Plain text

parte cum angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea
parte non sunt positae ne inpediant aspectus pronai aedis
Augusti, quae est in medio latere parietis basilicae conlocata
8 spectans medium forum et aedem | Iovis, item tribunalis, (5)
quod est in ea aede hemicyclii schematis minoris 5
curvatura formatum. eius autem hemicyclii in fronte est
intervallum pedum XLVI, introrsus curvatura pedum XV,
uti qui apud magistratus starent negotiantes in basilica
ne inpedirent. supra columnas ex tribus tignis | bipedalibus (10)
compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab 10
tertiis columnis quae sunt in interiore parte, revertuntur
ad antas quae a pronao procurrunt dextraque et sinistra
9 hemicyclium tangunt. supra trabes contra capitula ex
fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae altae pedes III,
latae | quoqueversus quaternos. supra eas ex duobus tignis 15
bipedalibus trabes everganeae circa sunt conlocatae. quibus
insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora
et antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen
perpetuae basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.
10 | ita fastigiorum duplex T uti notae dispositio extrinsecus 20
tecti et interioris altae testudinis praestat speciem venustam.
item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque
superiorum distributio operosam detrahit molestiam
sumptusque inminuit ex magna parte summam.
ipsae vero columnae | in altitudine perpetua sub trabes 25
testudinis perductae et magnificentiam inpensae et auctoritatem
operi adaugere videntur.

1 VI. HS: sex G.

3 angusti S.

4 tribunal x.

5 (et 6) hemicycli HG, hemiciclyi (hic, hemicicly v. 6) S. | scematis x.

7 pedes (bis) x.

10 eaeque H(Gc), ęeque (sic) S, ea eque G.

13 hemicyclium HG, hemi ciclyū S.

15 quoque (q̅q̅ G, oqqSGc) versus x. | quaternis x.

16 trabes G: om. HS. | euerganeae (-ę GS) x (= everganeae cf. Quicherat: Rev. arch. N. S. III, 71).

17 transtra (L): trasta x.

18 conlocatae (-ę G) HG, collocatę S(Gc).

20 T uti notae: tectinata H, tecti | nata G, tecti nata S (ubi tecti del. Quicherat).

25 trabes G: trabe HS.

Plain text

II Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda, sed ita
| uti magnitudo symmetriae eorum foro respondeat. maxime 108
quidem curia in primis est facienda ad dignitatem municipii
sive civitatis. et si quadrata erit, quantum habuerit
latitudinis dimidia addita constituatur altitudo, sin autem 5
ob|longa fuerit, longitudo et latitudo componantur et summa (5)
composita, eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
2 praeterea praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino
opere aut albario ad dimidiam partem altitudinis.
quae si non erunt, vox ibi disputantium elata in altitudinem 10
| intellectui non poterit esse audientibus. cum autem (10)
coronis praecincti parietes erunt, vox ab imis, morata
priusquam in aere elata dissipabitur, auribus erit intellecta.
III Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium
diebus festis ludorum spectationibus eligendus est locus 15
| theatro quam saluberrimus, uti in primo libro de salubritatibus (15)
in moenium conlocationibus est scriptum. per
ludos enim cum coniugibus et liberis persedentes delectationibus
detinentur et corpora propter voluptatem inmota
patentes habent venas, in quas insidunt aurarum flatus, 20
qui si a re|gionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis (20)
advenient, nocentes spiritus corporibus infundent. itaque
2 si curiosius eligetur locus theatro, vitabuntur vitia. etiamque
providendum est ne impetus habeat a meridie. sol
enim cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curvatura 25
neque | habens potestatem vagandi versando confervescit (25)
et candens adurit excoquitque et inminuit e corporibus
umores. ideo maxime vitandae sunt his rebus vitiosae
3 regiones et eligendae salubres. fundamentorum autem, si
in montibus fuerint, facilior erit ratio, sed si necessitas 30
coegerit in plano aut pa|lustri loco ea constitui, solidationes (30)

1 coni(l G)ungenda HG: adiungenda S.

2 respondeant x.

