Plain text

VII In Graecorum theatris non omnia isdem rationibus
sunt | facienda, quod primum in ima circinatione ut in 120
latino trigonorum IIII, in eo quadratorum trium anguli
circinationis lineam tangunt, et cuius quadrati latus est
proximum scaenae praeciditque curvaturam circinationis, 5
ea regione de|signatur finitio proscaenii. et ab ea regione (5)
ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea designatur,
in qua constituitur frons scaenae, per centrumque
orchestrae a proscaenii regione parallelos linea describitur
et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra 10
in cornibus hemicyclii | centra signantur, et circino conlocato (10)
in dextro ab intervallo sinistro circumagitur circinatio
ad proscaenii sinistram partem, item centro conlocato
in sinistro cornu ab intervallo dextro circumagitur
2 ad proscaenii dextram partem. ita e tribus centris hac 15
descriptione ampliorem habent orchestram Graeci | et scaenam (15)
recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod λογειον
appellant, ideo quod eo se tragici et comici actores
in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram
praestant actiones, itaque ex eo scaenici et thymelici 20
graece separatim nominantur. eius logei altitudo non

1 hisdem x.

5 curvaturā G: -ra HS.

7 curvaturę | par ꝑ̇allelos linea describitur (om. allelos—regione 7-9) G.

9 orchistrę S. | a om. x. | per allelos H et (ꝑallelos) G, parallelos S(Gc).

10 qua: quae (quę GS) x (ut 118, 7. 117, 5). | circinationis GSc: -nes HS.

11 hemi(HS, emi- G)cycli x.

12 dextra x. | circumagatur x.

13 sinistram: dextram x, ubi sic ad proscaenii dextram partem ita tribus centris hac describtione ampliorem habent. Item centro conlocato in sinistro cornu ab intervallo dextro circumagitur ad proscaenii dextram partem orchestram … H et appositis compendiis vulg. GS id est omnes codices: sc. quod ait K. Dumon (Mnemosyne 1892 p. 427 et 424), ad optimos codices Iocundum—sic iste appellatur, non Iucundus—textum constituisse (quem praeter eos id est suo arbitrio constituit), hoc nihili est.

15 e om. x.

17 longion x.

18 eos tragici HG, eo stragici S (cf. p. 241, 14. 17. 21).

19 orchistrā S.

20 et thimelici G: & hymelici H, & himelici S.

21 logei: loci x. | no|minis ante corr. G (n̄ minꝰ S).

Plain text

| minus debet esse pedum X, non plus duodecim. gradationes (20)
scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum
angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione
inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam
quotiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur. 5
VIII | Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata 121
sunt, tunc etiam diligentius est animadvertendum uti sit
electus locus, in quo leniter adplicet se vox neque repulsa
resiliens incertas auribus referat significationes. sunt enim 10
nonnulli | loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti (5)
dissonantes qui graece dicuntur κατηχουντεϲ, circumsonantes
qui apud eos nominantur περιηχουντεϲ, item resonantes
qui dicuntur αντηχουντεϲ, consonantesque quos appellant
ϲυνηχουταϲ. dissonantes sunt in quibus vox prima cum 15
est elata in altitu|dinem, offensa superioribus solidis (10)
corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis
2 vocis elationem, circumsonantes autem in quibus circumvagando
coacta exsolvens in medio, sine extremis casibus
sonans ibi extinguatur incerta verborum significatione, resonantes 20
vero in quibus cum | in solido tactu percussa resiliat, (15)
imagines exprimendo novissimos casus duplices faciat
auditu. item consonantes sunt in quibus ab imis auxiliata
cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum
claritate. ita si in locorum electione fuerit diligens 25
animadversio, emendatus erit | prudentia ad utilitatem (20)
in theatris vocis effectus. formarum autem descriptiones
inter se discriminibus his erunt notatae uti quae ex quadratis

1 duodecim H: XII. GS.

5 amplificantur HS: -cabuntur G.

8 enī | advertendum H. | utiselectus (-os H) HG (ut is electus Gc), uti sit lectus S.

12 greci a. c. G. | caticontes (-contes S) x.

13 periechontes (-contes S, -contes G) x.

14 antechontes x.

15 synechontas HS: sinechontes G.

17 residens GS: -dent H. | inimū ante corr. G.

