[image]
VENERES
Octavia, Tullia, Lampridius, Rangonius.
[image]
Tullia. At enim duplo majores capies quam potui polliceri libidini tuæ procaci, quidquid pollicita sim.
Octavia. Scilicet aderit cum Rangonio Lampridius, et nobis ambo militabunt?
Tullia. Tibi sane uterque pugnabit.
Octavia. Apage! Paucas post horas rumperent veredum meum equisones hi tam acres.
Tullia. Apage, inepta tu! Una belle sufficies duobus; et experta fatebere etiam præ te Heroas esse nihili.
Octavia. Non faciam, cognata, non faciam. Putas me tam salacem? Ego voluptatibus tota nocte perfunderer? [pg 154] Dearum cibo ingurgitarer? Tu nihil gustares oblectamenti? Apage, apage, non faciam.
Tullia. Utcunque se res habebit, feres; tu facies, tu facies. Vide: «superanda tibi omnis Veneris fortuna ferendo est.» Vide.
Octavia. O! o! fores obduxisti tuas cataracta illa improba? Quid de me futurum speras, si in partem non venies laboris? Quum mihi tam bene cupias, male habebo.
Tullia. Macte animo; peregi ego quatuor, times duos?
Octavia. Sed duo illi viribus præstant, et inexhausto libidinis rivo superant. Ais Lampridium in stadio tuo duodecim solitum esse conficere curricula. De Rangonio loqueris quæ non longe absint a portento. Non sufficeret Cotytto duobus una.
Tullia. Narravit de Rangonio quæ superant omnem futuentium fidem Lampridius. Scis esse familiarissimos.
Octavia. Quæ narravit? Nunquid etiam venit tecum in certamen?
Tullia. Cum esset nudiustertius ingressus hanc urbem nostram, adduxit hospitem ad nos Lampridius non dedignante Callia. Vide humanitatem: etiam amore meo inflammat; dein insana furentem cupidine ostentatione promissorum solatur. Brevi felicitatis summæ qua frueretur, ut loqui solet, dicit fore participem. Bene sperare jubet. Paciscitur, inconsulta me, Venerem meam.
Octavia. Nec subirata es?
Tullia. Dic ipsa tibi. Irata sum, et iram acerbe [pg 155] testata. At ille, ut animi motus componeret: «Ignosce,» inquit, «Domina mea, Regina mea, Dea mea, facilitati meæ. Scio, per te non stabit quin exsolvam fidem meam. Vidit te Rangonius, et misere perit. Videram ejus cognatam Neapoli, et misere peribam. Ejus se finxit amore incendi ut meo faveret. Convenit cum ea: induxit me in puellæ cubiculum: nocte fruor cupita Venere, dum se credit Laura (id ei nomen) Rangonii indulgere amplexibus. Num debui tanti esse memor beneficii? Ignosce, Regina mea; dum sequor officium, eam in offensam inopinus incidi.»
Octavia. Quid tu ad hæc?
Tullia. Emolliit durum animum vox amantis.—«Quid me vis facere?» repono. «Num te pudet me in id devolvi dedecoris, quæ tua sum?—Sed enim,» inquit, «huic uni tantum culpæ succumbe; sine te amore Rangonii et Lampridii tui precibus flecti. Nihil tibi a me time in posterum, nihil continget quod gratum, quod honestum non sit.» Consensi, sed:—«Lampridi,» inquam, «nosti Octaviam?»
Octavia. Ut tu Lampridio, est quod ego succenseam tibi.
Tullia. Tace, inepta. Aperui mentem: scilicet de te in ejus amplexu mittenda. «Quam te bearem!» dixi.—«Sed ego et Rangonius interim,» reponit, «rumpimur tentigine. Si differri velis id gaudium ad tenebras, resolvemur uterque ad speciem ecce tuam quæ nos urit. Concede saltem unam utrique felicitatem.—Quid honoris,» refero, «accedet [pg 156] nomini tuo, si me dehonestaveris alieno concubitu? Tu quidem utere jure tuo.» Exorari ea demum conditione me sum passa, scilicet ut Rangonio ad cursum unum aperirem stadium meum et Cupidineum agonem, ultra nihil datura. Velle integrum nec exhaustum in sulcum tuum agi utrumque.
Octavia. Ut venient integri ex tuis amplexibus?
Tullia. Hæc res in hortis nostris agebatur, in quos prospectus nullus nisi e cubiculo meo; clausa vero et tuta omnia. Exspectans quid proficeret sodalis, non longe deambulabat Rangonius, spectabatque identidem me ignescentibus oculis. Tunc ad eum Lampridius: «Immortales pro cœlesti munere redde gratias Tulliæ,» inquit, «et ad summum bonum veni.» Ita sum a natura comparata ut ab omni longissime absim impudentia. Ubi propior factus, erubui: ille vero osculum dedit. Impudentiam ipse suam accusavit, et excusavit. Dum loquitur, specum illam frigoris captandi causa ad horti angulum structam jam intraveramus, et nobiscum Lampridius.—«Est quod te scire velim, Domina,» ad me Lampridius, «tuaque interest sciri, Rangoni.—Quid vero istud est?» ait Rangonius.—«Suspiriis, osculis,» reponit Lampridius, «et crispantis lumbi furoribus loquetur mox ipsa tibi Tullia.—Te immo Venus perdat,» refero, «nugarum artifex solers!» Me manu extra specum extrahit:—«Ignosce, Rangoni,» ait, «mox reddam æque tibi puram ac nunc est. Nolo eam ab oculis tuis fugere, quæ oculorum tuorum meorumque lux est. Paucis volo.» Tunc ad me:—«Nescis, [pg 157] Tullia, quem habitura sis equisonem. Neminem unquam mortalium fassæ sunt puellæ et Romæ et Venetiis, quibuscum rem habuit, tam abundanti Venerei imbris copia muliebres sulcos irrigasse ac Rangonium. Quod Hieronymo Mercuriali, postquam omnia quæ de eo dicebantur diligenter exploravit, pro miraculo fuit, non tantum stupori.»
Octavia. Interea quid Rangonius cum œstro, cum furore, cum mentula sua?... Ah! ah! audio nescio quid strepitus; veniunt. Ut timeo! ut pudet!
Tullia.
O Hymen, o Hymenæe! Hymen ades, o Hymenæe!
Ecce Lampridium. Quid vero solus, Lampridi? Quid de sodali actum?
Lampridius. Apud Mendozam, urbi præfectum, virum bonum et comem cœnavimus. Detinet Rangonium multa super ejus rebus, parentibus et affinibus rogitans, et seria, ut est ingeniosæ urbanitatis, ridiculis miscens. Ipse secessi amoris æstu, qui me, dum de vobis cogito, cepit, in rabiem versus: quam Octavia curet, si me velit sanum et suum. Quid taces, Octavia?
Octavia. Pudore, Tullia mea, sepulta mihi mens audaciam adimit, verba negat.
Lampridius. Osculum etiam negas? Me miserum!
Tullia. Agedum, Octavia, quid refugis? Lectus hic vix nos quatuor, cum venerit Rangonius, stipatos [pg 158] capiet: nulli præterea locus, ne quidem pudori. Projice hanc a te amentiam, fatua.
Octavia. Quid me, fatua tu, dejectis operimentis nudam aperis Lampridii oculis?
Lampridius. Quam venusta, quam tenera membra!
Tullia. Volo, Octavia, te putes me esse alteram. Rumpitur Lampridius; num te miserebit miselli?
Lampridius. Fave, Tullia, fac patiatur Octavia se amari, et pulchritudinis juventutisque suæ florem me legere. O corpus Venereum!
Octavia. Abi, abi: jam vociferor si ultra tentes.
Tullia. Quæ te tenent intemperiæ? Sana es? Jam per Deam Pertundam! si amicum nolueris Lampridium, habebis me inimicam.
