Plain text

dissimiliter ait pauca sapientibus | fortunam tribuere, quae (10)
autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus
gubernari. haec ita etiam plures philosophi
dixerunt. non minus poetae qui antiquas comoedias graece
scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, 5
ut Eucrates Chionides Aristophanes, | maxime (15)
etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo
laudari quod omnium Graecorum leges cogunt parentes
<ali> a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos qui
liberos artibus erudissent. omnia enim munera fortunae 10
cum dantur ab ea faciliter adimuntur, disciplinae vero
coniunctae cum | animis nullo tempore deficiunt, sed permanent (20)
4 stabiliter ad summum exitum vitae. itaque ego
maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias,
quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum 15
curaverunt, et ea quae non potest esse probata sine litteratura
encyclioque doctrinarum | omnium disciplina. cum (25)
ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas
haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis
rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones 20
animo paravi, e quibus haec | est fructuum summa, 133
nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem
divitiarum maxime, nihil desiderare. sed forte
nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes
qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id | propositum 25 (5)
contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam
5 notitiam sunt consecuti. ego autem, Caesar, non ad
pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius
tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia
sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. 30
sed tamen his vo|luminibus editis, ut spero, etiam (10)

1 ait S: aut HEG.

3 etiam plures: esse plures etiam S.

6 eucrates: sic (pro Eu … Crates) x.

9 ali om. x.

11 facile S.

16 litteraturae (-ę EGS) x.

18 parentium HG: -tū ES(Gc).

19 philotechinis x.

22 nullas EG: nulla HS.

24 putantes eo | esse H, putantes eos esse EG, putant eos tantum esse S.

30 notities: sic (gen.) x cf. ad. p. 233, 21. | adsecuta: cf. p. 63, 18.

Plain text

posteris ero notus. neque est mirandum quid ita pluribus
sim ignotus. ceteri architecti rogant et ambiunt ut architectentur,
mihi autem a praeceptoribus est traditum rogatum
non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus
color movetur pudore petendo | rem suspiciosam. 5 (15)
nam beneficium dantes non accipientes ambiuntur. quid
enim putemus suspicari qui rogetur de patrimonio sumptus
faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique
6 eius causa iudicet faciundum? itaque maiores
primum a genere probatis operam tradebant | architectis, 10 (20)
deinde quaerebant si honeste essent educati, ingenuo pudori
non audaciae protervitatis committendum iudicantes. ipsi
autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos
et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum
fides sine dubitatione permitteretur. 15
| Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae (25)
disciplinae magnitudinem iactari et ab is qui non
modo <non> architecturae sed omnino ne fabricae quidem
notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum
eos qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes 20
ita iudicant, si | inperitis sit committendum, ipsos 134
potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam
7 pecuniae consumere summam. itaque nemo artem ullam
aliam conatur domi facere, uti sutrinam fullonicam aut
ex ceteris quae sunt faciliores, | nisi architecturam, ideo 25 (5)
quod qui profitentur non arte vera sed falso nominantur
architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque
eius putavi diligentissime conscribendas, opinans id munus
omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur quoniam
in quinto de opportunitate communium ope|rum perscripsi, 30 (10)

1 cur ita sim pluribus ignotus S.

2 ambigunt HS. | architentent H, -tectent SEG.

8 pet(a& H)entes x.

9 faciundum HS: -endum EG.

10 tradebant: dabant S.

11 ingenio E.

12 permittendum S.

15 fidei pecuniae s. d. permitterentur x (ubi glossam, ex v. 23, pecuniae delevit, reliqua ut supra mutavit Müller-Strübing).

17 is: his x.

18 alterum non om. x.

28 id munus: ın munus HS, iṅ|munus Gc, ınmunus E.

