ROBINSON CRUSOE.
REBILIĪ CRŪSŌNIS ANNĀLĒS.

Caput Prīmum.

1. Nātus sum ego Eborācī, ex bonā familiā, sed peregrīnā : quippe pater meus Germānus fuit ē Brēmā, ubi appellābātur Kreutznaer. Cēterum per mercātūram dīves factus, Eborācī cōnsēdit, unde recēpit in cōnūbium mātrem meam. Ex hujus agnātīs praenōmen mihi Rebilius, ex patre nōmen Kreutznaer inditum est. Sed vulgus hominum, facilī corruptēlā, Crūsōnem mē Rebilium appellābat. Tertius eram fīlius familiae. Frāter maximus, tribūnus mīlitum, cum Hispānīs proeliō congressus, ad Dunquercam occubuit. Frāter proximus, sīcut ego quoque posteā, incertum quōmodo, ēvānuit. Mē quidem pater, dīligenter īnstitūtum, jūris lēgumque studiīs dēstinābat : sed, fātālī quōdam mōtū, nihil mihi arrīdēbat, nisi ut marī oberrārem.

2. Prīmā in juventā clam patrem ēvāsī nauta. Cursū mox fēlīcī cum magistrō nāvis hūmānissimō ad Guineam Āfricae nāvigāvī. Alterō in cursū ā Maurīs pīrātīs captus sum, et per quattuor ferē annōs dūram servīvī servitūtem. Inde mīrāculō audāciae ēlāpsus, in Lūsitānā quādam nāve ad Brazīliam sum dēvectus, ubi colōnō cuidam trēs amplius annōs strēnuam operam nāvāvī, praefectus servōrum agrestium. Mox per hunc amīcōsque hujus adductus sum, ut ad Guineam nāvigārem, hominēs nigrītās conquīsītūrus, quōs ipsī inter sē per sua praedia servitūtis causā dīviderent. Equidem magnam lucrī partem eram dērīvātūrus.

3. Sed longē aliter ōrdināvit Deus, nē impūne caecae cupiditātī obsequerer. Nempe ventīs abrepta nāvis Ōceanum trānsīre nequībat, sed longē ad Caurum dēvehitur, circā Orinocōnis ōstia, ut crēdēbāmus. Altera mox superveniēns procella magnō impetū nōs in Occidentem prōpulit, ubi, sī ē marī effugerēmus, per ferōs hominēs foret pereundum.

4. Gravī impendente perīculō, nocte intempestā et saeviente adhūc ventō, nauta quī erat in vigiliā “ terram adesse ” exclāmāvit ; atque, anteā quam cēterī experrēctī superne congregāmur, nāvis in harēnīs haeret. Statim cum strepitū tremendō corruunt mālī eōrumque armāmenta. Flūctūs magnā vī forōs prōluēbant, neque ipsae nāvis compāgēs diū tolerātūrae vidēbantur. 5. Magister scapham* dēmittī jubet. Dēmittitur : nec facile id quidem. Rēs, quae maximē ad vītam sunt necessāriae, raptim ingeruntur ; tum nōs ipsī, tredecim virī, in eandem dēscendimus. Montōsum lītus inter sublūstrem cālīginem furvum appārēbat : eō rēmigāmus, sī quā forte in sinū terrae reductō tranquilliōre marī ūtāmur. Jam, violenter undante salō et circum nōs sē frangente, rēs nōn nauticae perītiae sed dīvīnae opis vidēbātur : quārē inter rēmigandum sē quisque Deō Suprēmō, pius impiusve, commendābat, salūte paene dēspērātā. 6. Ventus, ad terram prōpellēns, cursum scaphae accelerābat, terram faciēbat formīdolōsiōrem ; metū autem maris, spē lītoris, ipsī nōsmet quasi in certissimum exitium dētrūdēbāmus. Tandem, vadōsiōre marī, flūctūs perniciōsius circumfringī et dējectārī scapha. Mox, ecce crista undae ingēns, quae nōs persequitur ; et vix Deī effāmur nōmen, cum cūnctī sumus absorptī.

7. Quae sequēbantur, longa fortasse ēnārrātū, factū erant brevissima. Profundius sēnsī mē verbere flūctūs illīus dēprimī, sed, animā fortiter compressā, ad summās aquās ēmersī tandem. Alterō in flūctū spūmante implicātus atque violenter circumtortus, immēnsum anhēlāns ēluctor ; tum conversus, umerōs meōs succēdentī oppōnō cristae. Ea mē magnā vī cautem versus prōjēcit, aquā exstantem : hanc ego amplexus, adhaereō, dum dēcurrit unda ; tunc, priusquam novus superveniat flūctus, per vada exsiliēns scandō, iterumque amplector cautem ; simul, aestū paulisper obruor. Ictus ejus mē asperē quassābat, sed extemplō āera animamque recēpī, et rūrsus per vada supergredior. Citrā saxa undās longē minus ingentēs sēnsī, inter quās poteram natāre, aegrē profectō. Mox lītore ipsō prōjectus, uncīs pedibus in sabulōnem lapillōsque inculcātīs, prōnus dēcidō, ut nē mē flūctus retrahat. Ūnō post temporis mōmentō in terrā firmā astō. Conversus, videō praeter lītus cautium seriem, inter albicantēs aquās nigrārum ; nihil aliud per tenebrās in marī dispiciō, neque scapham neque quemquam ē sodālibus.

8. Tamen haud valdē cālīginōsa erat nox. Ingentēs aliquot nūbēs, et plūrimae nūbēculae, sībilante ventō raptābantur : inter hās clārissima lūcēbant sīdera ē nigerrimō caelō. Respiciēns ad terram, collium dumtaxat cernō līneāmenta ac rūpium. Tum vestīmenta raptim dētracta manibus contorqueō, et, quoad possum, aquam marīnam exprimō. Eadem rūrsus induor, (quid aliud facerem ?) et rūpem proximam per algās ēnīsus ascendō ; frūstrā : nam nē inde quidem in marī quidquam discernī potest.

9. Attamen arboris fōrma super colle exstat. Hanc sequor, et, ut potissimum in cālīgine, arborem illam scandō et rāmōs amplexus interfūsusque mē repōnō. Vestīmentōrum in loculīs nihil habuī, praeter cultellum, tabācī aliquantum et tubulum fūmārium. Post brevem requiem assurgēns, virgam grandiusculam amputō, quā prōtegam mē aliquātenus. Aquā marīnā largius īnsorptā, tamen neque sitis neque famis aderat mihi levāmen. Sed, locō cibī, tabācī folium in ōs meum compōnō, implicātāque rāmīs virgā, membra mea ita dispōnō, ut nē dēcidam, sī somnō capiar. Vespertīliōnēs,* et maximī illī quidem, strīdōribus ac volātū, somnum aliquamdiū discutiunt.

10. Item quoad concitātō opus erat corpore, mēns mea tranquilla fuerat ac praesēns : nunc, quandō quiēscit corpus, maximē sē mēns agitāre coepit. Imprīmīs grātiās Deō optimō maximō sincērissimās profūdī, admīrāns praesertim, sī ego sōlus ex tantō naufragiō servor. Mox id ipsum crūdēlissimē mē pungit ; etenim hīc sōlitārius, madidus, famēlicus, paene nūdus, pejus ēnecor quam in marī, nisi vērō ferī hominēs sīve bēstiae mē dēvorābunt. Sānē ego id temporis pius nōn eram, minimē religiōsus. Igitur tantā in calamitāte magnus mē aestus animī conquassābat, inter grātēs querēlāsque, cōnsilium ac dēspērātiōnem. Tandem agitātiōne victus profundō somnō conquiēvī, labōris ac maestitiae oblītus.

11. Māne expergīscor, multum recreātus, sed algēns ; nec mīrum. Cēterum ibi maris temperiēs hūmānae cutis calōrem aequat : etiam nox ipsa tepet : porrō arboris illīus dēnsa folia fuerant mihi prō tegumentō, nē calor in apertum aethera effugeret. Sciūrī, psittacī, macacī* sīve cercopithēcī circum garriēbant continenter. Ēvigilāns incipiō dēscendere : ecce autem canis noster ad rādīcēs arboris meae, quasi cūstōdiēns. Id mē tenerō quōdam ita affēcit gaudiō, ut lacrimae oculīs oborīrentur. Ergō nōn sum prōrsus sōlitārius ; ūnum saltem retineō amīcum ! Hunc dēmulceō, plaudō armōs, paene amplector. Mox festīnanter dēambulāns, nāvem nostram ex adversō cōnspicor, longiusculē ultrā eās cautēs, ubi ipse prōjectus fuī. Sine dubiō aestus intumēscēns, ex harēnīs lēvātam, hūc dētrūsit. Jam autem paene sōpītō ventō, inānis tantum supererat undārum jactātiō. At ego in margine rūpis incēdēns, dēspectō circā lītus : mox, interjectīs vix mīlle passibus, scapham nostram discernō in harēnā, subter caeruleā quādam rūpe. Adīre eam voluī ; sed quasi lingua quaedam maris interfūsa impediēbat ; et quoniam famē urgēbar, in nāvem potius, sī possem, regrediendum cēnsuī.