19 exsolvens (sic) x (sc. διαϲπείρουϲα τὰ ϲυνεχόμενα).

21 resiliant x.

22 faciunt x.

24 disserta x.

28 uti quae: itaque (-ę Gc) x.

Plain text

designentur, Graecorum habeant usus, latina e paribus
lateribus trigonorum. ita his praescriptionibus qui
voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
IX | Post scaenam porticus sunt constituendae, uti cum (25)
imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus quo 5
se reci|piat ex theatro choragiaque laxamentum habeant ad 122
comparandum. uti sunt porticus Pompeianae itemque
Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum, et
exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles
| columnis lapideis dispositis, navium malis et antemnis 10 (5)
e spoliis Persicis pertexit, idem autem etiam incensum
Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit,
Zmyrnae Stratoniceum, Trallibus porticus ex utraque parte
scaenae supra stadium, ceterisque civitatibus quae diligentiores
habuerunt architectos | circa theatra sunt porticus et 15 (10)
2 ambulationes. quae videntur ita oportere conlocari uti
duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum
epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas.
latitudines autem earum ita oportere fieri videntur uti
quanta altitudine columnae fuerint exterio|res, tantam 20 (15)
latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum
ad medias et a medianis ad parietes qui circumcludunt
porticus ambulationes. medianae autem columnae
quinta parte altiores sint quam exteriores, sed aut ionico
3 aut corintho genere deformentur. columnarum autem 25
| proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus (20)
quibus in aedibus sacris scripsi. aliam enim in deorum
templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et

1 designentur … habeant HS: designantur … habent G.

2 latine (-ę Gc) raribus x.

8 eumenici HS(Gc), eum meneci G. | fanum (sic): cf. Dörpfeld: Mitteilungen des arch. Inst. Athen. Abt. XIII (1888), 102.

10 milis x. | antemnis (non antennis) sic omnes (GHSLPvlch) etiam p. 254, 7.

13 smyrnae (-ę S) HS, smirne G. cf. p. 85, 11 etc. | sirationiceum (si rationie ceū S, siratio niceum G) x. | trabibus HS, tradibus G. | parte ut scaene (H, skęnę S, scene G) x.

18 modulationis S: -nes HG.

20 altitudo x. | fuerit x.

25 autem G: om. HS.

26 hisdem x.

Plain text

ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici generis
erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis
in partes XV. | ex eis partibus una constituatur et (25)
fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit
explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum 5
modulorum, intercolumnium quinque et moduli dimidia
parte, altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum,
capituli altitudo moduli unius, | latitudo modulorum 123
duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modulationes
uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est ita 10
4 perficiantur. sin autem ionicae columnae fient, scapus
praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem
di|vidatur et ex his una crassitudini columnae detur, (5)
<spira> cum plintho dimidia crassitudine constituatur,
capituli ratio ita fiat uti in libro tertio est demonstratum. 15
si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica, capitulum
autem quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita
habeant rationem. in stylo|batisque adiectio quae fit per (10)
scamillos inpares, ex descriptione quae supra scripta est
in libro tertio sumatur. epistylia coronae ceteraque omnia 20
ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum
explicentur.
5 Media vero spatia quae erunt subdiu inter porticus,
| adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes (15)
habent magnam salubritatem, et primum oculorum 25
quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem
corporis influens perlimat speciem et ita auferens

2 demeṇ̇tiantur Gc: demetriantur HS.

5 in imo: in primo x. | cgrassitudo (sic) S (ut grassior S 105, 19 etc.).

10 IIII. HG: quarto S.

11 scaphus HS (P, scapus GL), sed v. 7 scapus HLG (ubi scaphus retinent SP). scaphorum HS(L) etiam 98, 18. diff. 238, 3.

12 octo HG: VIII. S.

13 una G: om. HS.

14 spira om. x. | constituantur x.

18 in (styl.) om. x (cf. p. 80, 7).

19 scabillos (HG, scabyllos S) inpartes x (cf. p. 77, 2. 3, ubi scabellos cod. P. scabilla Cato 10, 5. scabellum ὑποπόδιον CGL II, 179).

23 subdiu (sic) x (ut 124, 2. 143, 21. 164, 10 ubi rec. sub divo).

24 hyp&(et G) rę x.

26 subtilis G: sub(p S)tiles HS.

