.     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .     
 
(Desunt quædam in autographo.)
 
.     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .     .     

Octavia.... Nam quam Liviam vocant, illa est Margaris, mutato, ut fieri solet, nomine. Hac fraude recepit Margarim, et abditis puellarum pastinandis et runcandis insudavit hortis, solers et vegetus cunnicola.

Tullia. Sic Theodorus tuo. Nam reliquisti, ad [pg 260] horti irrigui tui ostium, ligonem Priapo dignum olitore lactantem. Quid, otii impatiens, cessas? quid cessas? Admitte.

Octavia. Et admisi. Pertunda Dea, fer opem! Exsultabat gigas mentula. «Putas me juvencam, non puellam,» dicebam. «Quæ posset puella pati? Non patiar.—Macte animo,» reponebat ille, «patiere. Quæ vitulum tulisti, taurum feres. Agedum, dea mea; nihil postea supererit, quod Veneri, quod Junoni invideas.» Dicens incumbit rapido nisu in mollem libidinis sinum. Lenius me vulnerarat Caviceus devirginans. Gemitum dedi.—«Sile,» increpat. Compressi vocem; ille me. O clavam Herculeam! Nam tredecim pollices longa, et crassa ut sibi brachium est: mali loco esse possit in laxa Veneris cymba.

Tullia. Ut cuique brachium puellæ est, pati posse aiunt, sine magno incommodo suo, ejusdem magnitudinis in tubere suo telum. Nosti Clementiam, quæ nudiustertius Remundo marchioni nupsit in nostra vicinia?

Octavia. Novi: cui et forma elegans et exile corpus.

Tullia. Curta Remundo suppellex; quinque ille pollices non excedit igneus caudex. Ea est crassitudo quæ fidem superet. Qui sciebant male actum iri cum delicata virgine, miserescebant; parem esse posse bellatori negabant, cui portentosa machina. Natæ timebat et mater; sed Remundo magnæ divitiæ, summum ingenium. Clementiæ angusta res domi, et erat matura viro, viginti annos nata. Quid consilii caperet [pg 261] mater? Communicat cum Anna Gusmana, sorore, timorem; hæc cum Clementia. «Non te fugit, Clementia mea,» inquit (nam secesserat mater), «quæ tuæ sint futuræ partes, cum Remundo nupseris, id ætatis et ingenii puellam? Sui erit officii, tui et muneris, parte ut tua utatur et abutatur, ut voluerit. Hæ tuæ erunt partes.—Quæ vero erunt,» reponit puella subridens, «suspicor id equidem.—Sed qui tibi jam imminet, Remundus, longo et crasso mulus est ramali. Sua tamen illi Veneris via eundum, per prurientem sexus tui venam, ad plenam voluptatem. Nec id fiet absque diro cruciatu, nec forte fiet. Vide animo tuo, quid tibi animi sit.» Illa timenti similis:—«Scis, matertera mea dulcissima,» inquit, «paupertatem larium nostrorum, et quam sint res angustæ afflictis?—Scio,» reponit Anna, «sed et volo scire, tuaque interest sciam, quam sint tibi angustæ sub stola. Nam suæ si non invenerit Veneri aptam, peribis, et illi et tibi diremetur nuptiarum fœdus. Aiunt vulgo nulla unquam cum fœmina habuisse rem pleno coitu. Patientiam præstare noluerunt, quæ sui erant juris, ceventi et conanti. Tu cogeris.—Et præstabo,» subjicit Clementia, «alacri animo. Sufficiet vires et animos Amor. Amo efflictim; forte lethum non oppetam.—Sed age,» refert Anna, «videam ut tibi Venerei campi æquor patet ad prælium.» Dicens mittebat procacem sub stolam manum.—«Hei, hei! nimio plus,» dicebat puella, «quam honestæ licet, verecundiam fatigas.—O ineptum pudorem!» reponit Anna; ac molli [pg 262] et crispa obnuptam lanugine partem attrectat, cadurda diducit, digitum inducit. Fremere puella, furere non noto pruritu.—«Quid id vero rei est, matertera gratissima?» dicebat; «moves me ad libidinem, quam nescio. Excitas in medullis ignes, quos odi. Desine vexare puram.—Leve id quidem specimen est,» inquit Anna, «licentiæ conjugalis. Sunt artus tibi, et locus ille, qualem fingeret filiabus suis aut optaret Venus, libidinis capax, non hebes. Habebunt se bene et feliciter omnia. Probe es ad pugnam comparata. Fer modo fortiter, nam et fortiter feriet. Tibi utique satius sit laniari in lecto, quam misere vivere in hac hominum luce.» Addit et alia, sed nihil ad rem. Quid te moror, Octavia? Sequenti nocte sex passa est adsultus. Laniata est, nec tamen vocem misit. Tertio penetravit se totum in tenerum corpus Herculeæ clavæ truncus: mulier facta est, belle proluta igneo Veneris imbre. At mane facto carnificinæ imago varia: lintea cruore infecta in eo quem tenuerat loco, cum perfinditur virgo; discissa ipsa, ultra quam alia quævis tulisset constanter. Vix stare in pedes, vix gradum facere.

Octavia. Micturio, per pruritus tuos! cum illius memini voluptatis, qua perfudere sensus meos decidui e Theodori tubo in libidinis mea intima incendiarii rores. Persequar narrationem. Supina ad extimam jacebam thori spondam, non opportuno situ; magna vi truditur incoctus Herois ramus: transadigit nihil contra conantem. At vero superexstabat pollices quatuor: ligabam digitorum complexu; [pg 263] ulterius non subibat. O bona Venus! post diffluere cœpit. Putavi omnes undequaque, quæ sunt, quæ fuerunt eruntque in annis, confluere hanc in meam partem bonam voluptates; omnes convenire Veneres, hæc ut mea esset Venus gratior, lætior et amœnior. Putavi cœlestes dulcedines potiorum deliciarum, quas creat Venus, depluere mea in præcordia e Veneris cœlo. Feriebant liquescentem liquida Amoris fulmina; combibebam calidas guttas ardens in abdita sede. Abscessit jam nihili. Vidi fugitivam mentulam: jam pars sui erat effœta; jam ex heroide pannucea.

Tullia. Tu de Theodoro triumphabas victrix. Num et de Chrysogono Sempronia parens tua optima?

Octavia. O rem, per facetias nostras, non infacetam! Ridebis.—«Vis nunc videamus,» ego ad Theodorum, «ut lætentur Chrysogonus et mater, ut luctentur?—Volo,» inquit, osculum figens. «Nego tamen Chrysogoni felicitatem, ut maxima sit, cum mea conferri posse. Incredibilem inveni, regina mea, dea mea, in complexu tuo, in suaviis nectareis.—Sequere,» repono, «sed suspenso gradu.» Dissilierat ex asseribus unus de summa contignatione, quæ cubiculum operit in quo ludebant. Ea ex rima, apte diducta, facilis in cubiculum adspectus et in genialem parentis lectum. Hic est campus illis Martius et Venereus.

