Plain text

circinationem, celerius <pervagari> videntur, quod quaecumque
earum minorem circinationem peragens saepius subiens
15 praeterit su|periorem. quemadmodum si in rota qua figuli (20)
utuntur inpositae fuerint septem formicae canalesque totidem
in rota facti sint circum centrum imo adcrescentes 5
ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere,
verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra
rotae versa|tionem nihilominus adversus itinera perficere (25)
et quae proxi|mum centrum habuerit celerius pervagari 224
quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque 10
celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo
tardius perficere cursum. similiter astra nitentia contra
mundi cursum suis itineribus | perficiunt circumitum, sed (5)
caeli versatione redundationibus referuntur cotidiana temporis
circumlatione. 15
16 Esse autem alias stellas temperatas alias ferventes
etiamque frigidas haec esse causa videtur quod omnis
ignis in superiora loca habet scandentem flammam. ergo
sol aethera | qui est supra se radiis exurens efficit candentem, (10)
in quibus locis habet cursum Martis stella, itaque 20
fervens ab ardore solis efficitur. Saturni autem quod est
proxima extremo mundo et tangit congelatas caeli regiones,
vehementer est frigida. ex eo Iovis cum inter utriusque
circumitiones ha|beat cursum, a refrigeratione caloreque (15)
earum medio convenientes temperatissimosque habere videtur 25
effectus.
De zona XII signorum et septem astrorum contrario
opere ac cursu, quibus rationibus et numeris transeant e
signis in signa et circumitum eorum uti a praeceptoribus
ac|cepi exposui. nunc de crescenti lumine lunae deminutioneque 30 (20)
uti traditum est nobis a maioribus dicam.

1 pervagari om. x.

2 eorum x.

4 formicae: μύρμηκεϲ (Posidonii) apud Cleomedem (Schneider ad h. l.).

5 imo: inimo x.

8 nihilo minus EG: nihil minus HS.

13 circuitum x (praeter E circumitū).

19 effecit H.

22 et om. x.

24 circuitiones x. | hab& x.

25 eorum x.

28 transeunte signis HS, transeunt esignis EGSc.

29 circuitum x.

Plain text

II Berosus qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus
in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit,
ita est professus pilam esse ex dimidia parte candentem,
reliqua | habere caeruleo colore. cum autem cursum itineris (25)
sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam 5
radiis et impetu caloris corripi convertique candentem
propter eius proprietatem luminis ad lumen. cum autem
evocata ab solis orbi superiora spectet, tunc inferiorem
partem eius quod candens | non sit propter aeris similitudinem 225
obscuram videri. cum ad perpendiculum ea sit 10
ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem retineri
2 et tunc eam vocari primam. cum praeteriens vadat
ad orientis caeli partes, relaxari ab im|petu solis extremamque (5)
eius partem candentiae oppido quam tenui linea
ad terram mittere splendorem et ita ex eo eam secundam 15
vocari. cotidiana autem versationis remissione tertiam
quartam in dies numerari. septimo die <cum> sol sit ad
occidentem, luna autem inter orientem et occidentem me|dias (10)
caeli teneat regiones, quod dimidiam partem caeli
spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam 20
habere ad terram. inter solem vero et lunam cum distet
totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra
sit ad occidentem, eam quo longius absit a radiis remissam,
XIIII die | plena rota totius orbis mittere splendorem, (15)
reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem 25
lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus
subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum
efficere rationes.

2 asia H: asiam (sic) EGS. | chaldaicā S: chaldaeicam H, caldeicam (-ā G) EG.

5 subiret x.

7 cū aū (aut̄ G) ea vocata ad solis orbis superiora spectent x.

10 ea sit: esset (e̅e̅t GS) x.

14 oppido quāquam (H, quamquā S, quāquā EG) x. | linia H.

17 cum om. x.

18 luna—occidentem EG: om. HS.

19 dimidia parte x.