Plain text

ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem
relinquit. | praeterea cum corpus motionibus in ambulatione (20)
calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit
plenitates extenuatque dissipando quod plus inest
6 quam corpus potest sustinere. hoc autem ita esse ex eo 5
licet animadvertere, quod sub tectis cum sint aquarum
fontes aut etiam sub terra | palustris abundantia, ex his (25)
nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque
locis cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis
et abundantibus excitat umores et conglobatos in altitudinem 10
tollit. ergo si ita videtur uti in hypaethris locis
ab aere umores ex corporibus exsu|gantur molestiores, (30)
quemadmodum ex terra per nebulas vi|dentur, non puto 124
dubium esse quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque
conlocari oporteat in civitatibus ambulationes. 15
7 eae autem uti sint semper siccae et non lutosae, sic erit
faciendum. fodiantur et exinaniantur quam | altissime. (5)
dextra atque sinistra structiles cloacae fiant inque earum
parietibus qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur
inclinati fastigio in cloacas. his perfectis compleantur 20
ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae
ambulationes sternantur et exaequentur. ita propter | carbonum (10)
raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem
excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae
et sine umore perfectae fuerint ambulationes. 25
8 Praeterea in his operibus thesauri sunt civitatibus in
necessariis rebus a maioribus constituti. in conclusionibus
| enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam (15)
lignorum. sal enim facile ante inportatur, frumenta publice

2 relinquit G: reliquit(d H) HS.

3 exsugendo (G, exugendo H): exuendo S.

4 extenuatque G(Sc): extenuatique H et ante ras. S.

10 abundantibus (L): -tius H et (qui om. et) S. | et exconglobatos x (ex del. ed.).

12 exsugantur G: exugantur HS.

14 hyp&(et G)risque x (cf. p. 150, 27. 23. Cass. Fel. p. 14, 6. 15, 4. 16, 7. 177, 20, Theod. Pr. p. 57, 2 etc.)

16 eae (ee G, eę SGc) sic x.

20 cloacis x.

21 eae HS: hę G.

26 thensauri x.

27 a maioribus: amoribus x.

Plain text

privatimque expeditius congeruntur et si defit, holeribus
carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris
puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis
excipiuntur. de ligna|tione quae maxime necessaria est (20)
ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, 5
9 quod et tarde comportatur et plus consumitur. in eiusmodi
temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et
mensurae tributim singulis capitibus designantur. ita
duas res egregias hypaethroe ambulationes | praestant, unam (25)
in pace salubritatis, alteram in bello salutis. ergo his 10
rationibus ambulationum explicationes non solum post
scaenam theatris sed etiam omnium deorum templis effectae
magnas civitatibus praestare poterunt utilitates.
Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc
| insequentur balinearum dispositionum demonstrationes. 15 (30)
X pri|mum eligendus locus est quam calidissimus, id est 125
aversus ab septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria
tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, sin autem
natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime
tempus la|vandi a meridiano ad vesperum est constitutum. 20 (5)
et item est animadvertendum uti caldaria muliebria et
virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata.
sic enim efficietur ut in vasaria et hypocausis communis
sit eorum utrisque. aenea supra hypocausim tria sunt
componenda, unum | caldarium, alterum tepidarium, tertium 25 (10)
frigidarium, et ita conlocanda uti ex tepidario in
caldarium quantum aquae calidae exierit, influat de frigidario
in tepidarium ad eundem modum, testudinesque
2 alveolorum ex communi hypocausi calefaciantur. suspensurae
caldariorum ita sunt faciendae ut | primum sesquipedalibus 30 (15)

1 congerventur Hc | sidefit (fide fit ante ras. G) x: side sit Gc.

6 conportatur HG: cōparatur S.

7 eae HS: hae G.

9 hyp&(et G)ra ambulationem (-ē GS) x.

12 theatri x.

15 balinearum HS: balnearum G.

17 ab(ḍ̇ Gc) septem(n S)trione x.

18 sin: si x.

21 calcaria H et ante corr. S.

22 hisdem x.

27 caldae (-e G, -ę S) x (calidę Sc).

29 calfaciantur H: -æntur Hc, -entur GS (calefacientur Gc).