Octavia. Interim et mammas, et pectus, et omnia corporis membra manu Lampridius ille tuus impudica conscelerat.
Lampridius. Quam apte hiat tibi Veneris concha! quam commodo situ pars prostat ludicra! quam molli obnupta lanugine!
Octavia. Eh! eh! quid agis? Jam me occupas totam. Quid propudiosa faciam post id flagitium?
Tullia. Amplectere Octaviam, Lampridi; tu Lampridium, Octavia. Nonnullæ erunt meæ partes in hac fabula: manu hac virile spiculum dirigam in fœmineum scopum. Bene est, intro haustum est totum: ut bene altera pars alteri convenit! Nunc lateri ne parcas, Lampridi.
Octavia. Quid vis? ut me opprimis! ut agitas! ut [pg 159] pulsas! Tolle manum, Tullia; quid me vellicas? Oh! oh! oh!
Tullia. Tolle tu nates. Tolle, inquam, tolle altius. Succussus itera spissos, crebros, vehementes. Belle! belle!
Lampridius. Si te transfigi gaudes, Octavia, fige osculum.
Octavia. Gaudeo!... gaudeo!... morior! Ah! ah! Facione satis voluptati tuæ, quæ mihi est summa voluptas? Vis succutiam vehementius? Faciam ut maxime potero.
Tullia. Fac igitur, nihil nugis opus. Mirabiliter! Quam mobiles, quam leves tibi lumbi! Tractabo interim, Lampridi, pruriginosos tibi globulos; sollicitabo leni tactu ad officium et spumam.
Lampridius. Ut me beatis utraque! ut voluptatem meam pascitis, tu tuo nectare, Tullia! tu tua ambrosia, Octavia! En! en! Nunc, nunc, Octavia, tolle, tolle lumbos. Acriter, acriter!
Tullia. Langues, Octavia, langues?
Octavia. Sentio!... sentio!... Ut fervida urina hæc! ut rapido fertur impetu! Osculare, osculare. Jam et diffluo ego... Distillant mihi Veneris venæ. O! o! sentio Jovis cum Junone concubitum. E cœlo venit hæc voluptas. O! o! fundum!... deficio!... fundum!... deficio.
Tullia. Quid garris balbutiens? Fundum alvei tui tetigit Lampridii anchora?
Octavia. Tetigisse credidi. Sed jam deficit Lampridius, abit, anchoram solvit. Patere tamen, Lampridi, te osculer iterum atque iterum; te basiationes [pg 160] meæ vorent antequam exscendas ex veredo meo.
Tullia. Vis forte, salax, novam ad pugnam exsanguem nervum et viribus defectum excitare? Non ita erit. Ad Rangonium redi, ne quid de te nobisque suspicetur parum pudici.
Lampridius. Revertar, ut suades, ad sodalem. Hanc fingam tantulam egisse moram cum præfecti consobrino Frederico.
Tullia. Sed quam bene te habuit Octavia? Ut voluptati visa est apta?
Lampridius. In ea inveni omnino nihil quod ad te proxime non accedat, Tullia mea, quod meram putamque Venerem non sapiat. Sed de his postea. Valete.
Octavia. Quas vero reddam tibi gratias, Tullia! Nunc vere scio quid sit Venus, ita me libidine implevit. Pili præcipue titillavit longitudo, nam crassitudine Cavicei longe cedit temoni. Vere omnia gustavi Veneris bona.
Tullia. Quæ dicebam de Lampridio invenisse te vera, oppido gaudeo.
Octavia. Vidisti ut de thoro lætus desiliit, ut osculum dedit, molles natibus impegit alapas? Te beatam, cui ludere ejus in amplexibus cum libet, licet! Sed te etiam incredibili num affecit Rangonius voluptate?
Tullia. Ad eam igitur, quam institueram, narrationem redeo; nam et velle videris, et gratissimus mihi quoque hic sermo.
Octavia. Quo me scilicet in meliorem vocabis deliciarum tuarum partem.
[pg 161] Tullia. Ut inter animalia homo, sic inter homines Rangonius abundat seminis copia. «Moneo,» dicebat Lampridius, «ut opportuno cures corporis situ, nihil tibi depereat. Nam pro summa mihi est voluptate summa te perfundi.» Sub hæc abscessit.
Octavia. Quid postea?
Tullia. Citato venit ad me cursu Rangonius. «Nihil te,» inquit, «libidini meæ eripiet.» Manu prehendit; ad angulum, ubi, ut scis, thorus, trahit volentem nolentem. Alteram mittit in sinum manum; Veneris sedem altera detegit reductis ad zonam usque vestimentis. Mox solvit ipse subligaculum sibi, apertis coleis.
Octavia. Fuscinam vidisti, cum fuit in procinctu, magnam, rigidam, Heroe et te dignam?
Tullia. Qualis est fere Lampridii, adeo nullo, quod perceperim, differunt discrimine. Undecim duodecimve pollices latos in longitudinem fusa.—«Jam jam remittor,» dicebat; «commoda amori meo amorem tuum, Domina.» Sensim interim sine sensu dilabi me in thorum passa sum. Ille effudit se in resupinam, et primum, levi excitavit unguium impressione in pube igniculos, et proxime in eo, quod perinæum monui vocari interstitio, ubi ardentiores Veneris prurientis faces.—«Age, age.» dicebam, «abscede; illudis mihi. Quid me incendis jam tuo amore inflammatam?—Ergo accipe,» ait, «quicquid id est amoris mei,» et momento impellit in libidinis venam spiculum. Ut sensi:—«Male,» exclamo, «male me habes malus.» Audiit Lampridius, et accurrens;—«Cave, Tullia,» [pg 162] inquit «ne e proximo vico secundum hunc murum tua vox exaudiatur. Cui non cognita honesto? Contine vocem, lumbos non contine.»
Octavia. Vidit pugnantes in hac palæstra, et continere ipse potuit a risu, ab eoque furore, qualem nuda movet Venus?
Tullia. Vidit, et cum insistere lævum mihi pedem humi videret:—«Volo utrique,» adjicit, «amicæ curæ officium impendere.» Sellam subjicit; altiusque hoc pacto sese in uterum penetravit impressa mentula. Aperta manu ridens alapam inflixit natibus Rangonii, et exiit e cella.
Octavia. Ah! ah! ridiculum spectaculum! ridiculi vos uterque, tu et Rangonius!
Tullia. Tantisper substitit immotus.—«Amplectere me,» ait, «regina mea,» nam elanguebant artus desides: complector. «Ante tres menses,» subjicit, «nulla me vidit Venus, nulla impatientiam libidinis solata est puella dulci effluvio. Sed, ut scias, vix inveneris, qui, ut ego, tam abundanti hortum tuum irriget salsa pluvia.»
Octavia. Impresso calcare, poterat et poteras cursum sustinere?
Tullia. Cœpit vehementius subigere, ad sextam septimamve concussionem fervido me intus imbre diluere. Stillantis vis veretri tantum mihi iis in locis concitavit pruritum, ut temperare non potuerim quin motus cierem fervidos.
Octavia. Ne scilicet quam Lampridius marmoream [pg 163] a candore vocat, saxeam crederet Rangonius, si stuperes frigida et hebes.
Tullia. «Video cœlos,» dicebam amens, «video cœlos apertos;» et illico semen emisi recluso fonte. Sensit me resolvi: concitatiori æstuans opi fuit subagitatione. Mistum est semini semen; nam et ipse resolutus est. Sed quater ego largo fluctu remissa sum, cum, continua ille ignitæ libidinis ejaculatione, omnes meis in lumbis omnium prurituum irritat nequitias. Tandem palæstræ finis datus. Fateor, Octavia: tanta nunquam deciduæ vis voluptatis uno concubitu genitalis arvi furores restinxit.
Octavia. Satiavit te voluptate? Si pugil præterea adfuisset novus, certamen refugisses? Nec te Lampridius iniit?
