Plain text

aqua | ad templum aedemque casta religione refertur, tunc (5)
in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis
gratias agunt divinae benignitati.
Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus
iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, 5
putavi | quoniam in prioribus septem voluminibus rationes (10)
aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus
aquae quasque habeat in locorum proprietatibus
virtutes quibusque rationibus ducatur et quemadmodum
ante probetur scribere. est enim maxime necessaria 10
et ad vitam et ad delectationes | et ad usum (15)
cotidianum.
I Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et
fluentes. sin autem non profluent, quaerenda sub terra
sunt capita et colligenda. quae sic erunt experienda uti 15
procumbatur in dentes antequam sol exortus fuerit, in
locis quibus erit | quaerendum, et in terra mento conlocato (20)
et fulto prospiciantur eae regiones. sic enim non errabit
excelsius quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum,
sed libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit. 20
tunc in quibus locis videbuntur umores concrispantes
et in aera surgen|tes, ibi fodiatur. non enim (25)
in sicco loco hoc potest signum fieri.
2 Item animadvertendum est quaerentibus aquam quo
genere sint loca. certa enim sunt in quibus nascitur. in 25
creta tenuis et exilis et non alta est copia. ea erit non
optimo | sapore. item sabulone soluto tenuis sed inferioris 186
loci invenietur. ea erit limosa et insuavis. terra autem
nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis
tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt. 30
haec | habent optimum saporem. glarea vero mediocres (5)

2 inventionibus (-b; EGS) x.

4 ab HEG: a S.

5 ex EGS: & H.

6 in om. G (non E). | prioribus septem HEG: supiorib; .VII. S.

10 ante: inte H, int̄ E, inter G, in terra S.

11 delectationes ES(Gc): delectiones HG.

28 ea (ante corr.) om. G.

29 sudores GS: -ris H.

31 hec H, hęc S: hę G.

Plain text

et non certae venae reperiuntur. hae quoque sunt egregia
suavitate. item sabulone masculo harenaque carbunculo
certiores et stabiliores sunt copiae, eaeque sunt bono
sapore. rubro saxo et copiosae et bonae, si non per
intervenia dila|bantur et liquescant. sub radicibus autem 5 (10)
montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores,
eaeque frigidiores sunt et salubriores. campestribus autem
fontibus salsae graves tepidae, non suaves nisi quae ex
montibus sub terra submanantes erumpunt in medios
campos ibique arboram umbris | contectae praestant montanorum 10 (15)
3 fontium suavitatem. signa autem quibus terrarum
generibus supra scriptum est ea invenientur nascentia,
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera
aliaque quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per
se sine umore. solent autem eadem in lacunis | nata esse 15 (20)
quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus
et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant
umorem. quibus non est credendum, sed quibus
regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur non
4 sata sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda. | in 20 (25)
quibus si eae significabuntur inventiones, sic erunt experiundae.
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus
pedes | <tres, altus pedes> quinque, in eoque conlocetur 187
circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut
pelvis. ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo 25
unguatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur

1 non certae (incertae Fav.): non (n̄ S) incerte (H, -tę SG) x. | repperiuntur HG (L, reper. Sl), ut 194, 22. 213, 17 repperitur HSG (L, non l) et 204, 1 repperientur HEG (L, non l). | hae H, heę S: hęc G.

2 harenaque carbunculo (sic) x (restituit Detlefsen).

3 et stabiliores G: om. HS. | aeque H, eęque G: hęque S.

8 suaves GS: -vis H.

9 medios campos ibique G: medio campo | sibique H, medio campo . sibique S.

12 ea om. S. | invenient ante corr. G.

16 sedentes x (cf. p. 38, 23. 18 etc.).

21 eae HS: hę G.

23 tres altus pedes (Fav.): om. x (ubi ne minus pedes quinque HG, ne minus quinque pedes S).

24 scaphium HS: scapiū G.

25 id S: idque HG.

26 unguatur S: ungatur HG.

