89. Jam ad rēs convehendās trahulam dēcernō parāre : nam reī fabrīlis nōn eram imperītus. Hanc profectō artem in Brazīliā magnopere exercēbam, cum propter variōs ūsūs, tum quia ipse mē animus excitābat. Fabrīlis nempe opera valdē fuit necessāria nōbīs, nec servīs nigrītīs satis bene cognita. Faber noster lignārius, bonus ille quidem vir, malleō fortiter feriēbat, serrā patienter labōrābat : sed accūrātē mētīrī, coartāre commissūrās, immō, rēctam līneam dūcere, vix calluit ; nēdum dēsignāre opus. Sī novam quandam casam vel officīnam struere oportēbat, praepropera ejus industria absurdissimīque errōrēs angēbant mē. Itaque hunc dum parō docēre, ipse artem discō. Mathēmaticā meā scientiā quālīcumque adjūtus, poteram sānē plūra animō mōlīrī, in chartā dēscrībere, cōnstituere, computāre. Mox ipsīs ferrāmentīs manū prehēnsīs, dēlīneābam, dissecābam, runcīnābam ; nihil quod lignāriī fabrī est, intentātum relinquō. 90. Jamque, ut dīcēbam, ad cōnfingendam trahulam* mē convertō, quae et per harēnās et super leviōrem rūpium superficiem facile currat. Dōliō quōdam ligneō, quod perfrāctum erat, dētrahō circulōs ferreōs. Hōs, velut calceōs, trabibus duōbus brevibus paribusque, lēniter curvātīs, subjiciō. Suprā, simplicissimum cōnstituō currum, in quō vehātur onus vīribus meīs tractū nōn nimium. Restim addō, atque fīnītum est opus. Quoniam in recessū aestūs continuus erat harēnae margō ā praesaepī meō ūsque ad portum, hāc viā, quaecumque vellem, in animō erat trahere : nec jam manibus umerīsve portābam. Posteā domum ipsam cūrātius dīgerō atque excolō.
91. Conclāvia vērō habuī nūlla ; plūra quidem saepta, siquidem ūnaquaeque caverna, seu locus camerātus, erat prō saeptō. Prīncipāle saeptum ⸤meum ipsīus⸥ erat cubiculum, dē cujus mūnīmentīs erit dīcendum : dein penāria, prō cibō quālīcumque : tertium, culīna ; tum, fūmārium ; deinceps armāmentārium sīve fabrica ; sextum erat mūsēum. In mūsēō librōs, hōrologia, astrologicam supellēctilem, lībram trutināriam, māteriam omnem scrīptōriam repōnō, cum sellā ⸤ē tribus quās habēbam⸥ optimā. Hārum rērum aliquot cum pecūniā in cistīs erant : mēnsam posteā cōnfēcī. Septimum saeptum continēre dēbēbat ignis māteriem ; lignārium appellābam. Octāvum prō frūctuāriō cēdēbat. Novum prō haedī stabulō dēstinābam. Decimum ac remōtissimum nitrātī erat pulveris repositōrium. 92. Cubiculum autem tāle fuit. Angustā ac celsā fenestrā intrābātur, cujus līmen quīnque pedēs ab externō solō, duōs ab internō aestimāverim. Alteram intus habēbat fenestram, per quam aura flābat salūbris : hanc tamen, prae multā meā cautiōne, trānsennā prōtēxī. Dē vallandā externā fenestrā cōgitāveram ; sed arboreum meum opus imitārī, in saxō nimis difficile vidēbātur. Plūrēs portārum fōrmās cōnsīderō, mox rejiciō. Puteum potius volō sub fenestrā fodere, quem ipse scālīs trānseam, dein scālās intus ad mē retraham. 93. Nāvālēs scālae merī erant gradūs ligneī, firmiter cōnstrictī fūnibus, quī pondus hominis tūtō sustentābant. In nāvis latere septem amplius dēpendēbant pedēs. Latera nunc hīs adjungō lignea, tantummodo ut rigōrem, nōn ut rōbur addam ; nam fūnium rōbur sufficiēbat ; sed quia flexilēs erant, id hīc erat incommodum. Scālae sīc refectae octo pedum habēbant longitūdinem. 94. Deinde ligōnēs recognōscō cūnctōs, et marrās bifurcās trifidāsque, sī quid hōrum possit cunīculāriae* hastae vicem gerere ; solum enim calcārium rōbustō egēbat ferrāmentō. Tālia invēnī īnstrūmenta, quōrum ope puteum, brevem sānē, dēfōdī sub ipsā fenestrā, duo tantum pedēs altum, sed quattuor amplius ā rūpe exstantem. Vecte ferreō, quamquam nōn acūtō, graviōra saxa āmōlītus sum, postquam initia penetrandī factū sunt. Tum hōc puteō adeō prōtēctus vidēbar, ut nē ā pardō quidem foret metuendum. 95. Illud enim mē cōnfirmābat, quod fēlēs ferae quae nōn ⸤nāribus cōnfīsae⸥ vēnantur, numquam possent conjectāre, quid in meō cubiculō dormīret. Ego vērō interdum serpentēs quoque formīdābam : sed numquam nē ūnum quidem anguem, magnum parvumve, meā in īnsulā vīdī ; quae, velut Hibernia, sānctī Patriciī benedictiōne vidēbātur fruī. Stelliōnēs* erant in cavernīs, quōs fovēbam, quia muscās īnsectāsque comedunt : et sānē facile mānsuēscēbant. 96. Sī ligōnibus rēs nōn cessisset, fodīnam parātus eram nitrātō pulvere displōdere. Praetermīsī nārrāre, mē, postquam dōlium pulveris nitrātī ⸤aquā marīnā corruptī⸥ dēportāvī, intus crustam invēnisse dūram, intrā quam pulvis siccus erat et plānē incolumis. Crustam malleō comminūtam reservāvī, et prō experīmentō, vel lūsūs causā, aliquotiēs in pyrotechnicam adhibueram, diffīsus posse in aliquam ūtilitātem convertī. Posteā crēdēbam rūdera haec nitrāta ad fodīnās displōdendās esse accommodāta : igitur asservāvī, sī forte ūsus venīret. 97. Pulvere nitrātō eram profectō assuētissimus, dē quā rē libet amplius explicāre lēctōrī. Etenim dum dēgēbam in Brazīliā, maximō studiō ⸤missilis plumbī dīrigendī perītiam⸥ colēbam. Nec sānē umquam hujus exercitātiōnis fueram aliēnus ; sed neque patriam circā urbem, neque super marī opportūnitātēs eam excolendī reppereram. Attamen in Brazīliā, rūre apertō, ingentibus silvīs, ubi prōdigiōsa īnsectārum vīs ⸤mīrificam avium quoque cōpiam⸥ in aeternum praestat, sī quis sub sōle potest esse agilis, ad avēs vēnandās ipsō agrō attrahitur. Prīmō habēbam ignipultam quandam ā dominō meō Maurūsiō dēreptam ; mox meliōrēs quaesīvī, imprīmīs ex Lūsitāniā. Posteā Helvēticī cujusdam virī, quī Rōmae mercēnāriōrum mīlitum praefectus fuerat, ignipultās duās vel optimās forte potuī emere, ūnam duōrum tubōrum ; quās quidem hujus fīlius, post patris mortem illātenus ēvagātus, inter aliās rēs vēndidit. Equidem ad tēla illa probanda in scopum aliquandō collīneābam : sed quia valdē incertus erat ā longinquō jactus, plūrēs ac minōrēs ūnō in tubō cōnferciēbam glandēs, quae, per āera dispersae, lātius ferīrent. Furcā item bitubam illam sustentābam, propter certiōrem ictum. Et quoniam grandiōrēs illīc abundābant ālitēs, ut vulturius, ut ferus olor, ut gruēs atque ardeae nostrīs dīversae,—nec deest strūthiō quīdam—hōs quoque pilulīs olōrīnīs petēbam, jaculandīque omnīnō perītissimus ēvāsī. Prō caecitātem hominum ! quippe nesciēbam quantum in sōlitāriā īnsulā haec mihi ars esset prōfutūra.
98. Simul ac cubiculum satis firmāveram, voluī illūc commigrāre, cūnctīs cum animālibus meīs. Haedus paululum clauda erat, id quod nōn dolēbam : tantō minus erat mē effugitūra. At vērō trēs jam mihi erant haedī, dē quō nārrandum erit. Cēterum falcātō gladiō ⸤quidquid idōneum vidēbātur herbārum aut frondium⸥ dēmetēbam et convehēbam ad cavernās : multum sānē ⸤sōlī expositum siccātumque⸥ recondidī. Haedōs omnēs suō in stabulō composuī.
99. Dē novīs haedīs incipit nārrātiuncula. Trahulā jam meā adjūtus, cupīdinem admīseram vēnandī iterum, nē canī fēlibusque carō dēforet. Trahulam per clīvōs clēmentiōrēs sūrsum trāxī super mollī brevīque herbā, ignipultam in trahulā habēns. Canem nōn potuī retinēre, quīn lepusculōs vēnārētur : is prōrsus ēvānuit. Ego ut prīmum in scopulōsum dēvēnī iter, trahulam omittō, inter saxa serpō. Ēmergēns capram cōnspicor cum haedīs ad stāgnum herbōsō in prātulō. Nōn mē fūgērunt, neque dēmōnstrābant metum. Dēcerpō grāmina, accēdō propius et porrigō. Haedī accurrunt, libenterque rōdunt. Ego cornua eōrum resticulīs cingō, et laqueīs bracchiō meō annectō. Iterum iterumque dēcerpō grāmen, studeōque mānsuēfacere. Accurrit māter capra, grandis et rōbusta ; haec quoque ē manū meā comēdit. Paenitēbat mē, quod voluissem tam cicurem animantem occīdere ; nunc rōbustiōre eam annectō reste. Sed ut prīmum vī sē tractam sentit, violenter retortō capite manū sē meā abripit, et priusquam mē possim recolligere, cum reste effugit. Exiguō temporis intervallō convertitur. Haedōs mēcum videt, et dīrēctō cursū ⸤summō cum furōre⸥ mē petit. Magnum equidem sēnsī esse perīculum, nam et cornū incurrentis et ipse impetus lētālis esse poterat. Coāctus mē tuērī, dēmittor in dextrum genū, nē dēerrem, ignipultam cōnstantissimē dīrigēns. Vix quīndecim distābat pedēs, atque ego ignem ēmittō. Quamquam capite et collō trānsverberāta, plūrēs gressūs illō impetū ēvecta est, titubānsque ad dextram meam prōcubuit ēmortua. 100. Obstupēscēbam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere, haedōs attinēre : nec longa erat ad praesaepe via, per ardua dēscendentī. Grāmina etiam atque etiam dēcerpsī recondidīque in sacculum ; et sīquandō male sequerentur haedī, grāmen ante ōra ostentāns, alliciēbam. Hōc modō incolumēs dēdūxī, gaudēns praesertim quod mās et fēmina erant. Paxillīs celeriter prope claudam haedum advenās dēpangō, suggerō grāmina ; tum festīnō, mātrem reportātūrus. Regressus, trahulam coāctus sum per asperiōra loca, ut possem, subdūcere, dum mortuam assequor, quam aegrē in trahulam compōnō ; dein satis labōriōsē hanc cum ignipultā per saxōsa loca dēdūcō, mox facilius super clīvīs herbōsīs. Illam, ut priōrem, dēmergere in pēlvī sīve piscīnā volēbam, sed spurcam crēdidī : quārē nīl melius nōveram, quam ut in praesēns rāmīs frondōsīs corpus operīrem : etenim ligō et pāla nōn erant in prōmptū. 101. Jam dē ferārum audentiā reputāns, intellegō hominēs hāc in īnsulā esse ignōtōs. Id multum mē sōlātur ; nam quantumvīs sōlitūdinem dētrectābam, barbarōs saevōsque hominēs formīdābam longē amplius. Porrō sī leporēs avēsque, aequē ac caprī, hominis metū vacant, sī nunc haec animālia facile mānsuēfīant, stultē absterrērī opīnor. Itaque magis magisque pulverī nitrātō parcendum dēcernō, et, quidquid ferārum posset, mānsuēfaciendum.