Tullia. Vel perspicacissimas fugiunt sæpe plurima, quæ exitio sunt. Omnia timeas, nihil ut timeas. Periit iisdem petita insidiis Lucia, Manrici Fonsecæ [pg 264] uxor: nam, quæ serva facta est alienæ voluptatis, et sui timoris, num vero periit? Amabat Joannem, qui illi e servis unus, lepidissimum caput. Amabat et una ex ancillis, trucis animi puella. Hæc e superiori cubiculo lateribus strato, laterem movet unum atque alterum. Tabulas e contignatione variis perforat in locis terebello, unde prospiceret in heræ cubiculum. Die, nocte, quod se sperni a Joanne videret, quasi e specula quid in Luciæ fieret cubiculo, unde iras aleret, oculis legebat curiosis amans et amens. Accidit non ita mane evocari ad Luciam Joannem; nam Manricus venatum ierat prima luce, alter Meleager. Audiit excetra, evolat ad speculum: videt Luciam recubantem in lecto, et ita involutam linteo, ut non dubitares quin vellet videri nuda et non videri. Pectus, papillæ, femora, quasi non ex composito, nuda; venter et uteri potior pars latebat. Audi servæ truculentæ tetrum scelus. Procurrit ad Juditham, Manrici sororem, Luciæ dotibus et laudibus infensam; spectare jubet quæ intro fierent. Joannes rogabat dominam miseresceret tam certi amoris, quo urebatur miser. Offerebat vitium, urgebat: illa negabat; pugnabat.—«Te a me vere amari, mi Joannes, sit id tibi operæ pretium. Nunquam vero patiar fœdari me adulteris complexibus: non si reges ament. Quod unum possum, cedo libens. Obtuere ut voles omnes meas dotes; oculi et manus tuæ meis, ut poteris, fruantur solertes bonis. Nihil præterea tenta; operam et oleum perdideris.—Intelligo, domina; quæ tot condonas amori meo,» dicebat Joannes, «omnia negas. Sed et intelligo, [pg 265] perdo operam infelix; saltem opera tua adblandienti perdiderim et oleum.—Faciam si quidem vis,» subjicit Lucia; «ecce lævam meam, utere.» Arrigebat non admodum laute mutoniatus, puer equidem annorum sexdecim. Rogat prehendat mutonem; prehendit ridens.—«Vide,» subjicit, «quam bona et liberalis tibi sim domina: servitutem servio tuæ voluptati.» Papillis ille Luciæ, post bonæ parti dexteram admovet. Corripiens Lucia commulgebat hircum. Nugabatur hic in cadurdis ridicula digitorum micatione, rectus ad lecti interiorem spondam.—«O manus tua alba et teres,» dicebat, «ut mirabili mihi est pro cunno favens! ut te bearem et implerem felicitate! Urge, urge!» Renidens Lucia irrequieto gnavæ ancillabatur mentulæ obsequio. Ad hæc momento in objectum evomit linteum genialis humoris magnam copiam. Nec iners fuit cum pueri dextera Luciæ congressus. In Venereo gurgite anhelanti puellæ medii digiti fervebat opus; subabat amoris œstro percita; eodem se sensit remitti temporis puncto.—«Agedum, agedum!» dicebat æstuans. Os dicenti præclusit puer spissis suaviis. Excreta mobilibus e lumbis albi et præcocti veneni vis, suavi demulsit titillatione castam adulteram. Gaudiis luctus confinium: sic voluit fati inclementia. Exsultare Juditha et superbire.—«Habeo,» inquit, «vincula tibi et catastam, Lucia. Regnabo, servies. Sequere, Mancia» (id servæ nomen). «Recta eamus ad pellicem; ni consenserit, morietur.» Moverunt Manciam ad pietatem hæ minæ, movente amore.—«Non nego, domina,» inquit, «mereri [pg 266] utrumque aliquantum supplicii. Insanæ quicquid id est adolescentiæ ludus fuit, non affectæ vitio et sceleris contagio grave flagitium.—Videbimus,» reponit, «at tu, sequere. Cum vero ingressa fuerim in id pellicis lupanar, obsera diligenter fores; si feceris, magnum a te abegeris infortunium.» Secuta sunt tum tristia et amara, quum læta et dulcia, scitu digna multa. Interim redi tu ad Theodorum.

Octavia. Ut pervenimus ad speculam, videmus Chrysogonum lectum versus, qui in angulo erat, divam suam, nam sic loquebatur, manu ducentem.—«Quid, diva mea,» dicebat, «nunc putas esse rei Theodoro cum Octavia?—Scio,» inquit illa, «nam audivi vocem, ac si vim pateretur, ingemiscentis. Puellam docet difficili via ire ad gloriam, et gaudeo.—Haudquaquam,» reponit Chrysogonus; «conto cubitali miseram discindit. Hinc clamor. Conjecissem etiam fidum sodalem in amplexus tuos: amor non admisit cogitationem, qui in te est meus. Marito irascor tuo et invideo, quod gaudiorum habeam participem. Suasi puellam insidiis petat, sciebam repulsam non laturum.» Dicens projecit thoro corpus resupinum. «O cœleste delicium meum!» dicebat, «osculis instilla amanti amoris furores. Irrita nequitias in me tuas ingeniosa et petulans.—Male sit isti vesti detritæ,» respondebat mater, «quæ desideriis negat amatum pectus, quæ vili segmentata centone, Philosophica caligine tot involvit venustates! Discutiam ego has nebulas, quæ te, lucem meam, mihi obscurant. Quam altius potero stolam istam [pg 267] revolvam muliebrem. Male sit sartori! Quo vestes hæ fluxæ et longæ pacto philosophum decent, quæ hominem non decent? Qui vere homo sit, longa mentula decet, non longa vestis.» Assurgentem viri nervum levibus appetit talitris, miscens suavia. «En,» dicebat, «insultantem pudicitiæ salacitatem; en superbam illam imperatricem mentularum! En, ignava et vecors languet. Ecce vero, o veternosa mentula, cunnum qui te provocat ad duellum: læva hac mea feciali bellum indicit.—Denuda pectus, regina mea,» refert Chrysogonus; «et potes, quandoquidem fluido illo præcinxisti artus supparo. Expedi papillarum lacteos orbes; et cycladem, si vis ab omni parte esse beatum, dejice. Pulchrior te pulchra eris, si nuda eris. Ornatior es propriis dotibus, quam ut mundo ornatuve egeas.» Obsequitur: deponit supparum et cycladem; interius supererat indusium. Jussit deponi Chrysogonus: defluxit ad pedes, et purpureo pudore suffusæ sunt genæ honestæ matronæ.—«Quo majori cumules ignominia,» inquit, «quid præterea imperabis, o here, cui vendidisse videor animam?» Corpus mecastor illi pulchrum et nitens.

Tullia. Scio.

Octavia. Impatiens moræ Chrysogonus: «Exuisti vestes,» inquit; «nunc figuram illam, Sempronia mea, qua nosti tantopere delectari me, indue.» Exsilit in supinum, et sedens observat spiculum candens; divaricatis femoribus vibrat ipsa in se sua manu. Tunc Theodorus.—«Hæc me rei imago,» [pg 268] inquit, «implet amore et furore. Abeamus, Octavia mea, res acturi nostras, non saxei.» Abimus; conjicit in lectum, et opportuniori, quam fueram in prima coitione, collocat situ. «Vide, Octavia, quicquid id est» (pilum librabat læva): «cum videris, non invidebis matri Chrysogonum suum.—At subit,» refero, «curiosa libido. Cedo, emetiar.» Credes, Tullia? Tredecim ad summum mucronem pollices longum, minabatur crucem miseræ, crispanti actitatione.—«Metuo vehementer,» aio, «hæc ut ne trabes, ut longa, ut crassa est, mitti possit in contignationem meam. Experiar; sed, per Venerem! subi, non perfringe; illabere, non irrumpe; lude, non lania.» Ostio admoverat catapultam; jam in oppugnatione erat arcis meæ. Tollo femina, impellit balistam: nec tamen movi. Incumbit totis viribus: nec tamen movi. Disjecta, discissa et perfracta intro sunt omnia. Intimus uteri sinus dire pulsabatur, et, enixa vi adacti caudicis, concreta solvebatur arcis compages. Revello pilum a vulnere: vix ligabam ferocientem digitorum vinculo,

Tantæ molis erat!...

Comprimo actutum, magnoque depluit opobalsami imbre; affectum crudo vulnere læsæ vulvæ sinum suavissime demulsit. Mota ad libidinem, incredibili cum titillatione remissa sum. Nunquam, mecastor, addidit mihi, majori cum voluptate, sitiens vulva Veneream ambrosiam. Ut juvit esse, ut est, bibulam!

[pg 269] Ego vero, dato osculo, jam inutile excutio pondus; me læta subduco. Barbam viri ridens fervida capio manu.—«Hac displices libidini meæ,» inquam. «Cedo, agedum, hanc demetam longam, hircinam, aheneam barbam;» et admoveo forcipem.—«Cave sit,» exclamat, «nec feceris; si demeteres, et laudem demeres. Ne feceris, fatua. Nam hæc sapientia nostra maxime in barba consistit, non ita in moribus; barbato hac æquamur Jovi et Consentibus Diis. Nam Medioxumi, et plebs deorum imberbis est. Et decet barba viros graves et excellentes. Decet imperatores hæc barbæ longæ et hispidæ dignitas. Vidi olim, Archimandritæ Sandionysiani ostendente vicario, Dionysii Areopagitæ (nam jactitant) Græce scriptas commentationes ab Emanuele Byzantino Imperatore, ad Carolum Calvum missas dono. Depictus est Emanuel in fronte libri, cum conjuge et gnatis. Sed Emanueli longa barba, et ad medium pertingens pectus. Compactus præstanti arte liber gemmis olim et auro opertus erat; probi monachi aurum et gemmas detraxere, barbam Emanueli non detraxere: aurea non erat. Non defuisset, apud Dionysianos, barbæ aureæ suus Dionysius, ut Apollini Syracusis non defuit.» Hæc Theodorus.—«Nec ego,» inquam, «hunc tibi violabo barbæ honorem. Habeto per me salvum, qui pauper et inops tot me bonis locupletasti, tot Veneris bonæ crispantibus opibus.»

Tullia. Nec capere, inepta, poteras totam felicitatem [pg 270] tuam. Sed arrigit tibi ad undecim pollices Caviceus.