Plain text

tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim,
uti pila cum mittatur non possit intro resistere sed
rursus redeat ad praefurnium ipsa per se. ita flamma facilius
pervagabitur sub suspensione. supraque laterculis
bessalibus pilae struantur ita dispositae uti bipedales 5
| tegulae possint supra esse conlocatae. altitudinem autem (20)
pilae habeant pedes duo eaeque struantur argilla cum
capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales
3 quae sustineant pavimentum. concamarationes vero si ex
structura factae fuerint, erunt utiliores, sin autem 10
contignationes fue|rint, figulinum opus subiciatur, sed hoc ita (25)
erit faciendum. regulae ferreae aut arcus fiant eaeque uncinis
ferreis ad con|tignationem suspendantur quam creberrimis, 126
eaeque regulae sive arcus ita disponantur uti
tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, 15
et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint
perfectae. earumque camararum superiora | coagmenta ex (5)
argilla cum capillo subacta liniantur, inferior autem pars,
quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce
trullissetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. 20
eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint,
meliorem habebunt usum. non enim a vapore umor corrumpere
| poterit materiem contignationis, sed inter duas (10)
4 camaras vagabitur. magnitudines autem balinearum videntur
fieri pro copia hominum, <dummodo> sint ita dispositae. 25
quanta longitudo fuerit, tertia dempta, latitudo

5 besalibus x. | tegulę om. G (suppl. Gc).

6 altitudinem (-nē S) HS: -nes G.

7 pedes duo x (duo semis Fav. p. 300, 8).

9 (item 126, 3) concamarationes HG, -merationes S.

11 figlinum x.

12 regula (sic, -lę GS) ferreae (-ręe G, -reę SGc) H. | eaeque HS: haeque G.

17 camararum HG (sed camerarum S, ut x v. 8. 10). ego nunc semper scripsi camaram (ut habet x etiam 170, 21 et G 207, 19. cf. 75, 19. 125, 23. 126, 3. Plin. Aug. 12, 79. Keil ad Varr. p. 251).

18 inferior (Fav. p. 301, 5): interior x.

20 trulizetur G, tulizetur HS (trulliss- infra semper x, nisi quod trulissetur HS 170, 2).

24 balneorum x.

25 dummodo (Fav.): om. x. | dispositae Fav.: compositae x.

Plain text

sit praeter scholam labri et alvei. labrum utique sub
lumine faciundum videtur, ne stantes | circum suis umbris (15)
obscurent lucem. scholas autem labrorum ita fieri oportet
spatiosas uti cum priores occupaverint loca, circum spectantes
reliqui recte stare possint. alvei autem latitudo 5
inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut
5 gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes. | laconicum (20)
sudationesque sunt coniungendae tepidario, eaeque
quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad
imam curvaturam hemisphaerii. mediumque lumen in 10
hemisphaerio relinquatur ex eoque clupeum aeneum catenis
pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur
sudationis tem|peratura. ipsumque ad circinum fieri oportere (25)
videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque
vis per curvaturae rotundationes pervagetur. 15
XI | Nunc mihi videtur, etiamsi non sint italicae consuetudinis 127
palaestrarum aedificationes, traditas tamen explicare
et quemadmodum apud Graecos constituantur monstrare.
in palaestris peristyla quadrata sive oblonga ita
sunt facienda | uti duorum stadiorum habeant ambulationis 20 (5)
circumitionem, quod Graeci vocant διαυλον, ex quibus
tres porticus simplices disponantur, quarta quae ad meridianas
regiones est conversa, duplex, uti cum tempestates
ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem
2 pervenire. constituantur | autem in tribus porticibus 25 (10)
exhedrae spatiosae, habentes sedes in quibus philosophi rhetores
reliquique qui studiis delectantur sedentes disputare
possint. in duplici autem porticu conlocentur haec membra.

1 scolam x (sed 15 scholas H).

2 faciu(e GS)ndum H.

3 fieri GS: fuerit (sic) H.

10 hemisperii x.

11 hemisperio x. | clypevom H, clypeū S, clipeum G.

12 di(e G)missiones HS.

16 iam &(et G)si non HG, ·ſı&·ıā n̄ (= et si iam non) Sc.

17 (etc.) palestrarum x. | aedificationes (-es G) traditae (-ę GS) x.

18 post constituantur monstrare continuo subdit x v. 9-12 constituantur—disputare possint.

19 peristy(i G)lia x.

20 sunt G: sint HS.

21 circuitionem x. | diaulam (-ā S) x.

25 exedrae (-ę GS) x.