20 distaret (-r& HS) x. | dimidia x (-am E).

22 orienti E: -tis HSG. | sol trans cū (cum S) transit HS: sol cū transit (sedin ras.) G, sol transit E.

23 absit EG: arsit HS.

27 et ita: &iā (HS, &ıam E, etiam G) x (corr. Oehmichen) cf. p. 226, 20.

Plain text

3 Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore
| magno rationes varietatis disciplinis de eadem re reliquit, (20)
exponam. non enim latet lunam <non> suum propriumque
habere lumen sed esse uti speculum et ab solis impetu
recipere | splendorem. namque luna de septem astris circulum 226
proximum terrae in cursibus minimum pervagatur. 6
ita quotmensibus sub rotam solis radiosque uno die antequam
praeterit latens obscuratur, et cum est cum sole
nova vocatur. postero | autem die, quo numeratur secunda, (5)
praeteriens ab sole visitationem facit tenuem extremae 10
rotundationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et
plus inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad
diem septimum, distans a sole occidente circiter dimidias
caeli regiones, dimidia lucet, et | eius quae ad solem pars (10)
4 spectat ea est inluminata. quarto autem decumo die cum 15
in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur
plena et oritur cum sol sit ad occidentem, ideo quod
totum spatium mundi distans consistit contra et impetu
solis totius orbis in se recipit splendorem. | septumo decumo (15)
die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. 20
vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet
circiter caeli medias regiones et ita quod spectat ad solem
id habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum
faciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub ra|dios (20)
solis, et ita menstruas perficit rationes. 25
Nunc ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget

1 aristarchus G (-cus ES): arhistartus H.

2 varietatis SG: -tes HE(Gc). | de eadem reliquid (-t SGc, re aliquid E) x.

3 lunā suū propriumque (proprium S) habere l. x.

7 quot EG: quod HS (quotmensibus: cf. p. 252, 6).

8 prodierit E. | et om. x.

9 quo EGS: qđ H.

10 a sole E.

13 asole (hic) x. | dimidias (cf. p. 225, 10): medias x.

14 luce & (et G) x.

15 quarto … decu(i S)mo HS: quarta … decima EG.

16 asole EG.

18 contra | et G, contra´& Ec: contrah& HS. | impetu H: -tus EGS.

19 totiusque (-q⁊) S. | recipit E: recepit HSG. | septumo decumo H: -imo (bis) EGS.

21 (et 24) vicensimo H: -cesimo EGS.

22 ita Oehmichen: id x.

23 reliquis S(Gc): -quus HEG.

24 subit HS: subiit EG.

26 auget EG: augit HS.

Plain text

III et minuit dierum et horarum spatia dicam. namque cum
arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit
aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam
tauri | sidusque vergiliarum e quibus eminet dimidia pars (25)
prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit 5
procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum
ingreditur in geminos exorientibus vergiliis magis crescit
supra | terram et auget spatia dierum. deinde e geminis 227
cum iniit ad cancrum, quo longissimum tenet caeli spatium,
cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale 10
tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis,
2 quod eae partes | cancro sunt attributae. e pectore autem (5)
leonis et finibus cancri sol exitu percurrens reliquas partes
leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis reditque
in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone transiens 15
in virginem progrediensque ad sinum vestis eius
contrahit circinationem | et aequat ad eam quam taurus (10)
habet cursus rationem. e virgine autem progrediens per
sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae
parte VIII perficit aequinoctium autumnale. qui cursus 20
aequat eam circinationem quae fuerat in arietis signo.
3 scorpionem autem cum sol ingressus fuerit | occidentibus (15)
vergiliis, minuit progrediens ad meridianas partes longitudines
dierum. e scorpione cum percurrendo init in
sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat 25
cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii,
quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,
bre|vissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate (20)

2 iniit HS: init EG.

8 auget EG: augit HS. | deinde geminis x.

9 iniit HSG: init E. | c. qui brevissimum t. x.