6 con(m)ponatur x. | summae(-ę GS) con(cō S)posita x (cōpositæ Gc).

7 lacunaris altitudine x (-ni Gc)

15 ex(s GS)pectationibus x.

16 uti primo (om. in et libro) ante corr. S.

17 immoeniū G.

20 insiduntur (-t᷑ GS) x.

23 eligitur ante corr. G.

24 ne GS: nene H.

30 fuerit x.

Plain text

substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum
de fundationibus aedium sa|crarum in tertio libro est 109
scriptum. insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis
4 gradationes ab substructione fieri debent. praecinctiones
ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae videntur, 5
neque altiores quam quanta | praecinctionis itineris (5)
sit latitudo. si enim excelsiores fuerint, repellent et eicient
e superiore parte vocem nec patientur in sedibus summis,
quae sunt supra praecinctiones, verborum casus certa significatione
ad aures pervenire. et ad summam ita est gubernandum 10
uti linea cum ad imum gra|dum et ad summum (10)
extenta fuerit, omnia cacumina graduum angulosque tangat.
5 ita vox non inpedietur. aditus complures et spatiosos
oportet disponere, nec coniunctos superiores inferioribus
sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine inversuris 15
faciendos, uti cum populus dimittatur | de spectaculis, ne (15)
comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos
sine inpeditione.
Etiam diligenter est animadvertendum ne sit locus
surdus, sed ut in eo vox quam clarissime vagari possit. 20
hoc vero fieri ita poterit, si locus electus fuerit ubi non
6 inpedia|tur resonantia. vox autem est spiritus fluens aeris, (20)
tactu sensibilis auditu. ea movetur circulorum rotundationibus
infinitis, uti si in stantem aquam lapide inmisso
nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes, a centro 25
quam latissime possint evagantes, nisi angustia loci
interpellaverit | aut aliqua offensio quae non patitur (25)
designationes earum undarum ad exitus pervenire. itaque
cum interpellentur offensionibus, primae redundantes insequentium
7 disturbant | designationes. eadem ratione vox 110
uti ad circinum efficit motiones, sed in aqua circuli planitie 31

6 eicient e superiore parte GS: eicientem superiorem partem H.

8 pedibus ante corr. (s) Gc. | summis: suis x.

9 sunt om. x (add. L).

15 sine: siue HS et ante ips. corr. G.

22 in(m SGc)pediantur x. | est: ut x.

23 tactu: &(et G)actu x.

26 possint & vagantes x.

31 uti: ita x. | ininaqua H, inaquaẹ Gc.

Plain text

in latitudine moventur, vox et in latitudine progreditur
et in altitudinem gradatim scandit. igitur ut
in aqua undarum designationibus, item | in voce cum (5)
offensio nulla primam undam interpellaverit, non disturbat
secundam nec insequentes, sed omnes sine resonantia 5
perveniunt ad imorum et ad summorum aures. ergo
8 veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus
vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes,
| et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam (10)
rationem ut quaecumque vox esset in scaena, clarior 10
et suavior ad spectatorum perveniret aures. uti enim
organa aeneis lamminis aut corneis ηχειοιϲ ad chordarum
sonituum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen
ad | augendam vocem ratiocinationes ab antiquis (15)
sunt constitutae. 15
IV Harmonice autem est musica litteratura obscura et
difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt
notae. quam si volumus explicare, necesse est etiam
graecis verbis uti, quod nonnulla eorum latinas non
habent appella|tiones. itaque ut potuero quam apertissime 20
ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma
subscribam finitionesque sonituum designabo, uti qui diligentius
2 attenderit facilius percipere possit. vox enim mutationibus
cum flectitur alias fit acuta alias gravis, duobusque
modis movetur, | e quibus unus effectus habet continuatos 25
alter distantes. | continuata vox neque in finitionibus 111
consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes
non apparentes, intervalla autem media apparentia, uti

1 moventur HS (Gc): -etur G (vox sc. non κυκλικῶϲ, sed ϲφαιρικῶϲ, ut Stoici in Plac. phil. 4, 20 adn. M. Thiel: J. f. Phil. 155, 368).