Octavia. Nugæ! novem non superat. Quid id ad Chrysogonum?

Tullia. Pertunda mea! Cur tam bellæ non contingere dotes, vel Calliæ, vel Lampridio! Fruerer, fruerer!

Octavia. Enim vero conferre dicebas ad mulieris pulchritudinem, illi ut modice hiet ad rorem concha. Crassioris igitur nulla mentulæ laus, per quam sua cunno laus servari non potest. Utcunque angustum sit id iter, quo ad voluptatem descenditur; res Veneris gratiores nunquam, quam cum sunt in angustiis. Hinc facete dictum a Joanne principe, qui et mastupratorum princeps, in sua sibi manu qualem vellet invenire cunnum, nec laxum, nec salgama exhalantem.

Tullia. Et præterea commendant Veneres, qui non omnino inter femina delitescat conditus; novem decemve distet tantum pollices ab umbilico. Demissa plerisque puellis ita fugit pubes, ut aversa videatur ad Venerem via. Difficiles cum illis concubitus. Non potuit Theodora Aspilcueta, nisi posito pectore et sublatis in genua lumbis, devirginari. Frustra supinæ vir insudarat superfusus: operam luserat, oleum perdiderat. Demum sub elato aliquantum colle subsidat, velut sub promontorio, cymba. Hæc si conveniant, quæ pulchra videtur spectanti, et pulchra sentietur ab ineunte. Sed et interdum laborat vitio, quæ arcta est. Nam audivi jureconsultos dicere mulierem ita arctam, ut mulier [pg 271] fieri non possit (sic loquuntur), sanam non videri. Quibus virginale consertum concretumve fuerit, infausti id esse ominis plerumque solet. De Cornelia ferunt adeo arcta genitalium compage natam esse, ut difficillime mulier facta sit. Necatis Gracchis, infelicior visa est, quam felicior visa erat editis. Quæ de obsignata dixere virgine, ea falsa omnia et perniciosæ ad imposturam artes.

Octavia. Etiam aiunt os superius testem esse inferiori. Cui enim os parvum loquenti, et esse jactitant os parvum futuenti.

Tullia. Nugæ! Et nugæ quæ hi garriunt Amoris geometræ: medium cujusque pedem puellæ mensuram aiunt esse ostii, quo scilicet itur ad divæ virginitatis sacrarium. Nugæ! novi cui parvum os, parvus pes; grande et araneosum jacet spelæum atra inter inguina. Certa nulla constat ratio. Hæc constat: cuique uni probe machæræ convenit hæc vagina; ita Natura est comparatum. Si tenuis machæra, comprimit ultro se vagina laxior; si rudis et immanis (Durandaliam aut Flambergiam adhibe), dilatatis hæc vagina fibris excipit gratulantem gratulans hospitem hospes.

Octavia. Se res sic habet, et experior. Statui certe nihil potest, per Priapi coleos! Si roborascenti terribiles ramo omnibus non sunt apti mulieribus, sunt uni et alteri. Habuit prominentissimi penis domesticum Heliogabalus. Onon vocabat. Apud Pygmæos ad pedum pertingit malleolos. Si nostris ad genua hominibus propenderet, nullum putas fore hujus balistæ usum? Erras. Sed enim multo major est [pg 272] hominum numerus, quibus ultra octo septemve pollices non excurrit: hic communior modus. Quid faceres? nec etiam sunt nihili, et nulla in gratia apud Venerem. Aliqua florent, quibus id non est peculii, et hos commendat Hymenæo sua laus. Dux Ferrandus et Vastius marchio magni sunt nominis viri, nec magnæ tamen mentulæ, qua parte viri sunt. Illis conjuges et liberi. Vastio uxor formosa et ardens bello, liberi venusti et summæ spei. Ea crassa est satis mentula et longa, quæ amantis et amati peculium. Ab eo omnia placent, qui vere placet. Maluerim mea in cymba ab amico infigi aciculam, quam ab alio trabalem clavum. Experior etiam ego, Tullia: nam pulchrum in sinu foveo columbulum Dionæum. Puer, cui fingendo Venus et Gratiæ posuere operam, silente nocte ludit in sinu meo: et penis illi nec longus, nec crassus. A nullo tamen majores cepi voluptates; illi sum voluptatis cumulus, et ille est mihi.

Tullia. Quis ille est? quid narras?

Octavia. A matre accepi dono, pulchros delectum inter pueros. Parens illi Manilia, soror nutricis meæ. Quartum supra decimum annum, a die mensis Septembris vigesima, complevit; ephœbus quem forma præferas Phœbo.

Tullia. Vidi formosissimum puerum. Educandum Sempronia dedit Academicis: doctis viris, quæ magna laus est; et probis, quæ plurima.

Octavia. Nihil, Tullia mea, te celabo. Nam cum exsudantia e suis corporibus infundunt in nostra amatores libidinum momenta, dicunt se frui nobis. [pg 273] Ita et ego, cum secretissimas animæ cogitationes in tuam instillo, fruor anima tua et te. O dulcem fruitionem! O delinificam spiritui meo Venerem, in hac animorum conjunctione!

Tullia. Te credidi, voluptas mea, non alteram esse me, sed unam me. Effudi tuos ante oculos meas omnes libidines, nec puduit. Induxi te in intimas pectoris fibras, nec pœnitet; loquere.

Octavia. Audies suo loco. Postquam de pulchritudine amœna dixisset multa Alphonsus, surrexit in pedes Aloisia:—«Vultis,» inquit, «dicam ego quæ censeo? Os ingenuum, nescium fraudis pectus, cunnum nec dantem, nec negantem, mobiles lumbos, ingeniumve versatile, id veram esse pulchritudinem censeo. Censebit et mecum pruriens Socrates.» Cum diceret et rideremus, pultant ad fores. Dii boni!

Tullia. Qui pultant?

Octavia. Cum Chrysogono Theodorus. Ut vidi, ut perii. Salutavere Eleonoram. Ad me limis Theodorus respexit oculis, et salutavit connivens. Advolat in amplexum Chrysogoni Alphonsus. Me Theodorus, sermonem de sermone serens, perducit in hortos. Laudat formam et juvenile decus; majorem in me spargit florum copiam, quam in hortis erat.—«Cum te video,» dicebat, «amor meus novos concipit ignes. Te misereat mei. Nam beati et læti Chrysogonus equidem et Eleonora res suas agunt; agamus et nos nostras.—Ut valet Sempronia mater?» repono, «nihil habes ab ea dicere?—Jussit,» ait, «commendem tuam tibi [pg 274] valetudinem. Puerum pectabat et comebat. Næ felices, quæ cum illo tam lepido, tam formoso cubabunt!» Tullia mea, hoc me incendit verbum torrente flamma. Sensi intimas uri medullas, et injecto salacine œstro furere mihi Veneris venam; nam ante hos duos menses actos, cum Roberto consuevi. «Exspectat vero mater,» subjicit Theodorus, «e cognatis tuis nescio quam de genere Ponciorum. Robertus rogavit dicerem diligentem esse sibi curam passeris tui, quem commendasti; pipilare uni tibi, et tuum irrequieto quærere sinum volatu. Sed te mei pietas capiat, Octavia. Amore emorior. Quis immunis esse possit qui te viderit, ab hoc vectigali, quod omnipotenti omnes libidini pendimus?» Dum ambulamus, accurrit e familia Eleonoræ servus. Affert litteras. Dicit esse curru ex urbe advectos qui me conventam vellent. Sequor præeuntem, et lego in via litteras. Hæc scribebat mater: «Mitto, nata, amorem tuum pulcherrimum ad te, amores suos. Extorsit id a me precibus et lacrymis. Nostrum vero transfugit in sexum, sumpta stola, sexui nostro nova lux. Puellam credent qui viderint, et laudabunt: velim nec tu sentias puerum esse. Parce tamen pueri artubus. Quicquid id erit, gaudebo te beate agere. Cetera disces a nutrice. Fruere, et me ama.» Quæ me gaudia, dicebam apud animum meum, tollent in cælestes! O me felicem, et hoc matris beneficio parem Deabus! Ut vero ingredior interius in conclave, reperio puellam forma divina, comptam, ornatam, in sella sedentem. Sola erat; et vultu mirabiliter [pg 275] ad modestiam composito, salutat prope factam, genibus inflexis, ut nos solemus. Resaluto. Curiosius vultum cœlestem oculis lego: hæreo, puto, nec puto esse Robertum. Quo propior accedo, eo dubito magis. Nam altior longe videbatur, et nescio quid spirabat in vultu virgineum.—«Multi præteriere dies,» ego ad eam, «o Dea, num de cœlo descendisti?» Illa subridet, et in risu Robertum video. Injicit collo brachia, osculatur; osculor et ego: sed quibus, Venus bona! osculis illum ego, ille me! Advolat nutrix:—«Cavete» inquit, «servorum, qui circumvolitant, malignam perspicacitatem. Mandat mater dicas esse e cognatis tuis unam de gente Poncia, et peregre profectam, religionis causa. Reliqua audies quæ habeo in mandatis. Interim, cavete ne quid excidat vobis, quod utrique pesti sit.—Partes meas,» ait Robertus, «belle exsequar in hac fabula.» Colloquentibus ecce superveniunt Aloisia et Isabella, cum Alphonso et Theodoro. Diana Poncia (id attulerat nomen Robertus ex urbe) mirabili gratia salutavit omnes virgineo more. Puellam mirantur; aiunt esse summæ pulchritudinis, non mortale numen.—«Prima luce,» inquit, «ad urbem appuli, et continuandum mihi cras iter etiam summo mane. At dulce fuit cognatæ conspectu et sermone aliquot frui per horas. Hæc mihi voluptas pro viatico erit, et facitis, per humanitatem vestram, duplo major videri ut possit hæc felicitas.» Fraudem nemo suspicatus est; et ne quis suspicioni locus esset, ad Eleonoram dico currere me, tantæ [pg 276] ne diutius visu pulchritudinis careat. Sequitur Theodorus. Ad Eleonoram imus. Obductæ vero cubiculi erant fores. Nondum se ab Chrysogoni expedierat rabiosis compressionibus. Qua seræ inseritur clavis adhibeo oculos.

