Lampridius. Mihi pro te præsenti erit tam dulce suavium quod aufero. Sed da plenum gaudium, Octavia.
Octavia. Non dabo.
Rangonius. Nec mihi?
[pg 193] Tullia. Neutri dabit. Cedite tempori, non amori, jocorum et libidinum solertes artifices.
Lampridius. Me videat Juno pronuba torvis oculis, ni malim exire e vita, quam a vestris avelli amplexibus!
Rangonius. Vobiscum hanc malim noctem ducere, Veneres meæ, quam cum Jove principum tutore omnes vitæ dies.
Tullia. Excesserunt. Nunc fide humanis rebus, et magnas spes animo concipe! Exspectabat irrequietus infelicis Octaviæ pruritus viginti, plus minus, irrorationes: vix ventum ad octavam. I nunc, et fide humanis rebus!
Octavia. Lumbi mihi impares huic labori; tu quidem impigris vales et pernicibus. Fortasse ad decimam læta et sana pervenire potui coitionem, nihil ultra passura. Voluptas non est, quod fatigat voluptatem.
Tullia. Interim irrumpentium in vallum tuum Rangonii et Lampridii fregisti impetus, exhausisti vires, ebibisti sudores, tu tam tenera, et lumbi delicati et mollis!
Octavia. Excussere tamen mihi omnino somnum hæ petulantiæ; etiam si maxime voluerim, haud edormierim. Confabulandum.
Tullia. Venus tibi, sermone saltem libero et libidinoso, ad lucem continuanda. Sed schedion ecce humi video; Lampridio aut Rangonio excidit. Videamus quid in eo scriptum sit.
Octavia. Videamus; da legere.
Tullia. Accipe, lege.
[pg 194] Octavia. Litteræ, nulla exaratæ arte, nullo ordine, puellæ esse se scriptas manu primo visu ipsæ fatentur.
LAURA RANGONIOFURORI SUOSalutem non ausim tibi dicere quam a te exspecto infelix, quam salvam non cupis. Qua evenit maligni Fati dementia, ut me non conveneris, qua hora pollicitus eras cupidini meæ male sanæ? Interim non vivo, nec mori possum. Vivo tibi, lux mea; morerer tibi, quæ tua sum. Alterum suaviter blanditur ægræ animæ, alterius cogitatio cupidam tui deterret a laqueo. Vitam inter et lethum utriusque teneo confinium. Si venis, regredior ad vitam; si negas, curro ad mortem, nec longa via est. Nam absunt læta omnia; absum etiam ego mihi, cum mihi abes. Irrequieti æstus, trepidi metus, impotentes curæ, vallo velut facto circumveniunt miseram, facto impetu obruunt. Occurrunt, quocumque me vertam, cruces, si non occurris qui me tot malis, mihique furenti eripias. Nam, si me spretam sensero, putabo damnatam ad mortem, et peribo, quæ, a qua die amore tuo inflammata æstuo vesana, perire cœpi. Advola si vis restitutam bonæ menti. Vale.
Tullia. Vere acumine et vi ingenii pollet Laura, quæ tam scite scribit. In ejus Venere quot putaverim inveniri Veneres, quæ adeo ingeniosa est!
Octavia. Etiam Rangonium suos admisit in amplexus? putabam uni Lampridio lumbos movisse.
[pg 195] Tullia. In puellæ medullis hæserat incendium; jam in locis pruriginosus furebat æstus, quos ignota antehac Venus consecraverat sibi ad libidinem. Nocte tota hac illac, ex impotentia amoris, versavit per thorum tenellos artus. Uri se dicebat. Credebat nutrix furere. «Medebor huic tuo morbo, nata,» dicebat. «Sed paulisper tempera tibi ab his ineptiis. Spera bene: qui te conjecit in furorem, sanabit læsam mentem. Ne desperes, amabo. Abeant hæ intemperiæ quæ tibi nocent, me necant!» Mane facto recta volat ad Rangonium anus, refert ut se res habeant; soletur amantem puellam rogat, salvam velit pulchritudinem Jove proco dignam. Perrexerat Rangonii mater ad villam duo distantem ab urbe milliaria prima luce. Quid faceret juvenis? exorari se patitur: sequitur anum quo ducit. Invenit sedentem in thoro puellam capillis, ut Mænadem, passis, suspiriis macerantem molle pectus, tumido lacrymarum imbre oculorum obscurantem soles qui Solem obscurent. Ut videt intrantem, conjicit se, ut erat, seminuda in pedes. «Venisti ad me,» inquit e collo pendens, «venisti ad me, præstigiator, ut mentem adimeres mihi hactenus nullius labis consciæ. Redde me mihi puram: non potes; dono da te mihi proprium et constantem: potes.» Sub hæc, fluxere ex oculis lacrymarum uberes rivi. «Nulli cedebam,» adjicit, «ex nobilibus quas in pretio sunt. Splendebam honestatis laude; uni tibi, ut gratificarer, cessi. Ab omni, eodem temporis puncto, mea laude cecidi, cum insano ultro tuo me amore accendi. Misereat [pg 196] te mei. Aut fac, si potes, mea sim: sed ut me novi, non poteris. Aut fac meus sis, et ex animo sis: poteris. Sed, ut te novi, noles; quia amplexus tuos Veneri servas Venere dignos.» Quid plura? Onerari se diutius probris non est passus Rangonius. Pax inter eos convenit. Pellicis Deæ afflante numine, magna cum utriusque voluptate sacra Veneri facta.
Octavia. Et sedatum prurientis Lauræ salax œstrum ut et tui furores in Ursinæ villa, honesto lupanari?
