uindicandam regis iniuriam exponunt gratanter uniuersi. Nec mora, rex in sua et filii sui presentia generali edicto eos qui parti sue fauebant iubet assistere, uolens communi eorum consilio edoceri, qualiter in agendis suis procedere et negocia sua exequi habeat conuenienter. Qui super hiis diebus aliquot deliberantes, inprimis consulunt regi ut filium suum moribus et etate ad hoc maturum, militari cingulo faciat insigniri: vt ad bellum procedens, hostibus suis horrori fieret et formidini. Rex autem sano et salubri consilio suorum obtemperans, celebri[348] ad hoc condicto die, cum sollempni et regia pompa, gladio filium suum accinxit; adiunctis tirocinio suo strenuis adolescentibus generosis, quos rex ad decus et gloriam filii sui militaribus indui fecit, et honorari.

Cum autem post hec[349], aliquandiu cum sociis suis decertans, instrumenta tiro Offanus experiretur, omnes eum strenuissimum et singulos superantem uehementer[350] admirabantur. Rex igitur inde maiorem assumens audaciam, et in spem erectus alacriorem, communicato cum suis consilio, contra hostes regni sui insidiatores, immo iam manifeste contra regnum suum insurgentes, et inito certamine aduersantes, resumpto spiritu bellum instaurari precepit. Potentissimus autem ille, qui regnum sibi usurpare moliebatur, cum filiis suis iuuenibus duobus, uidelicet tironibus strenuissimis Otta et Milione nominatis, ascita quoque non minima multitudine, nichilominus audacter ad rebellandum, se suosque premunire cepit, alacer et imperterritus. Et preliandi diem et locum, hinc inde rex et eius emulus determinarunt.

Congregato itaque utrobique copiosissimo et formidabili nimis excercitu, parati ad congressum, fixerunt tentoria e regione, nichilque intererat nisi fluuius torrens in medio, qui utrumque excercitum sequestrabat. Et aliquandiu hinc inde meticulosi et consternati, rapidi fluminis alueum interpositum (qui uix erat homini uel equo transmeabilis) transire distulerunt. Tela tamen sola, cum crebris comminacionibus et conuiciis, transuolarunt. Tandem indignatus Offa et egre ferens probrose more dispendia, electis de excercitu suo robustioribus et bello magis strenuis, quos eciam credebat fideliores, subitus et improuisus flumen raptim pertransiens, facto impetu uehementi[351] et repentino, hostes ei obuiam occurrentes, preocupatos tamen circa ripam fluminis, plurimos de aduersariorum excercitu contriuit, et in ore gladii trucidauit. Primosque omnes tribunos et primicerios potenter dissipauit. Cum tamen sui commilitones, forte uolentes prescire in Offa preuio Martis fortunam, segniter amnem transmearent, qui latus suum tenebantur suffulcire, et[352] pocius Fol. 3 b | circumuallando roborare, et resumpto spiritu uiuidiore, reliquos omnes, hinc inde ad modum nauis uelificantis et equora uelociter sulcantis, impetuosissime diuisit, ense terribiliter fulminante, et hostium cruore sepius inebriato, donec sue omnes acies ad ipsum illese et indempnes transmearent. Quo cum peruenirent sui commilitones, congregati circa ipsum dominum suum, excercitum magnum et fortem conflauerunt. Duces autem contrarii excercitus, sese densis agminibus et consertis aciebus, uiolenter opponunt aduentantibus. Et congressu inito cruentissimo, acclamatum est utrobique et exhortatum, ut res agatur pro capite, et certamen pro sua et uxorum suarum, et liberorum suorum, et possessionum liberacione, ineant iustissimum, auxilio diuino protegente. Perstrepunt igitur tube cum lituis, clamor exhortantium, equorum hinnitus, morientium et uulneratorum gemitus, fragor lancearum, gladiorum tinnitus, ictuum tumultus, aera perturbare uidebantur. Aduersarii tandem Offe legiones deiciunt, et in fugam dissipatas conuertunt.

Quod cum videret Offa strenuissimus, et ex hostium cede cruentus, hausto spiritu alacriori, in hostes, more leonis et leene sublatis catulis, irruit truculenter, gladium suum cruore hostili inebriando. Quod cum uiderent trucidandi, fugitiui et meticulosi pudore confusi, reuersi sunt super hostes, et ut famam redimerent, ferociores in obstantes fulminant et debacantur.

Multoque tempore truculenter nimis decertatum est, et utrobique suspensa est uictoria; tandem post multorum ruinam, hostes fatigati pedem retulerunt, ut respirarent et pausarent post conflictum.

Similiter eciam et excercitus Offani. Quod tamen moleste nimis tulit Offanus, cuius sanguis in ulcionem estuabat, et indefessus propugnator cessare erubescebat. Hic casu Offe obuiant duo filii diuitis illius, qui regnum patris eius sibi attemptauit usurpare. Nomen primogenito Brutus [sive Hildebrandus][353] et iuniori Sueno. Hii probra et uerba turpia in Offam irreuerenter ingesserunt, et iuueni pudorato in conspectu excercituum, non minus sermonibus quam armis, molesti extiterunt. Offa igitur, magis lacessitus, et calore audacie scintillans, et iracundia usque ad fremitum succensus, in impetu spiritus sui in eosdem audacter irruit. Et eorum alterum, videlicet Brutum, unico gladii ictu percussit, amputatoque galee cono, craneum usque ad cerebri medullam perforauit, et in morte singultantem sub equinis pedibus potenter precipitauit. Alterum uero, qui hoc uiso fugam iniit, repentinus insequens, uulnere letali sauciatum, contempsit et prostratum. Post hec[354] deseuiens in ceteros contrarii excercitus duces, gladius Offe quicquid obuiam habuit prosternendo deuorauit, excercitu ipsius tali exemplo recencius in hostes insurgente, et iam gloriosius triumphante.