Plain text

in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes
et commensus symmetriarum explicabo.
I Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum
fuerit quibus regionibus aut quibus inclinationibus
mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hispania, 5
| non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item (15)
ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur
constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis
cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per
medium temperatur. igitur uti constitutio mundi ad terrae 10
spatium in|clinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus (20)
qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem
modum etiam ad regionum rationes caelique varietates
2 videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes. sub
septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et 15
non patentia sed conversa ad | calidas partes oportere fieri (25)
videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus,
quod premuntur a calore, patentiora conversaque
ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita quod
ultra natura laedit, arte erit emendandum. item reliquis 20
regionibus ad eundem modum <debet> temperari, | quemadmodum (30)
caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.
3 Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et
consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium
| observanda. namque sol quibus locis mediocriter 135
profundit vapores, in his conservat corpora temperata, 26
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam
umoris. contra vero refrigeratis regionibus,
quod absunt a meridie | longe, non exhauritur a caloribus (5)
umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem 30
efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
ex eo quoque quae sub septentrionibus nutriuntur

5 hispanię S.

11 in inclinatione x.

18 quod: quia S.

19 faciunda HG: -enda ES.

20 ultra HEG: ultro S.

21 debet om. x (cf. p. 118, 27. 277, 12).

27 deflagrant x.

28 contra refrigeratas vero regiones quia … S.

29 coloribus H.

30 fundans H.

32 quae om. x.

Plain text

gentes inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo
capillo et rufo, oculis caesiis, san|guine multo ab umoris (10)
4 plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati. qui
autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis
cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, 5
oculis nigris, cruribus squalidis, sanguine exiguo solis impetu
perficiuntur. itaque etiam propter san|guinis exiguitatem (15)
timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres
sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra
cum fervore. itaque corpora quae nascuntur sub septentrione 10
a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem
abundantia ferro resistunt sine timore.
5 | Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares (20)
et varias habet qualitates. ideo quod terminatio orientis
et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars 15
superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali
modo circumitionem, quem etiam mathematici οριζοντα
dicunt. | igitur cum id habemus certum animo sustinentes, (25)
ab labro quod est in regione septentrionali, linea traiecta
ad id quod est supra meridianum axem ab eoque altera 20
obliqua in altitudinem ad summum cardinem qui est post
stellas septen|trionum, sine dubitatione animadvertemus ex 136
eo esse schema trigoni mundo, uti organi quam ϲαμβυκην
6 graeci dicunt. itaque quod est spatium proximum imo
cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco 25
quae sunt nationes propter | brevitatem altitudinis ad mundum (5)
sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in
organo chorda quae est proxima angulo. secundum eam

1 de(i E)recto HEG: dimisso S (sed in m. vel derecto Sc).

2 cae(ę GS)sis x (caecis E).

6 squalidis (sc. macie, ut ciris v. 506 cf. αὐχμηρόϲ CGL II, 187. 252): validis x (invalidis Joc.).

7 sicantur S (sed in m. vel perficiuntur Sc).

9 subferunt x (sufferunt SGc, ut x p. 45, 5).

12 tumore H.

16 et inferior om. S.

17 circuitionem S. | quem: quam x. | orizonta (rizonta E) x.

19 ab HEG: a S.

20 alteram obliquam (ā bis SEG) x.

22 sine dubitatione: procul dubio S.

23 scaema Hc (scema EGS): scaena ante corr. H. | trigonii x. | sambucen x.

25 cardine x (-ni L).

Plain text

autem reliquae ad mediam Graeciam remissiores efficiunt
in nationibus sonorum scansiones, item a medio in ordinem
crescendo ad extremos septentriones sub | altitudines caeli (10)
nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum
exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter 5
inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad
7 harmoniam esse composita. igitur quae nationes sunt inter
axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae,
uti | in diagrammate musico medianae vocis habent sonitum (15)
in sermone, quaeque progredientibus ad septentrionem 10
sunt nationes, quod altiores habent distantias ad mundum,
spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon,
a natura rerum sonitu graviore coguntur
uti. eadem | ratione e medio progredientibus ad meridiem (20)
gentes paranetarum <netarum>que acutissimam sonitus 15
8 vocis perficiunt tenuitatem. hoc autem verum esse, ex
umidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora,
licet ita experiendo | animadvertere. calices duo in una 137
fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno
sonitu sumantur. ex his unus in aquam demittatur, postea 20
ex aqua eximatur, tunc utrique tangantur. cum enim ita
factum fuerit, largiter inter | eos sonitus discrepabit aequoque (5)
pondere non poterunt esse. ita et hominum corpora
uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta
alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris 25
exprimunt tactu, alia propter umoris abundantiam gravissimas
effundunt sonorum qualitates.