Tullia. Sane nova voluptas mihi propior fuisset ærumnæ, quam gaudio. Nam exundanti restagnans semine uterus, quod imbiberat, nihil præterea gaudii aut petebat, aut pollicebatur.
Octavia. Dicunt omne esse animal post coitum triste.
Tullia. Immo alacri vultu, lætis dictis, significavit Rangonius multo se gaudere gaudio quod bonis libere meis esset potitus. Lampridium vocat; sed ejus me ex ulnis expedio, et utrique eripio, ne ultro citroque iterum cogerer Venerem pati, Lampridii gratificandi causa. Veloci prius in ædes me recepi cursu, quam fere animadverterunt. Interim, Octavia, nequidem Venereæ tabis guttulam e Rangonii tubo in concham effusæ meam sensi defluxisse. [pg 164] Quid id sibi velit nescio. Sed si hoc me imprægnatam esse scirem concubitu, ut Calliam meum amo, mærore conficerer.
Octavia. At enim vero, præ quartumviratu tuo, quid istud?
Tullia. Intelligo. Vis illam meam renarrem Romanam militiam?
Octavia. Volo.
Tullia. Inciderat in morbum, quem ab initio longum fore et lethalem Medici judicaverant, Callias, dum Romæ agit litis difficillimæ dirimendæ caussa cum Ortobono cognato meo. Ea me res vocaverat Romam; et bonæ valetudini, si tandem restitutus est Callias, meæ opi curiosæ et amanti id debet, nec negat. Ut primum convalescere cœpit et omnis abscessit periculi metus, cupiditas cœpit exhilarandi animi per continuos tres menses mœrore confecti et consepulti. Ventitabat domum e proxima vicinia mulier non admodum ætatis provectæ, ex Ursina gente. Familiarissima cum illa mihi intererat necessitudo, et mecum sæpe cubabat, solatium unicum ægro animo. Una nocte cum serimus sermones, facetiasque miscemus, fateor ad intermissæ Veneris ludum converti interdum cogitationes meas. Ut interrogabat, hos ignes respondeo, quos sentirem in venis meis reviviscere, nullius posse virtutis restingui constantia et pudore. Ad hæc matrona elegantis et liberalis consuetudinis, si alia ulla:—«Volo te abdicatæ Veneris crastina luce satiari donis ad usque fastidium; et, si fatua non es, voles. Nihil propterea,» inquit, «aut famæ detrahetur, [pg 165] aut honori. Id solum volo liberæ te meæ permittas potestati.—Permitto,» refero, «quid timeam quæ te vadem habeo, ducem sequor et auspicem?» Mane facto curare jubet, sed modico prandio, corpus; nec cibis impleri. Pectus, mammas, ventrem, femina, nates lavat ipsa suaveolentibus aquis, et myrteo oleo Veneris typum. Candida induit stola e serico. Obscurari me credidi pellucida quadam nebula, potius quam veste tegi. Post curru una invehimur in villam suburbanam et amœnissimos hortos. Et Flora illic et Venus per omnem liberæ et hilares ludunt et rident anni tempestatem, et omnis tempestas perpetuum ver. Postquam intrantes admisere superbissimæ ædes, inducit me in conclave interius, ubi perpetuo lux condita crepusculo pudori favebat simul et impudentiæ.
Octavia. Libidinosæ petulantiæ apta sedes.
Tullia. Occurrit modesto ore et cultu matrona anus.—«Faciam,» inquit ad Ursinam conversa, «ut hæc tua puella gratias agat tibi plurimas, voluptatibus ebria paucas post horas.» Hæc dicens prehendit manu. Mox abiit Ursina, ostioque clauso, intro anus cunctantem ducit. «Principio accipe, nata,» inquit, «tibi quid exspectandum, quid ferendum. Amplius tua non es, sed athletarum quatuor, quos paravi agoni tuo. Gallus unus est, Germanus alter, alii Florentia orti duo. Nam amat Florentinos domina mea. Omnes ab anno notissimi, alter alteri amicissimi, et, quod præstat, ortu nobiles.—Apage,» refero, «me occident tot palæstritæ. Te misereat mei, mater. Unus sufficiet, [pg 166] fac duellum sit, non pugna; dimitte alios.» Risit illa, et dum loquor, adsunt coram præsto omnes.—«Delige,» ait anus, «quem velis excipere primum; ordinem pugnæ cuique suum ipsa constitue: nam quo jusseris, ad pugnam venient et amplexus.» Ego manum porrigo Gallo; illi Turriano cognomen. Huic vero Aloisium, Aloisio Conradum, Conrado Fabricium volo succedere ex ordine. Aloisius ac Fabricius Florentini; Germanus Conradus. Tunc matrona classicum cecinit.—«O juvenes,» inquit, «docete hanc tam venustam, tam teneram puellam, qualis apud ingeniosos, ut estis, in fœmineo corpore sit libidinis usus. Qui fortius in Venereo campo militaverit, pilum melius intorserit, annulum hunc consequuturus est virtutis suæ præmium, et victoriæ bravium.» Annulum ostendit aureum adamante incluso micantem, Ursinæ donum, quo alacrius insurgerent ad prælium. «Alter alterius cursus numerate,» subjicit, «sed etiam cavebo ne per errorem conturbetur numerus. Abite nunc, et agite res vestras.» Sub hæc excessit e conclavi.
Octavia. Nunquid timebas, quatuor scilicet hastis appetita circumquaque erectis?
Tullia. Intelliges. Manum osculatur Turrianus mihi, simulque recta in cubiculi angulum sipario obductum deducit. Thorus pedem vix unum eminebat, et lucebat tremulo lychnus lumine, ac si esset jam libidinis sibi nostræ conscius. Tunc tollit Fabricius vocem.—«Heus! tu, amice,» ait, «expedi negotium illud tuum, nam et nos rumpimur. [pg 167] Primum haudquaquam tibi locum invidemus, sed expedi.—Fraus aberit,» respondet Turrianus; «quod tam magna cum voluptate fiet, ne dubites, cito fiet.» Ego summo offusa pudore, qui congenitus est mihi, nec simulans, mea non eram. Rogat in lectum demitterem ultro me: non audiebam. Impulsu molli dejicit, fere repugnantem, et jam sub vestem alteram miserat manum. Audivere alii præcipitantius concidentem, et risum sustulere; ego gemitum. «Quid istud est?» aio, «quam, mehercle, quæ hactenus ulla absque labe pura et casta egi vitam, quam vero judicabitis?—Ineptum hunc,» reponit Turrianus, «pudorem expelle ex animo. Non prima perducta es nostros in amplexus: passæ sunt ex optimatum mulierum numero pulchriores furores nostros, ut tu patieris. Honestandi lupanaris, ornandæ libidinis invenimus rationem. Nemo vitio tibi verterit quod nemo sciet, quod tu ipsa, dum peragimus, dum patramus lascivi, sed honesti, tibi dices proxime accedere ad virtutem.—At expedi, Turriane,» clamabat Fabricius; «hac nos mora enecas.—Obsequor,» refert, et eodem temporis puncto demissis femoralibus mentulam aperit, et incumbit in me; impellit in hiantem concham, compressione æstuanti urget, vehementi concutit nisu. Et cum non commoverer:—«Saltem nunc, Domina, cum ad finem operis propero,» inquit, «Veneri fave.» Ego tremulo succussu faveo currenti, et post paulo turgentis mentulæ rore sentio intimam libidinis conspergi aream. Nullus tunc pudori locus, [pg 168] nulla honestatis ratio, nulla immo mei recordatio; colliquescere etiam cœpi. Sed jam attigerat metas; vix ego sub eo perfeci. Accurrit Conradus vir bonus, sed incultus:—«Quod pace tua fiat, Domina,» inquit, «verbis abstinebo, re colloquar tecum.» Nec plura: pilum rigidum, crassum torquet nervosus in viscera, et ad quartam quintamve concussionem fervido me semine movet ad novam emittendi e lumbis Venerei gari pruriginem.—«Quare mutato ordine occupasti,» inquam, «Conrade, locum qui Aloisii erat?—Ita conventum inter nos,» refert. «Venient ad te ambo simul, etiam simul, puto, inibunt: nam stultos nos judicant, Gallos et Germanos, qui odio habeamus scire ubi sita sit vera voluptas.» Excessit Conradus, ecce advolant Aloisius, Fabriciusque.—«Tolle crura,» ait Aloisius, machæram intentans. Tollo; tunc effundit se in pectus meum, et immergit in ulcus insanabile machæram. Utramque mihi Aloisius tibiam sustollit; et sub poplitibus altera et altera missa manu agitat ipse lumbos mihi nullo meo labore. Procax ridiculæ motitationis genus! Incendi me dixi: sed dicto citius restagnans Veneris spuma restinxit incendium. Surgente Aloisio, novam se Fabricius accingit ad pugnam. Rubicunda illi et minitabunda turgebat mentula.—«Amabo, Domina, obverte te in faciem,» ait.