Fol. 4 a

Pater, uero, predictorum iuuenum, perterritus et dolore intrinseco sauciatus, subterfugiens amnem oppositum, nitebatur| pertransire: sed interfectorum sanguine torrens fluuius, eum loricatum et armorum pondere grauatum et multipliciter fatigatum, cum multis de suo excercitu simili incomodo prepeditis, ad ima submersit, et sine uulneribus, miseras animas exalarunt proditores, toti posteritati sue probra relinquentes. Amnis autem a Rigano ibi submerso sorciebatur uocabulum, et Riganburne, vt facti uiuat perpetuo memoria, nuncupatur. [Hiic alio nomine Auene dicitur.][355]

Reliqui autem omnes de excercitu Rigani [qui et Aliel dicebatur][355] qui sub ducatu Mitunni regebantur, in abissum desperacionis demersi, et timore effeminati, cum eorum duce in quo magis Riganus confidebat, in noctis crepusculo trucidati, cum uictoria gloriosa campum Offe strenuissimo (in nulla parte corporis sui deformiter mutilato, nec eciam uel letaliter uel periculose uulnerato, licet ea die multis se letiferis opposuisset periculis) reliquerunt[356].

Sicque Offe circa iuuentutis sue primicias, a Domino data est uictoria in bello nimis ancipiti, ac cruentissimo, et inter alienigenas uirtutis et industrie sue nomen celebre ipsius uentilatum, et odor longe lateque bonitatis ac ciuilitatis, nec non et strenuitatis eius circumfusus, nomen eius ad sidera subleuauit.

Porro in crastinum post uictoriam, hostium spolia interfectorum et fugitiuorum magnifice contempnens, nec sibi uolens aliquatenus usurpare, ne quomodolibet auaricie turpiter redargueretur, militibus suis stipendiariis, et naturalibus suis hominibus (precipue[357] hiis quos nouerat indigere) liberaliter dereliquit. Solos tamen magnates, quos ipsemet in prelio ceperat, sibi retinuit incarcerandos, redimendos, uel iudicialiter puniendos. Iussitque ut interfectorum duces et principes, quorum fama titulos magnificauit, et precipue eorum qui in prelio magnifice ac fideliter se habuerant (licet ei[358] aduersarentur) seorsum honorifice intumularentur, factis eis obsequiis, cum lamentacionibus. Excercitus autem popularis cadauera, in arduo et eminenti loco, ad posteritatis memoriam, tradi iussit sepulture ignobiliori. Vnde locus ille hoc nomine Anglico Qualmhul[359], a strage uidelicet et sepultura interfectorum merito meruit intitulari.

Multorum eciam et magnorum lapidum super eos struem excercitus Offe, uoce preconia iussus, congessit eminentem. Totaque circumiacens planicies[360] ab ipso cruentissimo certamine et notabili sepultura nomen et titulum indelebilem est sortita, et Blodiweld[361] a sanguine interfectorum denominabatur.

Deletis igitur et confusis hostibus, Offa cum ingenti triumpho ac tripudio et gloria reuertitur ad propria. Pater uero Warmundus, qui sese receperat in locis tucioribus rei euentum expectans, sed iam fausto nuncio certificatus, comperiensque et securus de carissimi filii sui uictoria, cum ingenti leticia ei procedit obuius[362]: et in amplexus eius diutissime commoratus, conceptum Fol. 4 b | interius de filii sui palma gaudium tegere non uolens set nec ualens, huius cum lacrimis exultacionis prorupit in vocem: "Euge fili dulcissime, quo affectu, quaue mentis leticia, laudes tuas prout dignum est prosequar? Tu enim es spes mea et subditorum iubilus ex insperato et exultacio. In te spes inopinata meis reuixit temporibus; in sinu tuo leticia mea, immo spes pocius tocius regni est reposita. Tu populi tocius firmamentum, tu pacis et libertatis mee basis et stabile, deo aspirante, fundamentum. Tibi debetur ruina proterui proditoris illius, quondam publici hostis nostri, qui regni fastigium quod mihi et de genere meo propagatis iure debetur hereditario, tam impudenter quam imprudenter, contra leges et ius gentium usurpare moliebatur. Sed uultus domini super eum et complices suos facientes mala, ut perderet de terra memoriam eorum, Deus ulcionum Dominus dissipauit consilium ipsius. Ipsum quoque Riganum in superbia rigentem, et immitem Mitunnum commilitonem ipsius, cum excercitu eorum proiecit in flumen rapacissimum. Descendunt quasi plumbum in aquis uehementibus; deuorauit gladius tuus hostes nostros fulminans et cruentatus, hostili sanguine magnifice inebriatus; non degener es fili mi genealis, sed patrissans, patrum tuorum uestigia sequeris magnificorum. Sepultus in inferno noster hostis et aduersarius, fructus viarum suarum condignos iam colligit, quos uiuus promerebatur. Luctum et miseriam quam senectuti mee malignus ille inferre disposuerat, uersa uice, clementia diuina conuertit in tripudium[363]. Quamobrem in presenti accipe, quod tuis meritis exigentibus debetur, eciam si filius meus non esses, et si mihi iure hereditario non succederes; ecce iam, cedo, et regnum Anglorum uoluntatis tue arbitrio deinceps committo; etas enim mea fragilis et iam decrepita, regni ceptrum ulterius sustinere non sufficit. Iccirco te fili desideratissime, uicem meam supplere te conuenit, et corpus meum senio confectum, donec morientis oculos clauseris, quieti tradere liberiori, vt a curis et secularibus sollicitudinibus, quibus discerpor liberatus, precibus uacem et contemplacioni. Armis hucusque materialibus dimicaui: restat ut de cetero uita mea que superest, militia sit super terram contra hostes spirituales.