102. Etiam congerēbam pābulum. Multās dēportābam siliquās zēā plēnās, et dioscōreās aliāsque rādīcēs ; item cēpa, bulbōs, condīmenta. Caprae secundae carnem partim siccāveram fūmō, partim sale condīveram, nec jam dē cibō eram sollicitus. Duās viās ē cavernīs ad summam rūpem ligōne ac vecte tūtius jam mūniō ; ūnam, quā prīmō illō māne, prōspectā scaphā, per praecipitia atque algās dēgressus sum ; alteram ex portū praeter nāvāle meum. In difficiliōre locō ⸤stīpitēs duo firmiter dēfossōs⸥ fūne cōnectō, quō audācius sēcūriusque dēscendam ; tum gradibus incīsīs, opus perficiō.
103. In reportandā caprā, trahulae mē quōdammodo paenitēbat. In harēnīs quidem bene currēbat, item per saxa lēvia grāmine vestīta ; sed in ferācī humō super spissīs variīsque herbīs, inter admixtōs fruticēs, trahere quam portāre difficilius fore sentiō : ad dioscōreās, ad zēam, ad citrōs aliōsque frūctūs convehendōs pērās sacculōsque meōsque umerōs antepōnī oportēre trahulae, nisi meliōrem poterō mūnīre viam : id quod mē male habet. Igitur ūniversam vīcīniam explōrāre cupiō.—Dīxī mē ab excelsō quōdam colle prōspectāsse. Hōc colle īnferior alter, quī cavernās meās ferē ex adversō dēspiciēbat, lītoris aspectum superiōrī adēmerat. Cum, ascēnsā rūpe, in īnferiōrī colle astō (quem Speculam meam nōmināvī) admīrāns gaudēnsque propiōrem lītoris ōram contemplor. Ad dextram, id est, ad occidentem, flūminis videō ōstium, deinde portum meum, tum in fronte prōmunturium modicum.[G] Contrā autem ad sinistram, id est, ad orientem, inter humilēs rūpēs ac mare, acclīvis plānitiēs arboribus prōcērīs mīrē luxuriābat, palmīs praesertim. Suprā, pōne rūpēs, palūs quaedam seu lacus angustus extenditur : rūrsus super hōc novus atque excelsior rūpium ac saxōrum ōrdō, unde pluviās crēdō in palūdem colligī. In ōrā palūdis viridissimās advertō herbās, plūrimāsque avēs aquātilēs. 104. Sed ego ad interiōra mē convertō. Ab excelsiōre illō colle arborēs quāsdam in cavō locō vīderam, nōn multās illās quidem. Jam explōrāns perspiciō omnia praeter summās arborēs abscondita mihi tunc fuisse, interjectō quōdam īnferiōre grūmō. Clīvus ille montis quasi pēlvī erat ingente excavātus, in quam multum aquārum ex scopulōsā illā regiōne cōnfluit. Hae, grāminibus sustentātae, perpetuum sufficiēbant rīvum, quī in flūmen, nōn longē ā praesaepī meō, dēcurrēbat. Inde fuerat mihi prīmus ille dulcis aquae haustus. Hāc in pēlvī (nam proprium hujus fōrmae nōmen nesciō :—convallis nōn erat) cōnsistēbant arborēs plūrimae, Eurōpaeārum aspectum praeferentēs. Amplius posteā perscrūtātus, repperī hās nōn esse nostrātium ad īnstar, tamen frūctuī lignōque ūtilēs. Hunc locum appellō Saltum meum. 105. Hinc poteram ligna dēvehere, sīve ad fabrīlēs ūsūs sīve ignis grātiā, multō facilius quam ā flūminis convalle. Quippe grandis rāmus vel ipse arboris truncus, tractus seu humī dēvolūtus, ad rūpem erat facile dēscēnsūrus. Sīc posteā saepius rem gessī. Minōra ligna, quae ignī dēbēbant īnservīre, ex summā rūpe praecipitābam. Sed propter graviōra, quae diffringī nōlēbam, rōbustam dēlēgī arborem, ipsum ad marginem, unde magis praeceps erat rūpēs. Cursuī tum dēvolventis lignī, fūne circā hujus stīpitem contortō, moderor ac temperō, dōnec ad fundum pervenit. Sed haec post aliquot mēnsēs.
106. Quō melius intellegat lēctor meārum rērum statum, dē sitū īnsulae et varietāte tempestātum quaedam sunt dīcenda. Īnsulae lātitūdinem (quod Geōgraphī appellant) satis compertam habeō : poteram sānē in stēllā Polārī observandā errāre, sed nōn multum : gradūs, crēdō, habēbat duodecim (12°) ab aequinoctiālī circulō, Septentriōnēs versus. Dē longitūdine nihil prō certō cōnfirmāre ausim : arbitror tamen atque autumō eandem esse atque īnsulae quam Portum Opulentum (Porto Rico) appellant Hispānī. Nostrīs vērō in chartīs nihil omnīnō hīc dēnotābātur : porrō quaenam sit meae īnsulae longitūdō geōgraphica, minimē nunc rēfert. Propter tempestātum nōtitiam satis est tenēre, bis in annō sōlem super verticem īnsurgere, ultimō ferē Aprīlis diē, sextōque ferē Sextīlis. Intrā hōs continuātur aestās, quae tamen imbribus satis violentīs dīviditur. Imber cottīdiānus ac modicus ferē ad fīnem Jūniī mēnsis cadit, sed ipsō in fīne est sānē immodicus. Post hoc siccitās et calor subsequitur. Maximōs autem calōrēs in tertiā ferē parte hujus aestātis pōnō ; vel, sī ad amussim dēnotandum est, trīgintā sex diēs ab Īdibus Quīntīlibus perdūrat aestuōsum tempus. Hōs intrā diēs rārior est pluvia. Quiēscit ventus trīduum vel quatriduum ; tum vespertīnus turbō sānē violentus, attamen grātissimus, āera recreat. Hic rērum ōrdō fervōribus moderātur, longō mēnse amplius. Tandem summa aestās disturbātur et quasi convellitur horrendīs et pervicācissimīs turbinibus, sēriōrī in parte Sextīlis. Hinc procellōsum illud mare, quod nostram abripuit nāvem. In Februāriō item mēnse dēbent exspectārī procellae ; sed neque hārum tempus praefīnīrī potest neque violentiā comparēs sunt aestīvīs. In tempestāte procellōsā abundant fulgura, post quae frīgus ossa penetrat. Sed haec frīgora sī excipiās, jūcundissima est āeris temperiēs. Pluvia ut plūrimum cadit tenuis ac dulcissima trēs vel quattuor hōrās ūnōquōque māne per plūrēs annī mēnsēs. Nisi per tonitrua, veste ad dēfendendum frīgus nōn opus est, sed contrā sōlem vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plūrēs per diēs mīrum frīgus incutit, sed semper citrā gelū. Nec calōrēs conqueror. Lūsitānum vel Anglum hominem equidem crēdō, sī neque tēmētum imbibat et carne parcissimē vēscātur, (id ipsum apud Maurōs didicī,) tōtum per annum posse labōrāre salūbriter, modo per maximōs fervōrēs prūdentiam adhibeat. In hieme certē (id est, dum sōl ā merīdiē stat) sī nimium exuāris vestīmentōrum onus, ipsīs in Angliā Anglīs ad labōrem pār eris. Spīrante Caurō post fulgura, lacernā, ac spissā quidem, carēre neutiquam potuī : ignem aliquotiēs fovēbam, sed rārō.
107. Ego autem quōdam diē cum pluvia mātūrē dēstiterat, cymbam ingredior rēmigōque nōn sine timōre circum illud prōmunturium quod caeruleam terminat rūpem. Plūrimās palmās videō, quās crēdidī ejus esse pretiōsissimī generis, quod vulgō Nux Cocus appellātur. Multae aliae arborēs fruticēsque mihi ignōtī illīc stābant, sed ipse lītoris acervus Portum meum referēbat. Tantum omnia hīc ampliōra atque ūberiōra. Dē algā saepius memorāvī. Aliud nōmen nōn succurrit ; etenim nostrātibus virīs rēs ipsa ignōta est. Hīc dēnotō, algās illās, ut plūrimum, nōn marīnās fuisse, sed maritimās, ultrā summum aestūs terminum. Hī rēptantēs erant fruticēs, dīversī generis ; hibiscōs, acanthōs, conjectūrā dīxerim. Sānē erant pulcherrimī, pūrīs distīnctī foliōrum ac flōrum colōribus. 108. Dēambulō in lītore, cocōs admīror : multum cōgitō ac vēscor spē. Subitō meminī rēmōs vel optimōs ē cocī truncō fierī, scaphamque meam rēmīs carēre. Secūrim mēcum habuī. Ūnam ē minimīs cocīs statim exscindō atque obtruncō. Caput hujus in cymbam congerō, ipsam dēstinō fūne trahendam. Sed cum volō redīre, aestūs recessus mē impedit : nam circā prōmunturium, ubi fuerat mare, nunc saxa longius excurrēbant, quae metuō circumīre, nē in prōfluentem aliquam marīnam implicer. Tandem super saxīs ingrediēns, flexuōsum reperiō iter aquae, in quō cymba natāre possit. Hanc trahō, saxīs ipse īnsiliēns. Posteā truncum illum super umerīs asportō per eandem viam ; mox, cymbam ingressus, mē atque mea omnia domum laetus reportō.