Tullia. Quid vides? nam et rides.

Octavia. Sedebat in sella Eleonora, divaricatis feminibus, revoluta veste. Superequitabat Chrysogonus, et trepidanti subagitabat clune. Inspexit et Theodorus.—«Nunc, o spes mea, misereat meæ te tentiginis, quæ me excruciat. Talis me enecat voluptatis imago.» Ego vero nolebam. Certum erat castam servare me amori meo, et lucidæ nocti.—«Non possum,» refero, «fluor infestat menstruus libidinis sedem. Sufficiet Eleonora tibi et sodali, et jam nunc peregit.» Venit ecce ad nos alacri vultu. Illa ad me:—«Ut tibi, Octavia, risit Venus?—Nec me vidit,» repono, «nec ab octo diebus blandita est ægræ spes amoris. Sed est quod abs te petam, et enixe petam.—Quid id est?» refert, «jam impetrasti. Quid tibi negem, dulcis Octavia?—Bene est,» repono. «Volo commodes mihi veredum tuum et agiles lumbos.—Nugaris, inepta,» inquit. «Quis veredi tibi mei usus, quæ calcar non habes?—Si Theodoro commodaris,» respondeo, «mihi esse commodatum habe persuasum.» Preces miscuit Chrysogonus; rogando vicimus.—«Ergo abite,» ait ridens, «in malam crucem, qui me huic iterum datis permolendam libidini!» Abimus. Theodorus vero his Eleonoram aggreditur verbis complexans:—«Sane [pg 277] cara es Philosophiæ numini sancto, cui hæc contigit una die laus philosophicis duabus mentulis esse opitulatam. Referant tibi et faventes stellæ gratias, quas habemus sapienti tuo et liberali cunno. Continuos, ac qui finem non capiant, voluptatum illi rivos et deliciarum rores Amor depluat, et Venus. Nec finis gaudiorum tibi sit, nec modus!» Dein deturbat in lectum, et in bene unctam Veneris patellam tucetum crassum et succulentum e sua devehit penu incumbens. «Nacta es in me, Domina,» dicebat, «Priapos Lampsacenos tres, Hercules quatuor. Utere: nam tibi non stupent lumbi, et sapit Cherson.—Utar,» respondet Eleonora; et dicenti fascinum immane ut agit in abdita penetralia: «Me enecas, carnifex!» exclamabat Eleonora. Acerrimis ille subagitationibus litabat: mox explosit catapultam. «Non est id Venerem exercere, sed lacerare perditissime,» dicebat Eleonora. «Lethum misisti in corpus meum, non moly plantam.» Advolo ego, amplector, osculor. Exire sodales. Urbem repetunt, stipe, quam ex philosophico instituto rogaverant, collata, læti ultra quam dici possit. Deponit lecto Eleonora fessos artus, et reliquum in lusibus et jocis consumimus diem. Diana, et cum interrogat et cum respondet, mirabiliter satisfecit; pulchritudinem laudabat ejus Alphonsus, laudabat et Eleonora:—«Quid me,» respondet, «qualemcunque ob hanc laudatis pulchritudinem, donum fluxum et caducum? Non laudatis, quod tam excellens nata sit mihi cognata, quæ Virtuti pro virtute ipsi est. Hoc quo [pg 278] me bearunt Superi, præstantius multo donum est.» Reposui pauca, sed apta. Placuit vero vehementer hæc dicens, et novis crevit incendium ignibus. Sed volo, Tullia, hanc ab origine fabulam exsequi, si velis.

Tullia. Ni tuus esset Robertus, meum vellem.

Octavia. Nostris eram in hortis cum matre, ante sex menses. Multa de suo in me amore et studio dixit, repetitis a prima pueritia exemplis. «Nunc vero munus concinno tibi,» subjicit subridens, «quod omnium longe rerum superet pretium.» Gratias egi. Paucos post dies, accersit in ædes Robertum. Jubet nobiscum prandere, convertebat nostros in se oculos tot venustatum avidos. Mirabar; nec scienti, nec percipienti mihi gliscebat amor. «Libere colloquere: scio te præstare ingenio.—Quandoquidem, domina, jubes, parum a reverentia quam tibi debeo et ab officio secedam meo, ne inobediens videar, qui sum obsequentissimus, et esse debeo.—Ingeniose respondet,» repono.—«Atenim,» ait, «ingenii quæ credis esse aliquid in me, inspira ex tuo, et erit. Nam in te dextro convenit Jove pulchritudo corporis et præstantia ingenii.—Ergo, Roberte, quæ se suis non probat, pulchra tuis videtur oculis Octavia?» refert mater.—«Videtur, per omnes Deos, per omnes Deas! pulcherrima, et est. Diis amorem, et Deabus invidiam creare possit.—Quid si consentiret amori tuo Octavia,» subjicit mater, «amares?—Amabo,» ait, «quanquam et non consentiat. Nam nihili sum puer: qui tandem fiet [pg 279] ut consentire posset amori meo? Sed locuples est illa et Naturæ, et Fortunæ, et virtutum donis: qui fieri potest ut non amem?—Gratum sane erit,» respondeo, «me abs te amari tam amabili puero. Vis mihi alter esse maritus?—Dedecores mariti nomen,» reponit, «mihi si indideris; servi et vernulæ relinque: studiis erga te meis, ut potero, honestabo.» Finitis epulis rediit ad Academicos, et sensi, cum abiit, aliquam meæ mihi animæ partem deesse. Tunc mater ad me:—«Quid de puero judicas, nata?» Esse respondeo ex Amoribus unum, eumque pulcherrimum, qui ex Veneris gremio evolavit ad nos.—«Num dices,» adjicit mater, «fore beatas quarum in amplexus veniet?—Sane ut futuræ sint infelices,» respondeo, «non video. Hunc sibi reginæ generum velint.» Dein cæcum alebam venis vulnus, Tullia mea. Tandem post mensem, nascenti amori favit mater optima. Jubet venire Robertum; liberam dat confabulandi mecum potestatem. Ingeniosus est Amor, quem fata instillant. Puer per ætatem nec par amori, nec satis aptus, amore arsit, cujus usum nesciebat. Interea contigit matrem diro conflictari meam morbo. Ut bonam recepit valetudinem: «Ingrata sim,» inquit, «Octavia mea, si, quæ ope et opera tua erepta sum letho, tuis in me benefactis non respondeam meis in te. Tanti pretii sum tibi pollicita munus, quod omne pretium superet; meministi?—Memini, mater,» inquam; «et quicquid a te mihi venerit summo erit in pretio.» At illa osculum ferens:—«Robertum,» reponit, «volo tibi [pg 280] dono dare, quem et Juno optet sibi dari. Erubescis? Novi abs te amari.—Non nego, mater,» refero.—«Hunc tibi educo,» ait, «et servo; volo, dignus ut sit benevolentia tua, excoli diligenter omni virtutum et disciplinarum genere. Hunc tuos in amplexus conjiciam. Sed tener est; de ejus tantum pulchritudine et vita detraxeris, quantum acrius indulseris voluptati. Id fac ne obliviscaris.—Non sum oblitura,» dixi. Tertio post die, quæsivit, inter prandendum, an domi reliqua die futura essem. Respondit in animo esse domi manere. Post laudavit domesticam vestem, qua induta eram libera et fluxa, e subtilissimo lino.—«Nec ista,» inquit, «invidet oculis tuas vestis dotes, nec objicit. Mirifice in ea places: ne mutes.» Dixi non mutaturam.