11 per(ꝑ)agens per(ꝑ)veniens x.

12 quia S. | eae (eę S) HS: hæ E, hę G. | cancro S: cancero HEG.

13 solis exitus x.

14 (item 17. 21) circinationis S: circitionis HEcG, circionis E.

16 sinum E: signū HSG.

17 contrahit HS: contra(| G)id EG (-it EcGc).

18 cursus EG: -sū HS.

20 .VIII. HEG: octava S. | autūnale S (autē‿tale Gc): autē tale HEG.

23 ad om. x.

24 init HEG: iniit S.

Plain text

diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno
autem transiens in aquarium adauget ex aequa sagittarii
longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est
in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem
cursum. ita | sol ea signa circum pervagando certis temporibus 5 (25)
auget aut minuit dierum et horarum spatia.
| Nunc de ceteris sideribus quae sunt dextra ac sinistra 228
zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi
IV stellis disposita figurataque dicam. namque septentrio,
quem Graeci nominant αρκτον sive ελικην, habet post se 10
conlocatum | custodem. ab eo non longe conformata est (5)
virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella
nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητην
vocant. candens autem magis spica eius est. conlocata
item alia contra est stella media genuum custodis arcti, 15
2 qui arcturus dicitur ibi | dedicatus. e regione capitis (10)
septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat
in summo cornu tauri, itaque in summo cornu laevo
<tauri> et aurigae pedis <dextri> una tenet partem stella.
et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. 20
tauri quidem et arietis insuper Perseus <habens a> dex|terioribus (15)
subter currentis basi vergilias, a sinisterioribus
caput arietis, et manu dextra innitens Cassiepiae
simulacro, laeva supra arietem tenens gorgoneum ab summo

2 adauget(-& HE) exae(ę EGS)quat x.

8 zona S.

10 aretum (-ū SG) sive helicen (-em E) x.

11 ab eo EG: om. HS.

13 nostri (nr̅i̅) providentiā maiores gr. propygethon (HG, propygedion S, propigeton E) x.

14 spica: species x. | conlocata Mar.: colorata x.

15 genuorum (genorum E) sic x (pro genum). | custodes (ante corr.) H.

16 dicitur. est ibi delicatus. E regione x (cf. G. Kaibel: Hermes XXIX, 93).

17 auriga stat in s. c. tauri. itemque in s. c. lae(ę GS)vo (. EGS) &(et G)auriga pedes una tenet parte stellam (-ā G, -ā. SGc sc. εἷϲ ἀϲτὴρ ἐπέχει) & appellantur (-lat᷑ S) aurigae (-ę GS) manus hae(ę GS)di x.

21 perseus dexterioribus subter currens basem v. asinisterioris (v. sinisterioris EG) x (cet. basem hoc uno loco omnes).

23 innitens HS: inmittens EG. cassiopiae (-ię G) HEG, cassiepię S.

24 supra arietem: supra aurigā (-am E) x. | ten& HS (-et Gc), tenent EG. | g. ad summum c. subiciensque a. pedibus. Item pisces supra andromedam et eius ventris et equique (quę ES, qui Gc) sunt x (ubi p. supra ȧu̇ṙiġȧ andromedā G, non E).

Plain text

3 caput subiciensque Andromedae pedibus. item pisces supra
Andromedam et equi venter saetaeque quae sunt supra
spinam equi, cuius | ventris lucidissima stella finit ventrem (20)
equi et caput Andromedae. manus Andromedae dextra
supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva <supra> 5
aquilonalem piscem. item | aquarii supra equi caput est. 229
equi ungulae attingunt aquarii genua. Cassiepia media
est dedicata. capricorni supra in altitudinem aquila et
delphinus. secundum eos est sagitta. ab ea autem volucris,
cuius pinna dextra Cephei manum attingit et scep|trum, 10 (5)
laeva supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes
4 equi sunt subiecti. inde sagittarii scorpionis librae insuper
serpens summo rostro coronam tangit. ab eo mediam
ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans
mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non 15
| longe positum est caput eius qui dicitur nisus in genibus. (10)
eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum,
5 quod non obscuris stellis sunt conformati. pes
ingeniculati ad eius fulcitur capitis tempus serpentis, cui
arctoe sunt qui septentriones dicuntur inplicati. parvus 20
prae equo | flectitur delphinus. contra volucris rostrum (15)
est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati

5 cassiopae H, -opię EG, -epię S. | supra (Schn., Joc.) om. x.