109. Pluvia quotiēs caderet, intus mē abdidī, et in excolendā domō satis habuī operis. Armāmentārium meum praesertim cum exsultātiōne cordis aspiciēbam. Arma igniāria cūncta, rīte ēmundāta, perfricāta oleō, hāmīs ad mūrōs suspendī. Mēnsam fabrīlem suō in locō cōnstituī ; jūxtā hanc, repositōrium fabrīle : in angulō, ferrāmenta agrestia. Cottīdiē suum quidque in locum sevērissimē repōnō, experientiā doctus sīc facillimē quidque invenīrī, ubi festīnātō opus est. 110. Porrō in penāriā ac culīnā multa ōrdināvī. Scālās quās ad cubiculum intrandum adhibēbam, compāgī cuidam ligneae per hāmōs ānulōsque sīc annexuī, ut, super hīs astāns, carnem suprā ⸤procul fēlibus suspēnsam⸥ possem attingere ; possem quoque disjungere scālās, quotiēs vellem. Quandō mēmet objūrgō propter nimiam carnis cupīdinem, respondeō, mē ipsīs fēlibus cōnsulere, nē suum ipsae cibātum dēperdant. In penāriam cellam dōlia item atque arcās plūrēs collocāvī : aliās quidem in frūctuāriō meō. Cēterum prō culīnā sūmpseram ejusmodī cavernam, cujus in angulō erat quasi focus nātūrālis. Rīmam quandam vīdī, per quam fūmus exīre poterat : hanc ferreō vecte ampliō. Porrō forāmen majus effodiō suprā, nē fūmus per culīnam vagārētur. Exībat autem in alteram minōrem cavernam, quam prō fūmāriō dēstinābam. Hīc carnem suspendō, sīquam indūrātam velim. Tum fūmus, hōc modō diffūsus, minus erat mē prōditūrus : nam velut nebula in rūpe poterat vidērī. In lignāriō autem meō, quidquid lignī ex nāve dēportāveram, et quidquid māteriem ignis habēbat, illud omne repōnēbam. Vēla quoque hūc dēposuī, sed parum contentus locō.
111. Dē corpore cūrandō quaedam sī nārrem, ignōscet lēctor. Quae sequuntur, plūrēs ad mēnsēs, immō annōs, pertinent. Dīxī mē sub aquā marīnā, post tertium in īnsulā diem, vestēs immundās lapillīs oppressisse. Posteā reputābam,—sī vel sāpōnem* habērem, operae nōn fore pretium hās nostrō mōre in splendōrem recolere. Spurcitiem vestīmentōrum nōn ē colōre cōnsistere, ātra essent an candida, sed ē cutis excrēmentō, quod quidem salsā maris aquā optimē āmovērētur : manibus autem ac sāpōne fricātās, dēterī vestēs. Quāpropter hās ipsās, sōle siccātās, iterum posteā induēbar. Deinde etiam simpliciōrem excōgitāvī viam.—Postquam expertus sum, vespertīna natātiō quantum reficeret corpus, dēcernō, sub sōlis occāsum ūnōquōque vespere, ipsā in tunicā,* cum fēminālibus linteīs ac tībiālibus*[H] (id est, tegumentīs crūrum gossypīnīs) dēnatāre in portū meō. Ēgressus aquā, exuor vestīmenta, contorqueō manibus, suspendō, alia induor. Illa altera māne sicca inveniō. Itaque recente semper vestītū pernoctor. Sānē per summās pluviās aegerrimē siccābantur rēs : tālī in tempestāte madidās vestēs in culīnā suspendēbam.
112. Praetereā, cutī fricandae dō operam, neque caesariem prōrsus neglegō. Sciēbam enim, inter barbarōs, sī qua sit gēns sānitāte, prōcēritāte, decōre corporis īnsignis, hanc praesertim cutī cūrandae semper dedī ; sīn autem mē illuviēī permīserō, in nūllam nōn spurcitiem posse dēlābī. Equidem ē nāve meās habēbam mappās atque mantēlia cum sūdāriīs. Mappae dētergendae corporī nimium lēvēs erant ; mox in calōribus hās adhibuī ad genās prōtegendās, Arabum Scēnītārum mōre. Mantēlia, ut quae villōsa maximē, dum dūrābant, prae cēterīs approbābam.—In capillōrum supellēctile nihil egomet habueram, praeter ūnum pectinem atque ūnam scōpulam sētōsam : sed totidem, quae magistrī nāvis erant, āvēxī, plūrēsque nautārum pectinēs. Nautīs scōpulae nūllae erant. Scōpulās equidem magnī aestimābam ; nam diffīsus sum posse reparārī. Barbae, ipsā in nāve, semper prōmittēbantur ; nec in meā īnsulā mē rādēbam, quamquam habērem novāculās ; sed forfice identidem tondēbam leviter aut capillōs aut barbam.
113. In tempestāte procellōsā, praesertim post fulgura, propter frīgus Caurī, quotiēs dēsisterem ab opere, lacernam induēbar, nec spernēbam ignis sōlācium. Sed tum maximē poteram labōrāre. Nova grāmina aut rādīcēs aut viridem zēam, optimā caule meliōrem, aut ligna reportābam ; porrō utrumque trāmitem quō in summam rūpem ēvādēbam, comparābam in melius. Quippe rubram super rūpem spērābam fore ut trahula tandem subīret. Quōdam diē imber superveniēns īnfulam capitis meam hūmōre saturāvit, et, tergō profūsē madidō, caurus ventus ācerrimum mihi frīgoris sēnsum incussit. Domum cucurrī magis quam incessī, mūtātīsque vestīmentīs dēlīberābam. Sērica mea umbella ē nāve in prōmptū erat ; sed ubi manūs esse dēbērent līberae, hāc ūtī nōn possem. Inter pluviās nimium sēnsī sōlis fervōrem, nec īnfulā potuī carēre. Hīc omnia nārrābō quae excōgitāvī, quamquam plūrēs per mēnsēs.
114. Caprārum pellēs servāveram. Sānē mollēs erant et dēlicātae. Hārum laciniās duās commodā magnitūdine abscīdī, quae prō cucullō forent. Jūnxī suprā, ā fronte ūsque ad occiput ; inde per cervīcēs dēfluere permīsī. Ipsā in dorsī spīnā duplicēs cadēbant, contrā pluviās sōlemve umbrāculum. Caput atque adeō īnfulam comprehendēbant artē. Quoniam fēmineae quās habēbam acūs tenuēs nimis erant fragilēsque, idcircō sarcināriās adhibēbam acūs* cum tenuissimīs fūniculīs : hīs satis bene cōnsuēbam. Sed depsere volō internam cutem, quod quidem artificium parum cognōveram. Ego autem cinchōnam aquā dēcoxī lentō igne, ut aquae remanēret quam minimum, quam maxima autem foret ejus potentia. Mox īnfūdī in ferreum artillātōris ferculum ; superpōnō pellem, ut interior pars imbibat cinchōnam. Post bīduum, longulō ac lēvī lapide, quem prō magide*[I] aestimābam, oleum pice imbūtum imprimō atque īnfricō in pellem : jamque prō depstā accipiēbam.
115. Etiam summīs in calōribus vix sufficiēbat tunica,[J] nam contrā īnsectās tībiālibus[K] erat opus. Sed dorsī quoque tegumentō carēre nēquāquam conveniēbat ; id quod probē sciunt Lūsitānī. Atque erat mihi sagulum Lūsitānum vel optimum, nisi quod propter nigrum calōrem radiōs sōlis imbiberet : quārē aut albīs testīs marīnīs aut spīnīs fortasse hystriceīs vellem sānē dorsum obtexere. Jam, quotiēs umerīs quidpiam portandum erat saltem asperum ac grave, suffarcināmentum dēsīderābam, nē excoriārentur ossa. Intellēxī spissā tegete esse opus, quae umerōs, sī onus portārem, dēfenderet ; porrō sōlem pluviamve repelleret, nec imbiberet calōrem. 116. Tāle tegumentum dēmum contexuī, postquam juncōs cannāsque īnsulae paulō melius cognitōs habērem ; neque ūllō vestīmentō superbīvī magis. Contrā calōrēs superficiem tegetis madefaciēbam ; inde frīgus grātissimum mē recreābat. Item mappās ac lintea ⸤quantum possem⸥ reservāns, rōscidīs foliīs callidē obvolūtīs amicior caput, ūnāque dēligō fasciā sīve taeniā. Quotiēs ex labōribus ac calōre requiēscerem in umbrā, poteram, dētractā īnfulā, crīnēs madefacere : tum vērō assūmēbam cingulum, nē in vīscera admitterem frīgus. Sīc caput frīgidulum erat, corpus tepidum.
117. Scapham autem, mēnse Decembrī nōndum fīnītō, gestiō īnstruere. Cocī truncum, quem dēportāveram, cortice exūtā, difficulter sānē secundum longitūdinem dissecāveram serrā, et in rēmōrum fōrmam magis magisque caedēbam. Etenim cymbae rēmī tamquam prō exemplāre prōstābant. Ad rēmigandam quidem scapham sex hominēs cum sex rēmīs adhibēbāmus, quattuor ad minimum. Ego, ūnus homō, duo ingentēs rēmōs mōliēns, nihil possem contrā flūctūs vel contrā prōfluentem maris facere : attamen restāgnante marī ac ventō, ūnus prope dēbilis rēmex aliquantum ūsuī foret. 118. Circā Kalendās Jānuāriās serēnissimā in tempestāte mālō vēlōque scapham īnstrūxī. Ancoram ejus cum ancorālī atque illā arcā, item tollēnōnis ferrāmenta, jamdūdum ex harēnīs recuperāveram. In portū saepius exercēbam tum vēla, tum rēmōs ; hōsque in melius figūrābam. Quōrsum haec, nesciēbam equidem : enimvērō nisi perquam lēnī aurā nōn audērem exitum ; sed in scaphā vidēbar quasi novam quandam tenēre vim, necnōn ipsam nāvigandī artem inānī amōre fovēbam. Mox operae, quam prius in scaphā nāvāveram, diffīsus, iterum carīnam sarcīvī. Ubicumque rīmās metuō, argillam pice oblitum firmissimē īnferciō, dōnec omnia vidērentur tūtissima.