Plain text

harundinibus aut fronde, | supra terra obruatur, tum postero (5)
die aperiatur, et si in vase stillae sudoresque erunt, is
5 locus habebit aquam. item si vas ex creta factum non
coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum
fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, 5
vas umidum erit et iam dissolvetur | ab umore. vellusque (10)
lanae si conlocatum erit in ea fossura, insequenti autem
die de eo aqua expressa erit, significabit eum locum habere
copiam. non minus si lucerna concinnata oleique plena
et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero 10
die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei | et enlychnii (15)
ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum
habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra
et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus 15
6 habebit aquam. cum haec ita erunt pertemptata et quae
supra | scripta sunt signa inventa, tum deprimendus est (20)
puteus in eo loco et si erit caput aquae inventum, plures
circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes
conducendi. 20
Haec autem maxime in montibus et regionibus septentrionalibus
sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et
| salubriora et copiosiora inveniuntur. aversi enim sunt (25)
solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores
et silvosae ipsique montes suas habent umbras obstantes 25
et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt
7 umores | exurere. intervallaque montium maxime recipiunt 188
imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris
arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde
liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt 30

1 sup[e]ra terrā Sc.

2 vaso x. | sudores GS: -ris H.

3 vas S: vasum HG.

5 cum apertum fuerit om. S (itaque del. Gc).

6 erit & iā S (ut L): erit &iam (etiā G) HG. | ab om. S.

7 autem om. S.

8 eo locvom Hc.

11 inlychni HS, ≣lychni Gc.

13 ducit HG: trahit S (Fav.).

14 percalefacta S(Gc): percalfacta (sic hoc uno loco) HG.

19 ꝑ specuus S: perspicuus H, ꝑ psicuus (sic) G.

Plain text

ad infimas montium ra|dices, ex quibus profluentes fontium (5)
erumpunt ructus. campestribus autem locis contrario non
possunt habere copias. nam quaecumque sunt non possunt
habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter
nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens 5
ex planitie camporum | umorem, et si quae sunt aquae (10)
apparentes, ex his quod est levissimum tenuissimumque et
subtili salubritate aer avocans dissipat in impetum caeli
quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes,
II eae in fontibus compestribus relinquuntur. itaque quae 10
ex imbribus aqua colligitur salubriores | habet virtutes, (15)
quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque
tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus
liquescendo pervenit ad terram. etiamque non
crebriter in campis confluunt imbres sed in montibus aut 15
ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matu|tino (20)
solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem
caeli sunt proclinati, trudunt aera, deinde cum sunt moti
propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis
2 undas. aer autem qui ruit trudens quocumque umorem 20
per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum.
a ventis | autem quocumque feruntur umores conglobati (25)
ex fontibus | et fluminibus et paludibus et pelago cum 189
tepore solis colliguntur et exhauriuntur et ita tolluntur
in altitudinem nubes, deinde tum aeris unda nitentes, cum 25
perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter
plenitatem et gravita|tem liquescendo disparguntur et ita (5)
diffunduntur in terras.

2 ructus EG: fructus H (ī aꝉ fructus Gc), fluctus S (ut v).

8 aerauocans H: aera vocans EGS. | impetum (-ū G) HEG: -tu S(Gc).

9 quę(æ Sc)que EG(Sc): quaque HS. | durę (om. que) S.

12 quod HEG: eo quod S. | elegitur G. | fontibus EGS: frontibus H.

13 per aeris EGS: pera ̣eris Hc.

19 ruentes x.

22 feruntur HcSEcGc: feruuntur H, ferentur EG.

23 & fl. S: ex fl. HEG.

24 tæpore E: tempore HG, tēpore S. | colligunt … exhauriunt (exauriunt H) … tollunt x.

25 tum: cum (cū) x.

27 disparguntur ante ras. E: dispargunt HSEcG (dispergunt Gc).

28 diffunditur x.

Plain text

3 Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci
haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores
fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum
magnam multitudinem. ex eo cum refrigeratum nocte sol
| oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus 5 (10)
oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in altitudinem
nubes. aer autem quod a sole percalefactus conversationibus
4 tollit ex terra umores, licet ex balineis
exemplum capere. nullos enim camarae quae sunt caldariorum
supra se possunt | habere fontes, sed caelum quod 10 (15)
est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum corripit
ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum
curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in
altitudinem se trudit. et primo non remittit propter
brevitatem, simul autem plus umoris habet | congestum, 15 (20)
non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra
lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer cum
ab sole percipit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit
umores et congregat ad nubes. ita enim terra fervore
| tacta eicit umores, ut etiam corpus hominis ex calore 190
5 emittit sudores. indices autem sunt eius rei venti, ex 21
quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati septentrio
et aquilo extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant,
auster | vero et reliqui qui a solis cursu impetum faciunt, (5)
sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti 25
ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris

2 & (cal.) HS(Gc): om. EG.

6 oriundus (sic) E (solus).

