IV.
ABRAHAM.
ARGUMENTUM IN ABRAHAM[242].→
Lapsus et conversio Mariæ, neptis Abrahæ eremicolæ[243],
quæ ubi XX annos solitariam vitam egit, corrupta
virginitate sæculum repetiit et contubernio meretricum
admisceri non metuit; sed post biennium præfati Abrahæ
monitis, illam sub amatoris specie quærentis, reducta,
larga effusione lacrimarum continuaque exercitatione jejuniorum,
vigiliarum atque orationum per vicenos annos
emundavit maculas criminum.
ABRAHAM.→
DRAMATIS PERSONÆ.
ABRAHAM.
EPHREM[244].
MARIA.
SCENA PRIMA.→
- ABRAHAM.→
-
Tune, frater et coeremita Ephrem, commodum
ducis meæ adhuc confabulationi vacare, an quoad
usque divinas expleas laudes, me vis præstolari?
- EPHREM.→
-
Nostrorum confabulatio ejus debet esse laudatio,
qui se congregatis in suo nomine medium
spopondit interesse.
- ABRAHAM.→
-
Nihil aliud locuturus accessi, nisi quod divinæ
voluntati non nescio concordari[245].
-
EPHREM.→
-
Quare nec ad momentum quidem me subtraho,
sed tuo affectui totum dedo.
- ABRAHAM.→
-
Quiddam agendum mihi exæstuat mente, in quo
tuum velle meis votis exopto respondere.
- EPHREM.→
-
Si unum cor unaque nobis anima jubetur esse,
idem velle, idemque[246] cogimur nolle.
- ABRAHAM.→
-
Est mihi neptis tenella utriusque parentis solamine
destituta, in quam pro compassione orbitatis
nimio affectu ducor, cujusque causa continua sollicitudine
fatigor.
- EPHREM.→
-
Et quid tibi, triumphator sæculi, cum curis mundi?
- ABRAHAM.→
-
Id scilicet curo ne inmensa ejus serenitas pulchritudinis
alicujus obfuscetur sorde coinquinationis.
- EPHREM.→
-
Hujusmodi cura si[247] est vituperanda?
- ABRAHAM.→
-
Spero.
- EPHREM.→
-
Cujus est ætatis?
-
ABRAHAM.→
-
Si unius rotatus mensurni[248] apponeretur,
duas olympiades vitali aura vesceretur.
- EPHREM.→
-
Inmatura pupilla.
- ABRAHAM.→
-
Ideo non deest mihi cura.
- EPHREM.→
-
Ubi degit?
- ABRAHAM.→
-
In meis mansiunculis. Nam rogatu propinquorum
nutriendam eam suscepi; sed ejus gazas pauperibus
erogare decrevi.
- EPHREM.→
-
Despectio temporalium condecet animum cœlo
intentum.
- ABRAHAM.→
-
Exæstuo mente gestiens illam Christo desponsare[249]
ejusque tirocinio mancipatum ire.
- EPHREM.→
-
Laudabile.
- ABRAHAM.→
-
Cogor nomine.
- EPHREM.→
-
Quid vocatur?
- ABRAHAM.→
-
Maria.
-
EPHREM.→
-
Ita est; tanti excellentiam nominis decet stemma
virginitatis.
- ABRAHAM.→
-
Non diffido quin, si nostris suaviter hortamentis
provocetur, ad cedendum facilis experiatur.
- EPHREM.→
-
Accedamus, ejusque cogitationi cœlibis[250] securitatem
vitæ instillemus.
SCENA SECUNDA.→
- ABRAHAM.→
-
O adoptatitia[251] filia, o meæ pars[252] animæ,
Maria, cede meis paternis monitionibus meique
comparis Ephrem saluberrimis institutionibus;
enitere ut auctricem virginitatis, quam æquivoco
æquiparas nomine, imiteris et castitate.