119. At marīnās prōfluentēs, sī quae essent requiēscente ventō, volēbam propter scaphae salūtem cognōscere. Hās ut explōrārem, clēmentissimō sub ventō, ulterius ⸤merīdiem versus⸥ in cymbā prōcessī. Ecce autem, quandō duo amplius mīlia eram ā terrā, jugum montis longē altius quam excelsus ille collis ā quō ter, quater prōspexeram. Ab hōc monte terram opīnābar sēnsim dēsidēre ūsque ad hortōs meōs. Jam videō, sī īnsulam ac maria rēctē prōspectāre vellem, montem illum esse cōnscendendum ; idque meditor. Posteā recordor, mē ipsō ā colle eundem vīdisse montem, sed tantam esse ejus altitūdinem tunc nōn suspicātum. 120. Quamquam neque mītēs vellem ferās timōre meī implēre, neque prōdigere nitrātum pulverem, dēcernō tamen exercendam esse jaculandī artem, nē oblīvīscar, nēve ipsa arma rōbīgine corrumpantur. Versicolōrēs quidem avēs, quālēs ferē inveniēbam, vix mē fugiēbant ; sed aquāticae quaedam volucrēs, nostrīs nōn valdē dissimilēs, omnī āstūtiā ac metū ēvādēbant mē. Hās crēdidī advenās esse, assuētāsque hominibus : praecipuam eārum sēdem posteā cōnspicātus sum. Ego autem hās prō cibō et propter tēlī exercitātiōnem occīdō. Anatēs erant, ānserēs, olōrēs, plūmīs fōrmīsque nōn omnīnō nostrārum ad īnstar, porrō plūrium inter sē generum. Hās, ut plūrimum, plumbulīs in ōrā tantum maritimā petēbam, nē tēlī fragor cēterās terrēret ferās : canis autem, sīve in terram sīve in aquam dēciderent, ācerrimē eās reportābat. Sī prōtinus comedere nōn placēret, nec egērem quō canem pāscerem, in fūmāriō suspendēbam. Quippe fūmus et mātūrābat carnem et putrēdinem āvertēbat. Assae potius quam aquā coctae mihi placēbant ; sed carbōnem, Anglōrum mōre, altē exstruere nequīvī. Suprā ignem assāre necesse erat : quārē ālitem, membrātim concīsum, fīlīs ferreīs, tamquam verubus, trājectum, vīvās suprā prūnās ambūrēbam.
121. Eōdem ferē tempore columbās quāsdam facillimē nancīscor. Dum colle regredior obambulāns, ālārum strīdōrem audiō : mox conversus volātum quasi columbārum agnōscō. Hae avēs in cavum saxī locum sē recēpēre, quem oculīs facile notāvī, crēdidīque mē posse illūc ascendere. Postquam cūncta conjectandō ēmēnsus sum, virgam arboris ⸤abscissam prō signō⸥ terrae īnfīgō : tum domum redeō meditāns. Quantum possum celerrimē columbāriam cellam, perlevem illam quidem, compangō : hanc umerō portāns eundem locum repetō, post bīduum. Virga illa ēminēns fit index ; saxum ascendō, plūrēsque in cavīs inveniō nīdōs, quibus ōva nōndum inerant. Ūnum nīdum in columbāriam meam cellam trānsferō ; mox advolāvit columba, intrāvitque cellam nīdum repetēns. Id gaudeō, et relinquō cellam. Post plūrēs diēs reversus avem nīdō īnsidentem inveniō : quam ipsā cum cellā mōtū clēmentissimō reportō domum ; atque illa intrepida manēbat. Conjunx posteā subsecūtus est : ambōbus, ut poteram, cottīdiē dabam cibātum. Posteā turriculam cōnfēcī columbāriam, columnae innīxam, sēcūritātis ergō : nec pullōs volēbam mactāre, sed in spem ampliōris prōlis reservābam.
122. Cibī quidem satis superque mihi erant, sī modo convehere possem. Sed quō magis rūminor, labōrem dēportandōrum frūctuum horreō magis. Haedōs in praesaepe redūxeram, nē grāminibus quoque congerendīs dēfatīgārer ; tamen ⸤illā in convalle dēpressā⸥ oneribus gravābar, neque trahulam poteram adhibēre, propter novārum herbārum luxuriem. Dē tractōriīs jūmentīs paene dēspērāvī, vidēbarque in servitūtem labōriōsissimam dēvōtus ; sīn requiem captō, prōtinus mēns fīēbat miserior.
123. Accēdēbat quod calceāmentīs dēficiēbar. Nautae super nāve aut nūdīs pedibus aut tenuissimīs soleīs agēbant. Caligās ego et magister nāvis habēbāmus, sed ego magnitūdine pedum superābam. Porrō saepius ex necessitāte mare ingredientī, corium caligārum sē contrāxerat. Ego autem post trēs labōriōsōs diēs, pedibus aeger, nōlēbam exīre. Omnium rērum mē taedēbat. Nova lūna jam intrāverat. Axem ego quadrātam coepī incīdere, īnscrīptiōnem quasi sepulcrī dēsignāns. Tālis erat :
Rebilius Crūsō,
Anglōrum cīvis,
Maurōrum captīvus,
Brazīliēnsis colōnus,
Hīc naufragus sōlitārius,
Hominum miserrimus,
Quīntum jam mēnsem ēnecor.
Illud iterāvī ter quaterque, hominum miserrimus. At subitō vōcem quandam sēnsī, nōn auribus, sed corde : “ Tūne omnium miserrimus ? Tū, quī summā pāce frueris, in pulcherrimā ūberrimāque īnsulā, sānō validōque corpore ! At nē tē Deus Maurīs iterum praedam prōjiciat vel morbō feriat ! ” 124. Cohorruī. Tum reputābam : “ Anne hoc illud est, quod vātēs sacrī summā in sōlitūdine afflātum Deī quaerēbant ? Numne igitur mē quoque intrat ille afflātus ? ” Mīrē profectō agitābar. Dein mēmet increpuī : “ Ō fatue Rebilī, sānae nōn es mentis. Imāgināriā sapientiā vērāque dēlīrātiōne capiēris, sī dīvīnam crēdēs tē audīre vōcem. ” Prōtinus velut dēmortuus hominibus, vīvus necessāriē cōram Creātōre meō, mīrā quādam ac novā audentiā illum compellābam, et quasi vōtum concipiō. “ Ō Suprēme ! quisquis es (inquam), nimius tū es mihi : pavēscō fānāticam dēmentiam. Sed dulcem redde hominum aspectum ; tum prūdentius tē cognōverō, plēnius venerābor. ” Post haec tranquillior fīēbam : sed perīculōsa esse sēnsī intervalla industriae, nisi oblectātiōne aliquā sōlārer. Quārē pictam avem psittacum, sī possim, capere ac mānsuēfacere dēcernō, sī forte mēcum colloquātur. Dē macacō[L] cōgitāveram ; sed timuī hās bēstiās, nē malignō forent ingeniō : sānē aliōrum generum aliī sunt mōrēs : itaque hoc cōnsilium dēposuī.
125. Mox leporēs quoque volō capere. Quippe saepius captāveram, neque ars mea prōcesserat. Leporēs illī (seu rēctius cunīculī : ita crēdō : sed quia carō leporem potius referēbat, idcircō ex prīmā illā nocte leporēs semper appellāveram ;) attamen gallīnārum domesticārum mōre sē gerēbant. Quam proximē sinēbant mē adīre, tangere nōn sinēbant ; sed in cava terrae prōrumpentēs, inde mē intuēbantur. Laqueōs īnstrūxeram plūrēs, sed frūstrā : jam piscandō experiendum esse arbitror. Super nāve flagra aliquot rōbusta erant, quae (nam fatendum est) ad flagellandōs nigrītās comportābāmus, sī ratiō tulisset. Hōrum tria offenderam, āvēxīque propter lōrōrum ūsūs. Nunc ūnīus in fīne hāmum piscātōrium grandiōrem affīgō. 126. Virgam quoque praeparō tamquam piscātōriam, sed breviōrem, resticulā īnstrūctam : huic fasciculum tenerārum herbārum annectō. Trēs sacculōs super umerō portāns cum virgā flagrōque, leporum adeō locōs. Sinistrā fasciculum jactāns, ad lūdum alliciō. Post paulō lepus incipit, ut fēlium catulī, persequī fasciculī cursum ac grāmina ejus subinde rōdere. Flagrum ego dextrā tenēns, opportūnitātem reī gerendae opperior, subitōque prōjectō hāmō, super caudā leporem opprimō. Cōnfestim arreptum attineō, sacculōque immersum. Tantōs ille ciet strepitūs, ut cēterī accurrant mīrābundī ; dumque obstupēscunt, alterum verbere hāmī assequor. Animadvertō marem esse ac fēminam ; quārē satis habeō, laetusque dēvehō praedam. Sub rūpe ubi cava loca abundābant, crēdō nōn male habitātūrōs ; posteā ad mānsuēfaciendōs operam adhibuī.
126* Dē calceāmentīs pauca sunt explicanda. Quoniam labāscēbant omnium caligārum coria, sēnsī validiōre esse opus tegumentō pedum : idque juncīs ac lentā quādam cortice plicātīs concinnāvī. Ē juncīs, quōs ⸤dīversī generis plūrimōs⸥ in sōle siccāveram, eōs dēligō quī lentī simul et relūcentēs vidērentur : nam quidquid relūcēret, id caunārum mōre pluviās optimē rejectūrum crēdidī. Ex hīs plicāvī marsūpium, cujus fōrma erat pedis īnstar ā convexō ad calcem praecīsī. Dein ē corticibus, quās mācerāveram, lōra plicāvī, lāta minus duo digitōs. Veterum caligārum fundum vel soleam sub marsūpiō illō positum, dum pēs meus inerat, lōrīs illīs circumligāvī, nōdāvīque super tālō. Rudis sānē hic calceus erat, attamen aliquātenus certē pedem prōtēxit vulneribus. Nōn absurdum erit hīc dīcere, mē ipsā in Brazīliā contrā īnsectās saepe Persicōs gestāsse socculōs, ē tapēte factōs. Per hōs nōn possunt culicēs mordēre, sed spīnae sentēsque facile penetrant.