6 caput est G. Thiele: capitis x.

7 cassiope H, -opię EG, -epię S.

9 volucris S: volueris HEG.

10 pinna HEG: penna EcS(Gc) cum vlh, non Lc; sic penna etiam infra p. 257, 6 Pvl et p. 265, 18 et 24 Pvlch, pinna S et reliqui omnes. | cephei H: cephęa S, zephei EcG.

11 cassiopiae (-ę SEG) x.

12 subtecti x.

13 adeum (-ū) medium (-ū) x.

14 ophiuchos HE, ophiychos G: ophiucus S.

15 scorpionis partem (-ē SEG) ophiuci x.

16 nessus. in genibus autem (aū HS) eorum f. x.

19 ad eius: ad id x. | timpus Sc(Gc). | s. cuius (Cuiꝰ S) arcturū (HS, -um EG) qui x (ubi serpentis ⁚ cuius … E cum vitii signo).

20 inplicatus parve pereos fl. (sic) x.

21 volucris S: volueris HEG.

22 est (-ē G) EG: om. HS (ubi rostrū; proposita H). | geniculati S (ut v. 19 ingeniculati x): genuclati HEG.

Plain text

corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae
positae sunt arctoe scapularum ossis inter se compositae
et pectoribus aversae, e quibus minor κυνοϲουρα maior
ελικη a Graecis | appellatur, earumque capita inter se (20)
dispicientia sunt constituta. caudae capitibus earum adversae 5
contra dispositae figurantur. utrarumque enim
6 superando eminent in summo. | per caudas earum esse 230
dicitur item serpens exporrecta et qua stella quae dicitur
polus elucet, circum caput maioris septentrionis. namque
qua est proxuma [draconem,] circum caput eius involvitur, 10
una vero circum cynosurae caput iniecta est | flexu porrectaque (5)
proxime eius pedes. hac autem intorta replicataque
se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem
circa rostrum et capitis tempus dextrum. item supra
caudam minoris pedes sunt Cephei ibique ad summum 15
cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus
[in|super arietis signum]. septentrionis autem minoris et (10)
Cephei simulacri complures sunt stellae confusae.
Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum
et septentrionum sidera in caelo disposita dixi. nunc explicabo 20
quae ad sinistram orientis meridianisque partibus
ab | natura sunt distributa. (15)
V Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam
prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est

1 coronatā (-am E) est (ē ES) orinata (HS, ornata EG) x.

2 arctoe HS: -tę EG. | ossis (ὠμοπλάταιϲ): dorsis x.

3 cynosura … (4) helice x.

5 di(e Sc)spicientia (sic) x.

6 utrorumque x.

7 eorum x.

8 s. est porrecta aequa (eaq S) stella x.

9 polus: post (poſt≣ | S) plus x.

10 quae (quę EGS) est (ē G) proxu(i EGS)ma draconem x (draconem del. Her.).

11 cynossurę EG. | fluxu x.

12 hac: haec (hęc EGS) x.

13 se adtollens reflectitur a EG: om. HS.

14 timpus Sc(Gc).

15 coephei H.

17 insuper arietis signum delevi (sc. glossam cogitantis de altero triangulo inter Andromedam et arietem).

18 Cephei Gal.: cassiopae H et (in ras.) S, -opię EG. | stillae H.

20 septen(ē S)trionum HS (-nẹ̄ G): septentrionē (-em E) EG. | dixi esse nunc (esse. Nunc EG, .e͠e. nunc S) x.