- EPHREM.→
-
Multum disconvenit, filia, ut quæ cum Dei
genitrice Maria per mysterium nominis præemines
in axe inter sidera numquam casura, inferior
meritis in terræ volutes infimis.
- MARIA.→
-
Mysterium nominis ignoro; unde quid circuitione
verborum significes haud intellego.
- EPHREM.→
-
Maria interpretatur stella maris, circa quam
videlicet fertur mundus et vocatur populus.
- MARIA.→
-
Cur maris stella dicitur?
- EPHREM.→
-
Quia numquam occidit, sed navigantibus recti
semitam itineris dirigit.
- MARIA.→
-
Et qui posset fieri, ut ego tantilla ex lutea materia
confecta eo attingerem meritis, quo mysterium
rutilat nominis?
- EPHREM.→
-
Illibata corporis integritate, puraque mentis
sanctitate.
- MARIA.→
-
Grandis est honoris hominem æquari astrorum
radiis.
- EPHREM.→
-
Nam si incorrupta et virgo permanebis, angelis
Dei fies æqualis, quibus tandem stipata gravi corporis
onere abjecto, pertransiens[253] aera supergradieris
æthera, zodiacum percurres circulum, nec
subsistendo temperabis gressum, donec amplexaris
amplexibus filii Virginis in lucifluo thalamo sui
Genitricis.
- MARIA.→
-
Qui hæc parvi pendet asinum vivit. Unde præsentia
despicio, memet ipsam denego, quo merear
ascribi gaudiis tantæ felicitatis.
- EPHREM.→
-
Ecce nanciscimur in pectore infantili senilis
maturitatem ingenii.
- ABRAHAM.→
-
Gratia Dei id est quod est.
- EPHREM.→
-
Negari[254] nequit.
- ABRAHAM.→
-
Sed licet Dei gratia sit illustrata, inbecillem tamen
ætatem suo uti non prodest arbitrio.
- EPHREM.→
-
Verum.
- ABRAHAM.→
-
Ideo faciam illi exiguam ab introitu cellulam meis
mansiunculis contiguam, per cujus fenestram psalterium
cæterasque divinæ legis paginas, illam crebrius
visitando, instruam.
- EPHREM.→
-
Convenit.
- MARIA.→
-
Tuo, pater Ephrem, interventui me committo.
-
EPHREM.→
-
Cœlestis sponsus, cujus affectu in tenella ætate
inhæsisti, tueatur te, filia, ab omni fraude diaboli.
SCENA TERTIA.→
- ABRAHAM.→
-
Frater Ephrem, si quid mihi utriusque casu fortunæ
ingeritur, te primum adeo, te solum consulo.
Unde ne sis adversus querimoniæ quam prosequor;
sed fer opem dolori quem patior.
- EPHREM.→
-
Abraham, Abraham, quid pateris? Cur plus licito
contristaris? Numquam fuit fas eremicolæ conturbari
sæcularium more.
- ABRAHAM.→
-
Incomparabilis luctus mihi contigit, intolerabilis
dolor me afficit.
- EPHREM.→
-
Ne fatiga me longa verborum circuitione; sed
quid patiaris expone.
- ABRAHAM.→
-
Maria, mis optiva filia, quam per bis bina lustra
summa diligentia nutrivi, summa solertia instruxi...
-
EPHREM.→
-
Quid illa?
- ABRAHAM.→
-
Hei mihi! periit.
- EPHREM.→
-
Qualiter?
- ABRAHAM.→
-
Miserabiliter; deinde evasit latenter.
- EPHREM.→
-
Quibus insidiis circumvenit eam fraus antiqui
serpentis?
- ABRAHAM.→
-
Per inlicitum cujusdam simulatoris affectum, qui
monachico adveniens habitu simulata eam visitatione
frequentabat, donec indocile juvenilis ingenium
pectoris ad sui amorem inflexit, adeo ut per
fenestram ad patrandum facinus exiliret[255].
- EPHREM.→
-
Contremisco auditu.