7 nubes HS: -bis EG. | percalefactus ESc (-fectus S): percalcefactus (ꝑ calce‿factus G) HG. | conversationibus (cf. p. 219, 27): cum(cū)rationibus (= c̅u̅sationib.) x.

8 balineis (sic) x (balneis Gc).

9 nullae (-ę EGS) x. | camerae (-rę S, -re E) x.

11 ibi: ubi x. | ꝑ calce factū (ut supra) ante corr. (-le‿f.) G.

12 camararum HEG: camerarum S.

17 item S: idem HEG.

18 a sole S. | percipit ES(Gc): percepit HG.

20 ut om. S.

21 emittit S(Gc): emit ut HEG.

23 &(et G)tenuatos x. | spirant HS(Gc): spirans EG.

25 ad(p S)portant EGS: adportent H.

26 et: ex x.

Plain text

lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales
regiones.
6 | Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita (10)
fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta itemque
scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ab septentrione. 5
primumque in India Ganges et Indus ab Caucaso
monte oriuntur, Syria Tigris et Euphrates, Asiae item
Ponto Bory|sthenes Hypanis Tanais, Colchis Phasis, Gallia (15)
Rhodanus, Celtica Rhenus, citra Alpes Timavus et Padus,
Italia Tiberis, Maurusia quam nostri Mauretaniam appellant 10
ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione
progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato
nomine dici|tur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes (20)
desertos sub|terfluens per meridiana loca manat et influit 191
in paludem quae appellatur circumcingit Meroen, 15
quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus
se circumagens per flumina Astasobam et Astoboam
et alia plura pervenit | per montes ad cataractam ab eoque (5)
se praecipitans per septentrionem pervenit inter Elephantida
et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi 20
7 Nilus appellatur. ex Mauretania autem caput Nili profluere
ex eo maxime cognoscitur quod ex altera parte

1 labentes x.

5 ad septentrionem (-ē) x.

6 ab (cauc.) HEG: a S.

7 asiae sic (asiæ E, asię S, asıa = asiae Gc) x. | item S(Gc): idem HEG.

8 colchys EG: conchis H, chonchis S (ꝉ c̄ supra Gc i. e. vel conchys).

9 alpes ES: alpis HG. | timauos x.

10 maurusia HS: maurussia E, marusṣia Gc. | mauretaniam HEG: mauritaniam S.

11 atlante HS: anthlante EG. | dryis (drys E) x. | 12 eptagonum et (13) eptabolo (sic.) x (eptalobo L).

13 agger (sic codd. omnes nisi quod in fine versus omiserat G, suppl. Gc) = ger, niger, nigris (Plin. cf. H. Kiepert, Alte Geogr. 224).

15 appellatur circumcingit HG (post app. punctum add. HcSE, ⁜ supra punctum add. Ec, album reliquit S). Coloe suppl. Iocundus.

17 hastansobam (-ā S) HS, astansoban EG. | adstoboam x (sed aḍ̇stoboam Gc).

19 septentrionalem(ē) x (cf. p. 144, 27. 25, 1).

20 suenen x. | ęgypti S.

21 mauritania S.

22 ex om. S.

Plain text

montis Atlantis <sunt> alia capita item | profluentia ad (10)
occidentem in Oceanum, ibique nascuntur ichneumones crocodili
aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter
hippopotamos.
8 Ergo cum omnia flumina <amplis> magnitudinibus in 5
orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere
Afri|que campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti (15)
solis cursui, latentes penitus habeant umores nec
fontes crebros amnesque raros, relinquitur uti multo meliora
inveniantur capita fontium quae ad septentrionem 10
aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum
locum aut aluminosum seu | bituminosum. tunc enim permutantur 192
et aut calidae aquae aut frigidae odore malo
9 et sapore profundunt fontes. neque enim calidae aquae
est ulla proprietas, sed frigida aqua cum incidit percurrens 15
in ardentem locum effervescit et percale|facta egreditur (5)
per venas extra terram. ideo diutius non potest permanere,
sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter
esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem
et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et 20
commixtus est propter naturae raritatem.
III | Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus (10)
profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est suavis
uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desideretur.
haec autem ab natura perficiuntur his rationibus. 25
cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis
excitatur, | ardore percandefacit terram quae est supra, a (15)

11 atlantis HS(Gc): antlantis EG. | sunt om. x.

2 occidentem oceanum x. | crocodili (-doli ante corr.) H, -dilli EG, -drilli S.

4 hippopotamos HS: hippotamos E, inpropotamos G.