2 in om. (et alt.) x.

3 item (-ē GS) x: ita Gc.

5 secundā G: -dum HS.

7 prosecuti Gc.

8 voces (-is Gc) scandentes (-is Gc) x.

12 inaeneis x. ηχειοιϲ: haeae (heae Hc, hæae G, heę S) sic x. | cordarum sonitū x.

13 harmonicen H, armonicen GS.

16 Harmonice: Harmonia HG, Armonia S.

19 nonnullae (H, -le G, -lę SGc) x.

20 potero S.

21 aristoxenis x. | diagragma G.

24 fiat x.

26 distantis H.

28 media parentia x.

Plain text

sermone cum dicamus sol lux flos vox. nunc enim nec
unde incipit nec ubi desinit intel|legitur, sed quod ex (5)
acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus.
per distantiam autem e contrario. namque cum flectitur
inmutatione vox statuit se in alicuius sonitus finitione, 5
deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo constans
apparet sensibus, uti in cantionibus | cum flectentes (10)
vocem varietatem facimus modulationis. itaque intervallis
ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit apparet
in sonorum patentibus finitionibus, mediana autem 10
latentia intervallis obscurantur.
3 Genera vero sunt modulationum tria, primum quod
| Graeci nominant αρμονιαν, secundum χρωμα, tertium (15)
διατονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta,
et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam 15
habet auctoritatem. chroma subtili sollertia ac crebritate
modulorum suaviorem habet delectationem. diatoni vero
quod na|turalis est, facilior est intervallorum distantia. (20)
in his tribus generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones,
quod harmonia tetrachordum et tonos et diheses 20
habet binas. dihesis autem est toni pars quarta, ita in
hemitonio duae diheses sunt conlocatae. chromati duo
hemitonia in ordine sunt | composita, tertium trihemitonium (25)
est intervallum. diatono toni duo sunt continuati, tertium 24
hemitonium finit te|trachordi magnitudinem. ita in 112

2 sed quod (quid a. c. G) sic x.

3 gravis et (&) ex (sic) x.

5 inmutatione (i. e. immutatione sec. S) anceps x. | finitionem (-nē GS) x (ἵϲτηϲιν αὑτὴν ἐπὶ μιᾶϲ τάϲεωϲ Aristox.).

6 crebre HS: crebro G.

7 cum: circum Gc.

8 intervalles H et a. c. S.

11 latentia: patentia (potentia a. c. G) x.

13 armoniam (-ā GS, sic et 16. 22 etc. arm. x) … chroma … diatonon x.

14 ab arte G: ad arte (solus) H (unde ad artē S, ab arte LP).

15 ea re cantio G(Sc): ea recantio HS.

19 tetrachordarū (sic) S.

20 (harmoniâ) tetrachordum: -dorum (-ū GS) iterum x (del. A. Wilmanns). | dihesis H, diheris G, diesis S (dieses Gc).

21 diesis x.

22 heminotio H. | diesis HS, dihesis G (dieses Gc).

23 trihemitonium (Perrault): trium hemitoniorum x.

24 diatono toni: diatoni x.

Plain text

tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio
sunt peraequata, sed ipsa cum separatim uniuscuiusque
generis finibus considerantur, dissimilem habent intervallorum
4 designationem. igitur intervalla | tonorum et hemitoniorum (5)
tetrachordo in voce divisit natura finiitque terminationes 5
eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque
certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam
artifices qui organa fabricant ex natura constitutis utendo
comparant ad concentus convenientes eorum | perfectiones. (10)
5 Sonitus, qui graece φθογγοι dicuntur, in unoquoque 10
genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus
perpetui et stantes, reliqui X cum non uniter modulantur
sunt vagantes. stantes autem sunt qui inter mobiles
| interpositi, continent tetrachordi coniunctionem et (15)
e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes, 15
appellantur autem sic, proslambanomenos, hypate hypaton,
hypate meson, mese, nete synhemmenon, paramese, nete
diezeugmenon, nete hyperbolaeon. mobiles autem sunt qui
in te|trachordo inter inmotos dispositi in generibus ex (20)
locis loca mutant, vocabula autem habent haec, parhypate 20
hypaton, lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos
meson, trite | synhemmenon, <paranete synhemmenon,> trite 113
diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon,
6 paranete hyperbolaeon. ei autem qua moventur, recipiunt

2 sunt G: om. HS.