127. Circā Īdūs Jānuāriās ad montem explōrandum accingor. Lacernam capiō cibumque, sī forte pernoctārī opus sit. Mollissimōs induor calceōs : prōspeculum* annectō balteō. Assūmō canem. Sed ante exortum sōlem ēdūcō haedōs, et (quod mōris meī erat) commodō in locō paxillīs dēstinō. Tum ex convalle dextrōrsum surgēns jūxtā aquam dēsilientem pergō, saltum versus meum. Sed ascendō jugum, quō lātius prōspectem, saltumque subtus in laevā faciō. Modica erat acclīvitās, sed continua. Sub soleā mihi breve erat grāmen,—molle, frīgidulum, nōn impediēns. Quō magis īnsurgēbam, largior erat aura ac plēna vigōris. Facile līberēque incēdēbam. Dextrā, caprōrum videō scopulōs ac pāscua ; sed ad sinistram magnō flexū redeō, dein convallem flūminis nōtam attineō suprā, moxque hortōs meōs. Hōs simul ac praeterīveram, sinistrōrsum lēnī dēflexū contendēbam, incēpīque ipsum montem oblīquē ascendere. Jamque intellēxī, longē facilius hōc cursū ⸤quamvīs longō⸥ hortōs adīrī ; nam propter aurās montānās, siccius solum, breviōrēs herbās, nōn modo nōn dēfessus, immō recreātus sum itinere. Ubi aquula quaedam ā monte dēsilit, canis incipit lambere. Sīc monitus, cibīs commūnicātīs, vēscor bibōque. 128. Ut prīmum monte dē summō prōspexī, praegestiēns cūncta admīror. Valdē praeceps erat mōns occidentem ac Septentriōnēs versus, id est, ad mare. Ipsa aetheris clāritās extentusque Ōceanus pulcherrima erant. At ego propius circumspectō alterum in latus, unde clēmentissimē surgēbat tanta altitūdō, illam vallem lūstrātūrus in quā superne hortī erant meī. Penitus dēspicere nequīvī, sed per oppositōs clīvōs cursum ejus ūsque ad mare indāgō. Aestus tunc quam maximē recesserat ; laetus tamen animadvertō rīvum sē in mare effundentem, duōsque ⸤quasi hujus tribūtāriōs⸥ dē dīversīs rīpīs rīvulōs, quōrum utervīs scapham meam possit excipere. Per prōspeculum dispiciēns, facile vīdī palmās astāre praegrandēs ⸤ōstium rīvī versus⸥ et paene ad ōram maris. Postquam illāc satiāvī oculōs, conversus in aliam terrae regiōnem aspectō. Vasta hīc subjecta est silva ūsque ad ultimum īnsulae lītus. Dēclīvitās modica erat, nec continua : quīndecim mīlia silvae ad minimum haec aestimābam. Nē prōspeculī quidem ope ultimārum poteram arborum nātūram cognōscere, cēterum proximae ultimaeque valdē erant dissimilēs. Ad Aquilōnēs Juga Caprīna (sīc enim nōminābam) scaenam conclūdēbant, sed mare superēminēbat. 129. Haec dum commeditor, prōspectōque circumcircā, repente terram ē longinquō videor vidēre merīdiem versus. Dispiciō, anne sit nebula. Etiam atque etiam contemplor : dēmum agnōscō lātissimē porrēctam terram, valdē humilem, sed terram tamen. Prīmō mē spē illud ac gaudiō affēcit. Continentem Americae merīdiānam esse prōnūntiō : mox fateor, nihil id ad mē. Etenim tālis regiō sōlitūdō est vastior, foedior, immānior longē quam haec est īnsula. Fac abesse barbarōs hominēs panthērāsque ; at illīc sī forem, aut in lātissimā atque inhūmānā harēnā prōjicerer, aut (quod crēdō potius) in aggeribus silvōsīs maximī alicujus fluviī, inter palūdēs immēnsās atque īnsalūberrimōs vapōrēs. Sānē haec īnsula prae continente illā tamquam Paradīsus est. 130. Retorqueō oculōs meum versus rēgnum, contentus, laetiorque ; tum dīrēctā incipiō viā dēscendere, dōnec tōta mihi vallis patet. Mox hortōs meōs cōnsīderāns, fruticēs observō grossulāriīs*[M] nōn dissimilēs, quibus propiōrēs clīvī distīnctī sunt. Hōs versus dīrigō gradum. Magis magisque ūvidum inveniō hoc latus jugī, velut spongiam ; id quod rīvum perennem prōmittit, herbīs pluviālem aquam multōs per mēnsēs sustentantibus. Fruticēs autem illī in sicciōre stābant ōrā, quamquam prope ad ūmida. Vītēs recognōscō, et ūvās crēdō posse suā in tempestāte hinc dēferrī. Porrō crūda māla citrea colligō plūra līmōnāsque ad dēliciās bibendī.
131. Regredior paulātim dēscendēns, dōnec ad jūnctūram vallium pertingō. At ipsō in laevō vallis latere quasi viam nātūrālem caespite obductam cōnspicor, quae dēclīvitāte perquam modicā ⸤saltum versus meum⸥ dūcit. Per hanc libet dēgredī. Nusquam minus decem pedēs lāta erat. Suprā ad laevam, īnfrā ad dextram, clīvus satis arduus erat, herbīs multōrum generum abundāns, sed in fundō arboribus cōnsitus dēnsissimīs. Agnōvī prōtinus, facillimē posse in trahulā meā ex hortīs hāc viā frūctūs ad rūpēs super cavernīs dēvehī ; nam caespes erat brevis, dūrissimō in solō atque (ut arbitrābar) calcāriō ; jamque ūnō in cōnspectū prope tria mīlia viae hujus patēbant. Dēambulāns alacer, saltum tandem meum in laevā praetereō, mox dēsilientem illum rīvulum assequor, videōque nōn posse trahulam sine ponte hāc trānsīre. Sed tālem pontem nōn magnī esse operis jūdicō.
132. Praeclārum sānē vidēbātur hujus diēī iter. Laetus, atque idcircō līberālior, trīticō atque hordeō Eurōpaeō columbās largiter pāscō. Hās frūgēs ⸤in sacculīs conditās⸥ ē nāve asportāveram, sed parvī aestimābam ; nunc columbīs largior. Neque umquam sānē hās avēs neglēxī, sed inter famulōs reputāns, plūs minusve cibī impertiēbam. 133. In ūniversum aestimantī, trēs partēs ⸤nātūrā dīversās⸥ īnsula exhibēbat,—frūctiferam, sterilem, silvestrem. Sterilia ac sicca Caprīnum opīnor Jugum collēsque vel grūmōs inde porrēctōs ūsque ad portum meum : ultrā Jugum quidnam fuerit, nōndum vīderam. Spatiō longē minimō fortasse erat frūctifera ; sed ubi tantae silvae, ibi frūgēs aliquandō esse possent.
134. Equidem postquam sēnsī quantō cum labōre rādīcēs ēsculentās ē convalle umerīs portem, placuit cymbā dēvehere, sī cum aestū maris flūmen ascendere possem. Quōdam diē hōs propter ūsūs solitō mātūrius illātenus ascenderam, ubi quaedam humō nāscentia colligerem ; tum, nisi contrā aestum mē dēfatīgāre vellem, duās ferē hōrās erat cōnsedendum. Quārē cymbā trānsgressus flūmen, regiōnem ex Occīdente oppositam explōrō. Ōstium versus flūminis valdē praeceps erat rīpa, sed ubi aestus maris dēsinit, lēniōrem habēbat clīvum. Collis calcārius esse vidēbātur, alterī illī super cavernīs meīs simillimus. 135. Simul ac culmen attigī, mare versus omnia esse praecipitia intellegō. In brevibus herbīs prōstrātus, caput ultrā marginem rūpis prōtendō, ejusque rādīcēs subtus videō undīs etiamnum lavārī. Ulterius ad Septentriōnēs surgēbat mōns īnsulae ille altissimus, quam explōrāveram. Celeriter ea vīdī quae maximī erant, redeōque properus. 136. Vix attingō cymbam, atque trēs cōnspicor psittacōs in rāmīs cōnsedentēs. Flagrum arripiō (id erat in cymbā), item īlicō virgam dēcīdō. Concitātiōre flagrī verbere psittacum assequor, hāmōque dēprehendō. Rōstrum ejus metuēns, sarmentō oculōs meōs prōtegēbam. Ille autem subitō dolōre territus, prōrsus exuit fortitūdinem, neque valdē reluctābātur. Itaque sarmentō, quod in laevā tenēbam, caput ejus opprimō, mox pede inculcō sarmentum, expedītōque cultellō ūnam plūmam circumcīdō. Nē longus sim, fūniculō attentum dēvehō domum, asperiōre captūrā nihil gravius perpessum. Fūne pede dēligō, perticā ad īnsidendum datā. Facilius id vidēbātur, quam caveam ē cancellīs facere.
137. Ego autem captīvīs leporibus cōnsulēns, dōlium quoddam ē perfrāctīs trānsennā īnstrūxeram : hīc in cavō rūpis dēgēbant. Fīmus caprīnus, quem ē stabulō ēgererem, in sicciōre humō appositus, locōs praeparābat in quibus caespitēs herbāsque leporibus dīlēctās dēfoderem. Leporēs summā cūrā pāscō ac mānsuēfaciō.
138. Sed in nārrātiōne meā paulum nunc regredī opus est. Ut mē oblectārem, saepius librum sūmēbam ; aliās mathēmaticum illum, quī teneram cūram prīmī meī atque optimī patrōnī revocābat ; aliās geōgraphicum. Hinc quōdam diē dē Indīs ēdiscō, quam prūdenter ferōs elephantōs mānsuēfaciant. Equidem dē caprīs meīs ad trahulam jungendīs cōgitāveram, sed nōndum grandēs erant : hārum autem opperīrī aetātem, longum vidēbātur. Jam, hīs perlēctīs, crēdidī, posse caprum ferum pariter ac ferum elephantum ad quamlibet aptārī disciplīnam, cujus quidem ⸤ipsīus nātūra⸥ foret capāx : cūncta in eō vertī, ut feram in manū tenērēs. 139. Rē ponderātā, dēmum ēgressus sum, certus dēpugnandī. Duās succingor pistolās, quibus mē in extrēmīs prōtegam ; sed restibus laqueīsque sum frētus. Laqueīs duōbus tribulōs ferreōs, sī rēctē rem nōminō, validissimē annexueram. Tribulī autem tālī erant nātūrā, ut, hominis pede oppressī, trīna spīcula in solō dēfīgerent. In rēticula herbās comportābam eās quās maximē dēligēbant caprī. Canem domī cōnstringō, atque sīc armātus sēdēs petō caprīnās. Plūrēs ibi videō caprās atque haedōs ; mox caprum quendam grandem ac rōbustum contemplor, (vix minor erat quam bonus asinus) quī vīribus cōnfīsus seorsum agēbat. Hunc adeō, herbās suāvissimās porrigēns. 140. Ille autem neque territus neque īrātus, accēdit rōditque libenter. Herbās in humum prōjiciō, dumque pāscitur, laqueōs cum tribulīs super cornibus impōnō. Tribulum ūnum pede pressum humī īnfīgō ; dein, antequam sentiat, inculcō alterum quoque, et sub pede attineō. Prōtinus gnārus sē illigātum, in posteriōribus crūribus sē ērigit, sūrsum capite nītēns : ego autem tertiō laqueō pedēs ejus prīmōrēs involvō. In eō erat ut alterum extraheret tribulum, quandō artē cōnstrictīs prīmōribus pedibus, quōs in āere habēbat, ego asperrimē trūdēns dējiciō eum in latus. Cōnsīdō in armum, inculcāns cornū. Ille autem sīc dēpressō capite pedibusque correptīs, onus violentissimē dētrectābat, sed nequībat excutere. Ego nōn invītus sinō eum sē dēfatīgāre calcitrantem, sūbulamque*[N] grandem ac lōrum expediō. 141. Summā in tranquillitāte labrum ejus superius perfodiō, atque īnserō lōrum, quod ānulī īnstar concinnō, plūriēs nōdātum. Tribulīs novō in locō dēfīxīs, amplius paulō lībertātis pedibus ejus permittō, ut amplius sē dēfatīget frūstrā cōnītendō. Tandem dēfessus, sūdōre perfūsus, requiēscit. Herbīs in reticulum recollēctīs, surgō ; convellō tribulōs, appendōque cervīcī ejus ; tum labrō trahō lēniter. Is, dolōre gemēns, ērēxit sē, invītusque sequēbātur, pedibus etiamnum cōnstrictīs, sed nōn adductē. 142. Sīc quīnquāgintā forsitan passūs eum dēdūxī. Tum subitō reluctābātur ; sed dolōre labrī percitus, cornū mē feriēbat : id vērō facile caveō, lōrō subtrahēns ; simul, iterum adductō laqueō, praepediō crūra. Sānē ille tōtus contremīscere, praeteritōrum memor et posthāc mē sequitur oboedientissimē : quod simul atque animadvertō, porrigō herbās ante nārēs. Nōlēbat rōdere, sed odōrem libēns captābat ; jamque facile eum in saltum meum dēdūcō. Ibi arborī firmiter alligātum famē parō expugnāre. Porrō id nūllīus erat labōris ; etenim postquam haedōs jūxtā affīxeram, mixtā crūdēlitāte et clēmentiā mox plēnissimē est domitus.