"Ego uero pro incolumitate tua et regni statu, quod strenuitati tue, O anime mee dimidium, iam commisi, preces quales mea, sci[t][364] simplicitas et potest imbecillitas, Deo fundam indefessas. Sed quia tempus perbreue amodo mihi restat, et corpori meo solum superest sepulchrum, aurem benignam meis accomoda salutaribus consiliis, et cor credulum meis monitis inclina magnificis. Uerum ipsos qui nobiscum contra hostes publicos, Riganum videlicet et Mitunnum Fol. 5 a | et eorum complices emulos nostros fideliter steterunt, et periculoso discrimini pro nobis se opposuerunt, paterno amore tibi commendo, diligendos, honorandos, promouendos. Eos autem qui decrepite senectutis mee membra[365] debilia contemptui habere ausi sunt, asserentes uerba mea et regalia precepta esse sinilia deliramenta, presumentes temere apice regali me priuato te exheredare, suspectos habe et contemptibiles, si qui sint elapsi ab hoc bello, et a tuo gladio deuorante, eciam cum eorum posteritate: ne cum in ramusculos uirus pullulet, a radice aliquid consimile tibi generetur in posterum. Non enim recolo me talem eorum promeruisse, qui me et te filium meum gratis oderunt, persecucionem. Similiter eos, quos dicti proditores pro eo quod nobis fideliter adheserant, exulare coegerunt, uel qui impotentes rabiem eorum fugiendo resistere, ad horam declinauerunt, cum omni mansuetudine studeas reuocare, et honores eorum cum possessionibus ex innata tibi regali munificentia, gracius ampliare. Laus industrie tue et fame preconia, et strenuitatis tue titulus, que adolescenciam tuam diuinitus illustrarunt, in posterum de te maiora promittunt. Desideranti animo sicienter affecto, ipsumque Deum, qui te tibi, sua mera gracia reddidit et restaurauit, deprecor affectuose, vt has iuuentutis tue primicias, hoc inopinato triumpho subarratas, melior semper ac splendidior operum gloria subsequatur. Et procul dubio post mortem meam (que non longe abest, iubente Domino) fame tue magnitudo per orbem uniuersum dilatabitur, et felix suscipiet incrementum. Et que Deo placita sunt, opere felici consumabis, que diuinitus prosperabuntur."

Hec autem filius deuotus et mansuetus, licet magnificus triumphator exaudisset et intenta aure intellexisset, flexis genibus et iunctis manibus, et exundantibus oculis, patri suo grates[366] rettulit accumulatas. Rex itaque per fines Anglie missis nunciis expeditissimis, qui mandata regia detulerunt, tocius dicionis sue conuocat nobilitatem. Que conuocata ex regis precepto, et persuasione, Offano filio suo unigenito ligiam fecerunt fidelitatem et homagium in patris presencia. Quod et omnes, animo uolenti, immo gaudenti, communiter perfecerunt.

Rex igitur quem pocius prona voluntas, quam uigor prouexit corporalis, per climata regni sui proficiscitur securus et letabundus, nullo contradicente, uel impediente, ut regni municiones et varias possessiones, diu per inimicos suos alienatas et iniuste ac uiolenter possessas, ad sue dicionis reacciperet iure potestatem. Que omnia sibi sunt sine difficultate uel more dispendio restituta. Statimque pater filium eorum possessionibus corporaliter inuestiuit; et paterno contulit affectu ac gratuito, proceribus Fol. 5 b congauden|tibus super hoc uniuersis. Post hec autem, Rex filio suo Offano erarium suum adaperiens, aurum suum et argentum, uasa concupiscibilia, gemmas, oloserica omnia, sue subdidit potestati. Sicque subactis et subtractis hostibus[367] cunctis, aliquandiu per uniuersum regnum uiguit pax et securitas diu desiderabilis.