4 intervallo (intuallo S) x.

5 tetrachordo: et(&)tetrachordorum x. | finitque x.

8 fabricant: faciunt S.

10 pthongi HS, ptongi S.

11 VIII HG: octo S.

12 non uniter (qui sc. οὐ μένουϲιν ἐπὶ μιᾶϲ τάϲεωϲ): com(con)muniter x.

13 mobiles sunt inter (ſ̄ int̄ in ras. Sc) positi x.

16 proslambanomenos GS: iros lambanomenos H. | hypate hypato (H, hipaton G, ypaton S) x.

17 hypate meson G: hypateon meson HS. | nete synemmene (-emene S) GS: netesyn exemmene H.

18 diezeucmene x. | hyperboleon x (-laeon infra 113, 2 et 15 H).

19 ex: et (&) x.

20 parhypatae (-te GS) hypate x.

21 lichanos (licanos G) phalon x.

22 trite (-re H) sy(i G)nemenu tritediezeu(y H)gmenu (-nous G) paranete paranetediezeugmenu etc. x. | paranete synhemmenon om. x.

24 recipivnt Sc.

Plain text

virtutes alias, intervalla enim et distantias habent crescentes.
itaque | parhypate, quae in harmonia distat ab hypate (5)
<dimidium> hemitonium, in chroma transmutata habet
hemitonium. quae lichanos in harmonia dicitur, ab hypate
distat hemitonium, in chroma translata progreditur duo 5
hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia.
ita X sonitus propter trans|lationes in generibus efficiunt (10)
7 triplicem modulationum varietatem. tetrachorda autem
sunt quinque, primum gravissimum, quod graece dicitur
υπατον, secundum medianum, quod appellatur μεϲον, tertium 10
coniunctum, quod ϲυνημμενον dicitur, quartum disiunctum,
quod διεζευγμενον nomi|natur, quintum, quod (15)
est acutissimum, graece υπερβολαιον dicitur. concentus
quos natura hominis modulari potest, graece quae ϲυμφωνιαι
dicuntur, sunt sex, diatessaron, diapente, diapason, <diapason> 15
8 et diatessaron, <diapason> et diapente, et disdiapason. ideoque
et a numero nomina ceperunt, quod cum | vox constiterit (20)
in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit
et pervenerit in quartam terminationem, appellatur
diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in 20
octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam
et dimidiam diapason et diapente, in XII disdiapason].
9 non | enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus (25)
aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut VI aut VII 24
pos|sunt consonantiae fieri, sed uti supra scriptum est, 114

2 (etc.) armonia x.

3 dimidium om. x. | inchroma transmutata G, inchromatra mutata H, incromata mutata S.

4 quae: qui x. | lichanus x.

5 traslata G.

10 hypaton … meson … sinhemmenon (HG, sinemmenon Gc, synemenon S) … diezeu(i H)gmenon … hyperboleon x.

14 graeceque (-q⁊) syn(m GS)phoniae(e) x.

15 sex HG: VI. S. | diapason et diatessaron, diapason et diapente: & diatessaron & disdiapente H, et disdiatessa(e S)ron et dis(bis- S)diapente GS(LP).

16 & bisdiapason S.

17 coeperunt x.

20 in sextam—(22) XII disdiapason: est additio interpolatoris (A. Wilmanns: Comm. in hon. Mommseni 1877 p. 259) cf. supra ad p. 67, 7. | in octavam et dimidiam—(22) XII. disdiapason om. S.

22 et (diapente) om. x.

24 nec intertia aut sexta aut septem (sic HG, septima S) x (corr. Wilmanns).