Octavia. Scio quid dein.
Tullia. Obvertor ut volebat, quæ sciebam id mihi esse in lege per eorum voluptatem ad meam ire. At enim, ut nates vidit, quæ candore suo ebur et nivem [pg 169] obscurarent: «O te pulchram!» ait. «Sed erige te in genua, demisso superiori corporis trunco.» Ambæ patebant viæ quæ ad utramque ducunt Venerem: probam et castam alteram, scelestam alteram et inquinatam.—«Qua petes?» ait Aloisius.—«Qua tu,» respondet Fabricius. «Postea viderim.»
Octavia. Sic minatus est.
Tullia. Et petiit qua debebat et juvabat; trusit in intimam vulvam rapidum et igneum telum, mammam utramque cepit manu utraque, post agitare cœpit, et momento dulcis profluere rivus in mollem Veneris sinum. Et ego etiam miris deliniri deliciis: præ voluptate parum abfuit quin deficerem, ea me seminis copia excreti ex Fabricii lumbis implevit et demulsit, ea copia excreti e meis exhausit mihi vires. Hoc uno concubitu plus amisi virium quam prioribus tribus. Ita res acta est; et hic primus fabulæ actus scenis constans quatuor.
Octavia. Quam de Fabricio hunc petente corporis situm conceperam, ut dicere aggressa es, fefellit me opinio. Num fallere solent Florentini Venerem. Delectari aiunt puerorum consuetudine, carasque illis esse puellas quæ se in pueros mutari velint, et puerile præstare officium.
Tullia. Experta sum ego, et quid in his possint rebus documento ipsa tibi ero. Denique, nam curiosius singulis hærere dicendo nihil interest, eodem ordine Turrianus Conradusque admissis equis in agonem meum descenderunt. Cum procederet ad me Aloisius, supervenit anus: Aloisium Fabriciumque [pg 170] monet, caveant obscœno ne possim pollutam me queri esse concubitu. Licere quidem intra corpus meum vomerem imprimere quo sulco velint, semen tamen mittere non item licere. Si contra fecerint, Ursinam habituros iratam, et in bonam mentem peccaturos; vulvæ soli rependi debere hoc amoris tributum. Me etiam dictis aggreditur, et animo essem bono ad ignotos adsultus hortata est. Tunc sortiuntur inter se, laus cui prius contingat fodiendæ melioris hujus partis: sic loquebantur. Illaudabilis voluptatis licentia omnem apud malos et olidos cinædos superat veræ laudis suavitatem. Ego vero:—«Non patiar, inducias peto,» inquam, «non longas.» Igitur recta via ivere ad castam Venerem. Octo se hoc modo hæ habuere fututiones. Turrianus mihi admodum cordi erat; in animo erat dono illi primitias ignoti obsequii dare, et me ab amato juvene hac etiam parte devirginari.
Octavia. Florentinis non uno in loco mulieribus sita, nec una virginitas.
Tullia. Sed contumeliam id esse, non donum, respondit Turrianus, et querelas miscuit.—«Quem me esse putas,» ait, «Domina? Absit hæc meis ab libidinibus amentia, a cogitationibus infamia, a consuetudine ignominia! Nulla mihi esse cara voluptas queat quæ tibi voluptas non sit. Unum rogo ne dedigneris mihi gratificari.—Quod voles, quidquid id demum sit,» refero, «volo. Sed roges nolo, capias volo.—Liceat oculis meis divinæ pulchritudinis tuæ libero frui aspectu.» Depono vestes ipsa ultro, nec difficile opus; nam [pg 171] præter indusium et stolam nihil erat. Indusium ipse sua dejicit ad pedes manu. Ut nudam videt, basiis terit igneis, tactibus lustrat membra omnia liberioribus. Dehinc turgentem, et gravem mole caudam protrudit in vulvam, inguina inguinibus miscet. Sequitur Conradus; Conrado succedunt Aloisius et Fabricius. Novum belli genus. Nudam ut conspexere, exultare et plaudere. Post pulvinum thoro transversum natibus subjicit Aloisius:—«Nunc obverte pronam te in faciem, et nates objice oculis et amoribus nostris has pretiosas.—Quid vero vultis?» dicebam. «Parcite paventi. Obliti estis esse me puellam, non puerum.—Apage,» refert Fabricius, «quod nulla negare ausa est e tot præstantibus inter Romanas puellas et ingenii et formæ dotibus, tu ingeniosa et formosa audes negare?—Sed hanc rem horret animus,» repono, «ferre non potero, conficietis huic bello inassuetam.—Ferre poteris,» subjicit Aloisius. «Multo juniores hoc corporis usu apud nostros homines inclarescunt. Pluris constitit tibi anticæ virginitatis occisio.» Cum proficerem nihil, parui furentibus. Tunc pronus inclinat se in nates Aloisius, pilum postico admovet, pulsat, percutit; post summo nisu irrumpit. Ego gemitum misi: sed illico extractum ex ulcere telum condidit in vulvam, et multo semine depluit in lubricum uteri sulcum. Aggreditur, re peracta, eodem modo Fabricius. Rapido vibrat hastam puram impetu, totamque brevi in viscera abdidit. It reditque aliquandiu repetita via; et quod fieri posse non putabam, etiam invasit me [pg 172] nescio cujus pruriginis rabies, ut huic me assuefieri rei posse, si velim, non dubitem. Sed absit Calliam hæc transversum agat vecordia! Nec tamen abusus ultra modum est patentia mea ad contumeliam; suavissimam profudit voluptatem in uteri intimos sensus, nihilque quo oblectari possem, hæc nebulonis turbavit intemperantia.
Octavia. De Callia vero dic, amabo, nunquam hac tibi improbus parte illusit?
Tullia. Fatebor, mea Octavia.
Octavia. Fatebor itidem ego, mea Tullia.
Tullia. Alterum post mensem quam nupsi, pomeridianis horis cum esset Callias mecum, voluit nudari, voluit etiam interius deponi indusium. At.., at, sile.
Octavia. Ah! ah! video venientes ad nos athletas nostros.
Tullia. Audio loquentes. Macte virtute, Octavia! jam tibi ludendus egregius ludus. Macte animo! Ut tibi bibet sitiens vulva nectareos calices!
Octavia. Contremisco.
Tullia. Quod bene vertat, Rangoni! ecce in venustissimæ puellæ, si quæ alia, complexus conjicio. Amore digniorem tuo nusquam invenies; mox fateberis voluptate ebrius: pro certo habeo.
Lampridius. Habet, Octavia, tibi gratias Rangonius, et mox referet subigendo, ut meretur, veredum tuum egregie.
Rangonius. Novi felicitati meæ adjici præterea nihil posse. Tu vero, Octavia, quid mœrens stupes? Num scis te debere pervigilium Veneri?