12. Dēgressus rūpe, redeō praeter lītus : ibi pilleum nauticum videō, summō cum maerōre. Jam aliquantum recesserat aestus, atque, ut aestimābam, vix trecentī aquārum passūs ā nāve mē distinēbant. Exūtīs pallā brācīsque, intrepidē mare ingressus sum, inter grallātōriās* avēs, quae plūrimae aquā exsurgēbant ; et facile nāvem natandō assequor. Puppis ejus valdē ēlevāta est, dēpressa prōra ; ex quā catēnae dēpendentēs aquam tangēbant. Hās ego prehēnsās ascendō, et supervādō lōrīcam* tabulātōrum. Ō trīstem ruīnam, ubi mālī, vēla, fūnēs strāge conturbātissimā complicantur. Sed ego ad cellam penuāriam dēcurrō, ibique arreptō pāne nauticō (quī bis coctus appellātur) vēscor libenter. Mox, ex arcā meā ipsīus extractās, vestēs induor atque hōrologium* meum resūmō. (Profectō resurgente aestū vesperī, ille meus in lītore vestītus natāns asportātus est.) Simul ut aquam pōtulentam inveniō, sinūs vestium pāne complēvī, ut quotiēs libēret, vēscerer : tum meditābar, quid facerem potissimum.

13. Illud mē angēbat, quod manifēstē, sī in nāve mānsissēmus, omnēs fuissēmus salvī. Super prōrā quidem saepius īnsultantēs undae plūrimās rēs corrūperant ; sed altera pars, puppim versus, altē sublāta, sicca erat atque incolumis. Quippe, ut crēdō, quia in harēnā, nōn in cautibus haeserat, carīnae soliditās perdūrāvit. Quam plūrimās rēs jam cupiēbam asportāre ; sed id erat difficile. Scapha major, ut dīxī, in lītore prōjecta erat longē. Illa quīndecim virōs facile portābat, et in magnīs Āfricae fluviīs ad invehendōs vēnālēs magnō ūsuī erat futūra. Alteram comportāverāmus longē minōrem, cymbam* potius quam scapham dīxerim ; quae duōs hominēs cum rēmige posset ad scapham dēvehere, sī quā jūxtā rīpās aquae forent breviōrēs. Haec in nāve remānsit : dēmittere eam in mare erat in facilī ; sed parum capiēbat, nec vidēbātur nimiō sub onere aestum lītoris tolerātūra. Postquam arcās ac dōlia multō cum suspīrātū aliquamdiū aspexī, contemplor mālōs, ac ratem compōnendam dēcernō.

14. Subitō exsultāns, ex fabrī nostrī repositōriō serrā dēreptā, mālōs dissecō, ut trabēs longitūdine ferē parēs efficiam. Hās in mare prōvolvō, fūnibus quibusdam mālōrum suprā inhibitās. Ligna grandiōra cujuscumque generis colligō, ingerō, omnia fūniculīs dēligāta. Posteā ipse sēminūdus, cum malleō et cōnfībulārum* sacculō circum collum suspēnsō, dēgressus equitō super trabe. Undātiō maris jam dēminūta est : raptim ego ligna atque trabēs, vēlīs fūnibusque cōnfūsās, conjungō, dēstinō, dēpangō ; vī meā maximā, quantumvīs rudī, ratis fundāmenta jaciēns. Redeō suprā ; videō quanta sint portanda onera, ratemque nōndum sufficere. Tum alia ligna plūrima et tabulās ex omnī parte nāvis conquīrō. Hās dissecāre ex suō locō, nimiī labōris erat atque temporis. Sed saepta animadvertō lignea, quae ad dīvidenda nigrītārum cubīlia comparāveram. Utrumque bīnīs hāmīs ē tergō, bīnīs spīcātīs clāvīs ē fundō, erat īnstrūctum ; ānulīs laterī nāvis īnfīxīs, per quōs hāmī īnserī dēbēbant. Haec saepta plūrimam atque optimam mihi sufficiēbant māteriem. Quibus rēbus superadditīs, mōlem ratis et soliditātem multum adaugeō ; tum fūnibus astringō cūncta. Longum id erat et sānē difficile : necnōn sōl mē admonēbat hōrārum : hōrologium substiterat. Dēnique postquam, graviter īnsultāns ratī, firmitātī ejus cōnfīdō, maximō cum dolōre sentiō, vix minimam partem eōrum, quae vellem, posse mē asportāre ; jam autem dēligendum esse. 15. Ab operā paulisper requiēscō ; vīnī ārdentis saccharīnī* hauriō pōcillum, meditorque maestissimē. Ea quae ad vītam maximē sunt necessāria, dēcernō sūmere imprīmīs ; tum, arma ad vītam dēfendendam. Quattuor nautārum arcās commodē vehī posse super ratī meā crēdēbam. Totidem exināniō, et, per tollēnōnem*[A] sūculīs* īnstrūctum, dēmittō in ratem : hanc mox scālās versus trahō. Sacculōs impleō plūrēs bis coctō pāne, orȳzā, fabīs, mīliāriā atque hordeāceā farīnā ; et facile in arcās dējiciō. Fabīs atque mīliō praesertim erāmus nigrītās cibātūrī, et sānē multum hujus cibī portābāmus, sed īnfrā in alveō. Jam trēs cāseōs Batavicōs arripiō, caprīnae carnis siccātae massās quīnque, (quā carne vel maximē vēscēbāmur,) et frūmentī Eurōpaeī reliquiās quāsdam, quod ad gallīnās alendās convēxerāmus. Gallīnae vī procellārum perierant omnēs. Cēterum trīticum fuit id, cum hordeō : posteā invēnī corruptum esse per sōricēs.

16. Dein latice ārdentī anquīsītō, vīnī palmāris congiōs ferē sex, cum plūrimīs dēlicātiōrum pōtuum lagēnīs, seorsum conclūsī. Hae lagēnae partim magistrī fuerant, partim meae ipsīus. Lacernam meam et lectī opertōrium corripiō, porrō serram, secūrim, malleum clāvōsque : sed haec in cymbā dēstinō portanda. Plūrēs fuisse in nāve nitrātī* pulveris cadōs majōrēs sciēbam ; sed ubinam artillātor* noster eōs habuisset conditōs, eram nescius. Tandem multum anquīsītōs duo invēnī siccōs sānōsque, tertium aquā marīnā corruptum. Cistās trēs, hōc pulvere complētās, cūrātissimē intrā arcam super ratī ita conclūdō, ut, sī flūctus alluat, minimō sit dētrīmentō. Jam dē igne fovendō subit cūra. Coquī nostrī recēnseō supellēctilem. Inde dēripiō foculum cum forcipe*, batillō* et rutābulō,* crāticulam ferream, aēnum, ollamque coculam. Satis oneris jam vidēbar imposuisse. 17. Cymbam prōtinus per eāsdem sūculās marī committō ; id quod difficillimum fuisset, nisi requiēssent undae. Hūc impōnō ignipultam* aucupāriam optimam, pār pistolārum* cum balteō, mulctram stanneam, igniāria, sīnum* ligneum, pōculum ex albō plumbō, item corneum ; cum vestibus ac fabrīlī supellēctile, quam nōmināvī. Addō pilulārum plumbeārum sacculum ac gladiōs duo. Ūnus hōrum falcātus erat Maurūsiī meī dominī gladius. Sōlem videō dēclīnāre ; itaque properē fūnem tractōrium ratī adjungō, fūniculōs plūrēs in cymbam prōjiciō, jamque dēscendō cum rēmīs, ratem ad lītus tractūrus.

18. Tria mē cōnfirmābant,—mare tranquillum ; aestus placidē allābēns ; aurae quoque, quantum erat, terram versus spīrāns. Parvam ancoram in cymbā portābam. Jam rēmigō, atque contus animum subit. Redeō, efferō contum : dēmum lītus petō, sed dīrēctam viam cautēs prohibēbant. Avēs multae in ratem cōnsēdērunt, ut piscārentur commodē. Hās aegrē abigō. Mox sēnsī mē praetervehī, ipsō marī clam trahente : inde spērābam posse mē in fluviī alicujus ōstium dēportārī, ubi bona mea tūtius expōnerem. Id quod ēvenit : nam rūpēs mox subeō, ubi in convallem sinus maris intrat. 19. Sed dum rēmīs, quantum possum, medium in flūmen cymbam dīrigō, paene alterō naufragiō cōnflīctor, rate vadō illīsā. Dēclīvī prōtinus ratī dēlābēbantur ejus onera, nisi properē succurrissem. Circumāctā cymbā, ligna aliquot dē rate in interstitia ejusdem intrūdō, quasi paxillīs ēnormibus sustinēns arcās. Hīc alligātus necessāriō commoror, ānxius sānē animī, dōnec aestus īnsurgēns ratem allevāvit. Tum in parvum quendam sinum dēvertō, jūxtā plānitiem, cui mare dēbēbat superfundī. Eō mox dēlātus metuēbam ancoram dējicere, nē tanta mōlēs fūnem abrumperet, nisi aquās stāgnāre intellegerem. Tandem recēdēns aestus in terrā firmā relinquit et cymbam et ratem.