Tullia. Quæ cogitabas cum animo tuo, cum amore tuo?

Octavia. Non cogitabam adfuturam tam cito mihi tantam felicitatem. Nescio quid non absolutum dat in manus Attalici operis mater. «Acu pinge quæ desunt, quæ egregia es artifex,» ait. Recessi in cubiculum. Is erat dies vigesimus Maii. Sedeo humili in lecto, sericeo strato vellere. In variis cogitationum nebulis mihi mens ludebat; dubius inter vigiliam et somnum allabitur sopor. Ecce hoc momento intrat Manilia, puerum ad me perducens. Affixæ humeris alas, et pendens pharetra; arcum læva, sagittam dextra gestabat. Cupidinem dixisses, et vere erat.—«Parens me mittit Venus ad te,» ait voce blanda puer, «quod scit a te vinci se pulchritudine: [pg 281] vult serviam tibi Amorum reginæ.—Non servies,» repono, «pulcherrime Amorum; esse si velis ex animo meus, regnabis.—At enim,» subjicit Manilia, «dies fabulis vobis perdenda non est. Secede paulum, formose Amor.» Ut secessit: «Ego et mater tua mancipio tibi nexuique, nata,» inquit, «hunc puerum damus; sed tener est et debili lumbo. Utere, sed parca voluptate; sin aliter feceris, defluet, ut solent flores quos carpsit gelida hyems.—Depereo,» aio, «puerum misera, et abunde erit voluptatis cupidæ et amanti, si sciero vere esse meum.—Parce puero,» dicebat nutrix; «hac hora satisfactum crede voluptati tuæ, si puero eripueris virginitatem, quod ejus sine dolore non fiet. Nam illi mentula obducta præputio est, nec aperiet impune tibi caput reginæ suæ. Promisit se fortiter facturum; quo volueris habere inspira animos, venustatum tuarum et voluptatum ostentatione.» Post alas Amori puero demebat. «Nam volo te,» dicebat, «constantem esse; nolo ab ejus unquam evoles latere.» Tollit pharetram et sagittas. «Nunc,» inquit, «opus sunt alia tibi tela, aliis pugnandum armis.—Intelligo,» ait ille, «et esse telum mihi sentiet dea mea, quo secum pugnem.» Abiit nutrix, et fores occlusit.

Tullia.

Dicite: Io, Pæan, et Io bis dicite: Pæan!
Decidit in casses præda petita meos.

Octavia. Delibutus gaudio puer exsilit ad me. «Domina, [pg 282] domina,» loquit, «meæ me nunc pudet ætatis. Quam turpe sit esse puerum, vere sentio. Impar ero felicitati meæ.—Impar non eris,» repeto, «si respondes amori meo, qui tua erit felicitas, tuo amore, qui mea erit. Nihil ultra a te mihi opto.—Sed est,» inquit, «aliquando præterea amatorium. Non bene incipiam tyro, nec graviter perficiam puer.» Consedimus in lecto; tum ego osculor: incendia mittebant, non scintillas oculi mei. Demisit ille manum in sinum.—«Quid tibi vis?» dicebam; «liberius sane agis quam deceat.» Tractat papillas, suaviatur, incalescit; non potui quin amplecterer, ita lepide et festive agebat omnia. Tunc infert sub stolam dexteram.—«Euge,» inquam, «quid hac quæris?—Uxorem meam quæro,» respondet; «isthic habitat.» Risi:—«Sed non patiar id inhonestum,» aio, «si honesta sim.—Tuum quicquam potest esse inhonestum?» refert. «Noli maritum tuum repugnans fatigare. Amori cede.—Cedam,» aio, «tam bello, tam ingenioso Amori. Tua sum, mi Amor; nec amplius mea sum; tibi vivo.» Errabat interea puerilis manus, non docta Veneris viam. Paulo supra genua hæsit; post femora pererravit, et nates læves, Tullia, et molliter tumentes. Nec ultra audebat; pueriliter omnia.—«Scis usum,» ego ad illum, «mi Cupido, corporis tui et mei?—Videor mihi scire,» infit, «sed pro certo non habeo, an certo sciam. Vidi in tabulis pictis Veneris histrioniam.—Dignus eras,» subjicio, «pulchriori quam ego sum. Cape quæ voles, utere, [pg 283] fruere; age maritum.» Educit e carceribus mentulam. «Quid de hac re tam lepida fieri speras?» inquam.—«Quid jubebis id fiet,» reponit. Præludebat, inflammescebat. Sensit sibi facem Veneream ardere et turgere libidine. Genibus accidit; rogat ignoscam, si quid inepte fecerit nec satis urbane. Læva mox resupinæ revolvit ad pectus tunicam, et citus manum admovet pubi. Primoribus digitis tractat lanuginem, scalpit rimam, metitur igneam.—«Dic, sodes, mi amor,» inquam, «quid quærit hic sibi passerculus?» Nam arrigebat.—«Puto,» respondet, «nidum quærere, quem teneo manu.—Sine,» repono, «sine hic evolet.—Et ecce,» ait, «evolat;» et alacri se cursu feminibus inserit meis divaricatis. Ah! ah! ah! ostendebam milvio pullum.

Tullia. Per Genium meum! prurit insolitum quid ingeniosa hæc narratio. Mira es nugarum artifex:

In tenui labor, at tenuis non gloria.

Octavia. Adhibet anhelans puer pugionem vaginæ.

Tullia. Mutinum crassum, longum?