[pg 173] Octavia. Apage, apage! Ex lecto projiciam me, abstine, clamoribus implebo domum. Abstine! Quid me vexas, proterve? Quid me basiis his adulteris, tactibus his nequissimis inquinas?
Rangonius. O te pulchram! O divinam, si tam es indulgens, et mitis, quam pulchra!
Tullia. Quo fugis? Non sapis, Octavia. Age vero, Rangoni, siste fugitivam fixo stipite. Agedum!
Lampridius. Quid sibi vult hæc rixa? unde hæc altercatio?
Octavia. Misereat te mei, Lampridi!
Lampridius. Scilicet! Te negas summo gaudio, et miserear tibi? Quid hic misericordiæ locus?
Octavia. Vides ut me male habent et hæc, tua Tullia, et hic, nescio quis, sodalis tuus. Sed me infelicem!
Tullia. Bene se res habet. Nunc excute illud, Octavia, illud pondus quod intra viscera tua furit. Sed abscede, Lampridi.
Lampridius. Cur vero hoc pasci oculos et mentem voluptatis spectaculo invides?
Octavia. Ah! ah! ah! ut sævus es!... Nunc vero, nunc quod voles, et ut voles, nunc faciam, Rangoni. Omni, omni cupiditati tuæ parebo, omni. Sustine tantisper, ut aptiori me situ voluptati tuæ accommodem.
Tullia. Quippe dum insanis intemperans, alterum e thori sponda femur projeceras.
Lampridius. Perfice, Rangoni; nihil te moretur. Sustentabo ego manibus meis, et tollam marmoream hanc columnam.
[pg 174] Octavia. Sine, inepte, sine. Quid mihi calcem unguibus scalpis? Eh! eh! Et tu, Rangoni, ut iteras concussiones has rapidas tuas! Jam, jam emorior.
Tullia. Agedum, Rangoni, agedum, festina. Tractabo ego hos tuos tibi testiculos, deliciarum fontem. Vides deficientem pellicem hanc? Depluant cito citius vitalem balsamum emorienti.
Rangonius. Ecce ut momento flammescit mihi amoris vena, et Veneres stillat Veneri meæ.
Octavia. Nihil artubus meis parcas. Ecce... Ut tibi placuit hic succussus? Et hic alter? Et hic? Ah! Quid sentio?... Ut pruriginosos mihi locos fervido mulces... ah! ah!... rore... ah! ah! quam abundanti!... ah! ah! quam suavi! Ut vitam infundis, et adimis, vitæ necisque arbiter!
Tullia. Et tu scilicet pumice es aridior. Clausi sunt tui tibi Veneris rivi, Octavia?
Octavia. Tace. Eh! eh! Quiesce. Tace. Bene omnia. Hem! hem!
Tullia. Incita cursum, Rangoni, præsto sis. Acriori calcare obstetricare exorienti puellæ tuæ libidini. Bene est, bene!
Octavia. Oh! Hoc me fere concussu oppressisti, et hoc etiam. Quievit paululum hæc mihi rabies, qua me incenderas. Et tibi adhuc distillat lubricus nervus in venam meam? Sentio!... sentio!... Nullus dabitur finis? Quam immingis suaviter! Me implebis, puto, semine hoc fervido, et e puella Venerei sali gurgitem facies.
Lampridius. Interea disrumpor. Festina ad metas, [pg 175] Rangoni. Me miserum reddit tantæ tuæ felicitatis cumulus.
Octavia. Importunum te, Lampridi! Deficio, deficio iterum. Sed me, Rangoni, enecas languentem, quod langues. Tam cito abis?
Tullia. Tam cito? Quæ tua est amentia? Per Venerem! Huic vix Jovis conferri congressus queat, quo Herculem in Alcmena genuit. Sed ecce ut rigidus, ut igneus, ut superbus Lampridio micat nervus! Excipe.
Lampridius. Si hunc igneum et rigidum rimæ igneæ huic...
Tullia. Et concussu hoc rapido perfecisti orationem.
Octavia. At vero, Lampridi, fave, fave.
Lampridius. Fave etiam tu, Octavia; fave, Tullia.
Tullia. Quid vis utramque facere?
Lampridius. Volo, dum papillas Octaviæ pertracto, molli ipsa et spissa nates vibret motitatione. Tua interim, Tullia, lubrico mihi scrotum et testiculos frictu sollicitet læva illa pruriginosa ad plenum gaudium.
Tullia. Sustine partes tuas, inepte. Fungemur utraque nostris præclarissime.
Octavia. Dire me exagitas, Lampridi. Sed impune non feres. Concussibus his respondebunt succussus mei acriores. En, en, en. Placeo?
Tullia. Egregium te vere ostendis bellatorem, Lampridi. Ut apte pugione ad capulum impresso, non mortem sed delicias exspirantis simili infers Octaviæ! Videris animam agere velle, Octavia, dum [pg 176] totum se intra viscera tua agere videtur velle Cupidineus hic heros.
Octavia. Importunam loquacitatem! Quid animum meum a tam grato immensæ voluptatis sensu avocas? Sed..., sed... intro me urit liquida vividi vis ignis.
Tullia. E face, quam quatit intro tibi amor Lampridi, stabilis in penetrali tuo. Te interim, mi Lampridi, volo osculari.
Lampridius. O dulcis delectationi meæ accessio suavium! Admove etiam eburneos mammarum orbes, ut osculer. Nunc... nunc, Octavia, Tullia, fugiunt mihi libidi... libidinis rivi!
Octavia. Sentio, sentio profluentes in stagnum meum. Perge. Oh! oh! perge. Et ego, et ego!
Tullia. Et tu, et tu, in effluvium solveris. Opi este alter alteri. Bene est, per Subigum Deum! Bene est. Interim quid cogitas tecum, Rangoni, mutus et iners?
Rangonius. Tibi dixerit hæc.
Tullia. Ostendis mentulam. Ut momento crevit in duellum! Mirificus es bellator. Nullus ut video quietis misellæ dabitur gustus.
Rangonius.
Omnibus una quies operum, labor omnibus idem.
Lampridius. Ecce nunc occupa, Rangoni, vacuum tibi campum, non Martium, sed Venereum, in quem velit Mars descendere. Ita me gaudio cumulavit!
Rangonius. Me etiamnum fugis aversa, Dea mea?
[pg 177] Octavia. Non fugio; sed breves indulgeri peto inducias.
Tullia. Mutata figura excita cadentem libidinem, nam effœta langues. Sic condiri voluptas debet, ut voluptatem sine fine voluptas creet.
Octavia. Sed vide ut urget Rangonius, et victam vexat inglorius!
Rangonius. Exspectabo tamen. Quid vis fieri, Tullia? Da clinopalæ leges, agonotheta a Venere secunda.
Tullia. Vides me, Octavia, ut nates tollo in genua, reliquo summisso corpore? Projice vero te resupinam meos in lumbos, ut dorsum dorso, nates natibus conjunctæ hæreant. Apertis dehinc femoribus, summis plantis, quo graviori minus premar onere, ut poteris innitere.
Octavia. Impar procul dubio eris ponderi cum procubuerit indiges hic in me. Obsequar tamen jubenti fututricum Reginæ, ne cadam in crimen.
Tullia. Obruere nolet me Rangonius: scio. Sustentabit corporis pondus, nec ars deerit, nec modus.
Rangonius. Favebo utrique, ut potero maxime. O illecebrosam figuram! Protinus jaculum divinam in hanc pulchritudinem id informe condo. In bonam rogo accipias partem, Octavia.
Octavia. Propera, mi rex; exorientem sentio in imis lumbis titillationem novam. Itane, Tullia? Nugæ! nugæ!
Tullia. Motita nates, Octavia, ut ego motito. Agita pari motu: gratissimum illi et tibi. Egregie! [pg 178] egregie! Ut fervent tibi crispantes lumborum nequitiæ!
Rangonius. Sursum deorsum, Octavia, rapida fuga enitere; et tu, Tullia. Opus opere vestro pernici properate. Agite, agite!