Plain text

ephebeum in medio, hoc autem est exhedra amplissima
cum sedibus, quae tertia parte longior | sit quam lata. (15)
sub dextra coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio
in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρον
vocitant. ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime 5
autem elaeothesium <tepidarium>, ab eoque iter in propnigeum
in versura porticus. proxima autem introrsus | e (20)
regione frigidarii conlocetur concamarata sudatio longitudine
duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte
laconicum ad eundem modum quam supra scriptum est, 10
compositum, ex adverso laconici calidam lavationem. in
palaestra peristyla, quemadmodum supra scriptum est, ita | (25)
3 debent esse distributa. extra autem disponantur | porticus 128
tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque
sinistra stadiatae, ex quibus una quae spectaverit ad 15
septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine,
altera simplex ita facta uti in partibus quae fuerint
circa | parietes et quae erunt ad columnas, margines habeat (5)
uti semitas non minus pedum denum mediumque
excavatum uti gradus sint in descensu a marginibus sesquipedem 20
ad planitiem, quae planities sit non minus
pedes XII. ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus,
4 non inpedientur | ab unctis se exercentibus. haec (10)
autem porticus ξυϲτοϲ apud Graecos vocitatur, quod athletae

1 exedra S (non HG).

2 quae om. x.

3 dextro x. | coryceum (-ū S) HS, corriceum G. | conisterium HG: conistrū (item v. 16 conistro) S.

4 lytron HS, litron G.

5 eleothesium (-seum ante corr. S) HSc, elaeo thesium G.

6 alaeothesium H, aleothesiū S, ala|eothesium G. | tepidarium Marini (W. A. Becker): frigidarium x. | propnigeum HS, propnı gẹ̇um G.

7 proxima GS: -mā H.

8 concamerata x.

9 hab& S.

10 quam: uti quam (-ā S) x (cf. p. 145, 29).

11 caldam (calıSc) x.

12 per(ꝑ S)stylia HS, peristilia G.

13 esse perfecta distributa x (perf. del. Oehmichen. cf. p. 148, 28. 138, 16).

14 peristylo HS: peristilio G.

18 erit x. | habeant x.

20 a om. x.

23 abcunctis x.

24 xy(i G)stos x. | athl&ae H, adle|thę S, atheletę G.

Plain text

per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur.
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur
hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομιδαϲ, nostri
xysta appellant, in quas per hiemem | ex xysto sereno (15)
caelo athletae prodeuntes exercentur. faciunda autem 5
xysta sic videntur ut sint inter duas porticus silvae aut
platanones et in his perficiantur inter arbores ambulationes
ibique ex opere signino stationes. post xysta
autem stadium ita figuratum ut possint hominum copiae
cum | laxamento athletas certantes spectare. 10 (20)
Quae in moenibus necessaria videbantur esse ut apte
XII disponantur, perscripsi. de opportunitate autem portuum
non est praetermittendum, sed quibus rationibus tueantur
naves in is ab tempestatibus explicandum. hi autem natu|raliter 129
si sint bene positi habeantque acroteria sive promuntoria
procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive 16
versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates
videntur habere. circum enim porticus sive navalia
sunt | facienda sive ex porticibus aditus ad emporia, turresque (5)
ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae 20
traduci per machinas possint.
2 Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad
tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur
esse fa|ciendum uti si nullum flumen in his locis inpedierit (10)
sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte 25
structuris sive aggeribus expediantur progressus. et ita
conformandae portuum conclusiones. eae autem structurae

1 stadiis H: studiis HcSG. | post exercentur subdit x v. 15-18 Faciunda—stationes.

3 hypaethroe: hyp&(et G)ro eae HG, hyp&roee S. | paradromidas HS, parathromidas G.

4 xysta (sic) x.

5 atl&ae H, adlethę S. athlete G. | faciunda: sic x.

6 xy(i G)sta x.

7 platanones et: plata non ess& (HS, e̅e̅t G) x.

8 signino HG: signorum (sed in m. ipse vel signinos) S. | xystum x.

10 athletas GS: athl&an H.

14 is: his x. | Hi G: hii HS(Gc).

15 (item infra) promunturia HG, promunctoria S.

18 sivenalia H, si venalia S, sive nalia G.

19 ad om. x.

27 eae HS: hae G.