5 flumina magnitudinibus (-nib;) sic x (inserendum amplis).

6 a septentrionē H (non EGS).

8 habent x.

9 amnesque HS(Gc): amnosque EG.

12 aluminatosum E et ante corr. GH (non S).

13 et om. x.

14 pro(ꝓ G)fundunt HG, per(ꝑ)fundunt S, produnt E.

18 sed HS(Gc): sub EG.

19 calor eius EGS: calcoleius H.

20 color E: calor HSG.

22 etiam om. S.

23 est suavis H: suavis est EGS.

24 abcamenis HEG: de camenis S.

27 supra se autem HEG, supra . se autem S(Gc).

Plain text

se autem fervidum emittit in superiora loca vaporem, et
ita si qui in is locis quae sunt supra, fontes dulcis aquae
nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et
2 ita profluunt incorrupto sapore. sunt etiam odore et
sapore non bono frigidi fontes, | qui ab inferioribus locis 5 (20)
penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per
longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt
supra terram sapore odore coloreque corrupto, uti in
Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi
eodem odore qui sulphurati dicuntur et reliquis | locis 10 (25)
similibus. hi autem cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu
fervere quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt,
umore et igni inter se congruentibus, offensa vehementi
fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita
in|flati vi venti coacti bullientes crebre per fontes 193
egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti sed ab saxis 16
continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur
3 ad summos grumorum tumulos. itaque qui
putant ea se altitu|dine qua sunt grumi capita fontium (5)
fossa habere, cum aperiunt fossuras latius decipiuntur. 20
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum
sed aquae mensurae suae capacitatis habens e tribus duas
partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi
fervore tangatur percale|fieri cogit aquam, ea autem (10)
propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam 25
inflationem non modo implet vas sed spiritibus extollens
operculum et crescens abundat, sublato autem
operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad
suum locum residit, ad eundem modum ea capita | fontium (15)
cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus 30
aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati

2 his x. | quae: qui x.

8 supra HS: super EG.

11 Hii H.

13 offensa HEG: -si S.

14 et: ut x.

15 crebrae (H, crebrę EGS) x.

16 ab: aut x.

18 qui putant ea (Oehmichen) se: quutant se HG (qui tanta se SGc, qui putant se L).

20 fosse (H, -sę GS) x.

22 e om. x.

23 opertumque x.

29 resedit x.

30 cōpressa ruunt G: conpraesserunt H, cōpresserunt S.

Plain text

per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur
in libramenti proprietatem.
4 Omnis autem aqua calida ideo quidem est medicamen|tosa (20)
quod in pravis rebus percocta aliam virtutem recipit
ad usum. namque sulphurosi fontes nervorum labores 5
reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e corporibus
umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta membra
corporum paralysi aut tali qua vi morbi receperunt, fovendo
| per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi (25)
reficiunt, et hoc continenter restituunt antiquam membro|rum 10
conversationem. bituminosi autem interioris corporis194
5 vitia potionibus purgando solent mederi. est autem
aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis,
aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per
alvumque trans|eundo etiam strumarum minuit tumores. 15 (5)
ubi vero auram argentum ferrum aes plumbum reliquaeque
res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi,
sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae calidae
sulphur alumen bitumen eademque per potiones
cum in corpus iniit et per | venas permanando nervos 20 (10)
attingit et artus, eos durat inflando. igitur nervi inflatione
turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut
nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex
durissimis et spissioribus frigidissimisque rebus intinctas
6 habent venarum raritates. aquae autem species est, | quae 25 (15)
cum habeat non satis perluciditatis, ex ipsa uti flos natat

2 proprietate x.

3 quidem: quod x.

4 pravis (sic) x (ἀτόποιϲ Gal.).

8 aut aliqua x (aut tali aliqua Detlefsen coll. Plin. 31, 59 simili modo).

9 refrigeratione x. | calores ui G, calore sui HSE.

10 recipiunt S. | restituuntur (-t᷑) in ant. x.

11 curationem x (i. e. c̅u̅sationem cf. p. 189, 12).

13 cf. de (aquis) Albensibus et Vestinis Pinnensibus Rhet. ad Her. II, 28.

18 uti aquae: vitia aquae x.

19 sine albo x, scil. bitumen . eaedemque (Eędemque S) HS, bitumen. | Ea denique G (Eæ demque Gc), bitumen . hædenique E. cf. Hipp. I, 534 Lips., Oribas. I, 330 Par.