1 autem: axem E (non G). | remissionibus x.

2 cansiones HS, cassiones G, concisiones E.

4 sonitus gravioribus HEG: sonitu graviori … (exprimitur) S.

8 ac: ab x.

9 india grammate (grāmatę E) EGS: india grā|mata H.

11 ad mundi x.

12 hypatas HSc: hyp(b E)atos EG et ante corr. S. | pros lambanomenos x.

14 e om. x.

15 paranetarumque (-rū quae E) x, sed cum albo para   |rūq⁊ S.

18 experimento S.

20 demittatur HS(Gc): dimittatur EG.

21 eximatur: sumatur S.

22 largiter: multum S. | discrepauit H (-bit EGS).

23 hominum corpora HS: corpora hominum EG.

26 tactu HEG: actu S (ut Lc).

Plain text

9 | Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex (10)
acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad
consiliorum cogitationes. septentrionales autem gentes infusae
crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore
refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse 5
a serpentibus | licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam (15)
habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur,
per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione
caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita non
est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum 10
10 mentes, refrigeratus autem contra tardio|res. cum sint (20)
autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque
sollertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur
ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum
virtutes. qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad 15
armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus
| sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes (25)
sine sollertia suis consiliis refragantur. cum ergo
haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et
omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros 20
inter spatium to|tius orbis terrarum regionesque medio 138
11 mundi populus Romanus possidet fines. namque temperatissimae
ad utramque partem et corporum membris animorumque
vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes.
quemadmodum enim Iovis | stella inter Martis ferventissimam 25 (5)
et Saturni frigidissimam media currens temperatur,
eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque
ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet

1 Item—(3) cogitationes om. S (suppl. ħħ in ima pag. Sc qui ad v. qualitates adscr. deē).

2 acuta HS: -to EG.

6 quae: qui (ıq) S (unde Gc quıę⃓).

9 refrigerata in(m SGc)mota x.

13 simul ad HS: simul ut ad EG.

14 habent om. S (in m. suppl. Sc). | exuctas H (exustas S), exsuctas E: exutas G (cf. nimio calore siccatas Veget. ep. r. mil. I, 2).

16 virtutibus sunt(. S) sine x.

18 refragantur HSG: refranguntur E. | ergo haec (hęc S) HS: haec (hęc G) ergo EG.

20 vero x.

21 regionisque x.

28 utraque EGS: utroque H.

Plain text

laudes. itaque consiliis refringit barbarorum virtutes, forti
manu meridianorum cogitationes. | ita divina mens civitatem (10)
populi Romani egregia temperataque regione conlocavit,
12 uti orbis terrarum imperii potiretur. quodsi ita est
uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus 5
sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus
animis et corporum figuris qualitatibusque na|scerentur, (15)
non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum
gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus
ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem. 10
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab
na|tura rerum dispositas animadvertere exposui et quemadmodum (20)
ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat
ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates dixi.
itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus 15
symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
II | Nulla architecto maior cura esse debet nisi uti proportionibus (25)
ratae partis habeant aedificia rationum exactiones.
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit
et commensus | ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis 139
est proprium providere ad naturam loci aut usum 21
aut speciem <et detractionibus aut> adiectionibus temperaturas
efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum,
uti id videatur recte esse | formatum in aspectuque (5)
2 nihil desideretur. alia enim ad manum species esse 25
videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis
in aperto, in quibus magni iudicii est opera quid tandem
sit faciundum. non enim veros videtur habere visus effectus,
sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. | quemadmodum (10)
etiam in scaenis pictis videntur columnarum 30

2 manu: manu consiliis x (pro repetito praecedens consiliis delet Gc).

3 populi romani HS: romani populi EG. | egregiam(ā) temperatam(ā)que regionem(ē) x.

4 imperii HS: -rio EG.

8 nationum(-ū E) EG: -nē HS.

9 gentiū & pr. S.

12 et HS(Gc): om. EG.

17 Nulla HS: -lo G.

22 et detractionibus aut om. x.