22 ob natura H, ob naturā SG, a natura E.

24 ceti: cephei x. | ad om. S.

Plain text

inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores
partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus
si|mulacrum id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. (20)
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen
stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, 5
ad leonem medioque corpore sustinens cratera ad manumque
virginis caudam subiciens, in qua inest corvus. quae sunt
2 | autem supra scapulas peraeque sunt lucentia. ad anguis (25)
| inferius ventris sub caudam subiectus est centaurus. iuxta 231
cratera et leonem navis est quae nominatur Argo, cuius 10
prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula
eminentia videntur, ipsaque naviculae puppis per
summam | caudam cani iungitur. geminos autem minusculus (5)
canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur
minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus 15
ungula tauri, manu laeva tenens clavam, alteram ad geminos
3 tollens. apud eius vero basim canis parvo intervallo
insequens leporem. arieti | et piscibus cetus est (10)
subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita
est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur 20
αρπεδοναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus
haerentium attingit summam ceti cristam. per speciem
stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo
| pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur (15)
aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti. 25

2 scorpionem (-ē GS) tenent x.

4 Ad virginem x.

5 rostrum S(Gc): nostrum (n̅r̅m EG) x.

6 ad leonem (sic) x. cf. Arat. 446 (Kaibel l. c.). | craterem (-ē GS) x.

7 corvos H.

8 lugentia x. | ad om. EG.

9 interius x. | iusta H.

10 cratera HEG: -rā S.

12 navicula & puppis (pubpis H) x.

13 minusculos x (-lus Ec).

16 u. centauri x. | tenens clavā alterā x.

17 t. Caput eius vero (vero eius S) x.

18 (22. 25) coetus (co&us H) x.

20 graeci H.

21 hermedonae (-ne S) HS, hermae donae E, herme‿donę Gc. | introsus S. | nodus EG: om. HS.

22 haerentium : serpentium x. | cristam esse (e̅e̅ SG) fuit ꝑ speciem x. delevi esse fuit, ut esse futurum illud p. 266, 2 (cf. esse p. 230, 13. 218, 4. futurum p. 253, 26).

Plain text

4 Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo
simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito
physico placuit, exposui, sed tantum ea quorum ortus et
oc|casus possumus animadvertere et oculis contueri. namque (20)
uti septentriones circum axis cardinem versantes non 5
occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum
cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus
terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus
orientes | supra terram. itaque eorum figurationes propter (25)
obstantiam terrae non sunt notae. huius autem rei index 10
est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant
autem | negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones 232
proximasque ultimis finibus terrae terminationes
fuerunt.
VI De mundi circa terram pervolitantia duodecimque 15
signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum
dispositione | ut sit perspecta docui. namque ex ea mundi (5)
versatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque
aequinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur descriptiones.
2 ceterum ex astrologia quos effectus habeant 20
signa XII, stellae V, sol, luna ad humanae vitae rationem,
Chaldaeoram ratiocinatio|nibus est concedendum, quod propria (10)
est eorum genethlialogiae ratio uti possint antefacta
et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare. eorum
autem inventiones reliquerunt inque sollertia acuminibusque 25
fuerunt magnis qui ab ipsa natione Chaldaeorum profluxerunt,
primusque Berosus in in|sula et civitate Coo (15)

5 septem(-ē S)trionis HS: septentriones EG. | versantur (-t᷑ GS) x.

6 sic circa EG: sicirca H, si circa S.

8 terrae (-rę S) HS(Gc): terra EG.

9 orientis x.

15 XII. EG.

16 ex EG: & HS.

17 ꝑ spectus x (cf. p. 37, 7 etc.).

18 gnominum x.

19 analemnatorum HS(Gc), analē | natorum E, analē natorū G (-lē‿na- Gc).

20 ce(ę)tera x.