143. Explōrātō, posse feram sīc subigī, post aliquot diēs capram pariter aggressus, hanc quoque vel facilius dēdūxī. Duo haedī grandēs ac paene adultae mātrem ad praesaepe volentēs secūtae sunt ; tum novā veterī admixtā catervā citō maerēre dēstitit. Itaque grex meus jam caprum habēbat ac capram, item trēs haedōs duāsque juvencās caprās. Ego vērō cūnctōs incipiō trahulā cōnsuēfacere. Difficile sānē est rēs gestās ōrdine statō nārrāre. Quippe perpetuō variābantur labōrēs meī, neque umquam ūnō quasi nīsū ūllum opus perfēcī, sed particulātim operābar, seu tempestāte caelī mōtus, seu phantasiā, vel subitō aliquid recordāns ; et sīquid parum bene valēre crēderem, reficiēbam in melius. Dē piscātiōne meā mox sum dictūrus. Sīc, inter labōrēs multōs et ōtiī paulum, praeteriēre mēnsēs.
144. Circā Kalendās Aprīlēs, ut crēdō, imber mātūtīnus (dē quō memorāvī) largior et almior cecidit. Mīrum inde vigōrem nacta sunt omnia quae gignit humus, mīramque ego ipse voluptātem percēpī. Exspatiandum dēcernō. Ad speculam meam (dē quā ante memorāvī) ēnīsus, prōgredior ut lītus ad Orientem amplius cognōscerem. Duo mīlia fortasse passūs prōcesseram, cum viam quandam Lūnātam videō (sī sīc licet appellāre), quae flexū continuō, acclīvitāte modicā, ab ōrā maris palmārum ferācī ad culmen hujusce regiōnis dūcēbat. Jam praeter ōram maritimam duo numerābam prōmunturia duōsque sinūs : nunc Tertium hunc appellō sinum. 145. Cēterīs in rēbus prīmō nihil novī exhibēbātur, nisi quod harēnae extendēbantur lātissimae. Plūribus hās rēbus distīnctās vidēbam. Expedītō prōspeculō, marīnās dispiciō testās,—immō testūdinēs,—dīversissimās magnitūdine. Id quidem gaudeō. Porrō hōc in sinū palmae ita dominābantur, ut vix quidquam aliud inter arborēs dēsuper vīderim. Palūdēs autem longiōrēs in rūpibus continuābantur suprā palmās illās. Ut explōrem cūncta propius, palūde quādam nōn facile circuitā, dēscendō ad ōram maris. Tria palmārum genera agnōscō, flectō sēnsim ad sinistram, dēmum Lūnātā illā viā domum redeō. 146. Posteā mēcum excutiēns, cūr in portū meō cactī optimē crēscerent, palmārum nihil esset ; colligō, quia palūdēs apud mē super rūpibus nōn sint, idcircō neque cocōs neque aliās palmās nāscī. 147. Jam dē grege cottīdiāna mē incessit cūra, ignārum quid sānitātī necessārium foret, et quantus ac quālis hujus aestātis calor. Multa fēcī, mox īnfecta reddidī ; quae nārrāre nōn opus est. In saltū meō novum praesaepe meditābar. Sed haedōs nōn effugitūrōs crēdō, retentīs caprō caprāque ; igitur solvō. Canis autem tunc mēcum erat, ipsum ad saltum. Is, simul ut haedī excurrere in prāta coepērunt, novā lībertāte gestientēs, ipse lūdī fit particeps : quippe collūsōrem diū nōn habuerat. Tum mihi aspectus sānē erat jūcundissimus. 148. Caper, immō capra, ut crēdō, brevī in curriculō plērōsque canēs vēnāticōs superat, sed canī perdūrat vēlōcitās. Ipsae sē haedī tam pernīcēs ostendēbant, ut nōn sine magnā contentiōne canis eās praeverterit. Neque volēbant effugere ; nam iterum iterumque redībant. Ego vērō omnium hilaritāte exhilarātus, increpō mēmet, quod cicurēs animantēs tam innocentī voluptāte prīvāverim.
149. Caprōs hōs dictitō ; attamen nēquāquam erant nostrātium caprōrum ad normam. Antilopās equīnōs vel ὄρυγας fortasse quis illōs appellāverit. Cervīx hōrum carnōsa et arcuāta, armus amplus plānusque, equum generōsum referēbat. Pellis brevissimō dēlicātissimōque villō sīve lānūgine, colōre mustēlīnō, vestiēbātur ; neque saeta inerat neque pilus, praeterquam in jubā atque in maris barbā. Juba ferē tōta in ipsō sēdit armō. Lacertōsiōrēs erant quam dāmae fulvae ; ferō potius cervō comparāverim. Cētera erant rotunda, bene compācta ; crūra autem gracilia, ex osse dēnsissimō. Os frontis valdē rōbustum crēdidī. Cornua nōn recurva, sed propiōra taurīnīs ; id quod arcuātae cervīcī crēdēbam aptius. Caprae cornua divergēbant aliquantum. 150. Antehāc cūnctōs in trahulā exercueram, sed sine pondere : pondus nūdō dorsō saepius impōnēbam : nunc caprō capraeque cottīdiānum labōrem adjūdicō, sī rēctē possim apparāre. Retinācula fūnālia trahulae adaptāveram, sed collāre tractōrium longē erat difficilius. Quidquid compēgeram, rudius esse sēnsī : id enim erat agendum, ut nē pulmōnem onus opprimeret. Vīdī tamen armōs cervīcemque equīnīs esse tam comparia, ut sī male rēs cessisset, artifex culpandus foret, nōn animal. Nihilōminus totiēs male rem gessī, ut dēstiterim amplius hāc in viā cōnārī. Fūnēs dēmum meōs circum frontem, cornibus sustentātōs, composuī ; id quod sī nōn optimē, at satis bene cōnfēcit rem.
151. Ligna quae superne ad rūpis marginem convēxī, ⸤ut plūrimum⸥ dēvolvō, trahulā suprā relictā. Ferē cottīdiē post fīnītum imbrem haedōs cum cane submittō in clīvīs lūsūrōs. Valdē mihi placēbat, quod canis circumcurrere et circumscrībere eās, pāstōrīciī canis mōre, magis in diēs discēbat. Ego autem, sī longiusculē abesse vidērentur, jubēbam : “ īret, redūceret : ” quod quidem ille, quasi probē intellegēns, cōnfestim faciēbat. Porrō grex ipse canem dīligere vidēbātur. Jam spērābam nōn necesse fore ut hās vincīrem, quae ferae lībertātis nōn recordārentur. 152. Aliud quoque mox excōgitāvī. Ex virgulā quādam, puerōrum nostrōrum mōre, cavātā ac terebrātā, fistulam cōnfēcī. Hāc clārē canēbam quotiēs gregem eram pāstūrus : immō, sī in viā inter trahendum caprō forem vēscendī factūrus cōpiam, fistulā anteā sēdulō sonābam ; neque umquam eōs frūstrābar, sed post illum cantum, aut cibātum illīs aut pōtum fidēlissimē afferēbam. Inde factum est, ut sonō fistulae libentissimē accurrerent. 153. Dē cibō meō restat aliquid nārrandum. Pānem nauticum ac farīnam ē nāve eō magis cōnsūmēbam, quia verēbar nē mūcēscerent. Videō autem, sī Summī Nūminis dēcrētō hīc diūtius mihi sit dēgendum, domesticīs opus esse cōpiīs. Quidquid herbārum, arōmatis, frūctuumve condiat cibōs, sī nec ponderōsum sit et cōnservārī queat, id fateor ā longinquō nōn male importārī : sed quidquid sit quō vēscar praesertim, hoc omne sub meā esse manū oportēre crēdō. Igitur agellum vel angulum potius in portū dioscōreīs dēstināveram, sī humum idōneam afferre possem. Siccātae carnis paululum restābat, neque id jūcundum. Leporem, praeter prīmum illud ā cane, nōn gustāveram ; sed piscēs facile capiō,—id quod explicandum est. 154. Prīmō līneā hāmīs īnstrūctā piscābar, sed hujus valdē taedēbat mē. Posteā pōne cymbam parvum verriculum trahēbam, quod identidem scrūtābar, plūrēsque hōc modō piscēs capiēbam. Mox alia succurrit ratiō,—ut ōstium portūs verriculīs trājicerem ; idque fēcī, quamvīs difficile erat valida ferrāmenta in scopulōs illōs (Postēs quōs dīxī) īnfīgere. Clāvōs spīcātōs ē ferrō optimō postquam satis acuī, malleō artillātōris sīc impēgī, ut angustās rīmās inter saxa exsculperem : hūc adēgī ferrāmenta, quibus rētia innīterentur. 155. Aestus alluēbat piscēs, quōrum aliquot saltem numquam nōn relinquēbantur in verriculīs. Interdum magna vīs capiēbātur ; tunc maritimae avēs per rētia irruentēs mēque et praedam meam vexābant. Quoniam ⸤corticibus sublāta⸥ natārent verricula, piscēs attinēbantur sub aquā, quae profunda erat in ōstiō. Itaque hoc meum aestimō esse vīvārium, unde piscēs, quotiēs velim, nōn magnō labōre capiō. Magnum mihi labōrem attulerant verricula ; sed animum meum, dē cibātū canis fēliumque ānxium, sōlābantur.