Tullia. Inhonesti vocabuli maligne detorques significationem. Stulte loqueris. Accipe. Lupæ sunt et meretrices quæ, nulla voluptatis habita ratione, pretio merent, aut merere vulgo audiunt, putidæ, e misera et jejuna plebecula. Quocunque protervæ se tulerint, lupanaris secum sordes invehent; ignominiosum ipsæ sunt sibi opprobrium. Verum in alto, ut nos sumus, conditionis gradu positis, turpis hæc non convenit appellatio. Ex cujusque sorte et dignitate quæque æstimanda, ut judicium feras. Lupa et lupanar inventa sunt vocabula ad ignominiam fortunæ, non morum.
Octavia. Bellum documentum! Sed, puto, duodecim jam exceperas pila in parma tua, cum has interturbavit Rangonius nequitias tuas, meas moturus. Narrationis tuæ filum abrupit; volo ad finem persequaris.
Tullia. Volo et ego.
Octavia. Venus Aloisium Fabriciumque male perdat, rebellantes in naturalem voluptatis honestatem nebulones pessimos!
Tullia. Sed ingeniosi aiunt in hac re esse nihil [pg 197] quod vituperio admodum dignum sit: nam aversum spelæum esse muliebris partem corporis, ut sunt et manus; igitur haud gravius delinqui quam si viri mentulam uxor manu pertractet. In eo peccari si fœmineum hortum imber non irroret genitalis. Atenim quidquid id sit, Octavia mea, res mihi videtur saltem ridicula, si non turpissima.
Octavia. At mihi et ridicula, et fœda. Nam quæ voluptas hæc esse potest, sexum alterum alteri illudere opicis furoribus ardentem? Quis hanc non abominetur infamiam, qui humanitati velit honorem haberi qui debetur? In puella qui tam perverse ludit, venusti sane corporis violat dignitatem. Nescio quo pacto hic invaserit furor nostrorum hominum mentes.
Tullia. Cujusdam constellationis id fieri nequitia dicunt cœli interpretes Astrologi, quæ ultra Alpes pestem suam non æque afflat nascentibus. Hoc maxime Itali Hispanive puerorum puellarumque delectantur munere. Cum petunt a nobis, corollarium; cum a pueris, officium vocant. Oscis populis lusus fuit non inhonestus. Scis quam ingenio Græci præstiterint? Callipygam, pulchris natibus, Venerem coluere, et sororibus callipygis pulcherrimæ puellæ pulchritudinis laudem concessere. Is non oculorum fulgetris, non oris venustati, sed pulchris natibus honos habitus. Sane qui femina non oderit, nates odio non habeat necesse est. Negabis femorum esse radicem, et ab origine potiorem partem?
Octavia. Sed jucundæ visu, gratæ tactu, faciant visui tactuique delicias. Aliud quicquid gaudii qui [pg 198] præterea ceperit, horribile catharma quod auras funestat et aera, eum judicaverim.
Tullia. Bona verba! Quid illi probro verti debeat non video, qui in fictitii hostis simulacrum experitur quid, cum justa conseritur pugna, in figendo pilo possit, quod mox torqueat verum in hostem.
Octavia. Quam passa es contumeliam, ludicrum vocas?
Tullia. Negabis tu de Caviceo? Tuus te rubor, quo offunderis, arguit. Minime es impudens. Quid insultas mihi, nugatrix?
Octavia. Semel ac iterum, fateor, periculum Caviceus fecit an posset, nec potuit; postea constanter abstinuit. Pomeridianis horis voluit cum nuda cubarem. Suaviantem, blandientem, prurientem nova incessit libido. Supinæ molli tactu palpabat nates—«Subleva, Octavia mea,» ait, «marmoreas has nates genibus innixa. Fave amori meo quem in furorem vertis. Pateat pars utraque, et hæc bona, et hæc postica. Permitte petat æstus meus libidinosus quam optaverit: nihil inde peribit tibi, confide. Rore demulcebo tibi suo intimos Veneris locos; pleno et vero tibi gratificabor coitu. Incipiam opus in sequiori, perficiam in bona. Sic tibi abunde mihique satisfiet.» Parui, et eunti ad Venerem objicit se bivium: regia illa via, abrupta et sentibus obsita hæc. Huic vero admovet catapultam, proficit nihil; colliquescit inter reciprocantes anhelitus et vehementes concussus in sudorem.—«Nihil ex voto ages,» dicebam, «vis qua nec calamo via esse possit, trabem trudere magnam et crassam? Vis [pg 199] disrumpi me? Vis diffindi, et e duobus lacunis unam fieri?—Ita est, Octavia, insanio,» reponit, et momento passerem demittit in patentiorem subtus libidinis nidum. Post aliquot dies idem conatus, idem exitus. Destitit iterum ab incœpto, et qua utrumque juvabat, divisit me.