21 ad humanā v. r. x (ubi S ad humanę vitę ē rationē).

23 quia E. | gentililogiae (-ę) x (item v. 17). verbo corrupto ex Vitruvio utitur Hermannus Contractus (Dümmler: Anz. f. K. D. Vorzeit XVI. 1869 S. 137).

25 inque EGS: in quae H (inquę Gc).

26 magnis: magis S.

27 coo (choo S) x.

Plain text

consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Antipater
iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia
sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas reliquit.
3 de naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras
Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes 5
| Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus eae (20)
res natura rerum gubernarentur, quemadmodumcumque
effectus habeant excogitatas reliquerunt. quorum inventa
secuti sideram <ortus> et occasus tempestatiumque significatus
Eudoxus Euctemon Callippus Meto Philippus Hipparchus 10
Aratus ce|terique ex astrologia parapegmatorum 233
disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt.
quorum scientiae sunt hominibus suspiciendae, quod tanta
cura fuerunt ut etiam videantur divina mente tempestatium
significatus post futu|ros ante pronuntiare. quas ob 15 (5)
res haec eorum curis studiisque sunt concedenda.
VII Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae
menstruae dierum brevitatis itemque dilatationis.
namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque versando,
quas | e gnomone partes habet novem, eas umbrae facit VIII 20 (10)
in declinatione caeli quae est Romae. itemque Athenis
quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae
sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque
<Alexandriae> tres, ceterisque omnibus locis aliae alio
modo umbrae gno|monum aequinoctiales a natura rerum 25 (15)

1 postea s. x.

2 Athenodorus (Stoicus cf. Hermes I p. 371): achinapolus (archinapolus S) x. | enascentiā HS.

5 glagomeus x. | zenophanes x.

6 quibus erebus natura (-rę S) x.

8 habeat excogitatus x.

9 ortus om. x. | tempestatumque x. | significatus HS: -tos EG.

10 euchemon HS, euzemon EG. | callistus. mello. x. hyp(p EGS)arcus x.

12 disciplinas x.

14 tempestatium H: -tum EGS.

15 significatos x.

17 et EG: om. HS.

18 brevitates idemque depalationes (HS, depalatationes EG) x.

20 habent x.

21 idemque a. quae (quę EGS) m. x.

22 .IIII. EG.

23 .III. EGS. | adquinq⁊ II. (HS, ad V. | II. G, ad V·II· E) rhodo XV. (| H) adtaranti . XI (undecim. E) quinque (V. EG) adtres (III. EG) x.

24 coterrisque HS (sed in m. Sc ꝉ cęteris, ut Lc), terrisque EG. | locis EGS: lonis H.

Plain text

2 inveniuntur disparatae. itaque in quibuscumque locis horologia
erunt describenda, eo loci sumenda est aequinoctialis
umbra, et si erunt quemadmodum Romae gnomonis partes
novem, umbrae octonae, describatur <linea> in planitia et
e media προϲ ορθαϲ erigatur | ut sit ad normam quae 5 (20)
dicitur gnomon, et a linea quae erit planities in linea
gnomonis circino novem spatia dimetiantur, | et quo loco 234
nonae partis signum fuerit centrum constituatur ubi erit
littera A, et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae
ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, 10
3 quae dicitur meridiana. deinde ex novem partibus, quae
sunt a | planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et (5)
signentur in linea quae est in planitia ubi erit littera C.
haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo
signo et littera C per centrum ubi est littera A linea perducatur, 15
ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro
diducto circino ad | lineam planitiae aequilatatio signetur (10)
ubi erit littera E sinisteriore parte et I dexteriore in extremis
lineae circinationis, et per centrum perducenda
<linea>, ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem 20
4 linea a mathematicis dicitur horizon. deinde circinationis
totius sumenda pars est XV, | et circini centrum conlocandum (15)
in linea circinationis quo loci secat eam lineam
aequinoctialis radius ubi erit littera F, et signandum
dextra ac sinistra ubi sunt litterae GH. deinde ab his    25
   lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi
erunt litterae TR. ita erit solis radius unus hibernus

4 VIIII. EG. | octogenae (ę) x. | describantur inplanitia & emedia prosorthas (HS, porthas EG) x.

6 q. erit planities x (gen., ut materies p. 58, 24. 60, 12. notities p. 133, 9. cf. ap. Gell. 9, 14 Verg. georg. 1, 208).