Plain text

diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae
ex natura vocis congruentis habent finitiones,
et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum [qui
graece φθογ|γοι dicuntur]. (5)
V Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant 5
vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri eaque ita
fabricentur ut cum tangantur, sonitum facere possint inter
se diatessaron diapente et ex ordine ad disdiapason. postea
| inter sedes theatri constitutis cellis, ratione musica ibi (10)
conlocentur ita uti nullum parietem tangant circaque habeant 10
locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque
inversa et habeant in parte quae spectat ad scaenam
suppositos cuneos ne minus altos semipedem, contraque
eas cellas | relinquantur aperturae inferiorum graduum (15)
2 cubilibus longae pedes duo, altae semipedem. designationes 15
autem eorum, quibus in locis constituantur, sic explicentur.
si non erit ampla magnitudine theatrum, media
altitudinis transversa regio designetur et in ea tredecim
cellae duodecim aequa|libus intervallis distantes confornicentur, (20)
uti ea echea quae supra scripta sunt ad neten 20
hyperbolaeon sonantia in cellis quae sunt in cornibus extremis,
utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis
diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia diatessaron
ad paramesen, quarta ad neten | synhemmenon, quinta diatessaron 115

3 concentus: coventus H, conventus G, c̄uentꝰ S. | qui—(4) dicuntur del. Reber (cf. p. 112, 11).

4 pthongi H, ptongi GS.

6 ita om. G (suppl. Gc).

8 diatesseron (hic et in seqq. semper) G. | et om. x.

11 locum—(12) habeant bis scripta in H (priora del. Hc).

13 semipede x. | contraque—(15) semipede om. S.

14 inferiorvem H. | graduū G: gradibus HS.

15 semipede x. | 17 si aū (autem) non S.

20 ea echea: eae (eę S) echo x. | ad netḥ̇en Gc: adnetent H, ad nete S.

21 sonentia H (non GS).

23 ad neten diezeugmenon: ad neten (H, nete S, netḥ̇en Gc) sy(i G)nhemmenu (HG, synemenu S) x.

24 ad paramesen: adnethen (HG, neten S, netḥ̇en Gc) ad paramesen (-son S) x. | adneten (nethen H) sin hemmenu (H, sinhemenu G, synemenu S) x. | quinta ad diatessaron S.

Plain text

ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson, in
3 medio unum diatessaron ad hypaten hypaton. ita hac ratiocinatione
vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens
tactuque feriens singulorum vasorum | cava excitaverit (5)
auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam. 5
sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo
dividatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones
cellarum transverse designatae, una harmoniae, altera chromatos,
tertia diatoni. et ab imo quae erit prima, | ea ex (10)
harmonia conlocetur ita uti in minore theatro supra scriptum 10
4 est. in mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen
hyperbolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis
ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis
ad chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad | chromaticen (15)
meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, 15
sextis ad paramesen, quod ea et ad chromaticen
hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhemmenon
5 diatessaron habet consonantiae communitatem. in medio
nihil est conlocandum, ideo quod sonituum nulla alia
qualitas in chromatico | genere symphoniae consonantiam 20
potest habere. in summa vero divisione et regione cellarum
in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata
vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon
<diezeugmenon>, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis
diatessaron ad diatonon me|son, quintis diatessaron ad 25
diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon,
in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon
diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum
6 communitates. haec autem | si qui voluerit ad 116
perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro 30

5 et: ex x.

13 diezeugmenon S: -nu HG. | intert(c G)iis diatessa(e G)ron ad chr. sy(i G)nhemmenu (synemenu S) x.

16 paramesen Gc. | ea om. x. | ad (chr.): in x.

17 hyperboleū S. | synemmenon Wilmanns: meson x.

18 habeant x.

19 sonitum (-ū S) x.

22 (et seqq. exc. v. 24) diatonum (-ū S) x.

24 diezeugmenon om. x. | tertiis diatessa(e G)ron addiatonon (-n̄ G) sy(i G)nhemenon (HG, synemenon S) x.

28 diapson H.