Tullia. Æstuantes has et effrenas compressiones intelligo; exsilientis deliciosi fluctus e lumborum lacu sermonem intelligo. Vibra nates sursum versus, Octavia, et ego anhelanti opi fuero.
Octavia. Tullia! Tullia!... Me, Rangoni, rapis in furorem. Haud possum, quin clamem, continere insaniam meam. Stillatim sentio decidentem... Ah! ah!
Tullia. Pluviam...
Octavia. Quam Danæ Acrisio nata aureæ præferat Jovis sui. Imple, Tullia, imple!...
Tullia. Quæ meæ sunt partes, et impleo.
Octavia. Bis jam, bis tu, Rangoni. Eh! eh!... et tertium ipsa ego. Ah! ah! ah!
Tullia. Ter scilicet ipsa e peculio tuo Veneri votum solvisti libens merito.
Rangonius. Salsiores salacioresque sane hæc urbs non habet puellas, quam estis ambæ. Gratior nullus esse queat coitus, quam hic fuit, etiam cum nudis Gratiis. Moriar si ingeniosiorem ad suavissimam parandam voluptatem noverit figuram Venus ipsa, gaudiorum indagatrix et inventrix!
Lampridius. Vis etiam mecum, Octavia, rem experiri? Interim ne mutes, Tullia.
Tullia. Volo, et vult Octavia. Sed fatiscent mihi lassitudine artus, timeo, ante absolutum opus.
[pg 179] Octavia. Ut durus es! Ut durus tibi nervus quem in mollem libidinis caltham protrusisti!
Tullia. Paulo, mi Lampridi, ruis vehementius quam defessa ferre possim. Perfice actutum, propera; deficiunt poplites, decido in latus.
Octavia. Venus te male perdat, Tullia! quæ tam bonam perdidisti fututionem, aut turbasti. Effero, effero lumbos, Lampridi; apertæ tibi sunt deliciæ meæ omnes.
Lampridius. Mucronem summum hastæ volo in summa fissuræ ora, et in molli cadurdorum frictu ludere. Condona mihi hanc libidinem, Octavia.
Tullia. Condonat. Negas, Octavia?
Octavia. Do illi, negat mihi.
Tullia. Prehendam læva hac ego manu frameam, Lampridi, qua depugnas.
Lampridius. Ah! domina, strictis his digitorum vinculis, quam perducis in lætum libidinum campum, dum ligas, duplo majorem mentula capiet voluptatem, duplici hoc cunno: tuo quem finxit tibi, Octavia, parens Natura; tuo quem hac subtilitate fingis mihi, Tullia, in manu industria.
Octavia. Agite, agite uterque. Bene quidem mihi est.
Lampridius. Quid vis, domina? Jam exsilit, jam furit æstuosa Veneris spuma. Age, age, age!
Tullia. Vora ecce, Octavia, igneum hunc ramicem. Et momento vorasti.
Octavia. Lampridi, Lampridi, fac, fac! Rapior in Veneris cœlum. Adige, ah! adige, ah! adige.
Lampridius. Ecce superest, sentis? quo irrorem [pg 180] hunc juventutis tuæ florem. Ecce nectar invergo tibi, libidinis meæ victimæ, Priapi et Veneris sacerdos. Ecce... ecce!...
Tullia. Perfecisti tu quoque, Octavia?
Octavia. Perfeci. Complectere me, Lampridi, fige osculum.
Tullia. Te procacem et libidinosam pellicem!
Octavia. Sed meos mihi paulatim irrepit in artus nescio quæ lassitudo, quæ ignavo me torpore hebetat.
Rangonius. Quiesces, mea Venus, postquam satiaveris me deliciarum tuarum fructu. Accipe etiam, si juvat, hanc in bonam partem fututionem.
Tullia. Abeas tu, si de mala unquam cogites, in malam crucem!
Rangonius. Omnes, per Subigum! venustæ, ut est Octavia, puellæ partes bonæ sunt: nam aiunt totum pulchræ mulieris corpus cunnum esse unum. Sed, missis his nugis, transeamus ad seria. Porrige, Venus mea, porrige.
Tullia. Quo vis se situ componat, lætiori ut fruare concubitu? Sed venit in mentem. Erigam me in pedes, et resupinæ Octaviæ tibiam dextram quo potero altius tollam, ita ut calcibus lecti feriat cœlum. Alterum femur extendes, Octavia, qua contentione poteris. Sic aditus cunni strictior fiet, et eo jucundior ineunti. Agedum, tolle femur, Octavia. Præsto sis, Rangoni; conscende, admove calcar.
Octavia. Dicto citius factum. Quam hunc athletam, Tullia, habes obsequentem in hac palæstra! Agitas vero sursum deorsum, mea Tullia, vehementius [pg 181] quam ferre possim. Luxabis, timeo, femoris compagem, ni caveas.
Rangonius. Mirum profecto ludum ludis, Tullia. Nec quicquam opus est, Octavia, moveas lumbos: sola sufficit Tullia motus omnes.
Octavia. Nullæ hic fere meæ sunt partes, præter patientiam quam libidini tuæ præsto. Cætera Tulliæ debes. Sed jam me ferit in intima voluptatum penu fervida vis. Oh! eh! ah!
Tullia. At tu, Octavia, continua hac motitatione non incalescis ad summas delicias? Sed connivent tibi patrantes oculi. Resolveris, resolveris, video.
Octavia. Ita est, ita est. Agitur res intro. Ah! ah! Sustine tantisper, Rangoni, res agitur. Ah! ah!
Rangonius. Deliciosum, æque ac tu es, scortillum Venus nunquam vidit. Mihi totam comedisti mentulam. Ut exilis, ut inanis redit ad me! Commodavi crassam, purpuream, fervidam. Redde commodatam, proterva. Quam reddis mea non est: non agnosco.
Tullia. Ulciscere sodalem hunc tuum cui hæc facta est injuria, Lampridi: nam vidi bibisse te medicati vini cyathum. Restitutæ sunt vires, et succrevit tibi torrens Veneris fons.
Lampridius. Bibi equidem, et cum vino hausi novos ignes, et sentiet mox Octavia tua.
Octavia. Per ludum, per procacitatis vestræ intemperiem, interficietis me puto.
Tullia. Abjice hos metus: qua infertur vita omni animantum sæclo, qui infert vitam, ne dubites, Octavia, non inferet lethum nervus. Tolle, Rangoni, [pg 182] hanc tuam victricem Heroida in humeros tuos pronam.
Rangonius. Cum sustulero, quid fiet?
Tullia. Tolle modo. Tu, Octavia, exili e sponda.
Octavia. Fatiscunt mihi lumbi. Elephantem putatis esse me, non puellam.
Tullia. Delicata es, et delicate agis. Obsequere, corripe ineptam, Rangoni. Hæc tibi, Lampridi, paratur machina.
Octavia. Exspecta, Rangoni, paulisper. In tuos me humeros conjiciam ultro.
Tullia. Facto opus est, non dicto. Vide ut arrigit Lampridius. Facem conde ardentem in laternam tuam. Opportune, opportune!
Lampridius. Evolasti in veredum illum, Octavia, festivissime.
Tullia. Nunc, Rangoni, virginis brachia illega brachiis tuis. Aperi femora, Octavia.
Lampridius. Aperi, dea mea, hera mea Venerea, horti Venerei tui amœnitates.
Tullia. Aperi ipse tu; seræ admove clavim.
Octavia. Timebam sane nescio quid turpiusculi, ne qua non decet proscindi me velles.
Rangonius. Huic bonæ et amicæ volumus parti indulgere concussus et amores nostros. Sed festina, Lampridi, age quod agis.
Lampridius. Postquam me misero intra Octaviæ femina, tu, Tullia, subleva utrumque, facilius ut possim dehiscenti spiculum vulvæ induere.