Rex igitur filii sui prosperitate gauisus, qui eciam diatim de bono in melius gradatim ascendit, aliquo tempore uite sue metas distulit naturales: iubilus quoque in corde senis conceptus languores seniles plurimum mitigauit. Tandem Rex plenus dierum, cum benediccione omnium, qui ipsum eciam a remotis[368] partibus per famam cognouerunt[369], nature debita persoluens decessit. Et decedens, filio suo apicem regni sui pacatum et quietum reliquit: Offanus autem oculos patris sui pie claudens, lamentaciones mensurnas cum magnis eiulatibus, lacrimis et specialibus planctibus (prout moris tunc erat principibus magnificis) lugubriter pro tanto funere continuauit. Obsequiisque cum exequiis, magnifice tam in ecclesia quam in locis forinsecis conpletis, apparatu regio et loco celeberrimo et nominatissimo.

regibus condigno, videlicet in eminenciori ecclesia penes Glouerniam urbem egregiam, eidem exhiberi iubet sepulturam. Offanus autem cum moribus omnibus foret redimitus, elegans corpore, armis strenuus, munificus et benignus, post obitum patris sui magnifici Warmundi[370], cuius mores tractatus exigit speciales, plenarie omnium principum Regni dominium suscipit, et debitum cum omni deuocione, et mera uoluntate, famulatum. Cum igitur cuiusdam solempnitatis arrideret serenitas, Offanus cum sollempni tripudio omnibus applaudentibus et faustum omen acclamantibus, Anglie diademate feliciter est insignitus.

Adquiescens igitur seniorum consiliis et sapientum persuasionibus, cepit tocius regni irreprehensibiliter, immo laudabiliter, habenas[371] modernanter et sapienter gubernare. Sic igitur, subactis hostibus regni uniuersis, uiguit pax secura et firmata in finibus Anglorum, per tempora longa; precipue tamen per spacium temporis quinquennale. Erat autem iam triginta quatuor annos etatis attingens, annis prospere pubescentibus.

Et cum Rex, more iuuenili, venatus gracia per nemora frequenter, cum suis ad hoc conuocatis uenatoribus et canibus sagacibus, expeditus peragrasset, contigit die quadam quod aere turbato, longe a suorum caterua semotus, solus per nemoris opaca penitus ipsorum locorum, necnon et fortune ignarus, casu deambulabat. Dum autem sic per ignota diuerticula incaucius oberraret, et per inuia, uocem lacrimabilem et miserabiliter querulam haut longe a se audiuit. Cuius sonitum secutus, inter densos frutices Fol. 6 a | virginem singularis forme et regii apparatus, sed decore uenustissimam, ex insperato repperit. Rex uero rei euentum admirans, que ibi ageret et querele causas, eam blande alloquens, cepit sciscitari. Que ex imo pectoris flebilia trahens suspiria, regi respondit (nequaquam in auctorem sed in seipsam reatum retorquens): "Peccatis meis" inquit "exigentibus infortunii huius calamitas mihi accidit." Erat autem reguli cuiusdam filia qui Eboracensibus preerat. Huius incomparabilis pulchritudinis singularem eminentiam pater admirans, amatorio demone seductus, cepit eam incestu libidinoso concupiscere, et ad amorem illicitum sepe sollicitare ipsam puellam, minis, pollicitis, blanditiis, atque muneribus adolescentule temptans emollire constantiam. Illa autem operi nephario nullatenus adquiescens, cum pater tamen minas minis exaggeraret[372], et promissa promissis accumularet, munera muneribus adaugeret, iuxta illud poeticum:

Imperium, promissa, preces, confudit in unum:

elegit magis incidere in manus hominum, et eciam ferarum qualiumcunque, vel gladii subire sententiam, quam Dei offensam incurrere, pro tam graui culpa manifestam. Pater itaque ipsam sibi parere constanter renuentem, euocatis quibusdam maligne mentis hominibus quos ad hoc elegerat, precepit eam in desertum solitudinis remote duci, uel pocius trahi, et crudelissima morte condempnatam, bestiis ibidem derelinqui. Qui cum in locum horroris et vaste solitudinis peruenissent, trahentes eam seductores illi, Deo ut creditur inspirante, miserti pulchritudinis[373] illius eam ibidem sine trucidacione et membrorum mutilacione, uiuam, sed tamen sine aliquorum uictualium alimento (exceptis talibus qui de radicibus et frondibus uel herbis colligi, urgente ultima fame, possunt) dimiserunt.

Cum hac rex aliquandiu habens sermonem, comitem itineris sui illam habuit, donec solitarii cuiusdam habitacionem reperissent, ubi nocte superueniente quiescentes pernoctauerunt. In crastinum autem solitarius ille uiarum et semitarum peritus, regem cum comite sua usque ad fines domesticos, et loca regi non ignota[374] conduxit. Ad suos itaque rex rediens, desolate illius quam nuper inuenerat curam gerens, familiaribus et domesticis generis sui sub diligenti custodia commisit.

Post hec aliquot annis elapsis, cum rex celibem agens uitam, mente castus et corpore perseueraret, proceres dicionis sue, non solum de tunc presenti, sed de futuro sibi periculo precauentes, et nimirum multum solliciti, dominum suum de uxore ducenda unanimiter conuenerunt: ne sibi et regno successorem et heredem non habens, post obitum ipsius iminens periculum generaret. Etatis enim iuuenilis pubertas, morum maturitas, et urgens regni necessitas, necnon et honoris dignitas, itidem postularunt. Fol. 6 b | Et cum super hoc negocio, sepius regem sollicitarentur, et alloquerentur, ipse multociens ioculando, et talia uerba asserendo interludia fuisse uanitatis, procerum suorum constantiam dissimulando differendoque delusit. Quod quidam aduertentes, communicato cum aliis consilio, regem ad nubendum incuntabiliter urgere ceperunt. Rex uero more optimi principis, cuius primordia iam bene subarrauerat, nolens uoluntati magnatum suorum resistere, diu secum de thori socia, libra profunde rationis, studiose cepit deliberare. Cumque hoc in mente sua sollicicius tractaret, uenit forte in mentem suam illius iuuencule memoria, quam dudum inter uenandum inuenit uagabundam, solam, feris et predonibus miserabiliter expositam: quam ad tuciora ducens, familiaribus generis sui commiserat alendam, ac carius custodiendam. Que, ut rex audiuit, moribus laudabiliter redimita, decoris existens expectabilis, omnibus sibi cognitis amabilem exhibuit et laudabilem; hec igitur sola, relictis multis, eciam regalis stematis sibi oblatis, complacuit; illamque solam in matrimonium sibi adoptauit.