20. Onera mea expōnere inūtile erat, nocte appropinquante. In arbore aliquā iterum dormīre dēcrēvī ; itaque suffertā* ignipultā armātus, item gladiō serrāque, per ulvās ūberrimās prōcēdō, anquīsītūrus idōneum cubīle. Nemus haud longē videō. Ibi dēlectā majōre quādam arbore, curvīs trānsversīsque rāmīs, gradūs prō scālīs in cortice serrā incīdō ; tum scandēns cum serrā amputō rāmōrum quidquid sit obfutūrum, et cubandī faciō perīculum. Macacōs videō plūrēs in arboribus, sed parvōs mītēsque.

21. Redeuntī canis occurrit, lepusculum ōre ferēns, quem ante pedēs meōs prōjēcit. Intellēxī eum magnam partem dēvorāsse ; etenim plēnus saturque appārēbat. Sānē ego dōnum ejus nōn contempsī, quamvīs laniātum. Accēpī ; sed subit cūra, nē sōlō meō amīcō prīver, nisi sēdulō pāscam. Magnō erat corpore, multōque egēbat cibātū ; dē quō incēpī meditārī.—Dulcem aquam jūxtā cōnspicor, in flūmen marīnum dēcurrentem. Mox frondibus foliīsque siccīs igne factō, lepusculī reliquiās super vīvīs prūnīs ope gladiī ac serrae torreō, gustātūque ejus quam maximē fruor. Prīmam illam in īnsulā sōlitāriā cēnam cum voluptāte trīstitiāque mīrē commixtā meminī. Jamque cālīgābat. Ego autem tabulam quandam reportātam clāvīs dēstināvī ad rāmōs arboris meae, ibique lacernā obvolūtus somnō mē dabam. Ignipultam inter rāmōs apposueram : canis jacēbat subtus. Pistolīs quoque succingor, nē sīmia aliqua major mē incessat.

22. Et profundē equidem dormīvī, dēfessus labōribus ; tamen ante lūcem sum experrēctus : (etenim illā in regiōne aestātis ipsīus nox proximē ante dīlūculum tenebrās obtendit :) atque ego meditāns cōnsilia mea compōnō. Ut prīmum dīlūcēscit, dēscendō. Ligna aliquot exacuō secūrī ; tum prō sublicīs* in harēnam ita adigō, ut ratem, quamvīs crēscentibus aquīs, inhibeant. Nitrātī pulveris cistās lacernā prōtegō, sī forte pluat. Serram,—malleum,—clāvōs,—tabulās duās, rōbustam tenuemque,—argillam mollem, cum vetere fūne prō stuppā,—in cymbam collocō. Aquam mulctrā haustam sūmō mēcum, item pōculum ac pānem. Lepusculī, quod restat, cum cane dīvidō, ipsōque in cymbam assūmptō flūmen ingredior, scapham nostram invīsūrus.

23. Plēnō maris aestū, tardius dēscendō flūmen ; mox intrā cautēs lītus lēgō, nē quid undārum mē incommodet. Magis magisque admīror avium abundantiam, quā marīnārum, quā silvestrium. Inter cautēs ac lītus grallātōriae abundābant. Ad scapham tandem pertingō ; perfrāctam inveniō, velut animō praecēperam ; crēdideram posse mē dētrīmenta ejus resarcīre. Sed vīgintī passūs ā marī jacēbat, procellā aestūque illīus noctis longē ēvecta ; neque summā meā vī potuit movērī. Porrō, rēmōs idōneōs neque habēbam, neque, sī habērem, adhibēre possem, onustā certē scaphā. Aeger animī hanc relinquō, rēmigōque nāvem versus. Cōgitāns autem statuō mālum vēlumque scaphae anquīrere, sī forte posteā hōrum ūsus vēnerit.

24. Ad scālās nāvis accēdō. Hās natāns nōn potueram manū attingere : etenim puppis nimium erat ēlāta. Sed astāns in cymbā, facile eās apprehendō. Cane prīmum superpositō, alligātāque cymbā, ipse ascendī ; mox dēsideō inops cōnsiliī. Ōllam offendō frūctuum condītōrum : cum pāne vēscor, dum cōgitō. Videō alteram ratem nōn posse mē cōnstruere ; spatium diēī nōn sufficere, sī trabēs ipsā ex nāve sint dissecandae ; lōrīcam tabulātōrum discindere, labōriōsum fore, nec valdē ūtile. 25. Maurōrum memineram ratēs utribus suffultās. Utrēs nōn habēbam. Arcās aquae impenetrābilēs volēbam prō utribus adhibēre ; sciēbam autem nostrās solidō esse rōbore et astrictā fabricā. Ūnaquaeque hārum ligneō pessulō* rudīque serā obdēbātur ; cūncta comparī erant modulō. Diē superiōre, dissectō serrā pessulō, facile aperueram quattuor illās ; īdem nunc faciō in cēterīs, atque exinānītārum explōrō commissūrās. Artissimae vidēbantur ; id gaudeō : sed fūnibus properē in mare dēmīsī quattuor hārum, ut commissūrae aquā intumēscerent ; meam ipsīus, quae optimē fabrēfacta est, pice ac stuppā circā operculum incēpī oblinere, perīculum faciēns, num aquam exclūdere possem. Postquam operuī, cuneōs tenuēs ligneōs jūxtā pessulum īnferciēbam, quō astrictissimē conclūderem. Hanc in mare dēmīsī, fundō sūrsum sustentātam ; atque ibi religātam relīquī, ut operam meam aqua explōrāret.

26. Jam videō diem prōcēdere, metusque subitō mē incessit, nē quis thēsaurōs meōs ē rate compīlāret, nēve bēstia corrumperet cibum. Īnsula foret an continēns terra, culta an inculta, ferōcibus bēstiīs īnfēsta necne,—nōndum sciēbam. Ratis autem dīlēctissima oculīs sōlīque exposita manet, dum ego novās hīc rēs conquīrō ! Crēdēbam nōn posse mē illō ipsō diē novae ratis onus asportāre ; satius esse, redīre quam citissimē. Illud succurrit : “ Heri, quae ad vītam maximē erant necessāria, āvēxī ; hodiē, quae pondere levissima sunt, nūndinātiōne pretiōsissima, āveham in cymbā ; ut sī forte nāvis aliqua mē servābit, nē prōrsus sim pecūniae inops. ” Duo gladiōs pulchrōs ē caeruleō chalybe inveniō ; hōs avidē sūmō. In sēcrētō magistrī scrīniō* aureōs nummōs Hispānōrum (doblounōs vocant) certō sciēbam continērī ; quōs ille comportābat, nē, ventōrum vī aliquō dēvectus, pecūniā ad reficiendam nāvem egēret. Dolābrā prōtinus forēs scrīniī perfringō : inveniō autem nōn aurī sōlum crumēnās, sed īnstrūmentum astrologicum, pretiōsum illud quidem, ac duo optima hōrologia ; item furcillam* mēnsālem et cochlear,* utrumque ex argentō ; mox duās acūs magnēticās, utramque suā in capsulā : tertiam vīderam ipsum jūxtā gubernāculum, propter ūsum gubernandī. In mēnsulā offendō supellēctilem geōgraphicam ac scrīptōriam, cum librīs quattuor. Cūncta arripiō, et quasi vōtum Deō concipiō, numquam, quantum in mē est, cognātōs magistrī optimī quidquam lātūrōs damnī, sī forte in hominum gregem restituar.

27. Dum meōs ipsīus perscrūtor loculōs, unde argentum, arculās optimās clāvēsque avēbam, illud “ sī forte ” animum aurēsque meās pertemptat. Immō tōtum hunc diem quasi rhythmus quīdam “ sī forte ” tinnit in auribus, dum rēmigō, dum incēdō. Jam rēs pretiōsissimās in arculīs conclūseram, cum scaphae meminī armāmenta. Haec facile reperiō. Mālum ejus ad terram attrahendum dēcernō, pōne cymbam alligātum. Quamvīs properāns, temperāre mihi nequīvī, quīn lārdī asportārem succīdiam,* cum bulbōrum majōrum marsūpiō ac capide* duōbusque cultrīs. Dein, quidquid vidēbam corbium, fiscōrum, riscōrum,* quod natāre poterat, restibus cōnstringō, et pōne trahō, in cymbā portāns mē ipsum ac canem cum novīs thēsaurīs. Ecce autem, dum in eō sum, ut nāvem relinquam, duae fēlēs cymbae īnsiliunt, quās quidem neque ego neque canis aspernātur.