- ABRAHAM.→
-
At ubi ipsa infelix se corruptam sensit, pectus
pulsavit, faciem manu laceravit, vestes scidit, capillos
eruit, voces in altum ejulando dedit.
- EPHREM.→
-
Nec injuria, hujusmodi namque ruina toto lacrimarum
fonte est lugenda.
- ABRAHAM.→
-
Lamentabatur namque se quod fuerat non esse.
-
EPHREM.→
-
Væ illi miseræ!
- ABRAHAM.→
-
Lugebat se nostris contraria monitis egisse.
- EPHREM.→
-
Ac valde.
- ABRAHAM.→
-
Deflevit se vigiliarum, orationum, jejuniique
sudores evacuasse.
- EPHREM.→
-
Si in tali compunctione perseveraret, salva
fieret.
- ABRAHAM.→
-
Haud perseveravit, sed pejora prioribus apposuit.
- EPHREM.→
-
Viscera tenus conturbor totisque membris resolvor.
- ABRAHAM.→
-
Postquam enim hisce lamentis[256] se punivit,
nimietate victa doloris præceps ferebatur in foveam
desperationis.
- EPHREM.→
-
Eh heu, quam gravis perditio!
- ABRAHAM.→
-
Et quia veniam desperavit posse promereri[257],
sæculum repetere vanitatique elegit deservire.
-
EPHREM.→
-
Hem, par victoria spiritalibus in sorte eremitarum
nequitiis antea fuit insolita.
- ABRAHAM.→
-
Sed nunc dæmonum sumus præda.
- EPHREM.→
-
Mirum qui fieri posset, ut te ignorante evaderet.
- ABRAHAM.→
-
Interim fueram consternatus mente ex ostensæ
visionis terrore, qua, si[258] mens non fuisset læva,
mihi præfigurabatur ejus ruina.
- EPHREM.→
-
Vellem modum visionis audire.
- ABRAHAM.→
-
Putabam me ante fores[259] cellulæ stetisse, et
ecce draco miræ magnitudinis nimiique fœtoris,
rapido impetu adveniens candidulam secus me
columbam repperiens cepit, devoravit subitoque
non comparuit.
- EPHREM.→
-
Evidens visio.
- ABRAHAM.→
-
At ego, ubi expergiscens mente quæ videbam
tractavi, verebar aliquam ecclesiæ imminere persecutionem,
quæ fideles quosdam attraheret in
errorem.
-
EPHREM.→
-
Verendum erat.
- ABRAHAM.→
-
Unde prostratus in orationem præcognitori futurorum
supplicavi, ut mihi detegeret solutionem
somnii.
- EPHREM.→
-
Recte egisti.
- ABRAHAM.→
-
Tertia demum nocte, cum lassa sopori membra
dedissem, putabam eumdem draconem meis vestigiis
disruptum volutasse, ipsamque columbam
absque læsione emicuisse.
- EPHREM.→
-
Lætificor auditu, nec ambigo quin tua quandoque
ad te revertatur Maria.
- ABRAHAM.→
-
Postquam evigilans hujus solamine visionis temperabam
tristitiam prioris, mentem recepi ut reminiscerer[260]
alumnæ. Illud quoque si sine[261] tristitia
memini, quod ipsam in duorum intervallo dierum
divinæ innitentem laudi solito non sensi.
- EPHREM.→
-
Sero meministi.
- ABRAHAM.→
-
Fateor. Accessi, manu fenestram pulsavi, filiam
sæpius nominando vocavi.
-
EPHREM.→
-
Ah, frustra vocasti.
- ABRAHAM.→
-
Hoc adhuc non sensi, sed cur neglegenter in divinis
ageret rogavi; sed nec levis tinnitum responsi
recepi.
- EPHREM[262].→
-
Et quid[263] tunc fecisti?
- ABRAHAM.→
-
Ubi abesse quam querebam deprehendi, viscera
discutiebantur timore, membra contremuerunt
pavore.
- EPHREM.→
-
Nec mirum. Certe et ego id ipsum nunc patior
audiendo.