Cum autem eam duxisset in uxorem, non interueniente multa mora, elegantissime forme utriusque sexus liberos ex eadem procreauit. Itaque cum prius esset rex propria seueritate subditis suis formidabilis, magnates eius, necnon et populus eius uniuersus, heredum et successorum apparentia animati, regni robur et leticiam geminarunt. Rex quoque ab uniuersis suis, et non solum prope positis, immo alienigenis et remotis, extitit honori, ueneracioni, ac dileccioni. Et cum inter se in Britannia, (que tunc temporis in plurima regna multiphariam diuisa fuisset) reguli sibi finitimi hostiliter se impeterent, solus Rex Offa pace regni sui potitus feliciter, se sibique subditos in pace regebat et libertate. Unde et adiacencium prouinciarum reges eius mendicabant auxilium, et in neccessitatis articulo, consilium.

Rex itaque Northamhimbrorum, a barbara Scotorum gente, et eciam aliquibus suorum, grauiter et usque ferme ad internecionem percussus, et proprie defensionis auxilio destitutus, ad Offam regem potentem legatos destinat; et pacificum supplicans, ut presidii eius solacio contra hostes suos roboretur. Tali mediante condicione, ut Offe filiam sibi matrimonio copularet, et non se proprii regni, sed Offam, primarium ac principem preferret, et se cum suis omnibus ipsi subiugaret. Nichil itaque dotis cum Offe filia rogitauit, hoc sane contentus premio, ut a regni sui finibus barbaros illos potenter et frequenter experta fugaret strenuitate.

Cum autem legatorum uerba rex Offa succepisset, consilio suorum fretus Fol. 7 a sup|plicantis uoluntati ac precibus adquieuit si tamen rex ille pactum huiusmodi, tactis sacrosanctis euuangeliis[375], et obsidum tradicione, fideliter tenendum confirmaret. Sic igitur Rex Offa, super hiis condicionibus sub certa forma confirmatus, et ad plenum certificatus, in partes illas cum equitum numerosa multitudine proficiscitur. Cum autem illuc peruenisset, timore eius consternata pars aduersa cessit, fuge presidio se saluando. Quam tamen rex Offa audacter prosecutus, non prius destitit fugare fugientem, donec eam ex integro contriuisset; sed nec eo contentus, ulterius progreditur, barbaros expugnaturus. Interea ad patriam suam nuncium imperitum destinauit, ad primates et precipuos regni sui, quibus tocius dicionis sue regimen commendauerat, et literas regii sigilli sui munimine consignatas[376], eidem nuncio commisit, deferendas. Qui autem destinatus fuit, iter arripiens uersus Offe regnum, ut casu accidit inter eundum, hospitandi gracia aulam regiam introiuit illius regis, cuius filiam Offa sibi matrimonio copulauerat. Rex autem ille, cum de statu et causa itineris sui subdole requirendo cognouisset, uultus sui serenitate animi uersuciam mentitus, specie tenus illum amantissime suscepit: et uelamen sceleris sui querens, a conspectu publico sub quodam dileccionis pretexu, ad regii thalami secreta penetralia ipsum nuncium nichil sinistri suspicantem introduxit: magnoque studio elaborauit, ut ipsum, uino estuanti madentem, redderet temulentum, et ipso nuncio uel dormiente uel aliquo alio modo ignorante, mandata domini sui regis Offe tacitus ac subdolus apertis et explicatis literis perscrutabatur; cepitque perniciose immutare et peruertere sub Offe nomine sigillum adulterans, fallacesque et perniciosas literas loco inuentarum occultauit. Forma autem adulterinarum [literarum][377] hec est que subscribitur[378]:

[379]"Rex Offa, maioribus et precipuis regni sui, salutis et prosperitatis augmentum. Uniuersitati uestre notum facio, in itinere quod arripui infortunia et aduersa plurima tam michi quam subditis meis accidisse, et maiores excercitus mei, non ignauia propria, uel hostium oppugnantium uirtute, set pocius peccatis nostris iusto Dei iudicio interisse. Ego autem instantis periculi causam pertractans, et consciencie mee intima perscrutatus, in memetipso nichil aliud conicio altissimo displicere, nisi quod perditam et maleficam illam absque meorum consensu uxorem imperito et infelici duxi matrimonio. Ut ergo de malefica memorata, uoluntati uestre ad plenum quam temere offendi satisfiat, asportetur cum liberis ex ea genitis ad loca deserta, hominibus incognita[380], Fol. 7 b | feris et auibus aut siluestribus predonibus frequentata: ubi cum pueris suis puerpera, truncata manus et pedes, exemplo pereat inaudito."