28. In rēmigandō, vereor nē agmen meum, pōne tractum, vadō flūminis illīdātur ; in lītus potius prōjicere volō. Dein locum putō exquīrendum, ubi ratis mea posterō diē tūtissimē appellat : nam sī arcae in fundō ratis aliquō afflīgerentur, maximum fore perīculum nē cūnctae rēs disperīrent. Dīxī linguā quādam maris prīmō illō māne mē ā scaphā intersaeptum. Hanc videō ad dextram cautium, eōque dīrigō cursum. Corbēs, mālum scaphae, cētera, facile in lītus sūrsum trahō ; dein sinum illum maris properō intrāre.

29. Circā quīngentōs passūs penetrābat terram, rūpe praecipitī undique circumclūsus. Ōstium angustius erat, quia aspera saxa utrimque exsurgēbant postium īnstar. Lītus intimum ē mollissimā ac plānissimā erat harēnā ; id quod facile perspexī, quia nōndum altius pertinuerat aestus. Ultrā harēnam videō algās cactōsque. Hūc certum est ratem illam crās dēdūcere. Quae cum summā celeritāte lūstrāssem, contentīs bracchiīs domum rēmigō : nempe domum īre, erat, ad opēs meās. Intrā cautēs mare invēnī tunc quidem sānē tranquillum.

30. Ad coquendum prōtinus accingor, praesertim (sī crēdere possīs) propter canem ; immō, propter fēlēs item ; namque ad quidvīs, quod posset mē amāre, mīrē allectābar. Quattuor intrā lapidēs ignem accendō. Trēs stīpitēs, īnfrā harēnae īnfīxōs, suprā fūne colligō ; inde suā catēnā suspendō aēnum coculum. Aquam in capide apportātam īnfundō ; addō fabās, farīnam hordeāceam, lārdī segmen cum bulbō. Māteriā ignī largius injectā, ignipultam arripiō pārōque collem ascendere quī haud longē aberat. Canem mēcum assūmō, fēlēs crēdō propter fervōrem ignis nihil nocitūrās cibō. 31. Mīlle quīngentōs passūs ad summum aestimābam iter illud ; sed quia propter rīvulum quendam atque ūvidum solum circuīvī, longius erat aliquantō. Dēmum ēnīsus per praecipitia, mare undique circumfūsum cōnspicor, aliam nūllā ex regiōne terram, praeter scopulōs aliquot duāsque pusillās īnsulās novem ferē mīlia occīdentem versus. Ūnus in postīcō mōns mare exsuperābat ; sed tamen eram in īnsulā. Hoc mē magnopere angēbat.

32. Magnā ex parte sterilior vidēbātur īnsula, saxōsīs collibus abundāns, nōn sine arboribus ; quae quidem in cavīs locīs dēnsābantur. Nisi numerārem fēlem quandam feram, carnivorās nōn offenderam bēstiās ; sed praeter macacōs ac sciūrōs in convalle, leporēs et exiguōs porcillōs vīderam ; avēs autem nōtās ignōtāsque ubīque quam plūrimās. Ālitem majōrem, arborī īnsidentem, glandibus olōrīnīs trānsverberō rediēns. Plūma ejus rōstrumque accipitris erat, unguēs modicae, carō piscibus fētida. Tum vērō mēmet increpābam quod jaculandī suppetiās perderem. Ālitēs autem rapācēs, quamquam plūrimōs, nōn magnōs illōs vīderam. Porrō ferās hujus īnsulae cōram homine plērāsque intrepidās esse repperī. Ā collis jugō ingentēs prōspiciō arborēs, quās aestus in flūmine resurgēns dēbeat alluere. Hae suprā ratem erant, neque procul ab arbore in quā proximā nocte dormīveram. Subter hās statuō ratem attrahere, succēdente aestū. Sed properē reversus, ignem exstīnctum inveniō, cibum nōn male coctum. Fēlēs, valdē famēlicae, magnā vōce querēbantur. Hās et canem largiter pāscō ; et mēcum statuō, plūrēs etiam mē fabās, sī possim, nāve extractūrum.

33. At ferae vīsiō fēlis mē commōverat aliquantum. Verēbar nē majōrēs ejusmodī bēstiae hīc dēgerent, ut pardus, ut panthēra, quae arborēs facile ēscendunt. Circumvallāre mē certus sum. Ūtēnsilibus arreptīs fabrīlibus cum māteriā ac fūne, petō arborem meam ; ubi, incīsūrīs secūrī impressīs, pālōs īnfīgō, brevēs tabulās suprā dēstinō, tum quattuor dēsuper pālīs contrā ictūs īnfernōs corrōborō. Quippe intellēxī fēlem quamcumque ab ipsā stirpe arboris tamquam incurrere sūrsum ; et sī quid praeruptē ēmineat, arcērī. Restim autem quasi in ānulōs duōs sīve āmenta* complicō, quem rāmīs alligātum, ipse possim prehendere ascendēns. Tālī tum podiō* arborem, ut poteram, praetexuī : posteā cōnfirmāvī, plēniōre adjūtus supellēctile. 34. Jam videō noctem aestumque approperāre. Sublicīs ēvulsīs, pōne cymbam trahō ratem, appōnōque sub arbore ingentī incolumem ; ubi latēre posse crēdēns, sublicīs iterum dēpangō. Deonerātā cymbā, compōnō rēs omnēs accūrātē. Tum, crāstinīs cōnsiliīs aestuāns, tamen somnō celeriter corripior, ālātīs blattīs* atque vespertīliōnibus contemptīs.

35. Ēvigilō ante dīlūculum. Dēproperō ad cymbam dētrūdōque in fluvium ; canis quasi suō jūre īnsilit. Subter stēllīs rēmigō, adversō aestū. In nāvem invādō, etiam ante sōlem ortum ; sed dīlūcēscēbat. Īnspiciō arcam meam ; optimē aquam exclūserat. Cēterās item ē marī subtractās stuppā ac pice pariter ac meam ipsīus conclūdō. Omnia fūnibus contentissimīs astringō. Mox quattuor sufficere videntur ; immō sīc tūtius fore ad prīmum experīmentum. Hīs in mare dēlātīs, et firmissimē cōnstrictīs superpōnō dōlium pulveris nitrātī, alterum pānis, mox tōtum fabrī repositōrium. Adjungō sēriam oleī, ōllam picis, arma missilia aliquot, aliās rēs minōrēs. Vēla quotquot invēnī, quae supervacānea portābāmus, cum scaphae vēlō, collocāvī suprā ; superque hīs rūrsus carbasum quendam pice liquidā oblitum. Tantum onus facillimē vidēbantur arcae tolerāre.

36. Postquam restibus omnia cōnsolidāvī, paulō ante merīdiem, strēnuō nīsū ratem ad lītus trahō, paene īnfimō in aestūs recessū. Sed inter postēs saxeōs in sinum illum prōcēdō, neque in flūmen adversum volō mē committere. Mare intrā mox quiētissimum inveniō, et quasi in stāgnō religō ratem. Maximē gāvīsus, prōjiciō mē sub rūpe et paulisper sub umbrā requiēscō : dein cibō recreātus, ad operam redeō. 37. Quidquid erat in rate, in algōsum siccae harēnae acervum expōnō ; sed labōriōsē, propter humilēs aquās. Videō mare adhūc tranquillum ; crās posse coorīrī procellās. Spēs et cupiditās, quamvīs lassō, dedit vīrēs. Cum carbasō illō (sī forte sit ūsuī) atque cūnctīs fūnibus retrahō ratem ad nāvem. Quīntam illam properē adjungō arcam, et aliquot rēs ponderōsās impōnō ; inter quās hīc nōmināre libet molam ferrāmentīs acuendīs, glandium majōrum cadulōs duo : in cymbā autem meās vestēs, et pulveris nitrātī aliquantum. Cūncta dēportō intrā postēs marīnōs incolumia paulō ante tenebrās. Valdē dēfessus inde redībam : sed aestus cymbam subvēxit sine meā vī. Vix poteram cēnāre ; igitur pāstō cane fēlibusque, somnō mē commīsī.

Caput (II.) Secundum.