20 iniit HSEG, sed init Ec.

22 turgentes e EG: turgente se HS.

24 & (et EG)spissionibus (sic) x. | 26 perlucidas x (corr. Ussing). | ex: & x.

Plain text

in summo, colore similis vitri purpurei. haec maxime
consideratur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus
in asty et ad portum Piraeeum ductae sunt salientes,
e quibus bibit nemo propter eam causam sed lavationibus
et reliquis | rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita 5 (20)
vitant earum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod
omnino aliud genus aquae non reperitur nisi quod Cibdeli
habent, itaque in ea civitate aut omnes aut maxima
parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso
flumen est nomine Cyd|nos, in quo podagrici crura macerantes 10 (25)
levantur dolore.
7 | Sunt autem et alia multa genera quae habent suas 195
proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod a
fonte cum est progressum dividitur in duas partes. quae
pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem 15
sucum per|currit, est infinita dulcedine, quae altera pars (5)
per eam terram currit unde sal foditur, salsum habet
saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem
et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt
salsi ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem 20
et aliis pluribus | locis et fontes et flumina et lacus, qui (10)
per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
8 alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo
fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae,
flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab 25
ipsa aqua unguntur. simi|liter Aethiopia lacus est qui (15)
unctos homines efficit qui in eo nataverint, et India qui

2 considerantur x (-ratur Gc, non S).

3 inasty(i E) x. | piraeum (-ū G) HG, pireū S(Gc), pureum E. | ducti x.

4 eam: hanc S.

6 eorum x. | quod: quia S.

7 cibdeli HSE: cibi | deli G.

8 habeant x.

9 civitas tharso (HG, thirso E, tarso S) x (civitate Joc., cf. p. 195, 13).

16 quae (aū add. S) altera parte x.

18 paret(& H, e | c S)onio x. | ammonem (-ē) (sic) x.

19 casio EG: cassio HS.

21 flumina lacus (om. et) x.

26 unguntur HEG: unguuntur S. | aethiopiae (HE, -ę S, -e G) x.

27 nataverit H (-rint GS). | india HEG: in india S. | qui HS: quę EG.

Plain text

sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item
Carthagini fons in quo natat insuper oleum, odore uti
scobis citrea, quo oleo etiam pecora solent ungui. Zacyntho
et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes | sunt (20)
qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. 5
Babylone lacus amplissima magnitudine qui λιμνη αϲφαλτιτιϲ
appellatur, habet supra natans liquidum bitumen,
quo bitu|mine et latere testaceo structum murum Samiramis 196
circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque
Nomadum lacus sunt inmani magnitudine qui 10
emittunt bituminis maximas moles, quas diripiunt qui
9 habitant circa. id autem non | est mirandum. nam (5)
crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri. cum ergo
per bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extrahit,
et cum sit egressa extra terram secernitur et ita 15
reicit ab se bitumen. etiamque est in Cappadocia in
itinere quod est inter Mazaca et Tyana lacus amplus, in
quem | lacum pars sive harundinis sive alii generis si (10)
demissa fuerit et postero die exempta, ea pars quae fuerit
exempta invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam 20
10 manserit permanet in sua proprietate. ad eundem modum
Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e
qua circum hor|tos et vineas fossis ductis inmittitur, haec (15)
autem efficitur post annum crusta lapidea. itaque quotannis
dextra ac sinistra margines ex terra faciundo inducunt 25
eam et efficiunt his crustis in agris saepta. hoc autem
ita videtur naturaliter fieri, quod in is locis et ea terra

2 fons in quo HEG: fons ē in quo S. | uti scobe citreo x (s. citrea = cedrea Mir. Arist. 113: κέδροϲ lat. citrus).

3 ungui S: ungeri H, ungueri EG (cf. Theod. Prisc. ind. p. 547). | zachinto x.

4 dirrachium x.

5 aquae vomunt H (non EGS).

6 babilone x. | limnea spartacis x.

8 quo SEcGc: quod HEG. | sameram(n S)is x.

9 baby(i HE)lonē (-em E) x. | tope x.

10 Nomadum: numidarum x.

16 a se S. | capodocia EG.

17 & tuana (et.tụana G) x. | inquā lacū (quo lacu Gc) G (non E).

19 dimissa x (demissa Gc). | postera G (non E).

22 e qua: equibus x.

24 ita q. x.

26 his: in his x. | septa x.

27 is: his x.