Nuncius autem mane facto, uino quo maduerat digesto, compos iam sui effectus, discessit: et post aliquot dies perueniens ad propria, magnatibus qui regno regis Offe preerant literas domini sui sigillo signatas exposuit. In quarum auditu perlecta mandati serie, in stuporem et uehementissimam admiracionem uniuersi, plus quam dici possit, rapiuntur. Et super hiis, aliquot diebus communicato cum magnatibus consilio deliberantes, periculosum ducebant[381] mandatis ac iussionibus regiis non obtemperare. Misera igitur seducta, deducta est in remotissimum et inhabitabilem locum horroris et uaste solitudinis: cum qua eciam liberi eius miseri et miserabiles queruli et uagientes, absque misericordia, ut cum ea traherentur occidendi, iudicium acceperunt.

Nec mora, memorati apparitores matrem cum pignoribus suis in desertum uastissimum trahebant. Matri uero propter eius formam admirabilem parcentes, liberos eius, nec forme, nec sexui, etati uel condicioni parcentes, detruncarunt menbratim, immo pocius frustatim[382] crudeliter in bestialem feritatem seuientes. Completaque tam crudeli sentencia, cruenti apparitores ocius reuertuntur. Nec mora, solitarius quidam uitam in omni sanctitate, uigiliis assiduis, ieiuniis crebris, et continuis orationibus, ducens heremiticam, circa noctis crepusculum eo pertransiens, mulieris cuiusdam luctus lacrimabiles et querelas usque ad intima cordis et ossuum[383] medullas penetratiuas, quas Dominus ex mortuorum corporibus licet laceratis elicuit, audiuit. Infantulorumque uagitus lugubres nimis cum doloris ululatibus quasi in materno sinu audiendo similiter annotauit. Misericordia autem sanctus Dei motus, usque ad lacrimarum aduberem effusionem, quo ipsa uox ipsum uocabat, Domino ducente peruenit. Et cum illuc peruenisset, nec aliud quam corpora humana in frusta detruncata reperisset, cognouit[384] in spiritu ipsa alicuius innocentis corpus, uel aliquorum innocentium corpuscula extitisse, que tam inhumanam sentenciam subierunt. Nec sine martirii palma, ipsos quorum hee fuerunt exuuie, ab hoc[385] seculo transmigrasse suspicabatur. Auxilium tamen pro Dei amore et caritatis intuitu postulatum non denegans, se pro illorum reparacione prostrauit in deuotissimam cum lacrimis oracionem, maxime propter uocem celitus emissam, quam profecto cognouit[384] per Deum linguas cadauerum protulisse. Piis igitur sanctus commotus uisceribus, igneque succensus caritatis, ex cognicione[386] eius, quam, ut iam dictum, dudum uiderat, habuit, factus hilarior, pro ipsis Fol. 8 a | flexis genibus, inundantibus oculis, iunctisque palmis orauit, dicens: "Domine Jesu Christe, qui Lazarum quatriduanum ac fetidum resuscitasti, immo qui omnium nostrorum corpora in extremo examine suscitabis, uestram oro misericordiam, ut non habens ad me peccatorem, sed ad horum innocentum pressuras respectum piissimum, corpuscula hec iubeas resuscitari, ad laudem et gloriam tuam in sempiternum, vt omnes qui mortis horum causam et formam audierint, te glorificent Deum et Dominum mundi Saluatorem."

Sic igitur sanctus iste, Domini de fidei sue[387] uirtute in Domino presumens et confidens, inter orandum, membra precisa recolligens, et sibi particulas adaptans et coniungens, et in quantum potuit redintegrans, in parcium quamplurimum, set in integritatem pocius delectatus, Domino rei consummacionem qui mortificat et uiuificat commendauit. Coniuncta igitur corpora, signo crucis triumphali consignauit. Mira fidei uirtus et efficacia, signo crucis uiuifice et orationis ac fidei serui Dei uirtute, non solum matris orbate animus reparatur, sed et filiorum corpuscula in pristinum et integrum nature sunt reformata decorem, necnon et anime mortuorum ad sua pristina domicilia sunt reuerse. Ad mansiuncule igitur sue septa (a qua elongatus fuerat, gracia lignorum ad pulmentaria dequoquenda colligendorum) ipse senex: qui prius detruncati fuerant, Domino iubente integri uiui et alacres sunt reuersi, ducem sanctum suum sequentes pedetentim. Ubi more patris, ipsam desolatam cum liberis sibi ipsis restitutis, alimentis quibus potuit, et que ad manum habuit, pie ac misericorditer confouebat.

Nesciens ergo quo migraret regina, cum suis infantulis intra uastissimam heremum cum memorato solitario, diu moram ibidem orationibus, uigiliis, ac aliis sanctis operibus eius intenta et iamiam conuenienter informata, et edulio siluestri sustentata, continuabat. Post duorum uero mensium curricula, Rex Offa uictoriosissimus domum letus remeauit, spolia deuictorum suis magnatibus regali munificentia gloriose distribuendo; ueruntamen, ne lacrime gaudia regis, et eorum qui cum eo aduenerant, miserabiliter interrumperent, consiliarii regii que de regina et liberis eius acciderant, diu sub silencio caute dissimulando, et causas absencie eius fictas annectendo, concelabant. Tandem cum rex uehementer admiraretur ubinam regina delituisset, que ipsi regi ab ancipiti bello reuertenti occurrisse gaudenter teneretur, et in osculis et amplexibus ceteris gaudentius triumphatorem aduentantem suscepisse, sciscitabatur instantius, et toruius et proteruius, quid de ipsa fieret uel euenisset. Suspicabatur enim eam morbo detentam, ipsamque cum liberis Fol. 8 b | suis, regis et aliorum hominum, ut quieti uacaret, frequentiam declinasse. Tandem cum iratus nullatenus se uelle amplius ignorare, cum iuramento, quid de uxore sua et liberis euenisset, uultu toruo asseruisset, unus ex edituis omnia que acciderant, de tirannico eius mandato, et mandati plenaria execucione, seriatim enarrauit.