- ABRAHAM.→
-
Deinde flebilibus sonis auras pollui, rogitans
quis lupus meam agnam raperet, quis latro meam
filiam captivaret?
- EPHREM.→
-
Jure conquestus fuisti ejus perditionem, quam
nutrivisti.
- ABRAHAM.→
-
Tandem accesserunt qui veritatem scientes
res[264] sese, ita ut tibi nunc exposui, habere
ipsamque vanitati dixerunt deservire.
- EPHREM.→
-
Ubi moratur?
-
ABRAHAM.→
-
Ignoratur.
- EPHREM.→
-
Quid fiet?
- ABRAHAM.→
-
Est mihi fidelis amicus qui civitates villasque
peragrans non quiescet, donec quæ illam terra
susceperit agnoscet.
- EPHREM.→
-
Quid si experietur?
- ABRAHAM.→
-
Habitum mutabo, ipsamque sub amatoris specie
adibo, si forte meo monitu post grave naufragium
revertatur ad pristinæ quietis portum.
- EPHREM.→
-
Etiam, quid fiet si carnium esus vinique haustus
apponetur?
- ABRAHAM.→
-
Haud abrogabo, ne agnoscar.
- EPHREM.→
-
Recta prorsus laudabilique discretione uteris,
si artioris frenos[265] observantiæ aliquantisper
laxabis, quo errantem Christo lucreris.
- ABRAHAM.→
-
Eo magis ad audendum incitor, quo te mihi in
hac[266] concordari re experior.
- EPHREM.→
-
Qui clancula cordium cognoscit qua intentione
unaquæque res geratur intellegit, nec in discretissimo
ejus examine reus prævaricationis habetur,
qui[267] a strictioris rigore conversationis ad tempus
descendendo imbecillioribus assimilari[268] non
respuit, quo efficacius animam revocet quæ erravit.
- ABRAHAM.→
-
Tuum est interim me precibus adjuvare, ne impediar
diabolica fraude.
- EPHREM.→
-
Ipsum summum bonum, sine quo nihil fit boni,
faciat tuum velle in bono consummari.
SCENA QUARTA.→
- ABRAHAM.→
-
Num ille est meus amicus, quem ante hoc biennium
pro inquisitu direxi Mariæ? Ipse est.
- AMICUS.→
-
Ave, venerande pater.
- ABRAHAM.→
-
Ave, affabilis amice; diu te sustinui, sed nunc
advenire desperavi.
-
AMICUS.→
-
Ideo moram feci, quia te ambigua re sollicitari[269]
non præsumpsi. At ubi veritatem investigavi,
reditum maturavi.
- ABRAHAM.→
-
Vidistin’ Mariam?
- AMICUS.→
-
Vidi.
- ABRAHAM.→
-
Ubi?
- AMICUS.→
-
Quam[270] dictu miserabile!
- ABRAHAM.→
-
Dic, obsecro.
- AMICUS.→
-
In domo cujusdam lenonis habitationem elegit,
qui tenello amore illam colit; nec frustra: nam
omni die non modica illi pecunia ab ejus amatoribus
adducitur.
- ABRAHAM.→
-
A Mariæ amatoribus?
- AMICUS.→
-
Ab ipsis.
- ABRAHAM.→
-
Qui sunt ejus amatores?
- AMICUS.→
-
Perplures.
-
ABRAHAM.→
-
Hei mihi, o bone Jesu! Quid hoc monstri est,
quod hanc, quam tibi sponsam nutrivi, alienos
amatores audio sequi?
- AMICUS.→
-
Hoc meretricibus antiquitus fuit in more, ut
alieno delectarentur in amore[271]?
- ABRAHAM.→
-
Affer mihi sonipedem delicatum et militarem
habitum, quo deposito tegmine religionis ipsam
adeam sub specie[272] amatoris?
- AMICUS.→
-
Ecce omnia.