156. Profectō quandō dē meīs labōribus mēcum reputō, illa mihi interdum subit animum contemplātiō, anne, sī optimus parēns, ut erat tenerrimus, sīc sagāx fuisset meaeque intellegēns indolis, posset forsan mē domī apud sē tenēre, contentum atque beātum. Nē, sī probē mē nōsset, nōn in Anglicārum lēgum studia,—semper ārida, jejūna, saepissimē praepostera,—incumbere mē voluisset ; sed impigrum ac strēnuum aliquod opus, ubi oculus manusque viget, tālī commendāsset fīliō. Poteram autem patriae lītora vel agrum lātius pervagārī, parentibus nōn dērelictīs. Etenim meminī, quandō eram in Brazīliā, quamdiū nova erat opera, mīrā mē vehementiā eam semper persecūtum esse. Nempe ut fortis equus īre vult, sed quōrsum aut quārē, nescit ; sīc impetū quōdam ad agendum īnstīgābar, nūllō satis certō āctiōnis fīne prōpositō : itaque, rem quampiam assecūtus, simul fastīdiēbam. Nec ūlla profundior causa in fūnestam illam et scelerātam nāvigātiōnem mē prōpulit, ex quā in exsilium trīstissimum et labōriōsissimum sum dētrūsus.
157. Dē capiendīs piscibus memorāvī : dē coquinandīs addō pauca. Octo decemve piscēs, vel pauciōrēs sī grandēs erant, rapidō igne leviter ēlixābam, tum pinnās,—id est, tōta latera,—capita, caudās, fēlibus meīs reservābam. Magnā spīnā extractā, cēteram carnem aut super crāticulā leviter torrēbam, aut cum fabīs vel grānō admiscēbam prō canis cibātū. Equidem in verriculō saepius marīna animālia inveniēbam, quālia nēmō piscēs nōmināverit : porrō piscium genus valdē carnōsum, quod magnī aestimābam, squātinīs nostrīs simillimum. Illud addō : sī vellem, poteram facillimē grallātōriās avēs quae inter cautēs aut ipsō in portū piscābantur, igne dējectās capere : sed carnem piscōsam fore crēdidī, pulveris nitrātī dispendiō male ēmptam.
158. Farīnā autem ēlixā cum piscibus vēscēbar prīmō ; mox Arabum mōre assās placentās faciēbam. Nempe, combustīs super ferreā lāminā vel plānō saxō lignīs, prūnās submovēbam ; placentās ūdās in calidā superficiē positās sub patellā ferreā obtegēbam : huic iterum superingerēbam prūnās. Placentae subter, velut in furnō, coquēbantur : sed fermentāre placentās nesciēbam. 159. Dē hīs hāctenus. Cēterum dē pulchritūdine rērum quae domicilium meum cingēbant, nōn eram incūriōsus. In flōribus aut foliīs sī quid excelleret, plūriēs reportāvī aut rādīcem aut sarmentum, quod dēfoderem in cavernārum vīcīniā. Summā in aestāte cocī nucem, quae suā ex arbore dēciderat, reportāvī mēcum, plēnē mātūram crēdēns ; mox ipsō in portū meō serendam dēcrēvī. Etenim sīc commentābar mēcum : “ sī properē in Angliam āvehar, numquam mē paenitēbit hanc sēvisse arborem, plūrium fortasse parentem, aliōrum hominum domicilium ōrnātūram : sīn hāc in īnsulā dētinear ultrā biennium, gaudēbō arbusculam vidēns surgentem. ” Sēdulō dēlēgī locum serendī, congessīque humum ūberrimam ; statuō irrigandam esse dīligentissimē. 160. Post diem sānē labōriōsum, dum sub astrīs vēscor et bibō, antequam mē in aquārum lavācrum committam, mīror quamnam ob rem mē tantopere fatīgem. “ Anne, Ō fatue Rebilī, nihil tibi esse operis putās ? Timēsne, nē facile nimis vīvēns, socordiā opprimāris ? ” Tum respondeō : (etenim mōris meī erat, multa clārē loquī. Nisi hoc fēcissem, patriae linguae forem oblītus : immō ipsum mentis acūmen hebetātum foret. Sed prope omnia mea difficiliōra cōnsilia, plēnā ōrātiōne prōnūntiandō, dēfīniēbam magis et cōnsummābam.) Itaque respondeō : “ Cibus, vestis, domicilium, vītam asservant hominis ; sed pulchritūdō beātam facit vītam. Ad portum meum adōrnandum, in honōrem ejus et pulchritūdinem, cocum nucem cēterāsque rēs cōnsēvī. ” Extemplō etiam clārius, “ Ōh fatue Rebilī ! (inquam) hominum neutiquam miserrimus es tū, quī adōrnandō domiciliō dās operam. ”
161. Aliam rem, absurdum forsitan, nōn absurdum erit lēctōrī commūnicāre. Quārtō diē postquam cocum īnsēvī, longius dūrante pluviā, tempus computābam, inveniōque nātālī mātris diē mē illam sēvisse nucem. Mox meminī, quam incertum sit, vīvatne māter an mortua sit. Mīrē tangēbar et tenerā perfundēbar memoriā. Tum quia plūrēs nōveram vel audīveram, quī praesāgium mortis alicujus sē habuisse crēderent, hoc mihi ipsī mātris mortem ōminārī vidēbātur. Etenim jam fassus sum, mē, simul ac opere cessārem, maestum saepius ēvāsisse frāctumque animō. 162. Quandō mē ineptiārum incūsō, respondeō, “ fortasse nōn esse ineptum. ” Nam sī restituat mē Deus in patriam, tum aut gaudēbō vīvam inveniēns mātrem, aut rēctissimē praecēperō dēbitam maestitiam. Sīn numquam restituar, sed sōlitārius peream, minus sum inhūmānus, minus ab omnibus necessitūdinibus abruptus, quandō cāritāte praeteritōrum ēmollior. Melius autumō, propter ficta hūmānārum rērum flēre, quam rēbus hūmānīs omnīnō nōn tangī, et prō mē sōlō vīvere. 163. Quamobrem ubi nōna venit diēs, dēcernō in honōrem mātris novemdiālem praebēre cēnam. Hospitēs autem, quōs sōlōs potuī invītāre, erant psittacus, canis, grex, leporēs, fēlēs, columbī. Hīs optimam, quantum possim, parō cēnam. Cēterōs facile satiō, sed duās capellārum experior avidissimās. Magnitūdine in diēs crēscēbant. Omnēs, cibō sūculentō pāstōs, spērābam majōrēs pinguiōrēsque quam fera animālia fore, sī semper largiter praebērem. Etenim vēlōcitātem in caprīs minimē cupiēbam. Pondus corporis trahulae conveniēbat vel lac prōmittēbat ūberius ; itaque largā manū pāscēbam libēns. In pābulō autem erat grāmen merum, frondēs item herbae plūrēs dēlicātae, quās in mātris honōrem suggesseram. Hās cūnctās comedunt, concupīscuntque etiam. Imber dēstiterat commodē : cēnseō igitur fīniendam in saltū novemdiālem cēnam. 164. Quam celerrimē ānulō lōrī caprum apparō, ejusque caudae capram adjungō : cēterōs solvō. Falcātum gladium in balteum īnserō, caprumque dūcēns nōtum ascendō trāmitem. Illī sequuntur. Canis in fronte excurrit, psittacus umerō meō īnsēderat, suō mōre garriēns incontinenter. Fēlēs ⸤mīrābundae ēmigrātiōnem⸥ ejulant, tamquam plōrātrīcēs (opīnābar) ad sepulcrum, mox nōlēbant prōgredī : cum leporibus domī remanēbant. Magnam vēlī laciniam cum fūniculīs in dorsum caprī conjēceram ; sīc saltum attinēmus. Haedī alternīs pāscuntur, lūdunt. Sed ego gladiō falcātō herbās frondēsque mollēs, quae sub cottīdiānā pluviā luxuriābant, largiter succīdō,—aliās laciniā vēlī obvolvō, aliās merō fūne colligō,—super dorsō jūmentōrum appōnēns. Opportūnum erat, quod tunc haec pābula dēportāvī, nam posteā propter pluviās paulō difficilior fuit convectiō. Cēterum animantium hilaritās et mea ipsīus excitātiō maestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiōre pluviā multum ego cum psittacō loquēbar ; quod quidem ab initiō fēceram. Sed postquam cōnsuētus est nucēs atque aliōs cibōs ē manū meā capere, gaudēbatque meō adventū, properē discēbat loquī, et valdē mē rīsū alloquiōque sōlābātur. Etenim, ut plūrimum, docēbam eum sīc prōnūntiāre : “ Ō fatue Rebilī ! ” sīc enim mēmet appellāre solēbam. Atquī ille vocābulum “ fatue ” aut nōn potuit dīcere aut nōn voluit, meum autem nōmen libentissimē ac plēnissimē prōferēbat. 166. Aliquandō audiēbam, Ō debilī Rebilī ; vel, Ō febilī Rebilī ; aliās, Ō hebilī Rebilī ; quae quidem sīc interpretābar, ut essent, Ō dēbilis, Ō flēbilis, Ō habilis ! dubitābamque subrīdēns, numne habilis magis an dēbilis essem. Sed longē saepius meum nōmen ipsum iterābat, et quasi variābat amātōriē. Ō Rebilī Rebilī, inquiēbat ; tum accelerāns semper sonōrum cursum, Ō Rebī bilī, Rebī rebī, Rebī relilī, Rebī libilī, Ō !—Et cum ego trīstī cum misericordiā vocābulum Ō ! prōnūntiārem, ille mē imitāns prīmō tragicā sevēritāte dīcēbat Ō ! sed in fīne tamquam cavillāns dērīdēnsque illud Ō ! joculāriter efferēbat, dōnec in cachinnōs solvor.—Neque vincīre eum opus erat ; itaque ligāmina dētrāxī.
167. Omnium ūvidissimus, ut opīnor, Jūnius erat mēnsis, numquam tamen quīnque vel sex hōrās exsuperābant pluviae. Quōdam diē post imbrem splendida fuit caelī serēnitās cum aurā mollissimā. Interrogāvī mēmet, quidnam facere oportēret. Statim respondī,—“ Nunc, sī vir es, Rebilī ! testūdinem marīnam reportābis. ” Hoc namque saepe cupīveram, cōnātus eram numquam ; sed hāc in ⸤clāritāte sōlis⸥ post pluviam, testūdinēs crēdēbam summā in aquā suspēnsum īrī. 168. Cymbā expedītā prōgressus sum. Lātō lēnīque mōtū flūctuābat aequor maris, molle, rūgōsum, et quasi oleō perfūsum. Fervōrem sōlis aura marīna discutiēbat : itaque pergō. Tertium illum attingō sinum ; mox videō testūdinēs plūrimās, summīs in aquīs aprīcantēs, fortasse dormītantēs. Cautissimē circumspiciō, et modicā dēligō[O] magnitūdine ūnam, cujus caput erat āversum. 169. Lēnissimō mōtū allābor, omnēsque caveō strepitūs ; dein pedēs testūdinis posteriōrēs trānsversīs manibus arripiēns, dum ad prōram genibus innītor, ūnō mōlīmine ac jactū praedam mediā in cymbā teneō supīnam. Morsus testūdinis horrendus est : hunc sī cavēbis, cētera erunt in facilī : in dorsum autem conjecta, jacet immōbilis. Cōnfestim redeō, tam citō successū laetus. Postmodo haec praeda majōris mihi erat quam putāveram.