Tullia. Quæ mihi hac super re contigere cum Callia, ipsa narras: eadem omnino; nisi quod viæ difficultatem oratione etiam adjuvi, ut difficilior videretur. «Fœmina nupsi tibi,» dicebam, «et fœminæ quæsivisti amplexus. Prolem sperasti ex me et gaudium; sed qua fœmina sum et gaudium tibi et prolem creabis; nec honestatem lædes, nec pudorem meum fatigabis. Si vis liberos, finge tu tibi in hac generis humani officina faber præstans; si vis voluptatem, hic scaturit fons omnium voluptatum quas illecebris et jocis suis procax Venus condire solet. Accede ad hunc fontem. Nec nimis declivis via, nec confragosa, nec item, quam opus sit eundi ad amorem, latior. Actum dixeris potius quam viam. Hac age veredum. Ambulabit, per Venerem! læto passu, nec, ut facit, tam inani labore vexabitur. Quærit ubi deponat onus, et melius inveniet viam si quærat solus, si laxes habenas.» Risit Callias, et:—«En laxo,» ait; «suo se nunc agat ipse ingenio: nam ingeniosa res est mentula, si quæ alia.» Confestim in stabulum recondit se quod apertum sensit sibi, et onus magna cum utriusque voluptate post paulo deposuit. Nec, post hos impetus furientis et cæcæ libidinis, quicquam [pg 200] tentavit Callias quod molestum mihi aut indecorum utrique videri potuerit.
Octavia. His super nequitiis quandoquidem nobis est sermo, rogo, Tullia mea, aperi, si me amas, veros animi tui sensus, et rem omnem fando explana, ut nata est, ut excepta a salacibus hominibus, ut invaluit, ac qua tandem factum sit ratione ut quosdam ad se pellexerit populos, alios tamen bene multos non attigerit. Advectum e Stgyiis specubus sulphureum hunc opinor ignem, qui puros casti amoris igniculos mixtura sua pestifera inquinaret.
Tullia. Recte judicas. Sic autem se res habuit. Omnes ullo absque discrimine homines,
...Qua sydus currit utrumque,
iisdem moventur affectibus, ex eadem materia et pari membrorum compage. Pariter omnes feruntur ad libidinem. Appellant vero libidinem acrem illam et vehementem cupiditatem, non tam inferendi in alienum corpus et alienos sensus summi gaudii, quam ex alieno corpore capiendi. Amant illas alieni corporis partes ad effrenatam usque impotentiam, quarum ope ex suo aperiunt sibi libidinis rivos, et ex medullis suis salax ille excitur humor quem semen vocant, quod, cum in arvum nostrum profluxit, hominem generat. Eo in effluvio, et nosti, Octavia, felicitatem inveniunt quam quærunt in nobis. Exsiccata Veneris vena, vides ut fastidiant bona nostra, ut basia, amplexus, et alia Veneris dona nihili faciant, et aut in fugam conjecti abeant retro, aut hebetes et [pg 201] lapidei conticescant. Ita, qui vino et cibis ingurgitaverunt se, illis nec vini, nec ciborum cura. Enimvero propensiores nascuntur ad amorem sexus nostri, et incitatiores ad corporum nostrorum usum, qua fœminæ sumus, impellente scilicet Natura rerum parente. Sic enim immortalitatem pollicita est, si sexus misceatur alter alteri. Sed id omne seminis, quod in lumbis virorum mulierumque concoquitur, necessario generationi non debetur. Hæc est, aiunt, sapientiorum sententia. De hoc semine idem volunt fieri judicium quod de plantarum arborumque semine. Frumentum vide ut partim animalium servetur usui, et ab iis absumatur, partim ad sementem. Relicta glande Ceres mortales docuit artem e frumento panis conficiendi, cui id nomen inditum, quod figura Panos imprimeretur. Ea pars ventri data et deliciis: nihilo tamen minus indignari Naturam quis contenderit? Ex aliarum plantarum seminibus, quæ homines nulla necessitas, nulla voluptas jussit legere, sua sponte partem rursus terræ mandat Natura, unde novæ exsurgant plantæ, partem aliam perire ægre non fert. Non dissimiliter, aiebat Socrates, aiebat Plato, hominis procreationi aptum semen stultum est in mente id Naturam habuisse, ut totum impenderetur hominum generationi. Præterea, quid vellet ultro ipsa edocet. Nam in corporibus nostris, Octavia, via est etiam semini qua extra vulvam, dum gerimus utero, mittatur: quæ non esset si uni tantum rei Reginæ Naturæ decreto esset inserviturum. Homines vero, quando libet, et ut libet, remittuntur; sed in nostris tantum amplexibus, et in eam [pg 202] corporis partem, quæ cessit generationi, seminis procul dubio haberent fundendi facultatem, si cudendo homini hæc foret materia uni destinata. Deinde cum fœcundo impleti nobis semine uteri tument, et ad sextum, octavum, nonumque mensem pervenit imprægnatio, cum immo urget languentes partus hora, non negant maritos rem habere nobiscum jure posse, et sane habent. Igitur impendi necessario homini procreando semen deberi, alio nequaquam præterea usui, a vero abhorret. Nam, illo tempore, novæ imprægnationis quæ reliqua spes nisi ad improbitatem fatuo? Ex iis quæ consequantur intelligis, Octavia.
Octavia. Intelligo.
Tullia. Hinc sane factum ut Medici insertis pessariis, sic loquuntur, ægras ad voluptatem moveant puellas; ex imis locis purulenti seminis pigra fluenta exsolvant. Unde variæ morborum pestes non nuptis. Nec ideo Medicinam damnant, ejusque opi inurunt notam scelestæ ullius licentiæ. Sic contabescentes videmus recreari, et ad vitam revocari morientes.
Octavia. Sic bonæ restituta est valetudini Livia cognata tua, menses septem antequam nuberet pallida, velut pædore obsita, exsanguis, et vivum mortis simulacrum.