- ABRAHAM.→
-
Obsecro, affer et pileum, quo coronam velem
capitis.
- AMICUS.→
-
Hoc maxime opus est, ne agnoscaris.
- ABRAHAM.→
-
Quid si unum solidum, quem habeo, mecum
afferam, quo stabulario pro mercede tribuam?
- AMICUS.→
-
Aliter ad colloquium Mariæ non potes pervenire.
SCENA QUINTA.→
- ABRAHAM.→
-
Salve, bone Stabulari[273].
- STABULARIUS.→
-
Quis loquitur? Hospes, salve.
- ABRAHAM.→
-
Estne apud te locus viatori ad pernoctandum
aptus?
- STABULARIUS.→
-
Est plane; nostra hospitiola nulli sunt neganda.
- ABRAHAM.→
-
Laudabile.
- STABULARIUS.→
-
Intra, ut tibi præparetur cœna.
- ABRAHAM.→
-
Magna tibi pro hilari susceptione debeo, sed
adhuc majora a te expeto.
- STABULARIUS.→
-
Quæ voles ut concessurum efflagita.
- ABRAHAM.→
-
Accipe vile munus quod defero, et fac ut perpulchra,
quam tecum obversari[274] experiebar,
puella nostro intersit convivio.
-
STABULARIUS.→
-
Cur illam desideras videre?
- ABRAHAM.→
-
Quia nimium delector in ejus agnitione, cujus
pulchritudinem a pluribus laudari audiebam sæpissime.
- STABULARIUS.→
-
Quisquis laudator ejus formæ extitit, nihil fefellit.
Nam prænitet venusta vultu præ ceteris mulieribus.
- ABRAHAM.→
-
Ideo ardeo in ejus amore.
- STABULARIUS.→
-
Miror te in decrepita senectute juvenculæ mulieris
amorem spirare.
- ABRAHAM.→
-
Percerte nullius alius rei causa accessi, nisi eam
videndi.
SCENA SEXTA.→
- STABULARIUS.→
-
Procede, procede[275], Maria, tuique pulchritudinem
nostro neophyto ostende.
-
MARIA.→
-
Ecce venio.
- ABRAHAM.→
-
Quæ fiducia, quæ constantia mentis mihi post
hæc, cum hanc, quam nutrivi in eremi latibulis,
meretricio vultu ornatam conspicio? Sed non est
tempus ut præfiguretur in facie quod tenetur in
corde. Erumpentes lacrimas viriliter stringo, et
simulata vultus hilaritate internæ amaritudinem
mœstitudinis contego.
- STABULARIUS.→
-
Fortunata Maria, lætare, quia non solum ut
hactenus tui coævi, sed etiam senio jam confecti
te adeunt, te ad amandum confluunt.
- MARIA.→
-
Quicumque me diligunt æqualem amoris vicem
a me recipiunt.
- ABRAHAM.→
-
Accede, Maria, et da mihi osculum.
- MARIA.→
-
Non solum dulcia oscula libabo, sed etiam crebris
senile collum amplexibus mulcebo.
- ABRAHAM.→
-
Hoc volo.
- MARIA.→
-
Quid sentio? Quid stupendæ novitatis gustando
haurio? Ecce, odor istius fragrantiæ prætendit
fragrantiam mihi quondam usitatæ abstinentiæ.
-
ABRAHAM.→
-
Nunc, nunc simulandum, nunc lascivientis
more pueri jocis instandum, ne et ego agnoscar
præ gravitate, et ipsa se reddat latibulis præ pudore.
- MARIA.→
-
Væ mihi infelici! Unde cecidi, et in quam perditionis
foveam corrui?
- ABRAHAM.→
-
Hic non est aptus querelæ locus, ubi convivarum
confluit conventus.
- STABULARIUS.→
-
Domna Maria, cur suspiria trahis? Cur mades
lacrimis? Nonne per biennium hic conversabaris,
et numquam ex te gemitus prorupit, numquam
tristior sermo prodiit.