Octavia. Crassum ut habes pollicem; longum sex pollices. Fidem habe mihi: convenimus belle alter alteri.—«A regia aberras voluptatis via,» dicebam. Manum porrigo cæco passeri, auspex et dux. Init libidinis viam tenebricosam.—«Nunc fortiter percute, mergere, cæde, macta,» subjicio. «Sic [pg 284] hæc res agitur.» Tunc adegit ensem suo nisu, excepi meo; peni favebam susurro.—«Me læsum,» inquit, «intus sentio; quid vero id est?» Pressit suspirium, et momento subagitare ille, comprimere, concutere. Cevebant trepidanti oculi et mens. Ego succutere, contra niti; sed et subabant mihi, intra pectus, cordis intimæ fibræ. Adulabatur hæc cogitatio voluptati, venisse Amorem in amplexus meos. Innectebam ulnis incubantis marmoreas nates, et micantibus urgebam suavium alaparum velitationibus. Audivi Hymenæum ex fervidis lumborum anfractibus cachinnantem, et anhelantem Venerem. Resoluta sum in effluvium; nondum puer: nec calida suavia et humida, nec blæsa murmura, nec spissas compressiones, nec innumerabiles in una voluptate voluptates satis tibi, mea Tullia, fando explicem. Cogita Psyches cum Cupidine concubitum: is fuit meus cum Roberto. Illi ego pro Anima: is ipse meus est Amor. Tandem connivere puero oculi, attolli, circumagi, deficere deliquio; patranti subsiliebat intro cauda; nova exagitabatur intemperie; intremiscebant comprimenti celeres lumbi; extra se ponebatur, inopina mentis vertigine. «O domina, o regina,» inquit, «elabor e vita! quid id novi?» aiebat. Impingit osculum et momento colliquescit. Postquam perfecit, foveo languidum in sinu. Oscula osculis, suspiria miscemus suspiriis.—«Fuit tibi quicquam meum dulce, marite dulcissime?» dicebam.—«In hac voluptate,» respondet, «omnes sensi voluptates. Vivus es, Octavia, summi boni fons.—Velim tibi esse,» inquam, [pg 285] «sic et mihi egomet ero. Recrea vero exhaustas vires brevi somno. Qui nos viderit, me Cypridem credet, te Cupidinem in matris dormientem gremio.—Non opus illi somno,» reponit reversa Manilia. «Basiorum, sine fine, odoros purpureis tuis in labellis flores legat. Id illi opus est.» Post egregium par perducit ad matrem. Advolat mater in complexus pudore offusæ.—«Quæ hæc est,» ait, «mœroris species? Te pueri piget, Octavia, tam venusti? Pudet, Roberte, libere lusisse in puella tam formosa? Infeliciter cessere hæ nuptiæ? Abfuit Hymenæus? Non favit Cupidini Venus?—Quin imo,» reponit Manilia, «feliciter acta sunt omnia, quæ fieri oportuit nuptias facientibus. Bellissime præliatus est in virgine tua Robertus meus; habes generum, et hic uxorem.—Bene est,» inquit mater; et repetit adulans suavia. «Laudo,» subjicit, «athletas fortes et pugnaces. Cessit utrique victoria.—Sane victum me fateor,» refert Robertus; «Martem pugnando vinceret.—Sile, tam nugax quam pulcher; sile,» aio, «qui prælii refers vulnera, sed honesta.—Sed ipse proprio mucrone,» infit puer, «vulneratus sum, et tuo balsamo oblitum et curatum vulnus.» Ridebat mater; affertur lauta gustatio. Propinavit mater amantibus et salaciæ; Robertus Junoni reginæ suæ Semproniæ, et Hebæ Junonis filiæ. Id dices, Tullia, a schola ductum, sed et ductum ab amore. Rogavit mater an bene haberet.—«Roga Octaviam,» respondet, «nam, me si ex animo amat, bene habeo.—Bene habes,» repono, [pg 286] «plurimam places.—Per te, dea, veræ subii voluptatis delubrum. Ingressus sum ad vitam, quæ illic condita delitescebat.—Et sane,» ait mater, desiisti puer esse, vir factus es: vexit te momento Octavia ad virilem ætatem. Male, male illis sit qui Verticordiam dictam Venerem, quod ad pessima quæque hominum convertat mentes, mentiuntur! A nugis vertit ad seria; e puellarum et puerorum manibus bullas excutit et puppas, concutiendo, et succutiendo.» Tunc demisit puerum ad Academicos. «Ut in Venere ante annos venit sagacitas, sic veniunt et cani. Nolo puerum,» mater ad me, «ante mensem videas. Nolo corrumpi et insenescere in amplexibus tuis; post id temporis, cubabit tecum. Gaudiis tuis tota nocte potiore. Sed contumax illi spiritus, nec regi facilis; pulcher est, sed etiam ferus. Succensui ante hos dies, quod terræ filius, nihili puer, auderet nobilibus, apud Academicos, pueris æqualem putare se et gerere.—Erras, Domina, respondit; qui carus Octaviæ sum, sum jam nobilis, jam comes, jam marchio, jam sum et dux et princeps.—Jubeo venerari in Larario Superos:—Nullo amplius egeo, dixit, Superum beneficio; superest nihil quod ab iis petam, quem amat Octavia.—Hortamur incumbat assiduus et solers litteris. Respondet scire se abs te amari, præterea velle scire nihil; qui sciat tibi se placere satis doctum esse.» Ad hæc ego.—«Facio nocentem, mater, et per me veniam consequatur.» Ergo advocatus est domum præstituta die Robertus. Cœnavit nobiscum. [pg 287] Finitis epulis:—«Cubabis,» mater ad puerum, «hac nocte cum Octavia. Sed hanc dico legem: caste et pudice agitetis noctem. Legem accipis, Octavia?—Accipio,» inquam; «sed lex hæc stat in ancipiti.—Interpretem agam,» reponit Robertus.—«Et volo agas ut commodum tibi erit,» ait mater, «dum tamen, ut fit, interpretando non corrumpas, non aboleas legem.» Cœnavimus opipare, et magna matri cura in cœna optimis muniri dapibus Roberti armamentarium: nam a Cerere et Baccho Veneris arma. Procuratis corporibus, itum ad quietem.

Tullia. Item ad pugnam. Sed disputat de opportuno Veneri tempore Cheronæus, ut ne vires infringat. Cum lungo refectæ sint somno vires, indulgeri posse Veneri ait, experrectis anima et sensibus. Sed stulte facere opinor barbatos illos philosophos, qui prurientibus audent mentulis leges scribere et cunnis, uno decumbentibus in lecto. Scribant et de sistenda cœlorum vertigine: nam ut cæca mentula, sic et surda est. Nec illi dantur verba. Socrates aut Zeno qui non riserit, suos si inter discipulos arrectas viderit stare mentulas, arrectis auribus, si viderit Priapum et Conisalum diva Philosophiæ præcepta aperto auscultare capite? Præclarum spectaculum! Ut cyathos numerant pueris nutrices et bibere ultra vetant, sic et inepti suas mentulis fututiones et ultra vetant. Cur et non leges in medium posuere miseris mortalibus, et despuendi et scabendi? Num satis infelix hominum vita sævis visa mentibus, nisi rigidæ induerent catastæ sensus [pg 288] et animam? Fatuis, Octavia, irascor homuncionibus. Nam si audaciam effrontem ademeris et gravitatis falsam speciem superbientibus, nihil præterea invenies quod lixæ non sit, et mediastini in lutulenta plebecula. Illis nec genius nec ingenium, sed audax stoliditas et irrequieta ignavia.

Octavia. Aloisiæ maritus, suadente Pelagio, id consilii ab hinc quatuor cepit menses, quod sanus laudarit nemo.

Tullia. Quid consilii cepit?

Octavia. Decima tantum nocte salacem init et libidinosam, reliquas cœlibes in lecto agit; vidua prurit, cui non vivit maritus. Et superstitiosus factus est Caviceus: mecum est infrequentior, nec impune tulit. Sitienti si non dederit bibere, cui id muneris erat, probro quis verterit sibi dedisse ipsum, aut a quovis cepisse dante, sitientem?

Tullia. Marina Genovefa Pimentelia, alieno ære merso opibus clara, Federico Mendozio nupsit. Induxit hæc in animum, annis et specie florens, semel atque iterum corporis sui singulis facere mensibus copiam juveni. Nec movit adolescens amore ardens puellæ animum. Quos tulit virtus inepta fructus? Scelera peperit. Omnes, intra mensem, uxoris ancillas quinque numero corrupit Federicus: utero gerunt. Quid Genovefæ Lionella mater? «Tu ipsa,» dixit, «lenam egisti infelicibus puellis; tuo periere lenocinio. Virtus hæc tua tetrum desinit in scelus: pietatem credebas amens, lenocinium erat.» Vim timens sibi Galliena a Luitprando marito, subligaculo corpus nocte induebat, ita consuto, ut [pg 289] nulla pervium parte esset, nec peti posset. Similiter domum implevit libidinibus adulteris. Age nunc, o supina et inconsulta sapientia, illude incautæ facilitati! Quos edis ludos pollens dolis? Sed hæc ad mores pertinent, quæ hominum figmenta sunt. Natura ad Venerem alii proclives, alii segnes. Quorundam vix sedarit taurus famem, ut de Milone Crotoniata ferunt; satis aliis est mica panis. Aliis cyathus sitim exstinguit; aliis ne quidem triental. Eodem jure, sive edant, sive bibant, omnes conseri homines, quid injustius, quid stultius? Ita sunt quibus ad decem dies infringit libidinis nervos coitus unus; aliorum vero ardet, nocteque dieque, in medullis invicta libido: uno irritatur coitu, non mansuescit. Hæc pendenda erant ea in trutina, et libranda ab hoc examine. Ætatis et habitudinis habenda erat ab his pecudibus ratio; sed ratione duci non solent. Medici fatentur certas nullas posse induci leges. Naturæ tamen convenire putant primum valetudinis curam non negligi. Bona sine valetudine, vita sepulchrum vitæ est. Igitur damnant Epicuri sententiam, morosi hominis, ad vitam Venerem non pertinere, nec felicitati conducere. Noxiam tamen aiunt pueris et puellis, qui ad perfectam ætatem non pervenere, et provectæ ætatis senibus, qui jam a vita decedunt, si sit frequentior. Uno quoque mense et his et illis colenda semel Venus in illa ascendente, et in hac labente ætate. At cum floret ætas, vigent nervi, firma sunt latera, ad quartum quintumve duellum descendi, sine ulla valetudinis læsione, potest. Apud Lacedæmonios lege cautum, quisque ut vir ostenderet quinquies [pg 290] se per mensem uxori virum esse, quinque militaret uxori congressibus. Nam ducebant etiam uxores, qui non adoleverant, nec tamen ab hoc immunes vectigali. At enim ignavus est et impius, qui altero quoque die Veneri non facit, si nihil ultra lumbis et lateribus exspectet ab annis. Uxorem duxisti, o tu quisquis es; debitor factus es uxori: solve, malæ vir fidei, solve quod debes. Solve, aut cede bonis, et bonorum potior pars uxor. Duriora excogitavit marcescentium Philosophorum amens meditatio, sedula stultitia. Ride, Octavia: leges tulit quibus rite et honeste, ah! ah! ah! subent et ceveant. Vetant veternosi rapidos cieri motus; vetant novas indui figuras. Castam et honestam negant esse posse

... ingemente quæ thoro,
Juvante verset arte mobilem natem.