Tullia. His rationibus factum, quæ quadam, sed falsa, veritatis specie relucebant, ut quæ primum quorundam delicatiorum erat intemperantia, omnium tandem aliquot in terris facta sit. Mulieres sibi delegere quarum in campum descenderent prolis causa, non amoris; quas prægnantes pro damnatis [pg 203] haberent, a commercio omni suo arcerent, in penetralia domorum abigerent, nec osculis nec amplexibus amplius dignarentur. Injuriæ miseris et criminis loco erat matrem esse. Asiaticos apud Reges sordebat fere sexus noster. Bagoas in deliciis Dario fuit, Alexandrum etiam incendit. Componuntur populi ad exemplum Principum quibus subsunt. Eadem infamia omnes in omnibus vitæ et conditionum gradibus tenebat. Eodem omnes furore ardebant, plebs, magnates, et reges. Philippum, Macedonum regem, hæc insania confodit, Pausaniæ manu quem oppresserat. Hæc Julium Cæsarem Nicomedi regi subjecit, omnibus hominibus in fœminam vertit, ut omnibus mulieribus vir erat. Augustus id dedecus non fugit. Tiberio et Neroni pro laude fuit. Tigillino nupsit Nero, Sporus Neroni. Trajanum, optimum principem, pædagogium comitabatur Orientem totum victoriis peragrantem. Venustorum et formosorum turmam puerorum, quos in complexus suos die nocteque ciebat, pædagogium vocabat. Antinous Adriano pro domina fuit, Plotinæ rivalis, sed felicior. Mortuum luxit Imperator, et qui in vivis esse desierat, retulit in Deos, aris et sacellis consecratis. Antoninum Heliogabalum, Severi nepotem, per «omnia cava corporis,» ut loquitur vetus scriptor, Venerem excipere solitum sua tempora pro monstro habuere. Huic etiam Veneri severa Philosophiæ gravitas saltavit, pæderastiæ choro mista. Alcibiades et Phædon cum Socrate dormiebant, si quando alacrem vellent præceptorem. Ab tam sancti viri amoribus duxit originem hæc dicendi in Venereis formula, [pg 204] «Socratica fide diligere.» Omnia Socratis facta dictave omnibus Philosophorum sectis sacra. Illi sacellum conditum, et ara erecta. Facta legis vim, dicta oraculi autoritatem habuere. Philosophi ab Herois, nam inter Heroes relatus Socrates, indigetisque sui exemplo non descivere. Lycurgus, qui Laconum legislator, aliquot ante Socratem sæculis, bonum et utilem esse posse civem negavit cui non esset concubinus amicus. Volebat nudas virgines in theatro palam exerceri nudas, ut liberior hic aspectus amoris aciem, quo natura ferente rapiuntur ad nos homines, obtunderet, et in amasios et sodales ardentiorem converteret: nam non ita tangunt assueta. De poetis quid loquar? Anacreonta urebat Bathyllus. Plauti pleræque omnes facetiæ versantur circa hæc. Hujus sunt generis:
Faciam quod pueri solent, conquiniscam ad cistulam;
Et
Conveniebatne machæra militis in vaginam tuam?
Ille imo poeticæ artis apex Maro, qui Parthenius appellatus ab ingenuo et ingenito pudore, Alexandrum dono sibi a Pollione datum amabat, et sub Alexis nomine laudavit. Ovidium idem morbus tentavit: prætulit tamen puellas pueris, quod voluptatem his in lusibus vellet communem, non sibi propriam. Amare se Venerem, ait, «quæ utrimque resolvat.» Hinc fieri «quod pueri amore minus tangatur». Quum se negligi viderent puellæ ab iis quos [pg 205] amarent, et uxores ab iis in quorum sacra per nuptias venerant, si muliebri tantum mererent stipendio, ad puerile deflexere officium. Eo res adducta vecordiæ, id etiam novis ut prius nuptis extorqueretur, dehinc per puerum ad puellam iretur, uterque utrique uno in corpore sexus confunderetur. Priapus, in Veterum lusu, qui accesserit ad stipitem suum olerum fur, hunc daturum minatur,
Quod virgo prima dat nocte cupido marito,Alterius loci dum inepta vulnus timet.
Fingit, nam quidlibet audendi æqua fuit semper potestas pictoribus et poetis, Valerius Martialis sibi uxorem obmurmurantem nates etiam esse, quo deterreret a puerorum amore amentem; Junonem hac ait parte placere Jovi; nec tamen se suaderi: aliam esse pueri partem, aliam fœminæ. Utatur uxor parte sua jubet. Sed sedebant in fornicibus pueri puellæve sub titulis et lychnis, illi fœmineo compti mundo sub stola, hæ parum comptæ sub puerorum veste, ore ad puerilem formam composito. Alter venibat sexus sub altero sexu. «Corruperat omnis caro viam suam.» Vide quam fuerit hic usus frequens puerorum puellarumque sexum mentientium. Ecce Ganymedem Junonemque certatim Jovi clunes et illum et hanc porrigentes, bona sua de postico thesauro jactantes. Nec religionis violatæ, qui hæc commentarentur et fabularentur impostores, nec impietatis rei facti, qui crederent aut stulti aut libidinosi. Miseri humunciones quo non irent [pg 206] præeuntibus Diis? Jovi Ganymedes in deliciis, Apollini Hyacinthus, Herculi Hylas:
Cui non dictus Hylas?...
Antistes Majestatis Jupiter, Scientiarum Apollo, Fortitudinis Hercules. Prima mali sedes Asia: nec tamen Africa ab hac peste pura, quæ per contagium mox Græciam et contiguas Europæ partes pervasit. Orpheum in Thracia fæculenti ludi inventorem et suasorem spretæ Ciconum matres,
Inter sacra Deum nocturnique orgia Bacchi,Discerptum latos juvenem sparsere per agros.