Plain text

quibus nascitur, sucus | subest coaguli naturae similis, (20)
deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram,
a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in
11 areis salinarum videtur. item sunt ex amaro suco terrae
fontes exeuntes vehementer amari, ut in Ponto est flumen 5
Hypanis. is a capite profluit circi|ter milia XL sapore (25)
dulcissimo, deinde cum pervenit ad locum | qui est ab 197
ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam
parvulus. is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem
fluminis facit amaram, ideo quod per id genus 10
terrae et venas unde sandaracam fodiunt ea aqua manando
perfici|tur amara. (5)
12 Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate
perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim
radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non 15
ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus,
uno genere | essent in omnibus locis et regionibus omnium (10)
sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum,
Maeonia catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia
Mamertinum, Campania Falernum, inter Terracinam et 20
Fundos Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili
multitudine genera vini | virtutesque procreari. quae non (15)
aliter possunt fieri nisi cum terrenus umor suis proprietatibus
saporis in radicibus infusus enutrit materiam, per
quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et 25
13 generis sui fructus saporem. quodsi terra generibus umorum
non esset dissimilis et dispa|rata, non tantum in Syria (20)
et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus

1 quibus (ꝉ qua Sc) is nascitur x.

3 calor H

4 salinarum (-ē) HS: -riis EG.

6 hipanis HS(Gc): inpanis EG. | is om. x. | XLCLX (sic) x (sed cf. Herod. 4, 52).

9 tanta magnitudine H.

11 venas HSG: vena E (venæ Ec). | sandaracā (-ca EG) fodiuntur (-t᷑) x. | ea: & (et G) x.

18 insulam (-ā) lesbon x. | protyrum maloniam (-ā) catace (-cae H) caumen. Item lidiam moliton siciliam x.

20 campaniam (-ā) x. | interracinā (inter racinā G) & (et G) fundis cac(ę S)sibum (-ū) x.

23 proprietatis EG (-tibus HSGc).

24 sapores x. | infusus: sit infusus x.

28 iuncis: uineis x.

Plain text

essent odores neque arbores turiferae, neque piperis darent
bacas nec murrae glaebulas, nec Cyre|nis in ferulis laser 198
nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere
omnia procrearentur. has autem varietates regionibus et
locis inclinatio mundi <efficit> et solis impetus <qui> 5
propius aut longius cursum faciendo tales efficit terrae
umorisque | qualitates. nec solum in his rebus sed etiam (5)
in pecoribus et armentis. haec non ita dissimiliter efficerentur,
nisi proprietates singularum terrarum <umorum> generibus
14 ad solis potestatem temperarentur. sunt enim Boeotia 10
flumina Cephisos et Melas, Lucania Crathis, Troia Xanthus
inque agris Clazomeniorum | et Erythraeorum et Laodicensium (10)
fontes. ad ea flumina, cum pecora suis temporibus
anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus
adiguntur cotidie potum, ex eoque quamvis sint alba procreant 15
aliis locis leucophaea aliis locis pulla aliis coracino
colore. ita proprietas liquoris cum iniit | in corpus, proseminat (15)
intinctam sui cuiusque generis qualitatem. igitur
quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa
et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses 20
Xanthum appellavisse dicuntur.
15 Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae

2 murrae H, my(i S)rrę (-æ E) EGS. | glebulae (-ę EGS) x.

3 eodem genere EG: eodem genera H, eadem genera S.

5 efficit … qui add. Mar.

6 proprius x (ꝓipus S, unde ꝓpirius sic Gc = propius Ec). | aut E: ut HSG. | terrae (h S)umores . quae (quę S, Quę EG) qualitates x.

7 nec: n̄(non) S.

8 armentis . Haec H, armentis hęc (hæc E) EG: armentis discernunt᷑. Hęc S (unde rec. apud Mar. cum ed.). | similiter x (corr. ed.).

9 umorum generibus: in generibus HS, in regionibus EG (et in marg. Sc ꝉ regionibus).

10 temperarentur S(Gc): perarentur H, pararentur EG (sed Gc ī aꝉ temperarentur). | enim: &iā S. | bo&iae H, boetię(æ E) SEG.

11 lucanis aeraris x.

12 clazomoeniorum x.

13 ea om. x.

15 adiguntur E, adicuntur HG: adiciuntur S. | cotidie: eo (eó S) cotidie (-æ HE) x. | quamvis E, quā vis S: quavis H, qua vis G.

16 caracino S.

17 init x.

20 flumen ilienses EG: flumen | nilienses H, flum̄ nilienses S.