Hiis auditis, risus in luctum, gaudium in lamenta, iubilus in singultus flebiliter conuertuntur, totaque regia ululatibus personuit et meroribus. Lugensque rex diu tam immane infortunium, induit se sacco cilicino, aspersum cinere, ac multipliciter deformatum. Tandem monitu suorum, qui dicebant non uirorum magnificorum sed pocius effeminatorum, dolorem interiecto solacio nolle temperare[388], esse proprium et consuetudinem, rex cepit respirare, et dolori modum imponere. Consilio igitur peritorum, qui nouerant regem libenter in tempore prospero in studio uenatico plurimum delectari, conuocantur uenatores, ut rex spaciaturus uenando, dolorem suum diminueret et luctum solacio demulceret. Qui inter uenandum dum per siluarum abdita, Deo misericordiarum et tocius consolac[i]onis ducente, feliciter solus per inuia oberrauit, et tandem ad heremitorium memorati heremite directe peruenit, eiusque exiguum domicilium subintrans, humaniss[im]e et cum summo gaudio receptus est. Et cum humili residens sedili, membra[389] fatigata quieti daret ad horam, recolens qualiter uxorem suam ibidem quondam diuinitus reperisset, et feliciter educasset, et educatam duxisset in uxorem, et quam elegantem ex ea prolem protulisset, eruperunt lacrime cum gemitibus, et in querelas lugubres ora resoluens, hospiti suo sinistrum de uxore sua qui[390] infausto sidere nuper euenerat quam et ipse quondam viderat, enarrauit. At senex sereno uultu, factus ex intrinsecus concepto gaudio alacrior, consolatus est regem, et in uocem exultacionis eminus prorumpens: "Eia domine mi rex, eia, ait; uere Deus misericordiarum, Dominus, famulos suos quasi pater filios in omni tribulacione post pressuras consolatur, percutit et medetur, deicit ut gloriosius eleuet pregrauatum. Uiuit uxor tua, cum liberis tuis in omni sospitate restauratis: non meis meritis, sed pocius tuis, integritati, sanitati et leticie plenius qui trucidabantur restituuntur. Recognosce[391] quanta fecit tibi Dominus, et in laudes et graciarum acciones totus exurge." Tunc prosiliens sanctus pre gaudio, euocauit reginam, que in interiori diuerticulo, pueros suos balneo micius materno studio confouebat. Que cum ad regem introisset, uix se Fol. 9 a | gaudio capiens, pedibus mariti sui prouoluta, in lacrimis exultacionis inundauit. In cuius amplexus desideratissimos ruens rex, ipsam in maius quam dici possit gaudium suscepit. Interim senex, pueros elegantissimos et ex ablucione elegantiores, uestit, comit, et paterno more et affectu componit, et ad presentiam patris et matris introducit. Quos pater intra brachia suscipiens, et ad pectus arctioribus amplexibus applicans, roseis uultibus infantum oscula imprimit multiplicata; quos tamen rore lacrimarum, pre nimia mentis exultacione, madefecit. Et cum diucius eorum colloquiis pasceretur, conuersus rex ad senem, ait: "O pater sancte, pater dulcissime[392], mentis mee reparator, et gaudii cordis mei restaurator, qua merita uestra, caritatis officia, pietatisque beneficia, prosequar remunerac[i]one? Accipe ergo, licet multo maiora exigant merita tua, quicquid erarium meum ualet effundere; me, meos, et mea, tue expono uoluntati." At sanctus, "Domine mi rex, non decet me peccatorem conuersum ad Dominum, ad insanias quas reliqui falsas respicere. Tu uero pocius pro animabus patris tui et matris tue, quibus quandoque carus fueram ac familiaris, et tua, et uxoris tue, et liberorum tuorum corporali sanitate, et salute spirituali, regni tui soliditate, et successorum tuorum prosperitate, Deo gratus, qui tot in te congessit beneficia, cenobium quoddam fundare, uel aliquod dirutum studeas restaurare: in quo digne et laudabiliter Deo in perpetuum seruiatur; et tui memoria cum precibus ad Dominum fusis, cum benediccionibus semper recenter recolatur." Et conuersus ad reginam, ait, "Et tu, filia, quamuis mulier, non tamen muliebriter, ad hoc regem accendas et admoneas diligenter, filiosque tuos instrui facias, ut[393] et Dominum Deum, qui eos uite reparauit, studeant gratanter honorare, et eidem fideliter famulando fundandi cenobii possessiones ampliare, et tueri libertates."

Descensus ad secundum Offam.