38. Trium diērum rēs gestās nārrāvī singillātim. Īmō in corde meō īnscrīptae sunt, quasi hesternae essent. In iīs quae sequuntur, saepius accidet, ut rem probē nōverim, diem meminerim parum ; nec lēctōrī jūcundum foret, ut rēs, sī possem, diāriī mōre ēnārrārem. Dehinc, quae ex nāve īnsuper āvēxī, summātim potius memorābō. 39. Quārtō māne dormīvī post lūcem. Jejūnus, vēscor avidē : etenim in aēnō cibus aliquot diērum mihi meīsque restābat. Sed quasi nervīs succīsīs, languēbat animus fastīdiēbatque suōs successūs. “ Cūr labōrō ? ” inquiēbam “ cūr-ve juvat mē vīvere, sōlitārium, moribundum ? Quid prōsunt nāvis spolia, nisi ut aliquot diēs vītam extraham ? ” Tum addidī clārā vōce : Nisi forte ! Nisi forte ! Mox intellegō ventum ā marī flāre, aestum violentius īnsurgere, in ōstiō perīculōsum forsitan cymbae fore. Cymbulam autem illam majōris quam cūncta quae in nāve restābant aestimābam. 40. Tum sī ad nāvem ratem ē portū meō trāxissem—etenim illum maris sinum postibus mūnītum jam Portum Meum appellābam—quis spondēret, quīn naufragium ipsō in flūmine paterer rediēns ? Nūbēs porrō volitāre animadvertī ; imber nē caderet, melius tegī, quae exposita relīqueram in portū. Etenim cava plūra illā in rūpe cognōveram. Illūc igitur pedibus cōnfestim īre dēcernō. 41. Rūpēs ad laevam prīmō rubra erat, nisi ubi algā obtegerētur ; ipsō in portū alba ; ulterius praeceps ac caerula : omnis autem ē saxō (ut crēdidī) calcāriō. Portus cavīs locīs, immō cavernīs abundābat, quārum in aliquam possem sine magnō labōre eās rēs recondere, quās pluvia corrumperet potissimum. Per algās cactōsque ēnīsus, hūc reposuī lectum vestēsque omnēs, item pānem, ignipultās ac nitrātum pulverem, carbasō illō piceātō contēcta. Rēs fabrīlēs et cētera graviōra vēlīs obtēxī.

42. Jam corporis illuviēs mē vexat ; nam per trēs labōriōsissimōs diēs ac duās noctēs iīsdem in vestīmentīs illōtus mānseram. Discingor natātūrus. Plēnō ferē aestū quasi lacus maris clārissimus cōram redundābat. Cadēbat pluvia tenuis, sed inter nūbēs radiābat jubar ; mox appārēbat arcus caelestis. Mīrē ille vīsus stringit mulcetque animum meum. 43. Atquī canis in aquam mē īnsequitur et mēcum vult lūdere. Nostrātium canum ille fortasse Grāiō Hībernōrum canī simillimus erat, Molossō domesticō gracilior et vēlōcior, glabrō item corpore, ut calōribus nātō. Probē natābat, sed digitātus erat, nōn palmipēs (quod appellant) ; id est, digitīs nōn erat pellītīs ; atque ego vēlōcitāte natandī facile eum superābam. Itaque hunc dum ēlūdō, mē recreō. Ut ex aquā ēgressus sum, is crūra pedēsque meōs tam amanter lambit, atque tam gestit mē recuperāsse, ut nequīverim mē continēre. In effūsum flētum solvor, velut ōlim in pueritiā, sentiōque cor exonerārī. Vestēs mūtāvī : immundās in aquā marīnā sub majōribus lapillīs dēmergō : tum ēgredior, īnsulam explōrātūrus. 44. Scandō ē portū per ardua. Inde videō illum collem, quō anteā ēnīsus sum, hōc ā latere ascēnsū facillimum. Culmen rūpium plānitiēs erat sīve campus calcārius, dēlicātīs vestītus herbīs. Hae recentī pluviā ita erant recreātae, ut nova veteribus admixta folia flōrum praetulerint speciem, ubi rubor vel purpura cum novō virōre contendēbant. Leporēs sīve cunīculī suīs ē latibulīs ēgredientēs audentius mē aspexēre, quōs nē īnsequerētur, aegrē repressī canem.

45. Mox in scopulōsa locō ēvādō, et caprōs discernō ferōs procul ; antilopās potius dīxerim. Pōne saxa īnserpō, quamquam minimē fugācēs erant. Glandibus olōrīnīs tubum sufferciō ; dein igne ēmissō occīdō capram vulnerōque haedum jūxtā. Canis intercurrēns haedum prehēnsā pelle attinet, dum assequor. Crūre vulnerātam posteriōre inveniō ; poterat tamen incēdere. Mātrem voluī reportāre ad flūmen vallemque meam ; sed fateor, adhūc eram tam dēlicātus, ut nōluerim recentem vestītum sanguine commaculāre. Sūdāriō* ē sinū vestis extractō, argillāque ūdā in vulnus compressā, cōnstrīnxī firmiter ; tum grāmine sanguinem omnem abstersī. 46. Voluī eam in cervīcibus portāre ; sed quandō cōnor, id vērō meās vīrēs exsuperat. Super glāreōsam humum aegerrimē cornibus eam trahō, in grāmine facilius. Haedī cornibus fūniculō circumdatō, hanc dūcō mēcum simul ; id quod, dum ignipultam portō, paene nimium erat ; igitur saepius cōnsēdī. Via autem et dēclīvis erat, nec longa, circā alterum jugī latus ; itaque tandem pervēnī. 47. Prōtinus in ūdō linteō crūs haedī astringō ; et, nē longus sim, tantā cūrā foveō pāscōque (nam grandiuscula erat) ut mānsuētissima ēvāserit. In harēnā, jūxtā ratem prīmam, sub dēnsīs umbrīs, pēlvem excavō ; in quam, aquā sēmisalsā replētam, recondō capram, ut ōtiōsius carnī coquendae dem operam. Canem appropinquāre vetuī ; pāscō autem līberāliter et hunc et fēlēs : avēs tamen metuō, nē carnis sint cupidae.

48. Dum strēnuē mē exercēbam, vix sentiēbam miseriās meās : sed simul ac lassitūdō abrumperet operam, nisi somnō corriperer, mēns coepit agitārī : id quod saepius mihi ēvēnit. Meās egomet cōgitātiōnēs nequībam tolerāre, et variīs quasi ventīs hūc illūc ferēbar. In dēspērātissimā condiciōne mē vidēbam, extrā nāvium Eurōpaeārum cursum. Frāctō animō, lūgēns, interdum lacrimāns, diffīsus Deō, dēcrēta ejus conquerēns ; rūrsus ipse mēmet objūrgābam, sōlābar, hortābar, cōnfirmābam, maximē gāvīsus quod tot rēs ē nāve congessissem. 49. Itaque per id tempus, quoniam apud nēminem potuī vicem miserārī meam, aperuī capsam scrīptōriam, ex quā chartam, calamōs, ātrāmentum, prōtulī, incipiōque angōrēs meōs argūmentandō effundere, quasi per sermōnem. Mox tālem altercātiōnem in tabulās (ut ita dīcam) acceptī impēnsīque referō, quās lēctōris oculīs nunc subjicere libet.

Mala Mea.Levāmenta Malōrum.
1. In īnsulā sōlitāriā sum prōjectus.1. At nōn es dēmersus, sīcut cēterī.
2. Ego ūnus ē sodālibus ēnecor aegrimōniā.2. At tibi ūnī restat spēs aliqua effugiī.
3. Exsulō ē societāte hominum.3. At nōn servīs hominibus scelestīs.
4. Vī bēstiārum sum plānē obnoxius.4. At nōn in bēluōsam Āfricam prōjectus.
5. Labōriōsissimē vīctum cottīdiānum quaerō.5. At magnam tū habēs ex nāve opem.
6. Serviō hīc servitūtem perpetuam.6. At aliōs tū in servitūtem nōn redigis.
7. Nisi prius sōlitāriē moriar, ad sōlitāriam senectūtem reservor.7. At nōn tua magis quam parentum senectūs erit sōlitāria.