O graves et sapientes legislatores! Audisti de mulierum Senatu Romæ? Vocabant Senatulum. Claræ nobilitate et usu rerum matronæ senatorio fungebantur munere. Conveniebant, disceptabant de rebus nostris. Erant earum judicia ac si sancita essent jure publico. De lumborum officio, de figurarum varietate, de vegeta inertive libidine, consultæ venerabiles matronæ a Messalina Claudii imperatoris et omnium uxore, sic censuerunt: [pg 291] «Quandoquidem constarent intima et extima in homine omnia septenario numero, et homo fingeretur coitu; si ad septimum una nocte eatur coitum, id jure fieri, nec ultra peti posse. Qui velit mulierem non moveri, Venerem mortuam velle: mutuos motus Veneri esse pro anima. Figuram quæ cuique commoda esset, probari. Id jus in omni Amoris regione, quod amor mutuus constituisset, servari debere. Summum in amore imperium ad voluptatis numen pertinere; illius esse leges condere, et conditas interpretari.» Id fuit Senatus consultum, Octavia. Itaque plures, una nocte, peragebat Messalina viros indefessa. A nullo unquam exegit stipendium, quod sponte quisque non inferret. Die facto, quatuor supra viginti e myrto et rosis corollas Priapo, Marsyæ et aliis ridiculis Diis dedicabat victrix: erant singulæ parta victoriarum præmia. Theodora, Sigismundi imperatoris uxor, Messalina altera, lumbos et artus heroum suæ ætatis frangebat in hac palæstra: uno hippubinos et lastauros hauriebat, vorabat succussu. Sempronia, mater tua, duodecim cum Chrysogono confecit vehens curricula, uno spiritu. Palæstritas tenera ego fortes confeci quatuor intra paucas horas. Sed ita est, Octavia, hebescit et stupet, post sex septemve pugnas, si acriter pugnatum sit, exhausta Venus. Ultra honesta non vivit libido. Similes dicebat Victoria, consobrina mea, eas fœminas quas nulla caperet Veneris satietas, vinosis illis ganeonibus, quos musto non madidos, quos nulla siccos videt dies: ut his in Baccho nulla, sic illis nulla in Venere voluptas. Pessimæ assuetudinis et hos et illas misere vertigo agit. Ideo putres non commoventur; acri attamen hilarescit motu Venus. Ceventis concussu, subantis successu, eliciuntur calentes ex utriusque [pg 292] corpore igniculi; si absint, friget Venus. Sic superest libido sibi, sic læta reddita letho.

Octavia. Cui bellum videri possit cum marmorea rem habere Phidiæ Venere? Cui imbellis placebit Venus, et id placebit.

Tullia. Nugantur, nescio qui inepti, in umbilico sitam esse et sedem habere libidinem. Utrique sane et viro et mulieri, in motitatione, subagitatione, frictu, concussu et succussu, vere consistit. Sed sua est ars et ratio his commotionibus: ut principio lente surgant, post ferveant, demum desidant, ut, pacatis post tempestatem ventis, commoti desinunt fluctus. Sunt hæc tua, cujus in agilibus lumbis laus micat mirificæ mobilitatis. Nec Thais, Octavia, hanc præripuerit tibi laudem. Sed quod ad figuras, censeo ego quidem liberam cuique esse figuræ facultatem, quæ concinnior videbitur. Nemo narrando dixerit figuras omnes, nec posuerit ob oculos pingendo. Mutari amat Proteus Amor. Rabiosi illi Solones de his sermonem haberi, tabulas pingi inhonestum latrant; damnant. Sed de omnibus duelli et pugnæ figuris disputari non damnant. Quibus itur ad perniciem humani generis, non stomachantur; quibus ad procreationem, irascuntur. O feras bestias! malunt interire variis artibus humanum genus, quam nasci. Laverniones luctum amant et lethum; lucem odere et vitam. Quæ dementia! quæ impotentia! Sapientiores Lesbii erant, inter Græcos ingeniosissimi. Nam Sappho Lesbia fuit, decima Musa. Varias, etiam non suetas, in Venere figuras insculpebant nummis, quos publice cudebant. [pg 293] Publicum id erat authoramentum. Vidi ego Romæ, in domo Ursinæ, nummos duos, alterum ex ære, alterum ex argento, in insula Lesbo, ut dicebat, cusos. In altero Sappho nuda, cum nuda puella, tribadico confligebat duello. Vir nudus in altero, dextro nixus genu, puellam sustentabat nudam, et pilo figebat, divaricatis femoribus faventem.

Octavia. Ille, genu flexus, Veneri supplex faciebat.

Tullia. Hæc lumborum nisu petebat cœlos, sublata in aera. Per nummum oblongum Venereum tuum! Octavia, his ex nummis ars petita talium figurarum, ut ex appensis tabulis in Æsculapi et Apollinis templis ars medica. Hos præ oculis, mea me si non fallit opinio, habebant, et in manibus, Elephantis Milesia, Philænis, Hermogenes Tarsensis, qui scripsere his de nugis eruditos libellos.

Octavia. Aiunt vero Elephantida apud Milesios probam et pudicam fuisse matronam; sed quod ingeniosum, inter litteratos, cepisset inimicum, hunc impudicum perscripsisse libellum, et matronæ nihil tale cogitanti adscripsisse supposititium partum.

Tullia. Sanus non est, qui cum eruditis exercet inimicitias. Ulcisci suas possunt injurias, per omnem ætatum æternitatem. Quas pingunt tabulas, annos illæ ferent quos Zeuxidis et Apellis non tulere; ab annis vires capient et dignitatem. Sed et est Italos inter homines divini vir ingenii, qui his de ludicris amœna conscripsit Colloquia. Demum, ut [pg 294] ex omni terrarum parte itur in cœlos, sic ex omnibus muliebris corporis partibus et inflexionibus summam itur ad voluptatem, Veneris cœlum: non una via itur. Labella rosea, papillæ niveæ, manus lubricæ, nates læves et teretes via sunt ad meliorem partem; et posticæ qui Veneri faciunt, in anticam veniunt litatum ædem.

Octavia. Apage, apage his a spurcitiis. O cœnosam libidinem!

Tullia. Nec Oceani aquæ eluant, nec Phlegethontis ignes. Non, si terra miscebitur Tartaro, satis supplicii scelerati ferent pædicatores. Portentum! Rem ausus est clari vir ingenii, Joannes Casa, pulchro libello tam fœdam commendare. O tempora! o mores! Nam Italis fœcunda est facetiarum seges in hac libidine. «Sunt variæ rerum species.» Alii puellam quærunt in puero; alii puerum in puella: alterum in altero sexum. Male pereant perditi! «Vir nubit in fœminam; Venus mutatur in alteram formam.» Scantinia jam lege id apud Romanos turpitudinis erat damnatum. Sed pæderastas mutari post fata aiunt Pithagoræi in scarabæos. «Honesti Colei Lanuvini; Cliternini inhonesti.» Vetus id adagium. Male pereant qui amoris arma malis his artibus in Amorem converterunt, qui Venerem perdidere per Venerem! Cotytto his Dea, Opici his magistri. Omnia inter animalia homo solus illudi corpori suo patitur; tantum non publice prostat. Audi Plinium: «Uni animantum luctus est datus; uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra.» Et alio in loco: «In hominum [pg 295] genere diverticula maribus excogitata; omnia scelera Naturæ.»

Octavia. Et crescit novo scelere indignatio mea. Accipe insidias. Formæ florentis difficilis tuitio.

Tullia. De Roberto intelligis?

Octavia. Finita, ut dicebam, cœna, voluit mater Robertus et ego libere colloqueremur. Secessit; consedimus. Tunc ille:—«Ecce me, Dea mea, alieni spiritus afflatu contaminatum. Parum abfuit quin reciperem me ad te uxor factus.» Vultus dicenti rubore suffunditur. «Amat me Joannes Ludovicus Vives. Quintilianum vocant. Amant Academici reliqui; nihil præterea dicunt in vita esse quod ament. Varium est et dolis aptum amoris ingenium. Jacebam pronus in lecto, nocte concubia. Invadit Ludovicus; palpabat nates, somno solvor.—O quales optet, dicebat, mœchus Ganymedi Jupiter! Tales nec in Hyla arsit Hercules, nec in Antinoo Adrianus. Tales erudita præferat libido Hebes niveis mammis et pectori. O si commodentur Veneri meæ! malim quam ipsam Venerem.—Suspirium duxit, osculum impegit. Offerebat stuprum; repuli; minatus sum conquestum in me intentatam injuriam.—Sed, pupule, adjicit, Margaris meos non sprevit æstus, sodalis tui, sub his tectis, Roderici marchionis soror, pulchra, nobilis, ingeniosa, litterarum amans, sexdecim dea annorum. Hæc non sprevit amores meos.—Basium dedit, veniam petiit, abscessit.»