Plain text

diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus
magno vigore et industria generatim divisis modulationibus
constitutum reliquit. de quo si qui ratiocina|tionibus his (5)
attenderit, ab natura vocis ad audientium delectationes
facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones. 5
7 Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae
facta esse neque ullam rationem harum rerum in his
fuisse, sed errabit in eo, quod omnia publica lignea theatra
tabulatio|nes habent complures, quas necesse est sonare. (10)
hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui 10
superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae
valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam
vocis. cum autem ex solidis rebus theatra constituuntur,
id est ex structura | caementorum, lapide, marmore, quae (15)
sonare non possunt, tunc echeis haec rationes sunt explicandae. 15
8 sin autem quaeritur in quo theatro ea sint
facta, Romae non possumus ostendere sed in Italiae regionibus
et in pluribus Graecorum civitatibus, etiamque auctorem
habemus Lucium Mum|mium, qui diruto theatro Corinthiorum (20)
ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad 20
aedem Lunae dedicavit. multi etiam sollertes architecti,
qui in oppidis non magnis theatra constituerunt, propter
inopiam fictilibus doliis ita sonantibus electis hac ratiocinatione
compositis perfecerunt utilissimos | effectus. (25)
VI Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda uti 25
quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato
circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor
| scribantur trigona paribus lateribus et intervallis, quae 117

4 ad naturas vocis & audientium x.

6 quod (H, đq S) annis HS, quot annis G.

8 errauit x.

9 tribulationes G.

10 citharo edis H, citharoedis S, -rędis G.

12 valbas x (valvas Sc).

14 lapido H (-de GS).

15 echeis: exhis x. | hac rationes (sic H, hac ratione GS, hę rationes L) sunt (ſ̄ S) explicandae (-ę S, -e G) x.

17 regiones HG, regione S (= L ex corr.).

19 lucium: sic x.

20 ea ae(ę S)nea (sc. echea v. 16) sic x.

21 etiam HG: aū (autem) S.

22 propter om. S.

23 doleis x.

27 rotundationis GS: rutundationes H.

28 paribus GS: partibus H. | et om. x. | quae om. x.

Plain text

extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim
signorum caelestium <descriptione> astrologi ex musica
convenientia astrorum ratiocinantur. ex his trigonis
cuius latus fuerit | proximum scaenae, ea regione qua praecidit (5)
curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et 5
ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae
2 disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem. ita
latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes
artifices in scaena | dant operam, in orchestra autem (10)
senatorum sunt sedibus loca designata. et eius pulpiti 10
altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in orchestra
sederint, spectare possint omnium agentium gestus. cunei
spectaculorum in theatro ita dividantur uti anguli trigonorum,
qui currunt circum curvaturam cir|cinationis, dirigant (15)
ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem, 15
supra autem alternis itineribus superiores cunei
3 medii dirigantur. i autem qui sunt in imo et dirigunt
scalaria, erunt numero VII, reliqui quinque scaenae designabunt
compositionem, et unus medius contra se | valvas (20)
regias habere debet, et qui erunt dextra ac sinistra hospitaliorum 20
designabunt compositionem, extremi duo spectabunt
itinera versurarum. gradus spectaculorum ubi subsellia
componantur ne minus alti sint palmipedem, <ne
plus pedem> et digitos sex, latitudines eorum ne plus
4 pedes duo semis, | ne minus pedes duo constituantur. tectum 25
porticus quod futurum est in summa gradatione, cum
scaenae altitudine | libratum prospiciatur, ideo quod vox 118
crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet.
namque si non erit aequale, quo minus fuerit

1 circinnationes (hic) HS (circinationis G). | duodecim HS: XII. G.

2 descriptione om. x (add. Joc.). | astro(a G)logi x.

4 quae(ę G) prae(ę G)cidit HG, quę p̄cedit S.

5 finiatur GS: -antur H.

9 in caena H.

14 circinationes HS (-nis G).

17 i: hi x (cf. p. 26, 26. 217, 3. sed ei p. 113, 3. 114, 3. 222, 3. 276, 13).

20 ac om. x.

23 con(ō S)ponantur gradus ne minus x. | alti sint palmo pede (| H) et dig. x.

24 digitos sex (ante ras.) G: digito sex (.VI. S) HS(Gc).

27 per(ꝑ GS)spiciatur x.