25 species se v. H.

28 faciundum HG: -endū S.

30 scęnis G: cae(ę S)nis HS.

Plain text

proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes,
cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. similiter
in navibus remi cum sint sub aqua directi, tamen oculis
infracti videntur, et quatenus eorum partes tangunt summam
| planitiem liquoris, apparent uti sunt directi, cum 5 (15)
vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem
remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines
ad summam aquae planitiem atque eae ibi commotae
efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
3 hoc autem sive simu|lacrorum inpulsu seu radiorum ex 10 (20)
oculis effusionibus uti physicis placet videmus, utraque
ratione videtur ita esse uti falsa iudicia oculorum habeat
4 aspectus. cum ergo quae sunt vera falsa videantur et
nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto
oportere esse dubium quin ad locorum na|turas aut 15 (25)
necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant
ita uti nihil in his operibus desideretur. haec autem
etiam ingeniorum acuminibus non solum doctrinis efficiuntur.
5 igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, a
qua sumatur sine dubitatione commutatio. deinde ex|plicetur 20 (30)
operis futuri locorum imum spatium longitudinis
| <et latitudinis>, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, 140
sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti
non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. de
qua quibus rationibus efficiatur est mihi pronuntiandum, 25
primumque de | cavis aedium uti fieri debent dicam. (5)
III Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum
ita figurae nominantur, tuscanicum, corinthium, tetrastylon,
displuviatum, testudinatum. tuscanica sunt in quibus trabes
in atrii latitudine traiectae habent interpensiva et 30

1 ecphorę G: esphorae H, ęsporę S

3 sint sub (ante corr.) om. S.

5 liquoris G: -res HS.

6 dimissi x.

8 eae H (eę S): hae G.

10 siue HS: sine G.

11 utramque (utrāque GS) rationem (-ē GS) x.

15 quin G: quam (quā S) HS.

17 ita Müller-Strübing: sed ita x.

19 aqua HS (Gc): ęque G.

21 imum: unum (-ū S) x.

22 et latitudinis om. x. | cum G: om. HS.

24 ęrithmię S.

26 debent H: debeant Hc SG.

30 habeant x (corr. Mar.).

Plain text

collicias | ab angulis parietum ad angulos tignorum (10)
intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium
deiectus. in corinthiis isdem rationibus trabes et
compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes
in circumitione circa columnas componuntur. tetrastyla 5
sunt quae subiectis sub | trabibus angularibus columnis et (15)
utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque
ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis
2 onerantur. displuviata autem sunt in quibus deliquiae
arcam sustinentes stillicidia reiciunt. haec hibernaculis 10
maxime praestant utilitates, quod | compluvia eorum (20)
erecta non obstant luminibus tricliniorum. sed ea habent
in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes
stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter
recipiunt ex canalibus aquam defluentem, itaque redundantes 15
restagnant et intestinum et parietes in eis | generibus (25)
aedificiorum corrumpunt. testudinata vero ibi fiunt,
ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra
spatiosae redduntur habitationes.
3 Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus 20
generi|bus formantur. et primum genus distribuitur uti longitudo 141
cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini
dentur, alterum cum in tres partes dividatur, duae
partes latitudini tribuantur, tertium uti latitudo in quadrato
pari|bus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios 25 (30)
linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea
4 linea diagonios, tanta longitudo atrio detur. altitudo eorum
quanta latitudo fuerit quarta dempta sub trabes extollatur,
reliquo lacunariorum et arcae supra trabes ratio
habeatur. 30

1 intercurrentes G: incurrentes HS.

3 deiectus HS (Nohl): deictis G (deiectis Gc). | corinthiis G: -thii HS. | hisdem x.

4 trabes (traues H) ante corr. om. S.

5 terrastyla H.

10 hibernaculis: in tabernaculis S.

11 maximae H: -mas GS. | earum x.

15 aquam: quam ante corr. H.

25 diagonius x.

27 diagonii HS, -ni G.

28 latitudo: longitudo x.

29 reliquum (G, -quū HS) x.