170. In diēs mox foedior ingruēbat tempestās. Tandem inter nimbōs nigerrimōs prōdībant fulgura tremenda, quae frīgus maximum incutiēbant : grandinis procellae sequēbantur. Tonitrua per plūrēs hōrās erant paene continua. Mare vehementer furēbat ; aestus ipsās ad rūpēs pertigit. Quandō pluvia paulisper dēstitit, exeō prōspectūrus : ecce autem carīna nāvis nostrae decem mēnsibus post naufragium, ipsīs in harēnīs intrā cautēs prōjecta. 171. Extrā cautēs mare montōsum erat ; intrā tam perfrāctum, ut nūlla posset esse cymbae ūtilitās : sed valdē brevem esse intellegō aquam. Tantā sum cupiditāte incēnsus, ut caligīs ac brācīs exūtīs, mare ingressus nāvis fragmina scānserim. Summae sānē partis nōn multum restābat : quid remanēret in alveō, volō inquīrere. Facile videō et multa inesse et nihil posse mē id temporis āmōlīrī : itaque postquam satis explōrāvī, redeō domum, per aquās praeter rūpēs necessāriō vādēns. 172. Sed algēbam, crepitābantque dentēs meī. Mūtō vestīmenta : fricō cutem : sed algeō tamen. Ignem accendō, neque inde multum acquīrō calōris. Sēnsim invēnī, penitus in vīscera dēscendisse frīgus, et morbō mē pertemptārī. Prōjectus in cubīlī, quidquid ibi erat vestīmentōrum circumvolvor. Nēquicquam. Ignārus quid facere oporteat, pavēscō nē vesper ingruat, tenebrīs obtegar, inops auxiliī cōnsiliīque. Tandem algōribus meīs nimius fervor succēdēbat, valdē profectō violentus. 173. Interdum Maurōrum fōrmulam adhibēns, in pectore aspīrāvī : “ Ō Deus ! ā tē prōdīvī, ad tē redeam ! ” Quid foret, esse sōlitārium, tum dēmum cognōveram. Jacēre, stāre, sedēre, cūncta dolēbant ; flagrābat caput. Corporis dolōrēs angor mentis exsuperābat. Tenebrās, omnium rērum maximē, metuēbam. Surgō, pede titubante incēdō, aquam pōtulentam et citrea māla quaerēns. Ōs interius plānē siccum erat ; lingua sī buccās, sī palātum tangeret, ibi adhaerēbat. Quārē mālum citreum in tenuissimās quasi assulās concīdī, quārum ūnam linguae apposuī : aliās in pōculō compressī, deinde aquā commiscuī. Hoc medicāmentum sorbillābam, interdum bibēbam. Crēdidī fervōrī vīscerum id fore ūtile. Alteram mox atque alteram super linguam compōnō assulam citricam, siccitātis levāmentum. Jam nox adveniēbat, recordorque animālia nōn esse pāsta. Fēlēs vehementer ejulābant. Neque potuī eās abigere, neque, dum fervor capitis īnstat, sufficiunt mihi vīrēs ad ministrandum.
174. Tandem in sūdōrem solvor : post hōrās dolentissimās mēns sē aliquantum recuperat. Spissō obvolūtus palliō, cibātum praebeō fēlibus, leporibus, caprīs, canī, quamquam dēbilis tōtō corpore. Jam certum habeō, quālis sit febris hujus nātūra ; fēlīcemque mē jūdicō, quod lūx in tantum dūrāverit. Mente levātus, plūrimīsque vestibus opertus, somnum captō ; sed quandō dormītō paulisper, morbida mē terrent īnsomnia, prāvā religiōne plēnā. Sānē plūribus hōrīs ante lūcem ipse sūdor cessat ; tum, quamvīs dēfessus, labōriōsē cutem perfricō, et quidquid ē vestīmentīs maximē sit villōsum, libēns amplector : ligna in culīnā accendō. Dē remediō morbī tum meditor. Dīxī mē cinchōnam ē valle apportāsse, atque in ūsum coriī adhibuisse. Bonam hinc esse medicīnam nōveram ; nunc vērō contrā amāritūdinem ejus firmāns mentem, aquā commixtam līberē pōtō. Nec dubitō quīn mē sagāciter cūrāverim ; nam febris nōn rediit. Māne autem ē cubīlī surgēns, cōgitō quid posteā faciendum.
175. Imprīmīs statuō : sī possim, noctem īnsequentem nōn sine lūmine mē āctūrum. Aut candēlās aut lucernam aliquam jūdicō necessāriam. Nihil facilius vidēbātur, quam Maurōrum rītū rem cōnficere, sī aut oleum aut sēbum habērem. Sed quicquid fuit, id omne crēdidī cōnsūmptum esse, aut in cibātū canis aut in scaphā resarciendā, sīve in retināculīs jūmentōrum vel in serrā. Tum testūdinis reminīscor : hujus adipem volō adhibēre. Item carnem ejus, ut novum quiddam, prō cibō statim concupīscō. Dē mactandā, fateor, haesitābam ; nam tāle fēceram nihil. Caput testūdinis sī amputābitur, tamen (ajunt) post vīgintī quattuor hōrās mordēbit tenācissimē. Quid ergō occīdet eam ? Ego vērō opīnor, amputātō capite, nihil dolōris sēnsūrum corpus. Igitur ipsō in dōliō, ubi in aquā marīnā servābātur, amputō caput : hoc cautē forcipe abjiciō : cētera concīdō et plūrima intus ōva inveniō. Hōrum quattuor prōtinus torreō, vēscorque cum placentā. Maximam vim adipis excipiō. Partem hujus (eam ferē quae solidior erat) prō placentīs assandīs vel prō sartāgine reservāvī : longē plūrimam prō oleō sūmpsī. Tum dē līnāmentīs cōgitō. 176. Fēlīciter accidit, quod huic reī nōn opus est vīribus : līnāmenta contorquēre, puellārum potest esse opera. Veterum fūnium quidquid esset corruptum, prō stuppā reposueram. Inde duābus hōrīs līnāmenta cōnfēcī, quot trīgintā noctibus facile sufficerent. In ferreā patellā dēpōnō adipem ac līnāmentum sīc circumtortum, ut fīnis hujus super labrō patellae minimum tantum dēpendat. Ipsum līnāmentum liquidā adipe saturātum accendō, experiorque rem bene prōcēdere. Equidem sī dormīrem, nēmine līnāmentum subinde extrahente, post paulō exstīnctum foret : attamen id parum rēferre cēnseō ; nam per igniāria possem accendere, ut prīmum ēvigilārem. Posteā juvat mē invēnisse, tālem febrem posse subigī.
177. Post trīduum fīnītae sunt pluviae, et sōl prōcessit clārissimus. Ego quoque prōdeō, tepōre gaudēns. Invīsō lītus. Videō dōliīs strātum, cadīs, arcīs perfrāctīs, lignīs omnis fōrmae et ferrāmentīs. Paene in siccō erat ipse nāvis alveus, cum ancorā atque ancorālī. Cūncta jam prō meīs dēstinō, sed volō relaxārī paulisper ; etenim minus firmum mē sēnsī : igitur ab hīs redeō in portum. 178. Fēlēs videō, utramque cum catulīs recēns nātīs. Tum mē subit : “ Āh ! illud erat, quārē adeō ejulāvēre ; nōn tamquam fūneris plōrātrīcēs, sed ut expostulārent catulōrum alimenta. ” Bonīs mātribus collaudātīs, praetereō. Jamque recordor, feram fēlem prīmō illō diē esse ā mē vīsam ; dē quō posteā aliquotiēs dubitāveram. Agnōscō, aut in saltū aut in silvā magnā tālēs invenīrī bēstiās. 179. Gregem dēambulāns assequor. Haedōs omnēs grandēscere ac pinguēscere notāveram ; jamque videō jūniōrēs capellās spem prōlis dare. Invīsō leporēs : ēn autem, lepus fēmina lepusculōs ēdiderat. Nōn rīdēre nōn poteram : immō cachinnāvī. Sīc autem interpretātus sum : Teneram prōgeniem male nāscī ante fīnītās pluviās : quārē sīc esse ā Nātūrā comparātum, ut quam proximē posteā nāscerentur.
180. Lēctōrī dēnūntiandum est, inde ab illā febre pietātis mē cōnscium novae factum. Rē nōn prōrsus nova erat ; nam inde ab ipsō naufragiō quasi fermentātiō mentis coepta est. Tum prīmum didicī, quantī esset hūmāna cāritās, quam jūcundus ipse aspectus hominis. Mox ergā ipsa animālia ēmolliēbar, quōrum cāritātem plūris quam ūtilitātēs aestimābam. Deinde intellēxī, quam ingēns esset inter generōsissimum brūtōrum atque īnfimum hominem discrīmen : etenim quemvīs ē servīs meīs Brazīlicīs locō canis optimī vehementissimē amplexus forem. 181. Jam paenitēbat mē dē parentibus : nēminem praeter mēmet culpābam. Ergā hōs reverentia, ergā omnēs impetus quīdam amōris ac dēsīderiī mē exercēbat : itaque, ut opīnor, ad rēctam religiōnem eram mātūrus. Etenim dīxit nesciō quis : “ Quī īnferiōra bene amat, hic superiōrem bene venerābitur. ” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignōtus quīdam ac nimius vidēbātur mihi ; quem quidem dīligere, praeter nātūram esse cēnsēbam. Nec hīs dē rēbus singillātim juvat explicāre. Quippe neque ego ab aliīs neque cēterī ā mē eam religiōnem ēdiscent, quae pectoris est, nōn merae mentis. 182. Sed ipsā in febre, quandō tranquillē Deō mē commīsī, intellēxī prīmum, quam nōn longinquus esset Deus ; immō, ipsō illō in locō adesse illum, sī uspiam alibī. Exinde profundior dē religiōne mē invādēbat cōgitātiō ; neque cōgitātiō sōlum, sed cordis quīdam mōtus, quī mē tunc prīmum ad sacram lēctiōnem īnstīgābat.