Tullia. Homo est venustus Ludovicus Vives, urbanus, doctus, nec ætatis provectæ. Scies quid factum [pg 296] sit cum nobili virgine, et ridebis. Qui odio indicto aversi fugiunt à puellis, velint nolint, fugiunt ad pueros. Genuit Amori Amor homines et fœminas; genuit sibi. Amore per Amorem sati, Amori nascimur. Infunditur Amor cum sanguine in venas. Tolle Amorem e rebus, et res e Natura tolles. Amamus vel inviti, ut amamur. Hinc fit, ut qui nolint amare quod licet, ament præcipites quod amare turpe est. Nosti Justinam Gomeziam, magni inter Vestales nominis? Amat perdite Alphonsinam Albuquerquiam, Joannam Meneziam, et Antoniam Castrensem, eodem in contubernio. Ut amat, amari se non negavit. «Hæc adyta,» dicebat nudiustertius, «quæ credunt consecrata pudicitiæ, pulso Amore, pervadit alia sub forma Amor. Obnubimur velo: obnubitur nobiscum Amor. Fallit oculos, nec videtur. Vivit in medullis, latet in venis. Perfluit venas sanguis, in nostra nec est potestate quin perfluat. Incendit Amor venas, nec nostra est in potestate quin inflammante calefiant Amore venæ. Quandoquidem ultra non licet, amamus inter nos, et amamur. Animæ cibus Amor. Sunt qui sitim ut sedarent, lotium ipsi suum biberunt: sunt qui, adurgente fame, sua ipsa membra morsu laniarunt. Non dissimiliter, si fœmina viro, si vir negatur fœminæ, ardebit vir in virum, fœmina in fœminam. Qui Natura ferebatur Amor in alterum sexum, interclusa via suum incestabit. Exoneranda est tibi vesica: vetant? meies tamen. Vestes fœdabis, si desit matula. Et mulier matula est. Micturit tibi amor: scelus est micturire? nihilo [pg 297] tibi minus meiet Amor. Quot insaniunt in hac libidine pudicitiæ, quam avari aut erroribus ebrii probant, Natura non probat! Venustis illis et aureis temporibus, rari erant iique affecta ætate, qui hoc profiterentur sapientiæ genus. Morum habebatur ratio. Rem ridiculam! A sene effœto et marcido qui adolescentis operas et pensum exiget, non sapiet: qui juventa velit florentem et viribus pigra mersum videri senectæ hyeme, sapiet?» Sed perge dicere, Octavia, meliori nata sub sidere.

Octavia. «Per oculos tuos, mea sidera!» dicebat Robertus, «cavebo diligenter ne quid admittam in me flagitii. Novam mihi nova virtute creabo laudem. Tuus merebor videri.»

Tullia. Clamant multi nitentibus ad virtutem adolescentibus obicem esse consuetudinem cum puellis. Næ cæcutientes errant. Vidi quos honestarum, ut sumus, usus ad meliorem convertit frugem, cupidinarios, aleones. Invenerunt, cum voluptate, veram honestatem. Quod ipsa non fecisset per se virtus, hoc fecit auxilio. Placuit virtus qua se noverant placituros. Erant corruptissimi in urbe vicina adolescentium mores. Damnavit mulcta indicta Senatus meretricias libidines, lenonum artes; sed facilius sine aeris quam fœminarum usu vixerint adolescentes. Convertunt ingenuas in puellas oculos et amores. Excipiebant, parentum jussu, læto vultu qui ad honesta tenderent; contemptui habebant qui mutari nollent. Ingeniosæ mulieris suadent illecebræ, quod Plato non suaderet. Annus nondum, [pg 298] præterierat; mutatis repente moribus evasere in masculam virtutem, Epicuri de grege porci. Prælucente spe, quam ocyus concipit qui amat, quo non sequetur virtutem, vel ad dumeta ducentem, vel e scopulis vocantem? Alter per alterum mitigandus sexus, non alter semovendus ab altero. Præeuntes sequentur viri fœminas, vi Naturæ ducti. Si sint bonæ, duces erunt ad laudem; si malæ, auspices erunt ad turpia. Nunc sequere orationis filum.

Octavia. «Enimvero amore emorior,» dicebat Robertus. «Cur tandiu meam mihi invidet Sempronia felicitatem?» Audiit mater.—«Non equidem invideo,» reponit, «sed delectatur mora Venus. Amoris voluptates mora crescunt. Volo vobiscum liberaliter agere. Ite cubitum, ite.» Et subrisit.

Tullia. Intelligo. «Ite ad coitum,» dixit; «ite ad vitam.» Classicum canit ad pugnam.

Octavia. Utrumque osculata est. Dein duxit Manilia ad pugilatum. Veste exuit, nudam collocat in lecto. Insilit Robertus. «En mihi,» loquit amplexans, «summum bonum, omne bonum.—Et bene sit,» ait Manilia, «beatis amantibus! Nec hos exstinguo cereos, Roberte; triumpho non deerit tuo lux quæ debetur.—Et sane,» reponit Robertus, «tenerum formosæ puellæ corpus currus est triumphalis Amoris. Hoc ego tuo vectus curru, Octavia, ibo tenebricosum istud per iter» (pubem vellicabat), «ibo ad gloriam.» Uterum, femina, pectus pererrabat inspectans curiose. Demum intumuit puero nervus. «Fave,» inquit, «fave, Venus [pg 299] mea.» Suavium dedit.—«Favebo,» inquam, «et ut voles favebo. Servire tibi instar regni erit. Qualem me cupies, talem habebis.—O nugacem!» clamat advolans Manilia; «facto opus est, non dicto. Volo utrique præstare operam, et ope mea voluptati vestræ accrescere delicias novas. Belle arrigis, Roberte; agedum, candidum hoc in Octaviæ pectus libidines et te effunde.—O mater,» respondeo, «vis huic meæ adesse ignominiæ? Abi, amabo.—Te ineptam!» refert, «non fidis nutrici, alumna? Pugna, Roberte, sed heroica pugna fortitudine heroidi tuæ incomparabili.» Dicente Manilia, supervolat Robertus; balista ferit uterum: at exerrantem et resilientem intercipit caudam Manilia, officiosam insinuans manum. «Veni, fugitiva, tuum id in ergastulum Dionæum: huc te vocant,» dicebat, «quas dominæ debes operæ.» Post impacta in pueri lumbos manu, impellit: momento voro puerum, absorbeo surgentem. Vetat commoveri me Manilia. «Tolle id femur lævum, Octavia,» inquit, «contende alterum.» Fit. «Tu, Roberte, leni et spissa concute amores tuos subagitatione. At tu, Octavia, osculare, nec move.» Fit. «Cum senseritis alter et alter,» adjicit, «e libidinis vena exsilire vobis prurientes salaciæ spumas, tu, Octavia, mitte suspirium; tu, Roberte, morsiunculis Octaviam pete.» Subagitat ille vegeta, sed molli et lenta concussione. Amplector, osculor, nec moveo. O bona Venus! o bona Tullia! sentio me remitti. Suspirium mitto. «Nunc, nunc, Roberte,» ingeminat [pg 300] nutrix lena, «fave, fave Octaviæ. Rapidi tibi ferveant lumbi.» Ille urgere, permolere. Mox collum appetit dente, cutem carpsit; gemitum dedi. «Nunc, nunc,» repetit Manilia, «crissanti fave Roberto succussu. Tolle lumbos, succute pernix. Bene est, alumna. Non ita, puto, lumborum placuit flexibilitate et mobilitate Lais.» Cœpit colliquescere dulcis puer, et ego intimos amoris sentio mihi sinus liquido exundare incendio. Nec lateribus peperci, nec animæ. Celeriori nunquam itum cursu ad Veneris metam. Altera manu Manilia mulcebat mihi nates, altera Roberto. Apprehensa identidem summis digitis cadurda stringebat, comprimebat, et incubantis testiculos, molli emulgens compressione, exprimebat. Defecit puer; et refugit nutrix, plaudens manibus, acta fabula. Basiationes projecto propter latus meum puero ingerebam innumerabiles.—«Ut me amas?» dicebam. «Ut meæ tibi Veneris dona placuerunt? Nunquid piget? Nunquid mei piget?—Interroga, domina,» respondet, «an pigeat in cœlis fuisse cum Jove et Junone, et magnis Diis.—Nam,» repono, «ruunt homines in amplexus puellarum præcipites, postea piget.—Non tu puella es,» inquit, «ut puellæ sunt hæ nostræ. Dea es voluptatis. In te si me ceperit satietas, et ceperit felicitatis in cœlis, et Deorum epulis».