Plain text

| Alis dextra ac sinistra latitudo, cum sit atrii longitudo (10)
ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius
constituatur. ab XL ad pedes L longitudo dividatur in
partes tres <semis>, ex his una pars alis detur. cum
autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, 5
quarta pars | longitudinis alis tribuatur. a pedibus (15)
LX ad LXXX longitudo dividatur in partes quattuor et
dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo. a pedibus
octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo
iustam constituerit latitudinem alarum. trabes earum 10
liminares ita altae ponan|tur ut altitudines latitudinibus (20)
sint aequales.
5 Tabulino, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta
tertia eius spatio, reliquum tribuatur. si erit ab pedibus
XXX ad XL, ex atrii latitudine tabulino dimidium tribuatur. 15
cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes
| quinque, ex his duae tabulino constituantur. non enim 142
atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum
rationes. si enim maiorum symmetriis utemur in
minoribus, neque tabulina neque alae utilitatem poterunt 20
habere, sin | autem minorum in maioribus utemur, vasta (5)
et inmania in his ea erunt membra. itaque generatim
magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui
6 conscribendas putavi. altitudo tabulini ad trabem adiecta

1 alia G: aliis HS (aleis Hc Gc). | latitudinis x.

2 ab XXX GS: ad .XXX. H.

3 ab quadraginta ad L (om. pedes) G.

4 semis om. x. | alis G(Sc): aliis H (aleis Hc et ante corr. S). sed v. 15 alis x.

5 LLX S.

6 IIIIa pars H: quarta pars GS. | tribuatur: detur S.

8 dimidiam G: -a H, -ū S.

9 octoginta H: LXXX GS. | c … v G.

10 earum: autem (aū) S.

11 altitudines S: -ne HG.

13 tablinum (-ū G) HG (ęquale ſtabilinū. Si S). | atrii S: atrium (-ū G) HG. | viginti H: XX GS.

14 ab G: ad H, a S.

15 tablino x.

17 duo (i. e. .II.) x (cf. p. 41, 9). | tablino x (cf. x p. 145, 16. Plin. 35, 7 etc.).

18 ad maioribus H: ad maiores GS (in m. ī aꝉ maioribꝰ Gc, ꝉ ibꝰ Sc).

19 maiorum: maioribus x. | utemur HS: utamur G.

20 tablino HS, -ni G.

21 minorum HG: minoribus S. | utemur om. S.

22 ea om. S.

24 tablini x. | abiecta x.

Plain text

latitudinis octava constituatur. lacunaria eius tertia latitudinis
ad altitudinem ad|iecta extollantur. fauces minoribus (10)
atriis e tabulini latitudine dempta tertia, maioribus
dimidia constituantur. imagines item alte cum suis ornamentis
ad latitudinem alarum sint constitutae. 5
Latitudines forum ad altitudinem si doricae erunt uti
| doricae, si ionicae erunt uti ionicae perficiantur, quemadmodum (15)
de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum
sunt expositae. compluvii lumen latum latitudinis
atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur, 10
longitudo uti atrii pro rata parte fiat.
7 | Peristyla autem in transverso tertia parte longiora (20)
sint quam introrsus, columnae tam altae quam porticus
latae fuerint. peristylorum intercolumnia ne minus trium,
ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. 15
sin autem dorico more in peristylo columnae erant faciundae,
uti in | quarto libro de doricis scripsi ita moduli 143
sumantur et ad eos modulos triglyphorumque rationes
disponantur.
8 Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo 20
fieri debebit. altitudines omnium conclavium, quae ob|longa (5)
fuerint, sic habere debent rationem uti longitudinis et
latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium
sumatur et quantum fuerit tantum altitudini detur. sin
antem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia 25
addita altitudines educantur. pinacothecae uti exhedrae
amplis | magnitudinibus sunt constituendae. oeci corinthii (10)
tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis

1 eius HS: ei G.

3 &ablinii H, et tablini G, e tablini S.

4 constituantur G: -atur HS. | item: ita x.

6 forum: eorum HG, earū S. | dorica … (7) dorica … ionica … ionica x.

8 ty(i G)romatis HG, cyromatis S. | in quarto: in quibus quarto x.

9 conpluu (sic) H. | latum om. G.

12 peristyla HS: peristilia G.