Celtas narrant vetustis illis temporibus, si qui se hoc a morbo præstarent incolumes, ludibrio habuisse: nec munerum, nec honorum participes erant. Qui puros sibi servarent mores effugiebantur ut impurati. Non juvat in publica totius civitatis dementia esse solum sapientem: et quia non juvat, nec etiam decet.
Octavia. Quis te inter homines eloquentiores dicendo superet? Quam ingenue, quam ingeniose effers quæ dicis omnia!
Tullia. Celtarum nomine non ii tantum comprehensi qui trans Alpes in Gallia vivunt; sed omnes ad Occidentem positæ nationes, quarum in numero sunt et Itali et Hispani. Nunc omnium maxime hominum Galli odio insuetæ Veneris flagrant; quos polluit, ultricibus purgant flammis: ferri aciem sufficere non putant ulciscendæ castitati. Mirantur [pg 207] Itali et Hispani; nam satius est de populis sub Mahometis jugo depressis non dicere. Gallos, et qui ad Septentrionem vergunt, stupidi dicunt esse ad voluptatem sensus; sincerum, ut sibi, voluptatis inesse gustum negant. Nimirum nos fœminæ acuimus ipsæ in nos virorum nostrorum ingenia ad voluptatem alio investigandam, quam vix, ac ne vix quidem, inveniunt in nobis plenam et solidam.
Octavia. Non intelligo.
Tullia. Intelliges ut ego. Patentiora sunt nobis Italis, Hispanisve (quis neget?) Veneris ostia. Non Veneri facere, qui peculiatus vasatusque ultra modum non sit, sed dixerit in porticibus amplis jaculo ludere. Quæ facile admittit ineuntem, minuit concha voluptatem. Comprimi, exsugi gaudet mentula; si liberius spatietur, male habet. At in aversa Venere se res commodius habet. Difficilis ingressus irrumpenti mentulæ, et cum irrumpit, locum non implet modo, sed disrumpit. Dehinc nulla stadii capacitas nisi quam velit cursor. Accommodat ultro se hospitium hospiti, musculi ut contenduntur, ut laxantur. Vulva vero cum semel aperta horribili hiatu, ars nulla, mulieris nullus aut situs aut motus, faciet unquam quin laxa, quin aperta horribili hiatu pateat miserabili mentulæ, ad contumeliam concubitus. Hinc amatores turpis delicii apud nos multi; ex adverso, apud Gallos Germanosque pauci. Nam sub septentrionibus non ita fœminæ lati fundi sunt. Frigore restringuntur membra omnia quasi concreta. Ideo cum habeant omnia in legitimo mulierum censu quæ voluptati favent, quid expeterent ultra [pg 208] quod illis in penu est? Sane, qui apud nos peculii laude prædicantur, bene mutoniati, nec pædicantur, nec pædicant. Hæc sunt, Octavia, quæ volebas.
Octavia. Oblita es dicere utrum hanc Venerem probes an abomineris, ut ego, medius fidius! abominor.
Tullia. Si probem, sana non sim. Vox cœli fulminatrix, vel terra obmutescat, hanc condemnat socordiam. Lucianus argute de utraque edisserit Venere; nullam damnat. Nescias quam judicaverit alteri præstare. Achilles Tatius in Clitophonte non dissimiliter ambiguo animi sensum condit sermone malignus. Græci ambo. Latinos inter scriptores nullus nec damnat, nec laudat. Quod mirere, legislatorum vetuit nullus: scilicet voluptates, quæ jugulum non peterent, crimini non adscribebant. Bona ego fide agam, non illa Socratica. Omni supplicio, omni contumelia digna postversa Venus. Cogitationes alterius sexus sponte in alterum cadunt. Vim naturali facit propensioni, qui Venerem quærit in puero. Cupido amorem adspirat: quis pædicavit Cupidinem? Nec pædicare se patitur, nec pædicari. Ut primum cœpit in venis amoris libido fervere, sane in fœminarum amplexibus adolescentes præsentiunt, inconsultis, præter se, omnibus, positam esse sibi medicinam, qua sedetur ignea tempestas. Ex ephebo exeuntem accendit hunc puella, hanc puer. Mutuis capiuntur desideriis; alter in alterius cupiditate contabescit. Hic amoris cursus. In adversa hac parte tingit, quæ in tenera mittit pectora Amor spicula. Ut alio deflectat, meditato opus est [pg 209] et multo rerum usu. Non Natura, sed corruptis has afflant furias corrupti mores. Si sequior pars huic efficta esset usui, esset etiam accommoda. Posset nervus salax magno absque labore, absque periculo coeuntium se intro penetrare. Devirginantur etiam ante pubertatem nec satis viripotentes puellæ. Certum est in primis conflictibus dolorem inferri; sed intra paucas evanescit horas is dolor, quem brevi consequitur voluptas summa. Ægrius multo se res habebit, si qua non fert Natura, puella petatur, aut puer. Et acerrimi incutiuntur oppresso