Tullia. Quam cito jussisti, tam cito actum.
Octavia. Istud, per meam fidem! sine magno meo [pg 183] non fiet incommodo: uteri mei cutis ita distenditur ut jam findatur. Sed interea ægre subit, quod trudis, Lampridi, pilum.
Lampridius. Dulcior ideo lusus et tibi, et mihi. Non ibo recto tramite ad intimam Veneris sedem. Inflectitur paululum subintranti via, dum ima inflectitur corporis compages.
Octavia. Bene, bene!
Tullia. Levi motitatione agitabo tibi, Octavia, eburnea femora, et opi ero insudanti Lampridio. At vero, ut fervent tibi rapidi concussus, Lampridi! Vectorem forte et vecturam projicies præcipites. Age moderatius.
Octavia. Quid moraris properantem? Tibi... Ah!... Quid sistis currentem? Ah! ah!... Tibi male sit!
Tullia. Et tam cito tibi fluunt Veneris stillæ! Ut te amat Venus! Lenius vero inflammescit tibi, Lampridi, lubrica seminis vena? Fascinavit hic rigidæ mentulæ opes cunnus Jove dignus?
Octavia. Falleris, falleris! Nugaris. Oh! depluit!... deficio!
Lampridius. Et excipe has aliquot Cupidinei balsami... ah! ah! ah!... guttas, quæ deficientem deliquio solvant.
Tullia. Concute, excute. Nihil, quod depereat Octaviæ meæ, extracto tubo, restet liquoris. Exsuge, Octavia, cadurdorum labiis, exsuge divinum mel.
Lampridius. Acta res est. Hæc me profecto fututio mirifice refecit libidinibus suis. Implevit gaudio, non vires exhausit.
Tullia. Nunc depone, Rangoni, pretiosum onus. [pg 184] Sinite autem, post tot pugnas, defessos amicæ vestræ tam venustæ artus paulisper quiete recreari. Videte ut pedibus vix suis ambulare potest. Debilitastis, improbi, puellæ teneræ poplitum nervos nervis vestris.
Octavia. Amabo, Rangoni, projice me in thori culcitram. Ego non conscenderim sola.
Tullia. Nihil hac lassitudinis simulatione proficis. Constitutum est his palæstritis decem pascere fututionibus amorem suum in te. Non prius ex eorum te explicabis amplexibus, pactis induciis.
Octavia. Humanius agite mecum, Heroes mei. Si me vultis ad vigesimam coitionem perducere, emoriar. Humanius agite, Hercules mei.
Tullia. Hac nocte, velis nolis, perages fututiones viginti.
Octavia. Monstrum! loqueris portenta.
Tullia. Septem tibi hactenus pugnatæ sunt pugnæ. Manent te tres quæ desunt ad decem. Postea ego et tu secedemus in proximum cubiculum, ubi refici te et curari corpus id mihi erit curæ. Redintegratio prælii erunt hæ induciæ.
Octavia. Admove mihi aurem, Tullia.
Tullia. Loquere, loquere, nec summissa voce.
Octavia. Impudens fuero, si ausim. Admove aures. Prurit mihi horribiliter locus ille; uri sentio. Quid faciam? Ferre non possum.
Tullia. Ah! ah! ridiculam, per fututiones vestras, Rangoni et Lampridi, ægritudinem!... Ah! ah! queritur Octavia...
Octavia. Tace; pugno te impetam; tace.
[pg 185] Rangonius. Queritur?... Amabo, mea Tullia, quid queritur?
Tullia. Uri sibi...
Octavia. Quid garris? quid garris?
Tullia. Partem salacem, salax et procax!
Octavia. Loquacissima es loquaciorum mulierum. Parum abest quin te oderim.
Rangonius. Meministi Lauræ, Lampridi?
Lampridius. Memini, et tui memini in me beneficii. Nam ejus in agro arasse taurum meum, beneficium tuum est.
Tullia. Illa scilicet ipsa est quam dedisti, Rangoni, Lampridio fruendam? Imposturam fecisti cupidæ puellæ et credulæ. Novum veræ amicitiæ pignus!
Octavia. Si quid tibi dulce meum fuit, Rangoni, si me amas, Lampridi, narrate ut se res habuit.
Rangonius. Dicat Lampridius; nam facti dux equidem fui; nullæ in hac fabula præterea meæ partes.
Lampridius. Romæ eram occidente autumno apud Rangonium. Procacibus me cepit ocellis Laura, attamen casta et virgo. Contabescebam amore; illa deperibat Rangonium. Perceperat se amari et me amare. Nutrici puellæ persuadet se nocte concubia in Lauræ cubiculum admittat. Noverat anus puellæ æstus, et æstuanti omnes pollicetur amoris delicias si obsequatur. Obsequitur. Sed me sibi sufficit Rangonius. Hora, qua convenerat, hærentem cubiculi foribus manu anus ad puellam ducit jacentem in lecto, nam cæca omnia. Prope [pg 186] cubabat in contiguo cubiculo Rangonii mater, a cujus sorore creta Laura. Monet anus nullis esse sermonibus locum inter nos; saltem summissa loqueremur voce, ne audiret hera suspicax. Addit, admoto auribus ore dum loquitur, rem cum virgine lentis concussibus et tacito Marte esse mihi peragendam, ne argutatio quassi lecti dormientem heram excitet a somno.
Tullia. Quam sapientem et tetricum habuit hac nocte concubinum Laura! Præripuisti forte gravitatis laudem futuenti Catoni.
Lampridius. Salsa es. Virginem invenio nudam et, depositis momento vestibus, tenero corpori applico latus.—«Scis,» anus ad puellam, «de quibus monuerim te, filia. Fruendus tibi est Rangonii tui amor non absque aliquo doloris sensu, nam crasso, rigido et sævo effervet is amor nervo. Obmutesce tamen, si nolis utrumque perire.» Mox arripit mihi mentulam anus. «Ducam ipsa,» ait obmurmurans, «qua via est ad summum bonum. Tu, Laura, amplectere.» Conscendo. Applicat ultro catapultam; impello: subit fractas fores ad tres digitos latos. Manum amovet anus, et scrotum intra volam capit, digitisque summis leviter scalpit.
Octavia. Quid vero et secum et tecum Laura?
Lampridius. Altera illi manu nutrix sublevat nates, et ad capulum usque immergo ensem in tenerum virginis corpus. «Ah! ah! ah!» suspirat illa, et illico larga in ejus impluvium e stillicidio meo profluit libidinis pluvia. Alligat me amplexibus, osculis [pg 187] terit, gemitus fundit lenes et suaves uxor facta, ut vidua solet turturilla. Anus officiosa utrique exprimit faventibus digitis mentulam: ne stillæ quidem virgo damnum passa est.
Tullia. E virginis vero lumbis excretum nihil est ad opus?
Lampridius. Sedatus belle est utrique libidinis furor. Sed dum femur alterum post alterum tollit, dum hac et illac exagitat se commotior, pubem pubi compingit elatis natibus, dum adfluentem libidinis excipit rivum suspiriis, commotionibus, procaci susurro, immemor indictæ legis, ecce Rangonii mater.
Tullia. Timeo, timeo vobis. Loquaces impotentis œstri furores Rangonii matrem excitaverunt e somno?
Rangonius. Rem tenes. Quam perspicax fututricibus ingenium!
Lampridius. «Quid, Laura, audio strepitus?» clamat matrona. «Sola es?—Solæ sumus,» reponit anus.—«Ostento in somnis viso,» subjicit Laura, «e lecto fere cecidi dum pavida mitto me in fugam.—Tam juvenis etiam deliras?» refert Margaris (id nomen matronæ). «Compone te ad quietem. Nugæ sunt hæc somniorum terriculamenta.—E lecto dejeci me dum sentio laborantem alumnam meam,» addit anus; et e composito hac illac dicens cursitabat perstrepens. Sed pavida me timido fovebat in sinu Laura complexu.—«Perii,» dicebat, «perii, cognate; forte et tu periisti, grave est; sed et tecum peribo, leve est.» [pg 188] Ego vero, ne se perire sentiret, effundor in resupinam, pilum torqueo, Veneris ingero nequitias turgidas, fervidas. Post e cubiculo volentem nolentem anus excludit, nuptiis hilariter factis.