7 circini HG, circū S. | demetiantur x.

8 partis G: -tes HS.

9 (non 17) deducto x. | ablinea planitia x.

11 q. s. inplanitia x.

13 qua est H.

18 littera . e . HS: .e . littera G. | p. et inde alteriore x.

19 lineis c. x (cf. p. 235, 3). | ꝑducendū ut x.

21 linea GS: lineā H. | horı⟦o⟧zon H, horizon G: orizon S.

22 .XV. HG: .XII. S.

23 quo G: quod (qđ S) HS.

24 F: .C. x.

25 ac om. x. | ab his lineis u. x; (scil. ab his et a centro A).

Plain text

| alter aestivus contra autem E littera I erit quo secat (20)
circinationem linea quae est traiecta per centrum ubi est
littera A, et contra G et H litterae erunt L et K, et
5 contra C et F et A erit littera N. tunc perducendae sunt
diametroe ab G ad L et ab H ad K. quae erit superior, 5
partis erit | aestivae, inferior hibernae. eaeque diametroe 235
sunt aeque mediae dividendae ubi erunt litterae M et O,
ibique centra signanda, et per ea signa et centrum A
linea ad extrema lineae circinationis est perducenda ubi
erunt litterae P Q. | haec erit linea προϲ ορθαϲ radio 10 (5)
aequinoctiali, vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus
axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas
diametros describantur hemicyclia, quorum unum
6 erit aestivum alterum hibernum. deinde in quibus locis
secant lineae paralleloe | lineam eam quae dicitur horizon, 15 (10)
in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore V, et ab
extremo hemicyclio ubi est littera G, ducatur linea parallelos
axoni ad sinistrum hemicyclium ubi est littera H.
haec autem parallelos linea vocitatur logotomus. et tum

View as image

Image of the notes to this page

1 altera ae(ę S)stivus HS. | contra aū (HS, autē G) littera .I. erit (erit om. G, add. Gc) qui secat x.

2 lineae (HS, -ę G) quę est x. | ubi erunt (er᷎ H) litterae(ę GS) I . K . L . M. & (et G) contra K . lineae (-ę G) erunt (er̅t̅ G) K . H . X . I (XI ante corr. G).

5 diametro ab C. ad I. et ab H. (| H) quae erit inferior partis . erit aestive (H, ęstivę GS) superior hibernae. x.

7 aequae (ęque GS) diametro x. | M et O: .O. & (et G) .P. x.

8 centrum .C. lineae ad extremas lineae circinationes | sunt ꝑducendae ubi er᷎ litterae . G . R . F . R. ◌ Hęc erit | (sic) H, item (sine punctis tamen . q . p . t . r. Hęc) SG.

10 prosorthas H: proshorthas S, pros horthas G.

11 heę (sic) S. | ọ̇rationibus Gc.

12 deducto x.

13 emiciclia ꝉ icydia (sic in ipso textu) S: | icyclia H, iciclya G.

15 parallelon & lineā eā x.

16 littera e (littera¦e. Gc) | in sinisteriore .T. ◌ & ab littera S. ducatur linea paralle|los axon ad extremum hemicycliū ubi erit littera .V. ◡ & ab C. ad sinistrā hemicyclii ⊙ item parallelos linea | ducatur ad littera .X. (sic) H (et LP) et similiter (sine punctis tamen) SG (ubi ad litterā .X.).

19 lineae (-ę GS) vocitantur locothomus (loco‿thomus Gc) x.