cruciatus, ac plerunque, si crassior infindat contus, teterrimi ex ea morbi petulantia enascuntur, quos nulla Æsculapii curet industria. Disruptis musculorum vinculis, contingit postea excrementa effluere etiam invitis. Quo quid turpius? Novi tam diris inde afflictatas fœminas nobiles ægritudinibus enatorum et pullulantium ulcerum, ut sanitati, post duos tresve annos, vix sint restitutæ. Ego quidem ex Aloisii Fabriciique sacris amplexibus non evasi omnino sana. Primum dum pila infigunt, vehementem tuli cruciatum; mox levis ægram solata est titillationis umbra. Postquam vero domum redii, ardentissimus rursus me dolor cepit in ea parte quam laceraverant: incendio torrebar prurienti. Et sane Ursinæ ope ignis hic sacer vix restinctus est. Pereundum erat miseræ neglectis vulneribus. Tu, Octavia, in primis pubertatis diebus tenera et delicata, ut es, non ita cito ad Venerem perduci potuisses. Ut venisti ad plenæ pubertatis annos, omnes fregisti rigidissimi et crassissimi mucronis impetus fere illæsa. Quid vero de te, horreo [pg 210] dicere factum esset, alia si parte tantæ molis catapulta furores suos in corpus tuum impulisset? Nec me movent quæ in causæ defensionem humani generis hi hostes, pædicones et exoleti, adducunt argumenta, ex rerum natura, ex moribus, ex hominum quorundam aut dignitate, aut claritudine. Nemo persuaserit sibi sapiens, humani seminis jacturam, quæ sponte fit, omni flagitii labe carere, aut sane hominem perdere probro verti non debere. Qui semen mittit non in muliebrem sulcum, vult perdere hominem, et perdit qui fingi potuisset: homicida et adulter. Nondum etiam nati enecantur purulentam per hanc voluptatem homines. Vita adimitur quæ negatur. Cum laborat in adytis suis Natura perficiendo semini, generationem spectat, non libidinem. Voluit in mutuos amplexus venire, fœminam quam partus difficultas, virum quem educandorum liberorum cura longe averteret. Ad generationem pellexit, quam nudam et solam refugerent, caris caræ voluptatis illecebris. «Sed in prægnantis arvum quod injicitur semen, quis neget,» aiunt, «perditum iri?» Nugæ! Dicunt Medici novo rursus fœtu augeri posse prægnantem fœminam, si ineatur. Hinc factum narrant, ut quæ partum jam effuderat in lucem, aliquot tamen post dies alio sit partu facta mater: superfœtationem vocant. Quis omnipotenti artifici Naturæ materiam non credat, ex qua scilicet edat opera quæ solet fingere? Quis non fidat Naturæ? Frumentum vero, atque similia, semen non sunt, ut nugantur, sed fructus perfecti, qui suum in se continent semen, cujus vi et facultate [pg 211] renascantur. Bos, aries, gallus gallinaceus, animalia similiter sunt absolutæ perfectionis pro genere suo. Quis ab eorum nos velit esu abhorrere, quod scilicet, quo speciei cujusque suæ perpetuitati provisum, in iis lateat vitale semen? Nulla Naturæ fit injuria: nullam profecto in frumenti et fructuum usu et esu fieri, perspicacissimæ Philosophorum sectæ fassæ sunt.
Octavia. Bene quidem; sed tecum mores pugnant longo usu comprobati, et magni in omni ætate viri.
Tullia. Nulla temporis diuturnitate mali adipiscentur autoritatem mores quæ bonis debetur. Tam multæ ab orbe condito scelerum facies, cædes, latrocinia, veneficia. Quis propterea aut laudet, aut ferat? Vastari pestilentiis et crudelium contagio morborum civitates et urbes, familias internecione deleri, nihil novi: quis ideo pestes et morbos mala esse negaverit, quod ab origine rerum ad nos usque continua damnorum serie manarint? De rebus per res ipsas judicandum, non per adjuncta. Itaque ut ævi diuturnitas infamiam nequaquam elevat, sic nec vel celeberrimorum virorum laudes flagitii laudi esse possunt. In alto lucentes iis se nebulis obscurarunt, iis se e summo gloriæ gradu deturbarunt furoribus. Enimvero non omnes qui honore et fama florent hæc tetigit tabes. Ab eo se contagio major se numerus servavit incolumem, ne dubites. Quibusdam in terris tenebricosus furit hic æstus; major tamen numerus, si magnates, si plebem, si omnes spectes ordines, sanus viget; horribili huic morbo [pg 212] imperviam tuetur virtutem, et ab omni scelere puram. Demum, ut judices bene et sapienter, de rebus judicandum per res ipsas, non per adjuncta.
Octavia. Non miror Turriani illius tui, qui ab hac se ostendit alienum salacitate, adeo aspectum placuisse oculis tuis, sanctæ scilicet et gravi fœminæ.