Sanctus autem ad cellam reuersus, post paucum temporis ab incolatu huius mundi migrauit ad Dominum, mercedem eternam pro labore temporali recepturus. Rex autem, cito monita ipsius salubria dans obliuioni et incurie, ex tunc ocio ac paci uacauit: prolemque copiosam utriusque sexus expectabilis pulchritudinis procreauit. Unde semen regium a latere et descensu felix suscepit incrementum. Qui completo vite sue tempore, post etatem bonam quieuit in pace, et regaliter sepultus, appositus est ad patres suos; in eo multum redarguendus, quod cenobium[394] uotiuo affectu repromissum, thesauris parcendo non construxit. Post uictorias enim a Domino[395] sibi collatas, amplexibus et ignauie necnon auaricie plus equo indulsit. Prosperitas enim secularis, animos, licet Fol. 9 b uir|iles, solet frequenter effeminare. Ueruntamen hoc onus humeris filii sui moriturus apposuit: qui cum deuota assercione, illud sibi suscepit. Sed nec ipse Deo auerso pollicita, prout patri suo promiserat, compleuit; set filio suo huius uoti obligacionem in fine uite sue dereliquit. Et sic memorati uoti uinculum, sine efficacia complementi de patre in filium descendens, usque ad tempora Pineredi filii Tuinfreth suspendebatur. Quibus pro pena negligentie, tale euenit infortunium, ut omnes principes, quos Offa magnificus edomuerat, a subieccione ipsius Offe et posteritatis sue procaciter recesserunt, et ipsum morientem despexerunt. Quia ut predictum est, ad mortem uergens, deliciis et senii ualitudine marcuit eneruatus.

De ortu secundi Offe.

Natus est igitur memorato Tuinfred[o][396] (et qui de stemate regum fuit) filius, videlicet Pineredus, usque ad annos adolescentie inutilis, poplitibus contractis, qui nec oculorum uel aurium plene officio naturali fungeretur. Unde patri suo Tuinfredo et matri sue Marcelline, oneri fuit non honori, confusioni et non exultacioni. Et licet unicus eis fuisset, mallent prole caruisse, quam talem habuisse. Ueruntamen memorie reducentes euentum Offe magni, qui in tenera etate penitus erat inutilis, et postea, Deo propicio, penitus sibi restitutus, mirabili strenuitate omnes suos edomuit aduersarios, et bello prepotens, gloriose multociens de magnis hostibus triumphauit: spem conceperunt, quod eodem medico medente (Christo uidelicet, qui eciam mortuos suscitat, propiciatus) posset similiter uisitari et sibi restitui. Pater igitur eius et mater ipsum puerum inito salubri consilio, in templo presentarunt Domino, votiua deuocione firmiter promittentes: "Ut si ipsum Deus restauraret, quod parentes eius negligenter omiserunt, ipse puer cum se facultas offerret fideliter adimpleret": videlicet de cenobio[397], cuius mencio prelibata est, honorifice construendo: uel de diruto restaurando. Et cum hec tam puer quam pater et mater deuotissime postularent, exaudita est oratio eorum a Deo, qui se nunquam difficilem exhibet precibus iustis supplicantium, hoc modo.

Quomodo prosperabatur.

Erat in eadem regione (Merciorum uidelicet) quidam tirannus, pocius destruens et dissipans regni nobilitatem, quam regens, nomine Beormredus[398]. Hic generosos, quos regius sanguis preclaros [fecerat][399], usque ad internecionem subdole persequebatur, relegauit, et occulta nece perdidit iugulandos. Sciebat enim, quod uniuersis de regno merito extitit odiosus; et ne aliquis loco ipsius subrogaretur (et presertim de sanguine regio propagatus) uehementer formidabat. Tetendit insuper laqueos Tuinfredo et uxori eius, ut ipsos de terra expelleret, uel pocius perderet trucidatos. Fol. 10 a | Puerum autem Pinefredum[400] spreuit, nec ipsum querere ad perdendum dignabatur; reputans eum inutilem et ualitudinarium. Fugientes igitur memoratus Tuinfredus et uxor eius et familia a facie persequentis, sese in locis tucioribus receperunt, ne generali calumpnie inuoluerentur. Quod comperiens Pinefredus adolescens, quasi a graui sompno expergefactus, erexit se: et compagibus neruorum laxatis, et miraculose protensis, sese de longa desidia redarguens, fecit alices, brachia, crura, pedes, extendendo. Et aliquociens oscitans, cum loqui conaretur, solutum est uinculum lingue eius, et loquebatur recte, uerba proferens ore facundo prompcius articulata. Quid plura? de contracto, muto, et ceco, fit elegans corpore, eloquens sermone, acie perspicax oculorum. Qui tempore modico in tantam floruit ac uiguit strenuitatem, ut nullus in regno Merciorum, ipsi in moribus et probitate multiplici ualuit comparari, unde ipsi Mercii, secundum Offam, et non Pinefredum, iam nominantes (quia a Deo respectus et electus fuisset, eodem modo quo et rex Offa filius regis Warmundi) ceperunt ipsi quasi Domino uniuersaliter adherere; ipsumque iam factum militem, contra regem Beormredum et eius insidias, potenter ac prudenter protegere, dantes ei dextras, et fedus cum ipso, prestitis iuramentis, ineuntes. Quod audiens Beormredus, doluit, et dolens timuit sibi vehementer. Penituitque eum amarissime, ipsum Pinefredum[400] (qui iam Offa nominabatur) cum ceteris fraudulenter non interemisse....