50. Profectō ultima illa nimis mē pupugēre. Quae prō levāmentīs scrīpsī, vulnus animī recrūdēscere fēcērunt. “ Peccāvī, ” inquam : “ meritam poenam tolerābō virīliter : fortasse ipsa poena aliquid tandem bonī afferet. ” Tum citō sēdāta est omnis mea perturbātiō. Ego autem haec atque tālia reputāns, admīror, quanta sit vīs vel incertae obscūraeque religiōnis, sī modo rēctā intendātur viā. Illud fortasse et sī forte plūris est, quam quis putāverit ; quia saepius indicium est animī per tenebrās, lūcem versus, ēnītentis. Id autem ipsum est virtūs : nam sapientissimus quisque nostrum in suā tamen versātur cālīgine, semperque ēluctātur plēniōrem versus lūcem. Itaque iterum ēvāsī strēnuus. 51. Tum canī fēlibusque haedum conciliāre studeō. Omnēs paxillīs dēpangō vīcīnīs ; ūnīcuique suum largior cibātum ; ūnumquemque suā vice dēmulceō. Ex cōnsuētūdine spērō familiāritātem, ex meā cāritāte cāritātem mūtuam. Posteā ad portum cane comitante reversus, aliās explōrō cavernās, plūrēsque rēs melius ōrdinō. 52. Tredecim diēs in terrā dēgēbam, necdum nāvis ēvānuerat. Illam ūndeciēs (crēdō) ascendī. Quantumvīs coacervāveram, plūs tamen concupīscēbam ; et dum nāvis cōnsistēbat, inter eam portumque meum ācerrimum sustentō ratis commercium. Rēs aliquot, quās āvēxī, libet hīc memorāre : Incūdem artillātōris, quam aegerrimē āmōlītus sum ; virgās vectēsque ferreōs ; pēnsilem lectum cum lōdīcibus ;* supparum* antīcum ē subsidiāriīs : lacernās plūrēs : piscātōriam supellēctilem novam atque amplam. Porrō ē rē jaculātōriā* magnōs forcipēs follēsque, malleum rōbustissimum, pēlvēs ferreās ad plumbum liquefaciendum, batillum grande. Tum omnēs ignipultās, bonās malās, asportō ; item alterum pār pistolārum. Dēmum fabrīlem mēnsam, retināculō cochleātō īnstrūctam, multō cum labōre per tollēnōnem dēmittō, laetusque comperiō hanc per sē natāre. Inter minōrēs rēs memorō lībram cum lancibus aēneīs, sīve trutinam oportet appellāre, quam in scrīniō magistrī offendī. Ille propter medicās, crēdō, ūsūs habēbat ; nam magister nautīs prō medicō erat. Ego hanc, velut pecūniās, idcircō asservāvī, sīquandō prō nummīs valēret. Ingentem plumbī convolūtī lāminam, quae nimia posset esse, secūrī malleōque discissam particulātim asportāvī ; etiam magnum pilulārum plumbeārum vim, plūrēs rudentēs, fūnēs, ferreōs hāmōs, clāvōs, pessulōs, cōnfībulās, ānulōs. Cannōnēs* suā ex sēde nōn eram dēturbātūrus. Posteā magnum trīticī dōlium laetus inveniō, sēriam optimī adōris, saccharī cadum majōrem, vīnī ārdentis amphorās trēs ; porrō cultrōs furcillāsque mēnsālēs, grandem forficem,* trēs novāculās, quattuor nautārum gladiōs sīve sīcās.

53. Nē forte mīrētur lēctor, quārē tantam bellicī terrōris vim in mercātōriā nāve vēxerimus, nātūram illīus commerciī cūrātius dēmōnstrābō. Hominēs barbarōs ē Guineā erāmus in servitūtem reportātūrī ; quem ad ūsum et ipsa nāvis et omnis ejus dispositiō cēterīs erat valdē dīversa. Grandiuscula erat nāvis, nāvālēs sociī sexdecim. Cannōnās habēbat quīnque,—ūnam ā tergō,—nē forte aut cum praedōnibus aut cum nigrītīs foret cōnflīgendum ; nēve, propter subitum aliquod in Eurōpā bellum, Lūsitāniā implicātā, nōs tamquam Lūsitānī lacesserēmur. Ignipultae quoque inerant plūrēs, pars vēnandō, alia pars pugnae apta. Simul pulveris nitrātī plumbīque rotundātī vim magnam vehēbāmus, atque adeō hominem ūnum tōtī reī jaculātōriae praefectum : Artillātor appellābātur. Hārum rērum impēnsā valdē minuitur negōtiātōribus lucrum, nisi quod hōc in commerciō merx quae exportātur vīlissima est ; quae reportātur, pretiōsissima.

54. Aliquot fabās prīmā in rate asportāvī. Quamquam sciēbam magnam hujus cibī vim nāvī fuisse impositam, sed īnfrā in alveō, crēdidī marīnā aquā corruptam esse. Nihilōminus dēscendō. Puppim versus omnia sicca erant ; in īnferiōre parte aqua stāgnābat. Sed nōn mē illud repellit. Īnfrā nūdus, per aquam incēdō, quae genū attingēbat, scrūtorque mercēs palpandō : tandem saccōs inveniō fabīs plēnōs. Ūnum hōrum placēbat āvehere, sed quandō cōnor, nequeō ad tabulāta extollere. Rē dēlīberātā, nōn operae pretium vidētur dē cibō madidō labōrem pendere ; nam asservārī posse quis spoponderit ? 55. Mox rēs dūrās acūtāsque sub pedibus sentiō ; ipsa erant ferrāmenta, quae inter mercēs nostrās imperāveram. Pālae, plānē nostrātium īnstar, profectō nōn inerant ; tantum ligōnēs, furcillātaeque marrae, praeter sarcula ac dolābrās. Deinde in secūrēs incidō. Tālēs rēs sub aquā dījūdicāre, paulum difficile erat. Num operae esset pretium auferre,—dubitābam. Tandem aliquot cujusque generis assūmō, praesertim capita secūrium ac ligōnum. 56. Posteā fēlīcior eram. Nam in conclāvī quōdam, quod coquī nostrī erat proprium, quīnque offendī corbēs, fabārum plēnās, apprīmē siccārum. Hās cūrātius repōnō āvehendās, et aliam post aliam cūnctās dēmum ad terram dēportō salvās. 57. Porrō dum mēnsam fabrīlem āmovēbam, quae suprā erat, nōn in alveō, pōne in angulō fascēs quōsdam mercium retēxī. Hōs aperiō. Intus erant versicolōrēs vestēs, quās propter Āfrōrum commercium imperāveram. Avidē corripiō, sed nesciēbam quārē. Posteā numerāvī, invēnīque sexāgintā. Cēterae, ut opīnor, fuerant in alveō.

58. Duodecimō māne, ut rēmigō ex portū ratem pōne trahēns, flūctus asperior aliquantum aquae in cymbam immīsit. Exhaurīre simul atque rēmigāre nōn poteram : sī rēmōs inhibērem, verēbar nē dēflexa cursū cymba latus undīs objiceret. In portum, ut tūtius, statim redeō : ibi rōborandam suscipiō cymbam. Altiōrem faciō prōram, additīs tabulīs, quae, ferreīs virgīs firmātae, aliquantum asperginis possint rejicere. Nōn longī labōris erat illud ; sed nimius ventus mē terrēbat, igitur reliquum diem scaphae addīxī. 59. Illud cōnsīderāveram. Naufragium recente lūnā passī erāmus ipsīs in Kalendīs Septembribus. Ad plēnilūnium iterum intumēscente Ōceanō posse crēdēbam sublevārī scapham ; grande mōmentum, servārētur-ne an prōrsus cōnfringerētur. Ex arcīs meīs ūnam dēligō, aquae (sīqua alia) impenetrābilem. Quidquid in scaphā īnfirmum vidētur, summā meā arte reficiō, seu stuppā ac pice, seu argillā vitreāriā* opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram quam longissimē per harēnās mare versus trahō, suō ancorālī artius scaphae colligātam. Dentem ancorae firmiter dēfīgō, quoad possum. Ipsō in ancorālī, circā septem pedēs ab ancorā, fūnem brevem nōdō astrictissimō implicō ; mox hūc dēportātam arcam eōdem fūne cōnectō. 60. Illud ēvenit, quod spērāveram. Arca, aestū īnsurgente sublevāta, simul ut ad scapham aqua pertingēbat, (nam ego cum spē metūque cūncta notābam) incēpit scapham attrahere. Tum prō cūpā*[B] natante arca mihi erat. Cōnfestim dēcurrō ad cymbam. Per aestum rēmigō, ubi propter altitūdinem aquae flūctus nōn sē frangēbat ; et ut prīmum scapham assequor, eam remulcō inhibēns, solvō ancorāle ; nam ancoram extrahere, nimiī id fuisset temporis. Mox, ovāns et praegestiēns, scapham in portum dēdūcō incolumem. Haec in duodecimō erant diē. 61. Māne īnsequente, cum speculor, sentiō marī male crēdī : tamen quāsdam etiam rēs voluī ēripere, quamquam ratī nōn cōnfīdēbam. Scālās nāvis ac tollēnōnem ad ultimum relīqueram. Optimās habēbat forēs diaeta*[C] prīncipālis : hās concupīvī, quia bonā erant fabricā. Cardinēs facile āvellō : forēs reste firmiter colligō. Dein sūculās[D] cum trochleīs*[E] assūmpsī ; ipsīus porrō tollēnōnis ferrāmenta omnia : sed scapum rōstrumque ejus, quae lignea erant, trahenda per aquās dēstināvī, cum scālīs et foribus. Ferreum onus, ūnō homine nōn gravius, in cymbā dēcernō asportāre.

62. Impigrē rediī, sed aestus in hōrās magis tumēscēbat. Tunc cum maximē intrābam portūs ōstium, agmen pōne tractum adeō disjectābat cymbam, ut ego perterritus fūnēs necessāriō absolverim, nē dēmergerer. Incolumis egomet postēs illōs praetereō, laetus quod nīl mihi cymbaeque accidisset, praeter asperginem profūsam. 63. Ventus etiam atque etiam incrūdēscēbat : post trēs hōrās violenta flābat procella, quae tōtam per noctem furēbat. Māne, ut prōspexī, ēvānuerat nāvis.

Caput (III.) Tertium.