13 Columna | &amaltae H.

14 peristy(i)liorum x.

16 peristylo (sic) x. | faciunde(-ę S) x.

21 conclaviorum x (-vium Fav. ut infra 178, 15).

25 (non 26) exedrę S.

26 altitudine seducant turpina cothecae(-ę S) sic HS (non G).

28 latitudines et longitudines x.

Plain text

uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt,
ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones
9 spatiosiores constituantur. inter corinthios autem
et aegyptios hoc erit | discrimen. corinthii simplices habeant (15)
columnas aut in podio positas aut in imo, supraque habeant 5
epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario,
praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum
delumbata. in aegyptiis autem supra columnas epistylia
et ab epistyliis ad parietes qui sunt | circa inponenda est (20)
contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit 10
circumitus. deinde supra epistylium ad perpendiculum
inferiorum columnarum inponendae sunt minores quarta
parte columnae. supra earum epistylia et ornamenta lacunariis
ornantur et inter columnas superiores | fenestrae (25)
conlocantur. ita basilicarum ea similitudo, non corinthiorum 15
10 tricliniorum, videtur esse. fiunt autem etiam non italicae
consuetudinis oeci, quos Graeci cyzicenos appellant. hi
conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime viridia
prospicientes, valvasque habent in medio. ipsi autem
sunt | ita longi et lati uti duo triclinia cum circumitionibus 20 (30)
inter | se spectantia possint esse conlocata, habentque 144
dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis
per spatia fenestrarum viridia prospiciantur. altitudines
eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.
11 | In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae 25 (5)
earum symmetriarum rationes quae sine inpeditione loci
fieri poterunt, luminaque parietum altitudinibus si non
obscurabuntur, faciliter erunt explicata, sin autem inpedientur
ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit
ut ingenio et acumine de | symmetriis detractiones aut 30 (10)

4 habent x (-eant L).

11 circumitus H: circuitus GS.

13 columnę S: -na HG.

17 Hii H. | cy(i S)zicenos: sic x.

19 valbas HS. | habent HS: habentes G.

20 cum om. G. | circuitionibus S (circum- H, circū- G).

22 atque ante corr. H. | f. viridia valvata uti x. | lectis: tectis x.

23 altitudinis H (-nes GS).

26 earum HS (Gc): eadē ante corr. G. | locis x.

28 facile S.

29 tunc erit G: tenerit HS.

Plain text

adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur
venustates.
IV Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera aedificiorum
ad usum et caeli regiones apte debeant spectare.
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum 5
spectent, | ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea (15)
quod etiam sol occidens adversus habens splendorem,
calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
cubicula et bybliothecae ad orientem spectare
debent, usus enim matutinum postulat lumen, item in 10
bybliothecis libri non | putrescent. nam quaecumque ad (20)
meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri
vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et
alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
2 triclinia verna et autumnalia ad orientem. 15
ei enim praetentis luminibus | adversus solis impetus (25)
progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus
quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem,
quod ea regio non ut reliquae per solstitium | propter 145
calorem efficitur aestuosa, eo quod est aversa a solis cursu 20
semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu
praestat. non minus pinacothecae et plumariorum textrina
pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter
| constantiam luminis inmutata permaneant qualitate. (5)
V Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc 25
etiam animadvertendum est quibus rationibus privatis aedificiis
propria loca patribus familiarum et quemadmodum

3 explicauimus x (-bimus Gc).

4 apte Fav.: actae(ę GS) x. | spectare: ex(s G)pectare x.

5 ad (occ.): uti x.

9 bibly(i GS)othecae H.

11 bibly(i GS)othecis H.

12 ab tiniis H (ab tineis S), abtinẛ̣is Gc (rel. locis tinea semper x exc. tinia G 59, 6 ubi tenia Gc).

15 orientem cum (.Cū GS) x.

16 prae(p̄ GS)tenta x.

18 his solitum (Fav.): opus solitum x. | ad septentrionem HS: ad septentrionalem G.

19 regione G.

20 efficitur ęstuosa S: efficiuntur (sic etiam suppl. un Sc) aestuosae HG. | eo S: ea HG.

22 textrina S (= L): extrina HG.

24 constantia H (-ā GS).