Tullia. Quam hic dicendi calor abrupit, repeto narrationem, inepta: nam mones. Proximus successit Aloisio et Fabricio Turrianus. «Quæ indulgentia tua passa est, dea mea, tam pulchrum corpus contaminari, et cœlesti formæ illudi? Vis qui debetur formæ et nobilitati tuæ ultum eam honorem,» inquit, «quem violarunt? Vis utrumque ad aras tuas, dea mea, namque eris mihi semper dea, mea manu ultrici cædam?—Nolo,» respondeo; «sciebam qua lege in hanc palæstram descendi. Usi sunt jure suo. Sed generosam tuam laudo ingenuitatem. Tanto amo te ardentius, quanto ardeo vehementiori in eos odio.» Hæc dicens suavium dedit, Octavia mea, quod illecebris ipsa suis procacioribus videri posset respersisse Venus. Surrexeram e lecto, nuda eram, arrigebat. Nec mora; mammam manu utraque prehendit utramque, et intorquens intra femina spiculum fervidum et durum:—«En,» inquit, «Domina, ut te appetit hoc telum, non quo lethum, sed læta omnia inferam tibi. Sis, precor, dux ipsa cæcutienti mentulæ hoc in cæco itinere, ne aberret a scopo: nam manus meas ab hac felicitate, qua fruuntur, haud dimoverim.» Facio ut fieri volebat. Appuli ego igneum telum ad igneum ostium. [pg 213] Sensit, impellit, et infigit. Vere præstabilior Venus est hominis qui placet aliorum hominum omnium amplexibus, quantumcunque sint illecebrosi et meretricii. Momento, et ad alterum alterumve concussum, resoluta sum incredibili cum titillatione, ita ut parum defuerit quin deficerent poplites mihi. «Siste, aio,» fugientem animam.—Scio qua fugit,» refert subridens. «Tibi scilicet elapsuram per id infimum putas ostium quod teneo; sed ecce occlusum id est aptissime.» Dicens, contentione quadam spiritus summa, faciebat ut incresceret moles turgentis mentulæ. «Et retro repellam fugitivam animam,» adjiciebat; acerrimos etiam motus ciebat. Altius ad vivum persedit mucro. Ea vi sursum dulces ingerebat impetus, deliciosos penetrabat furores, ut, quando certe omne non poterat corpus, saltem cupiditates omnes, desideria, libidines, cogitationes, animumque amentem illac in corpus meum effunderet libidinosis nixibus. Demum, cum sensit liquidi æstus adventantem vesaniam, manus natibus meis subjicit, sublevat in æra. Ego furentes artus arctissimis brachiorum alligo complexibus, et femorum tibiarumque alterno volumine, femora natesque: ita ut ejus ab collo penderem vibrata ex humo. Sic pendebam quasi clavo affixa. Dum in longum labor trahitur, iterum non segnem me solvit Venus in Venerem. Temperare mihi non potui quin exclamarem, acriori amoris œstro percita: «Sentio omnes... sentio Junonis cum Jove concumbentis delicias omnes! Feror in cœlum!—Noli,» respondet Conradus, «mortales [pg 214] nos prius deserere, dea, quam Conradum tuum donis Veneris tuæ satiaveris, tuæ feceris immortalitatis et felicitatis participem.» Eodem temporis puncto exundantis seminis humescenti igne genitale arvum conspersit Turrianus, quem Venus et Amor omnibus suis agebant furoribus in libidinem. Hedera non ita nuci hæret circumvoluta, ut hærebam Turriano brachiorum femorumque amplexu conjuncta. Vix perfecerat, adest Conradus: «Quid? me vultis,» inquit, «solum marcescere? Nam Florentini nebulones illi secessere. Nescio quo malus eos dæmon suos quemque exegerit.»
Octavia. Quos ivisse velim in crucem, qui ipsi tibi crux fuere per furores suos!
Tullia. In proximum exierant lucum tiliis virentem et ilicibus, puro aere vires recreaturi fessas et languidas, pigri et ignavi. Conradus sedentem in thoro his dictis aggreditur: «Homo Germanus, imposturam, quæ tibi facta est ab improbis, moleste fero. Excandescere scias non minus quam Turrianum. Sed dic quid fieri velis, si quidem cordi tibi est. Taces?» Nam tacebam, et abscesserat Turrianus. «Ego,» inquit, «bona fide tibi aperiam omnia.» Et sub hæc subsultantem sibi egregie mentulam, mihi femina aperuit.
Octavia. Et sic tibi aperuit omnia. Igitur nec mora, nec requies! Et tibi Herculeæ fortitudinis Heroidi decimum et quartum imperat laborem.
Tullia. Non displicebat Conradus, nec admodum placebat: nec negavi, nec dedi. Quod volebat cepit velut a dormiente; nam ne quidem verbum blandienti [pg 215] reddidi. Fatear, Octavia mea: exhausto, tot in conflictibus, vividi in venis sanguinis calore, torpebam, ac si effœtæ mihi vires senectutis juveni et florenti exprobrassent segnitiem semisepultam. Ille vero novum molitur modum, nec ineptum. In sinistrum sibi humerum tollit dextrum supinæ femur; post transfigit ictum exspectantem, non optantem. Femori dextro supinæ injecerat sinistrum. Adacto in intima telo concutere, subagitare, urgere. Quid plura? Dic ipsa tibi.
Octavia. Post ad pensum tributumque revocati Aloisius et Fabricius, satisne tibi fecerunt ex animi tui sententia?
Tullia. Nullus sit dicendi finis, si curiosius velim omnia sermone complecti. Conradus ad sextum; Aloisius Fabriciusque, ad quintum ille, hic ad septimum; Turrianus item ad septimi concubitus voluptatem pervenere. Ita quinque supra viginti duella una sustinui et evasi victrix: fassi sunt omnes laurea mihi frontem cingi a Venere deberi, cui tam feliciter militassem et depugnassem. Tamen, ne dubites, Octavia: me post tot labores exhaustos, post tantum sanguinis amissum, defecerant fere vires. Vix post vigesimum concubitum potui tollere me in pedes; et tamen victoriam tuli.
Octavia. Lassata viris scilicet, non satiata?
Tullia. Et satiata, et lassata. Turrianus, ut initium pugnæ fecerat, sic finem fecit. Bravio donatus est me jubente. Obtinuit etiam a me, ortu nobilis et pugnator fortis, ut nomen ederem, hospitium edocerem, et me vellem inviseret. Invisit certe postea [pg 216] frequentissime. Sed me tædium Veneris tam grave ceperat, ut tantum per tres continuos menses semel atque iterum admiserim cupidum et inflammatum in amplexus meos, lacrymis, precibus, obtestationibus exorata.
Octavia. Unde id fastidium?