Rangonius. Lauræ, ut tibi, Octavia, corpus succi plenum, sororiantes mammæ, sed non, ut tibi, dissitæ inter se. Ac si se ament, osculantur rivalis alteri altera.
Tullia. Hæc sane conjunctio præstabilis est ad voluptatis cumulum, non ad pulchritudinis laudem.
Octavia. Ad voluptatis cumulum?
Tullia. Olim intelliges. Nunc vero id intellige unum: tibi tres deesse coitiones ad voluptatis cumulum.
Rangonius. Vide ut jam jam illi gestiat militaturus Priapus in mentula mea! Vide ut arrigo! Sed volo nova via ad rem ire.
Tullia. Nova via? Non, per pruriginem meam! Non ibis nova via.
Rangonius. Peccavi lingua: volui dicere, nova figura.
Tullia. Quæ tandem erit? Occurrit ultro, vocant Hectoreum equum. Extende te supinum, Rangoni, hastaque illa fulminatrix hostem quærat intenta quem confodiat. Apte! Sed quid tam superbe te jactas, salax cauda?
Octavia. Dabis pœnas, improba, dabis. Quid facere vis me, Tullia?
Tullia. Surge, et aversa intra femina tua Rangonium subjice. Ejus machæra jacentis vaginæ respondeat imminenti. Apte collocasti te. Bene est.
[pg 189] Rangonius. O dorsum Dionæum! O lumbos eburneos! O incendiarias nates!
Tullia. Ab his abstine maledictis. Cunno male dicit qui natibus cum laude bene dicit. Video quo hæc spectet de natibus cogitatio. Prævaricatricem hanc odi laudationem. At enim sapis, Octavia: voravit tibi rudem mentulam, Rangoni, helluo cunnus.
Octavia. Ades, Rangoni! En! en!... Ades, Rangoni, mihi opi! Hic elicit hamus, quem misisti in lacum meum, ex imo alveo summam mihi voluptatem. Ades, Rangoni!
Rangonius. Adsum, Octavia, adsum, adsum. Ades tu? ades tu?
Octavia. Adsum et ego, et ego, et ego! Ah! ah!
Tullia. O suspiria quæ velit esse sua Venus! Tam cito defecistis ambo? Nimis tibi cito, Octavia: ardet ecce Cupidinea fax quam in te oportuit extinctam, si summa perfundi voluisti dulcedine.
Lampridius. Quo te avertis fugitiva? Illudis mihi? Non vis me perficere? Satius fuit negasse.
Octavia. Ex animo loquor: deficio. Hæc me momento concertatio enervavit, quod intentius innitor poplitum nervis.
Tullia. Somnia! Velitatio fuit, non prælium. Clavam videbaris excussura Herculi, et temporis puncto defectam te viribus simulas? Somnia!
Octavia. Omnes in me mei sensus stupent velut in se ipsi consepulti. Hæcne vivo? Quod præterea feceris, Lampridi, pudet fateri: ut mortui te corporis usu conscelerabis.
[pg 190] Lampridius. Revocabo ad vitam hac vere Mercurii virga, flammescenti Veneris sceptro, ramo aureo. Vide, attrecta. Donabo te immortalitate: Venerea hac apotheosi eveham ad Deas.
Octavia. At!... at!... audin? Lampridi. Pultat nescio quis ad ædium fores inclementius. Quid id sibi vult? Dii, Deæque amorum præsides et antistites male perdant qui ludum turbatum venit tam egregium, quisquis ille sit præstigiator!
Lampridius. Increscit strepitus, ibo. Sed apertæ admisere fores qui ad nos venit citato gressu: in proximo est.
Tullia. Excedite, excedite. In paratum vobis recipite vos cubiculum, ne detis rumoribus locum.
Rangonius. Occludite vero gynecæum id vestrum.
Octavia. Vale, mi Rangoni. Vale, Lampridi, uterque utraque lux mea: ita me amicabiliter enecastis, suaviter delevistis! Hac vivacior morte vita nulla est.
Tullia. Nihil est quod timeamus. Absunt mariti: ne quid servi, feræ suspicaces, de his nostris libidinibus subodorentur, diligenter cavi. Omnia sunt in tuto. Sed nosti Præfecti ingenium: vir est comis, urbanus, voluptatum amans ad famæ usque ludibrium. Noctes interdum insomnes solet exigere inter commessationum plausus, et ludorum insanias, cum adolescentibus quos aut in pretio habet, aut a quibus se vult in pretio haberi. Sermonum liberaliorum, jocorum et facetiarum habet participes quos aut amat, aut æstimat. Sic omnium sibi Ordinum hac morum suavi facilitate amorem conciliavit; [pg 191] nec famam læsit. Per Venerem! homo est vita dignus qui scit vivere. Nam quæ a Venere, a Baccho, a ludicris vita abest, longe a vita abest. Sed vitandus quorundam hominum, qui se solos sapere putant, stultus livor. Nihil extra se, extra insipidos et fatuos mores laudant:
Reliquis iniqui judices, æqui sibi.
Eorum fugiamus oculos, Octavia, fugiamus Harpyas, humano vultu feras volucres, obscœnas, et rapaces. Nam sub censoriæ gravitatis specie pulchra omnia conspurcant, et honesta malefactis suis quæque conscelerant. Honestatis tamen habenda ratio.
Octavia. Quem vero honestum vocas vivendi modum? Nam omnium minime conveniunt sententiæ.
Tullia. Honestum est honestum videri. Nihil ultra quæ sub sensus cadunt, homines admodum investigant. Indue honestatis speciem. Qui sub ea diligenter latet, honestus vulgo audit. Indulge, sed sub honestatis imagine, libidinibus: honesta nihilo tamen minus eris. Si vero vel latum unguem amoto sipario videberis ab severa insipientium, qui soli sapientes videri volunt, disciplina discedere, maledictis insectabuntur, et velut conclamatæ perfida simulatione ejulabunt se sorti misereri, malevoli et immisericordes. Latent ipsi, incedunt larvati, et in id ut lateant summa cura incumbunt. Lateamus et nos. Orbis universus histrioniam exercet. In spectaculis laudamus aut damnamus, dum agitur comœdia, quæ ab actoribus palam aut fiunt, aut dicuntur [pg 192] in proscenio. De his quæ intro aut fiunt aut dicuntur obducto sipario, nullus sermo. Judiciis in civili hac consuetudine sunt obnoxia quæ ob oculos omnium versantur, non quæ sub velo tegi et navari ludunt. O si videremus libero conspectu relicto sibi solos, et suis, quos indidit Natura, affectibus Magnates hos nostros, et superbos illos nescio quos demissionem animi simulantes, et ficta morum severitate affectantes viam cœlo! O si videremus! Sed ecce Lampridium.
Lampridius. Esse aliquid, quod juvet nobiscum communicari a Præfecto, dixerunt, quos e pædagogio ad nos mittit, pueri capillati. Rogat se conveniamus si incommodum non sit.
Rangonius. Quid facto opus, mea Tullia? Quid dabis consilii, Octavia?
Tullia. Quod honestas suadet.
Rangonius. Disjungi ab amoribus suis tam lepidis, tam festivis, tam ingeniosis, quis dixerit honestum?
Octavia. Moleste habeo.
Tullia. Sed parendum. Nam in hoc honoris gradu positi Magnates quod optant jubent, quod rogant imperant. Abite. Osculum da, Lampridi.
Octavia. Abibunt vobiscum deliciæ omnes meæ. Osculum da, Rangoni. O animæ dimidium meæ!