- MARIA.→
-
O utinam fuissem ante trium annorum spatia
morte absumpta, ne ad tanta devenirem flagitia.
- ABRAHAM.→
-
Non ut tua tecum[276] peccata plangerem adveni,
sed ut tuo jungerer amori.
- MARIA.→
-
Levi compunctione permovebar, ideo talia fabar.
Sed epulemur et lætemur, quia, ut monuisti,
hic non est tempus peccata plangendi.
-
ABRAHAM.→
-
Affatim refecti, affatim sumus ebriati tua largitate
administrante, o bone Stabulari; da licentiam
a cœna surgendi, quo lassum corpus in stratum
componam dulcique quiete recreem.
- STABULARIUS.→
-
Ut libet.
- MARIA.→
-
Surge, domne mi, surge; tecum pariter tendam
ad cubile.
- ABRAHAM.→
-
Placet. Nullatenus cogi possem ut te non comitante
exirem.
SCENA SEPTIMA.→
- MARIA.→
-
Ecce triclinium ad inhabitandum nobis aptum;
ecce lectus haud vilibus stramentis compositus.
Sede, ut tibi detraham calciamenta, ne tu ipse fatigeris
discalciando[277].
- ABRAHAM.→
-
Muni prius seris ostium, ne quis introeundi inveniat
aditum.
-
MARIA.→
-
Super hoc ne solliciteris; faciam ut nulli ad nos
tribuatur accessus facilis.
- ABRAHAM.→
-
Tempus ablato capitis velamine quis sim aperire.—O
adoptiva filia, o meæ pars animæ,
Maria, agnoscisne me senem, qui te paterno
amore nutrivi, qui te cœlestis Regis unigenito
desponsavi?
- MARIA.→
-
Hei mihi! Pater et magister meus Abraham est
qui loquitur.
- ABRAHAM.→
-
Quid contigit tibi, filia?
- MARIA.→
-
Gravis miseria.
- ABRAHAM.→
-
Quis te decepit? Quis te seduxit?
- MARIA.→
-
Qui protoplastos prostravit.
- ABRAHAM.→
-
Ubi est angelica illa, quam in terris egisti, conversatio?
- MARIA.→
-
Prorsus perdita.
- ABRAHAM.→
-
Ubi est verecundia tua virginalis? Ubi continentia
admirabilis?
- MARIA.→
-
Evacuata.
-
ABRAHAM.→
-
Quam mercedem, nisi resipiscas, pro jejuniorum,
orationum, vigiliarum sudore ultra potes
sperare, cum velut lapsa ab altitudine cœli dimersa
es in profundum inferni?
- MARIA.→
-
Eh heu!
- ABRAHAM.→
-
Quare me despexisti? Quare deseruisti? Quare
eventum tuæ perditionis mihi non indicasti, quo
ego, cum dilecto meo Ephrem, dignam pro te
pœnitentiam agerem?
- MARIA.→
-
Postquam lapsa in peccatis corrui, tuæ sanctitati
polluta proximare non præsumpsi.
- ABRAHAM.→
-
Quis umquam a peccato extitit immunis, nisi
solus filius Virginis?
- MARIA.→
-
Nullus.
- ABRAHAM.→
-
Humanum est peccare, diabolicum in peccatis
durare, nec jure reprehenditur qui subito cadit,
sed qui citius surgere neglegit.
- MARIA.→
-
Hei mihi infelici!
- ABRAHAM.→
-
Cur decidis? Cur in terra jaces immobilis? Erigere
et quæ dicam percipe.
-
MARIA.→
-
Pavore concussa corrui, quia vim paternæ monitionis
ferre nequivi.
- ABRAHAM.→
-
Attende mei in te dilectionem et depone timorem.
- MARIA.→
-
Nequeo.