Tullia. Lacus facta eram genitalis pluviæ. Vulvæ ligamenta exundans humor diluendo ita solverat, ignem adeo omnem restinxerat, ut ne quidem ulla libidinis per id tempus cogitatio ad libidinem me permoverit. Demum extorqueri a me passa sum, ab amante nitidæ et roseæ juventutis, summum gaudium. Non dedi, nec etiam bene sensi. Verum, hac exacta hebescentis intra fatiscentes lumbos Veneris nausea, ad lusus revocandos et repetendos, qui a nobis procul videbantur abesse, fuimus alter alteri vehiculo. Dicam suo tempore, Octavia, quæ contigere nobis per annum integrum. Læta audies, quæ invidiam; luctuosa, quæ pietatem et dolorem moveant. Raptus est mihi Turrianus Aloisii fraude. Heu! heu! Quæ eum perfidia letho dedit, cur me miseram vitæ reliquit?
Octavia. Revoca animum ab hac recordatione ad amœniora. Dic, Tullia, supersunt etiam Veneris modi præter quos ipsa experta es? Venus bona! Quot te in figuras mutasti, ut placeres!
Tullia. Quot inflexiones, quot corporis conversiones, tot sunt Veneris figuræ. Nec numerus iniri, nec doceri aptior voluptati potest. Quisque a libidine sua, a loco, a tempore, quam indui figuram velit, capit consilium. Sed non idem omnibus amor. [pg 217] Elephantis, Græca puella, quas in usu esse noverat inter libidinosos, pictis tabulis expresserat, ut jam juvaret «pictas opus edere ad tabellas.» Alia est in concubitu modos duodecim molita, quibus gratiori vector in effluvio perfunderetur voluptate. Dicta idcirco Dodecamincanos. Ævo nostro divini vir ingenii, Petrus Aretinus, bene multas in Colloquiis suis expressit satyrico sale; post pictura Titianus et Carraccius, summi pictores. Sed multæ sunt quæ ad effectum venire nequeant, licet, ultra quam excogitari possit, flexibiles sint coeuntium in Veneris sacra artus et lumbi. Profecto plura in mentem meditando et commentando solent cadere, quam vere fieri possint. Ut impotentis animi desideriis nihil impervium, sic nihil cogitationi exsultabundæ et intemperanti difficile. Quo vult, et qua tentat viam, insinuat se; vel in abruptis invenit planam. Non ita corporibus facilia factu omnia, quæ mens aut bona aut mala suadet.
Octavia. Una est via Veneris, si una Venus. Mala sunt et proterva omnia quæ præterea adjecere e suo, dum in furias et ignem ruunt, viri et fœminæ.
Tullia. Viam Veneris esse dicunt alii ex Naturæ præscripto, si quadrupedum more prona et projectis lumbis ineatur mulier: nam sic promptius virilem invehi vomerem in muliebrem sulcum et seminis fluctus in arvum genitale:
Quadrupedumque magis ritu plerunque putanturConcipere uxores, quia sic loca sumere possuntPectoribus positis, sublatis semina lumbis.[pg 218]Nec molles opu sunt motus uxoribus hilum,Nam mulier prohibet se concipere atque repugnatClunibus ipsa viri Venerem si læta retractet,Atque exossato ciet omni pectore fluctus.Ejicit enim sulcum recta regione viaqueVomeris, atque locis avertit seminis ictum.Idque sua caussa consuerunt scorta moveri,Ne complerentur crebro, gravidæque jacerent,Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset:Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Alii communem Veneris usum, et figuram maxime probant, ut in supinam vir procumbat; pectus pectore, ventrem ventre comprimat; pubes pubi colludat, diffindens rigido conto teneram rimam. Hi jubent ciere crebros et acres motus mulierem, dum Veneri facit; illi vetant. Sua cuique opinioni ratio. Sed negant Medici pronæ concubitum naturæ convenire, qui partium generationi insudantium conformationi, ut probant, non convenit. Ego vero, mea Octavia, communem usum unice laudo.
Octavia. Quidni laudes? Nam, amabo, quid dulcius cogitando fingi potest, quam resupinam amati corporis blando pondere ad irrequietæ, sed suavis, impatientiæ molles incitari furias? Quid gratius amantis vultu pasci, osculis, suspiriis, et patrantium oculorum incendiis? Quid præstabilius, quam amores suos fovere complexibus, sensibus quidem, quos non ætas, non vitium ullum obtudit? Quid utriusque libidini, utriusque voluptati lætius, concutientis et succutientis lascivis motitationibus? Quid opportunius præ voluptate emorientibus, quam flammescentium [pg 219] suaviorum vivida vi reviviscere? Qui aversa ludit in Venere uni tantum alterive sensui gratificatur: omnibus, qui in adversa.
Tullia. Sed in his, Octavia, solet accidere, quod videmus plerumque beatioribus usu venire. Quasi pigeat bonorum, quorum cumulantur copia, videas alios contemptis pulcherrimis uxoribus ad diobolares confugere meretriculas, et in putida sibi plaudere Venere. Alios pretiosarum dapum, opiparæ cœnæ capit satietas et fastidium; Falerno et lautitiis posthabitis, vappa et secundo pane ingurgitant se, velut fame enecti. Inassuetis gaudemus, et in vetita nitimur.
Sed ecce noctem, dum ludis tu, dum loquor ego, insomnem duximus. Paucas intra horas surgendum nobis. Juvabit somno refici, et sane requiete indiges. Ita jucunde, Octavia, dormias, ut vigilasti, faxit Venus!
[image]
[pg!220]
[pg 221]