64. Equidem ut vacuum aspectābam mare, neque lacrimātus sum neque gemuī, nē agitābar quidem animō. Sed tenerum quendam sentiēbam affectum, tamquam sī fessā aetāte parēns, cujus magnīs fruimur beneficiīs, lēgitimē ac necessāriō dēcessisset. Immō nōn tam nāvis quam egomet vidēbar obiisse mortem. Ab hominibus abscindor, novō sum in orbe rērum, astō tamquam in aeternitātis sōlitūdine. Ignōtus mē circumambit Deus, cujus sentiō tum misericordiam tum sevēritātem, mē ipsum culpāns sed nōn amārē, nec sine modō. Nōn in genua prōcumbō ; nōn precēs, nōn vōta concipiō ; grātēs nōn effundō, nec paenitentiam ; tamen caeca quaedam, ut opīnor, mē penetrābat venerātiō. Certē eram et tranquillissimus, et quasi religiōsē dēfīxus. 65. Ex hōc statū mē expergēfacit canis, amanter blandiēns. “ Āh ! quam vellem possēs colloquī, ” inquam clārē ; et amōre ergā canem haediculamque meam atque ipsās fēlēs valdē pertemptor. Prope paenitet mē, quod capram mātrem occīdī. Quoniam brūta animālia, sī modo reciprocāre amōrem possint, commūnem habent nōbīs sociālemque nātūram, nōlō vītam ēripere temere. Haec cōgitāns, īnsuper meminī, parcere nitrātō pulverī quam sit bonum, pondus caprae quam fuerit molestum. Paulō post quaerēbam, cūr, sī vīctum terra subjicit, mālim ferārum mōre raptās vītās praedārī. Illa sānē quaestiō profundius in pectus dēscendit, postquam ūbertātem īnsulae plēnius compertam habuī. 66. Sed exsultō, et pāstīs animālibus, dē fabīs meīs satagō, quārum aliquās aquā coctās velim, prō canis cibātū. Posteā hās coquēbam cum carnis frustīs, cum sēbō, lārdō, dēmum piscibus vel oleō ; faciēbamque massās quadrātās : tum sī aliunde nihil foret in promptū, hinc et canem et fēlēs pāscēbam. Semper dēnique hōc modō pauxillulum carnis aut piscium prō condīmentō adjungēbam fabīs, farīnae vel rādīcibus.

67. Posterō diē, caelō serēnō et marī tranquillō, ligna tollēnōnis et diaetae forēs ējecta sunt in lītore ; cum minōre dētrīmentō quam quis exspectāverit. Hās rēs, ut prīmum possum, citrā vim undārum trahō ; dēnique in cavernās illās, dē quibus dīxī, dēpōnō, et quandō ab aliīs operibus vacō, restituō tollēnōnis ferrāmenta. Posteā hunc ad nāvāle meum cōnstituī, propter ūsūs scaphae. 68. Sed dē domiciliō meō multa erant dēcernenda. Cavernās in rūpe quō lātius explōrāveram, magis admīror. Ultrā numerum vidēbantur. Aliae patēbant, sine externō pariete, tamquam porticus aut ambulācrum ; aliae angustā jānuā, intus camerātae, jūnctae sunt item internīs ōstiīs, ita ut tōta rūpēs velut spongia esse posset. 69. Contemplāns crēdidī, hās marī esse excavātās : nam sub pedibus pavīmentum erat saxeum, molliter tamquam flūctibus rotundātum, et quasi per lātissimōs gradūs ascendēns. Omnia mea possem hīc optimā cum disciplīnā dispōnere ; sed dē cubiculō erat praecipuē cōgitandum ; nec libēbat arborem meam prius relinquere, quam mūnītius quiddam reperīrem. 70. Illud animadvertī,—nihil saxōrum praeter lītus jacēre, quod ā rūpe cecidisset ; et quidem ubi gelū est ignōtum, rārior esse dēbet tālis rūpium lābēs. Porrō pavīmenta cavernārum parcā tantum harēnā vestiēbantur, tamquam ventō illātā. Lacūnāria ferē camerāta erant, hīc atque hīc quasi stīriārum massīs distīncta. Aquās per rūpem stillantēs crēdiderim saxō saturātās fuisse. 71. Lītus externum, propius undās, algārum erat ferāx ; internum, ultrā summōs aestūs, aliā quādam algā et cactīs aliīsque spīnōsīs fruticibus* opplēbātur. Plūrēs hōrum in decem pedēs surgēbant, aliquot in quīndecim. Ex hīs silva plūrima et quasi umbrāculum ante cavernās praetexēbātur, nē quis ē marī vel ā rūpe oppositā facile intrō perspiceret. Ego autem, arreptā secūrī, continuam sub rūpe aperiēbam sēmitam, succīsīs cactīs cēterīsque, quidquid nimium obstāret. Jamque velut in meam vīllam mē recondō. 72. Ē cavernīs duās praesertim dēnotāvī, ūnam prō cubiculō, alteram prō penāriā. Utraque internum habēbat ōstium, per quod aura flābat salūbris. Sēnseram autem, et apud Maurōs et in Brazīliā, quantum nox frīgidula corpus fervōribus adustum fovēret atque recreāret ; et sī in magicā hāc horrendāque īnsulā (sīc eam quandōque vacuīs oculīs contemplābar) per summōs calōrēs habitandum mihi foret, tāle cubiculum magnī aestimābam. Opera quaedam hīc meditābar, sī hūc mea omnia congererem ; propter quod cōnsultō opus erat. 73. Marī seu terrā, ipsam ratem, sīve bona mea ex rate, dēdūcerem, aut perīculōsum aut labōriōsum fore opīnābar. Mox subit haedī cūra, cui neque pābulum hōc in locō habēbam neque aquam dulcem. Mihimet profectō aquam imprīmīs anquīrere opus erat : sed nōn diū hujus reī inopiam queror. 74. Etenim postquam per spīnās fruticētī longius patefēcī viam, et dulcem aquam et nāvāle scaphae idōneum inveniō. Post quīngentōs amplius pedēs abrupta humus erat, alveō marīnō intus penetrante, tamquam ōstiō rīvulī. Intellegō alveum hunc, quasi flūmen submarīnum, ad Postēs Saxeōs continuārī ; intus autem nāvāle, mihi satis profundum, etiam in recessū aestūs praebērī. 75. Hunc in alveum rīvus ē terrā praeceps dēcurrēbat. Spatium autem praetereundī inter rūpem alveumque satis lātum patēbat, succīsīs modo fruticibus. Jam tollēnōnem mente dēstinō in margine ērigendum : sed redeō contentus in vallem, dē ōrdinātiōne bonōrum meōrum meditāns. 76. Omnia dē prīmā illā rate dētrahō dispōnōque subter quādam arbore, cum ipsā ratis māteriē. Latēre volēbam, sī forte quis advenīret. Plūrimās caedō virgās, quae facillimē ūdō in solō possint frondēscere, hāsque ita dēfīgō, ut quam maximē, quidquid sit intus, obtegant. Hūc dēdūcō haedum, velut suum in praesaepe. Cistās quae pecūniam, quae astrologicam supellēctilem, quae pulverem nitrātum continēbant, hās et capsās scrīptōriās aliāsque rēs minōrēs, singillātim ad cavernās asportāvī : posteā culīnae īnstrūmentum.