- ABRAHAM.→
-
Nonne tui causa desiderabilem eremi habitationem
reliqui, omnemque[278] regularis observantiam
conversationis pene evacuavi, in tantum ut
ego verus eremicola, factus sum lascivientium conviva,
et qui diu silentio studebam, jocularia verba,
ne agnoscerer, proferebam? Cur demisso vultu
terram inspicis? Cur respondendo mecum verba
miscere dedignaris?
- MARIA.→
-
Proprii conscientia reatus confundor. Ideo nec
oculos ad cœlum levare, nec sermonem tecum
præsumo conserere.
- ABRAHAM.→
-
Noli diffidere, filia, noli desperare; sed emerge
de abysso desperationis et fige in Deo spem mentis.
- MARIA.→
-
Enormitas peccatorum prostravit me in desperationis
profundum.
-
ABRAHAM.→
-
Peccata quidem tua sunt gravia, fateor[279]; sed
superna pietas major est omni creatura. Unde
tristitias rumpe, datumque pœnitendi spatiolum
pigritando noli neglegere, quatinus superabundet
divina gratia ubi superabundavit facinorum abominatio.
- MARIA.→
-
Si ulla promerendæ spes suæ veniæ inesset, studium
pœnitendi minime deesset.
- ABRAHAM.→
-
Miserere meæ quam pro te subii lassitudinis, et
depone perniciosam desperationem, quam omnibus
commissis non nescimus esse graviorem. Qui
enim peccantibus Deum misereri velle desperat,
inremediabiliter peccat, quia sicut scintilla silicis
pelagus nequit inflammare, ita nostrorum acerbitas
peccaminum divinæ dulcedinem benignitatis
non valet immutare.
- MARIA.→
-
Non enim supernæ magnificentiam pietatis nego,
sed proprii enormitatem sceleris considerando, ad
dignæ satisfactionem[280] pœnitentiæ vereor non
sufficere.
- ABRAHAM.→
-
In me sit iniquitas tua; tantummodo revertere
ad locum unde existi, et ini secundo conversationem,
quam deseruisti.
- MARIA.→
-
In nullo umquam tui renitor votis, sed quæ jubes
obtemperanter amplector[281].
- ABRAHAM.→
-
Nunc fateor te vere meam[282] quam nutrivi
filiam, nunc censeo te præ omnibus fore diligendam.
- MARIA.→
-
Aliquantulum auri vestiumque possideo, quod
tua de his auctoritas decreverit expecto.
- ABRAHAM.→
-
Quæ acquisivisti peccando cum ipsis peccatis
sunt abjicienda.
- MARIA.→
-
Rebar pauperibus eroganda, seu sacris esse altaribus
offerenda.
- ABRAHAM.→
-
Non satis acceptabile munus Deo esse comprobatur,
quod criminibus adquiritur.
- MARIA.→
-
Nulla super his ultra sollicitudine fatigar.
- ABRAHAM.→
-
Matuta nitescit, lucescit, abeamus.
- MARIA.→
-
Tuum est, pater amande, ut ad instar boni
pastoris præcedas repertam ovem, et ego paribus
incedens vestigiis subsequor præcedentem.
- ABRAHAM.→
-
Haud ita; sed ego pedibus incedam, te autem
equo superponam, ne itineris asperitas secet teneras
plantas.
- MARIA.→
-
O, quem te memorem, quam tibi gratiarum
impendam recompensationem, qui me indignam
miseratione non terrore cogis, sed miti condescensione
ad pœnitentiam hortaris?
- ABRAHAM.→
-
Nihil aliud a te expeto, nisi ut reliquum vitæ
inhærendo insistas Dei obsequio.
- MARIA.→
-
Spontanea mente inhæream, pro viribus insistam
et, si facultas desit posse, numquam tamen
deerit velle.
- ABRAHAM.→
-
Convenit ut, quo studio deserviebas vanitati, famuleris
divinæ voluntati.
- MARIA.→
-
Fiat, precor, tuis meritis, ut in me perficiatur
voluntas Divinitatis.
- ABRAHAM.→
-
Maturemus reditum.
- MARIA.→
-
Maturemus; nam me tædet morarum.