Plain text

altum, vox praeripietur ad eam altitudinem ad quam perveniet
5 primo. orchestra inter | gradus imos quam diametron (5)
habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus
utrimque ad aditus eius mensurae perpendiculo inferiores
sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur 5
itinerum supercilia. ita enim satis altitudinis habebunt
6 eorum confornicationes. scaenae longi|tudo ad orchestrae (10)
diametron duplex fieri debet. podii altitudo ab libramento
pulpiti cum corona et lysi duodecuma orchestrae diametri.
supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta 10
parte eiusdem diametri, epistylia et ornamenta earum
columnarum altitudinis quinta parte. plu|teum insuper (15)
cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. supra
id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint
quam inferiores, epistylia et ornamenta earum columnarum 15
quinta parte. item si tertia episcenos futura erit, mediani
plutei summum sit dimidia parte, columnae | summae medianarum (20)
minus altae sint quarta parte, epistylia cum coronis
earum columnarum item habeant altitudinis quintam
partem. 20
7 Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes
rationes et effectus possunt respondere, sed oportet
archi|tectum animadvertere quibus proportionibus necesse sit (25)
sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem
operis temperari. sunt enim res quas et in 25

1 ad (quam) om. x.

2 grados HS. | quam: quod (qđ G, oqd S) x.

3 sumatur G: sum|matur H, sūmatur S.

4 utrum(ū- GS)que aditus x. | perpendiculum (-ū GS) x | interiores x.

5 qua Phil.: quae (quę GS) x.

6 altitudinem (-ē) x.

8 duplex G: dupl& H, dupla S.

9 duodecu(i S)mam (-ā GS) x. | orchistrę S. | diametris (ante corr.) G.

12 quinta HS(Gc): quarta G.

14 quarta HSc Gc2: quarte GS (-tę Gc1).

15 epi(y HS)sti(y S)lium (-ū GS) x.

16 episcenos HG, episkenos S (qui in seqq. scribit skenam quam antea scęnam).

17 (d. p.) columnae. summae media parte columnae. summae medianarum minus H, colūnę sūmę media parte colūnę. sūmę medianarū minus S, colūnę summę media parte. colūnę sūmę medianarū minus G.

22 oport&S: oportere HG.

25 temperari: cf. p. 277, 12.

Plain text

pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine
fieri pro|pter usum, uti gradus diazomata pluteos itinera 119
ascensus pulpita tribunalia et si qua alia intercurrunt ex
quibus necessitas cogit discedere ab symmetria ne inpediatur
usus. non minus si qua exiguitas copiarum, id est 5
marmoris, ma|teriae reliquarumque rerum quae parantur, (5)
in opere fuerit, paulum demere aut adicere, dum id ne
nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum.
hoc autem erit si architectus erit usu peritus, praeterea
ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus. 10
8 | Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicatas (10)
ita uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra
ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus
comparata, quae loca Graeci περιακτουϲ dicunt ab eo
quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes 15
sin|gulae tres species ornationis, quae cum aut fabularum (15)
mutationes sunt futurae seu deorum adventus cum
tonitribus repentinis, versentur mutentque speciem ornationis
in fronte. secundum ea loca versurae sunt procurrentes,
quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus 20
9 in scaenam. genera | autem sunt scaenarum tria, unum (20)
quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum.
horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique
ratione, quod tragicae deformantur columnis et
fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus, comicae 25
autem aedificiorum privatorum et mae|nianorum habent (25)
speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium
aedificiorum rationibus, satyricae vero ornantur
arboribus speluncis montibus reliquisque agrestibus rebus
in topiodis speciem deformatis. 30

2 diazumata x.

3 qualia S.

7 fuerit: defuerint x.

10 nobili S.

11 explicitas x.

14 periactus x.

15 trigonos HS, trigones G.

16 singulae: insingula x. | ornationisque G, -nesque HS(Gc).

17 mutationis H (-nes GS).

18 repentinise aversentur H, repentinis ea versentur GS.

19 infrontes x.

26 moenianorum HS.

27 profectus x.

30 intopeodi speciem (-ē GS) deformati x.