77. Post aliquot diēs, hīs rēbus ōrdinātīs, caelō serēnō, cēnseō dēambulandum. Caput īnfulā* dēnsā, Turcārum mōre, obvolvor ; quod quidem in Brazīliā faciēbam. Balteō pistolīsque succingor. Grandem cultrum plicātilem* sūmō ac pēram ; dein convallem ascendō jūxtā rīpam flūminis. Novā in regiōne omnia nōn possum lēctōris animō subjicere, quae meīs occurrēbant oculīs ; sed plūra cōnābor paulātim expedīre. 78. Avium versicolōrum tanta erat multitūdō, ut nisi in Brazīliā praereptā mihi esset admīrātiō, tunc obstupēscerem. Hīc autem mē praesertim alliciēbat pulcherrima illa avicula, quam in Occidentālibus īnsulīs Anglī aviculam bombilantem appellant. Plūra quidem hujus generis passim volitābant, item mīra pāpiliōnum varietās. 79. Immō, nōn modo alia prōrsus arborum, fruticum, grāminum, foliōrum genera appārēbant, nostrīs hominibus ignōtū, vērum etiam ferē omnis arbor reptātōriīs fruticibus, vītium aut hederārum ad īnstar, vestiēbātur ; atque adeō, obruēbantur plūrimae. Ē tantā varietāte vix quidquam prīmō poteram agnōscere : cēterum imprīmīs anquīrō ēsculentās rādīcēs atque ignis alimentum. 80. Quidquid juncōrum obviam vēnit vel cannārum, medullam explōrāvī, anne idōneum praebēret fōmitem. Tria dēmum genera in pēram sēlēcta condidī, quae experīmentō probārem. Āridās sīve lignī sīve lignōsōrum foliōrum reliquiās celerrimā flammā ārsūrās crēdēbam. Tālis māteriae plūrēs asportāvī pugillōs. Rubōs* quoque notāvī dūmōsque āridōs, ex quibus immēnsa cōpia cremandō sufficerētur. 81. Mox fruticem videō, quī piper gignit ; sed magis gaudēbam, quod dioscōreās* ēsculentās invēnī multās. Duo hārum genera optima prō certō agnōveram,—quae ālāta appellātur, et quae globōsa. Ulterius perscrūtāns, adeō abundāre intellegō hās rādīcēs, ut, sī cōnservārī possint, cibus semper futūrus sit in promptū. Jam cinchōnam* videō arborem, colligōque rāmulōs plūrēs. Nē longus sim, satis sit nārrāre, mē circā hōs locōs posteā invēnisse medicās quāsdam herbās, quās in Brazīliā didiceram, et aliās quās prō condīmentīs cibōrum aestimābam. 82. Acclīvitās vallis augēscēbat. Vix quattuor mīlia passuum aestus marīnus in terram penetrat ; sed modicus rīvus plūrēsque rīvulī dēscendēbant per plantās et arbusculās. Propius ad collēs dēnsantur generum dīversōrum arborēs, grandēs aliquot. Nova simul atque ārida folia in eādem cōnsistēbant arbore, id quod colōrēs pulcherrimōs contendēbat : immō, exoriēbantur frūctuum germina ipsō ē rāmō, unde pendēbant frūctūs putrēscentēs. 83. Quīnque vel sex mīlia continuāvī iter, semper ascendēns convallem. Ēn vērō, hīc locī seges illa pretiōsissimā blandītur oculīs, zēa* virōre et aurō fulgēns. Plēnē mātūram crēdidī. Humī jacēbant grāna plūrima et siliquae. Pigēbat mē, quod major mihi pēra nōn erat in promptū. Quantum potuī, īnferciēbam, jamque prō certō habēbam cibum mihi numquam dēfore. Tandem collēs sinistrī sē dēmīsēre ; atque alia vallis, lātior atque amoenissima, quasi hortōs viridissimōs in sinū suō retegit. In fronte mihi assurgēbant juga altiōra, montēs paene dīcerem, spissīs vestīta herbīs, ex quibus undique stillābant rīvulī perennēs. Arborēs frūctificās admīror, inter quās dispiciēns agnōscō citrōs, aureās mālōs,*[F] et Assyriās mālōs, quās līmōnās appellāmus. Sānē jūcundissimus erat rūris aspectus, mēque sēnsī esse opulentum lātifundiōrum dominum. Utramque vallem mihi tamquam proprium prōtinus asserō, nōminōque priōrem convallem meam, vel Convallem Flūminis, alteram Hortōs meōs.

84. Multum mē alliciēbat hortōrum amoenitās, cōpia arborum et dulcis aquae, dēfēnsiōque montium. Dēlīberābam dē commigrandō illūc, nisi quod nōllem maris prōspectum āmittere, sī nāvis venīret : immō, prōrsus nōluī cymbae scaphaeque ūsūs renūntiāre : necnōn per pluviālēs hōrās nihil cum cavernīs meīs vidēbātur contendere. Etenim hāc in regiōne caelī liquēbat mihi dīrissimās aliquandō esse exspectandās procellās, quae tentōria ac domicilia perverterent ; tālī in tempestāte nīl cavernīs esse comparandum. Pigēbat mē vidēre frūctūs plūrimōs et optimōs humī prōstrātōs et aquā putrēscentēs. Arborēs passim vim ventī prōdēbant. Sine dubiō autumnālēs procellae tantās fēcerant ruīnās. Sērius ego hōs in locōs prōcesseram, messe frūctuum praeteritā. Attamen hōc sub astrō tam vegeta est vīs terrae genitālis, ut novī frūctūs appārērent, quī mox possent mātūrēscere. Plūrēs hōrum concupīvī, et dē modō convehendī meditābar.

85. Rediī ad cavernās alacer animī, cūrārum oblītus. Pēram opplēveram illīs rēbus quās memorāvī ; loculōs autem vestium arōmatīs, gummīne et citreīs mālīs aliquot. Prōtinus novōs thēsaurōs cūrātē dīgerō. Dēnique ā cavernīs in arborem meam propter noctem retrō cēdere, paulō labōriōsius vidētur.

86. Māne cum expergīscor, sentiō diērum mē āmīsisse computātiōnem. Nē prōrsus fierem barbarus, ad disciplīnam puerīlem mē redūxī. Diēs incipiō in digitīs numerāre. Quid ūnōquōque diē fēcerim, ego mihimet recitō ; inde comperiō, quīnam sit hodiernus diēs. Tum volō mathēmaticus ratiōnēs retractāre. Dīxī mē quattuor librōs ē nāvī āvēxisse. Ūnus erat precum sacrārum libellus, secundum normās Papālēs : alterum erat dē Geōgraphiā : tertium nihil habēbat nisi numerōs ad ūsum nāvigandī dīgestōs : quārtus ipsam nautārum mathēmaticam tractābat. Hanc perlegō libenter. Quippe nōn sōlum sōlitūdine animum āvertit, sed absolūtius quiddam et sublīmius subjēcit cōgitantī, nē semper dē meīs tantummodo cūrīs satagerem.

87. Quaerere potest lēctor, quī factum sit, ut ego, patre invītō nāvigāns, nauticam mathēmaticam ēdidicerim. Vidēlicet, admodum juvenis Londinium petiī, nāvem anquīsītūrus, in quā peregrē īrem. Magna mihi tunc illa fēlīcitās vidēbātur, quod hūmānissimō cuidam virō, nāvis magistrō, incidī, in Guineam nāvigātūrō. Is mē clēmentissimē exceptum, prō suō sodāle habuit ; persuāsitque ut, quantam maximam possem conquīrere pecūniam, hanc commūtārem idōneā merce quālem ipse admonēbat, et apud sē collocārem. Ego igitur quōsdam ex amīcīs pecūniās rogābam, hīque, exōrātā mātre meā, fortasse etiam patre, quadrāgintā lībrās Anglicās ad mē remīsērunt. Eās autem magister optimus sīc administrāvit, ut, ex Āfricā dēmum reversus, mercem quam rettulī, nempe aureum pulverem, Londiniī trecentīs lībrīs Anglicīs mūtāverim. Porrō (quod eram lēctōrī dēmōnstrātūrus) ipsō in cursū, cum benevolentiā vērē paternā, omnia quae nāvis magistrum scīre oportēret, dīligentissimē mē docēbat, praesertim astrologicōrum praecepta, viāsque caelum servandī. Ego sānē, tantā cāritāte dēlēnītus, summā industriā haec in studia incubuī, rediīque ex hāc expedītiōne magnopere auctus mentis vī, sīve ad nāvigātiōnem, sīve ad mercātūram. Atquī, Ō meam maximam calamitātem ! amīcus ille summus meus atque alter pater, morbō vehemente correptus, dēcessit subitō. Hujus mē tenera subit memoria, dum praecepta mathēmaticōrum retractō, dum stēllam Polārem observō, locīque lātitūdinem (quam appellant astrologī) colligō ; item dum noctibus singulīs omnium hōrologiōrum lībrāmenta convolūta intendō.

88. In animō imprīmīs erat, ut Chrīstiānō mōre septimum quemque diem quōdammodo religiōsē observārem ; enimvērō mēcum cōnstituēbam septēnōrum diērum opera. Sīc (crēdēbam) temporis computātiōnem eram servātūrus. Mox vīdī fore ut multa mē prohibērent ūllam praefīnītam labōrum rotam persequī ; necnōn sine religiōsā cōntiōne rēs nihilī mihi erat diēs Dominicus : itaque ad aliam ratiōnem mē properē convertī. Novae lūnae observantur facillimē et paene necessāriō. Nāvis frācta erat nocte proximā post novam lūnam : quandō altera advēnit nova lūna, dēcrēvī mēcum, atque ūnum dēfōdī stīpitem propter mēnsem lūnārem. Posteā ēlegantius rēs administrandās cēnseō. Paxillōs praeparō tredecim modicōs et comparēs, gemēns identidem sī ūniversum annum hīc mihi dēgendum erit. In axe idōneae magnitūdinis tredecim forāmina terebrō, illīs paxillīs accommodāta. Quotiēs redit nova lūna, paxillum sollemniter īnfīgō. Post lūnam tredeciēs novātam, cūnctōs extrahō paxillōs, grandius terebrō forāmen et grandiōrem īnserō pālum. Hic prō annō lūnārī valet. Mox prōcēdente lūnā, mēnstruōs paxillōs alium post alium restituō. Hīs cōnstitūtīs, novā quīvīs lūnā poteram computandō affirmāre, quīnam esset ille diēs secundum Eurōpeās temporis ratiōnēs.