Plain text

quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae uti
portetur pulvis a re|gionibus quae sunt a Cumis continuatae (15)
ad promuntorium Minervae, isque misceatur uti in
3 mortario duo ad unum respondeant. deinde tunc in eo
loco qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis 5
inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter,
deinde intra ex trastillis inferior | pars sub aqua exaequanda (20)
et purganda, et caementis ex mortario, materia
mixta quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum,
doneque compleatur structura spatium quod fuerit inter 10
arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca quae
supra scripta sunt.
| Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi (25)
destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra
sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque 15
pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae
partis, reliquum quod est proxime litus, proclinatum
4 latus habeat. | deinde ad ipsam aquam et latera pulvino 130
circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex
planitia quae est supra scripta, tunc proclinatio ea impleatur 20
harena et exaequetur cum margine et planitia
pulvini. deinde insuper eam | exaequationem pila quam (5)
magna constituta fuerit ibi struatur, eaque cum erit extructa,
relinquatur ne minus duos menses ut siccescat.
tunc autem succidatur margo quae sustinet harenam. ita 25
harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem.
hac ratione quotienscumque | opus fuerit, in (10)
aquam poterit esse progressus.

3 isque: his quae (que GS) x.

5 robustis S.

7 intra: interea (HG, inter ea S) x. | extrastilis x. | exęquanda G: exae(e S)quenda HS.

10 doneque: denique x (deinque Gc). | structurae (H, -ę GS) x (corr. Lor.).

11 munus HS: minus G (sed in m. ī aꝉ munus Gc).

14 poterint ante corr. S.

16 planitia: sic x.

20 planitia HG: -tię S.

21 exequæ(ex a)tur Hc = ante corr. S, exequetur Sc (Gc), exequentur G. | planitia: sic x.

24 relinquaṇ̇tur Gc. | mensis H. | sic‿cessat S.

26 pilę (ante corr.) om. G.

Plain text

5 In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus
erit faciendum uti arcae duplices ustilatis taleis et
catenis conligatae in eo loco qui finitus erit constituantur,
et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis
| calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime 5 (15)
fuerit, tunc cocleis rotis tympanis conlocatis locus qui ea
saeptione finitus fuerit exinaniatur sicceturque, et ibi inter
saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque
ad solidum crassiora quam qui murus supra futurus erit
exinaniantur | siccenturque, et tunc structura ex caementis 10 (20)
6 calce et harena compleantur. sin autem mollis locus erit,
palis ustilatis alneis aut oleagineis configatur et carbonibus
compleatur, quemadmodum in theatrorum et muri
fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo
murus ducatur iuncturis | quam longissimis, uti maxime 15 (25)
medii lapides coagmentis contineantur. tunc qui locus
erit inter murum ruderatione sive structura compleatur.
ita erit uti possit turris insuper aedificari.
7 His perfectis navaliorum ea erit ratio ut constituantur
| spectantia maxime ad septentrionem. nam meridianae 131
regiones propter aestus cariem tineam teredines reliquaque 21
bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant,
eaque aedificia minime sunt materianda propter
incendia. | de magnitudinibus autem finitio nulla debet (5)
esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti etsi 25
maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento
ibi conlocationem.
Quae necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum
locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum

2 ustilatis taleis: relatis tabulis x (cf. p. 21, 23).

4 ineronibus: sic x (aero κόϊξ CGL II, 12 sub A). | plaustri G.

6 clocleis ante ras. H.

7 septione x.

8 septiones x. | terrea ante corr. G.

10 exinaniatur sicceturque x. | tunc HS: nunc G.

11 conpleantur G: compleatur HS(Gc). | erit HS: fuerit G.

12 configantur … (13) com(n G)pleantur x.

22 materienda HS (-anda G).

25 faciunda HG: facienda S.

29 potuerunt G: poterunt HS.

Plain text

con|stituantur et perficiantur in hoc volumine scripsi, (10)
privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias
insequenti volumine ratiocinabor.

LIBER SEXTUS.

6 hrodiensium E (non G). | schemata H (scemata EGS).

9 rodum HS, hrodum EG. | recta H (recta via S): recte EG.

10 ut non tantum: in tantum ut non solum S.

16 enatare EG: enarrare H, enavigare S.

20 theofrastus EG.

26 labidis HS(Gc): lapidis EG.

27 stabilis H et ante ras. S.