Plain text

confisi fuerant, umbram non rem persecuti videntur. at
qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati
citius cum auctoritate quod fuit propositum sunt adsecuti.
3 cum in omnibus enim rebus, tum | maxime etiam in architectura (5)
haec duo insunt, quod significatur et quod significat. 5
significatur proposita res de qua dicitur, hanc
autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata.
quare videtur utraque parte exercitatus esse
debere qui se architectum profiteatur. itaque eum etiam
| ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem. neque 10
enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio
perfectum artificem potest efficere. et ut litteratus sit,
peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures
noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit,
medicinae | non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, 15
astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
4 Quae cur ita sint haec sunt causae. litteras architectum
scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem
efficere possit. deinde graphidos scientiam habere, quo
facilius | exemplaribus pictis quam velit operis speciem 20
deformare valeat. geometria autem plura praesidia praestat
architecturae, et primum ea euthygrammi et circini
tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis
expediuntur descriptiones normarumque et librationum et
linearum directio|nes. item per opticen in aedificiis ab 4
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per arithmeticen 26
vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum
rationes explicantur, difficilesque symmetriarum
quaestiones geometricis rationibus | et methodis inveniuntur. (5)

1 fuerant G (Eberhard): fuerunt HS.

10 disciplinā HcS: -na H, -nas G.

11 aut (ante corr.) om. H. | aut sine ingenio disciplina G.

13 graphidos HG: -dis S (ut x v. 19) et in m. idē. descriptionibꝰ figurarū vel picturę Sc

17 haec H, hęc S: hę G.

22 ex euthy(-i G)grammis circini x.

23 aeris S.

24 descriptionis ante corr. H.

25 opthicen HS, optichen G.

26 dicuntur G. | arithmetichen (-cen Sc) x.

Plain text

5 historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta
saepe in operibus architecti designant, de quibus
argumenti rationem cur fecerint quaerentibus reddere
debent. quemadmodum si qui statuas marmoreas muliebres
stolatas, quae caryatides dicuntur, pro | columnis in opere 5 (10)
statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus
ita reddet rationem. Carya civitas Peloponnensis
cum Persis hostibus contra Graeciam consensit,
postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi
consilio Caryatibus bellum indixerunt. itaque oppido 10
| capto viris interfectis civitate desacrata matronas (15)
eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas
neque ornatus matronales deponere, uti non una triumpho
ducerentur sed aeterno servitutis exemplo gravi contumelia
pressae poenas pendere viderentur pro civitate. ideo qui 15
tunc architecti | fuerunt aedificiis publicis designaverunt (20)
earum imagines oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris
6 nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur. non
minus Lacones, Pausania Agesipolidos filio duce, Plataico
proelio pauca manu | infinitum numerum exercitus Persarum 5
cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum 21
et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis
et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo
constituerunt, ibique captivorum | simulacra barbarico vestis (5)
ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia 25
tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent, timore
eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis
aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent

3 argumentis x.

4 si quis x (ut p. 7, 14).

5 cary(i HS)atides x.

6 percontantibus HG: percuntantibus Hc, percunctantibus S(Gc).

7 caria x. | peloponnessis H, -ponensis GS.

10 caryatibus H, cariatybus G, cariatibus S.

11 declarata x.

13 una (unâ S) sic x.

16 (designaverunt) quod add. S.

17 onera Sc. | ferundo H: ferendo HcGS.

18 caryatium x.

19 Agesipolidos: hagest illae (ille G, hagestillę SGc) polidos x. | Plataico: pitalco x.

23 tropae(ę G)o HG: tropheo S.

Plain text

parati. itaque ex eo multi statuas Persicas | sustinentes (10)
epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo
argumento varietates egregias auxerunt operibus. item
sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam
7 architectos tenere oportet. philosophia vero perficit architectum 5
animo magno et uti non sit adrogans, sed potius
| facilis aequus et fidelis sine avaritia, quod est maximum, (15)
nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest.
ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat
animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur 10
dignitatem bonam famam habendo. et haec enim philosophia
praescribit. | praeterea de rerum natura quae graece (20)
φυϲιολογια dicitur philosophia explicat, quam necesse est
studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales
quaestiones, ut etiam in aquarum ductionibus. incursibus 15
enim et circumitionibus et librata planitie expressionibus
spiritus naturales aliter at|que aliter fiunt, quorum (25)
offensionibus mederi nemo poterit nisi qui ex philosophia
principia rerum naturae noverit. item qui Ctesibii aut
Archimedis et ceterorum qui eiusdem generis praecepta 20
conscripserunt leget, sentire non poterit nisi his | rebus 6
8 a philosophis erit institutus. musicen autem sciat oportet,
uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat,
praeterea ballistarum catapultarum scorpionum temperaturas
possit recte facere. in capitulis enim dextra ac 25
sinistra | sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur (5)
suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur
nec praeligantur nisi sonitus ad artificis aures
certos et aequales fecerint. bracchia enim quae in eas
tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter 30

1 multi GS: multis ante ras. H.

5 oporteat x.

13 phy(i S)siologia HS, phisioloya G. | (dicitur.) quę add. S.

16 circuitionibus x.

19 ctesibii: cum(cū GS)thesbia x.

23 uti ꝉ (vel) canonicā G (sed erasosupra scr. ꝉ canorā Gc).

26 emitoniorum HS.

27 surculis x.

29 fecerint GS: -runt H. | bracchia H: brachia GS.

Plain text

utraque plagam mittere | debent. quodsi non homotona (10)
9 fuerint, inpedient directam telorum missionem. item theatris
vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica
ratione conlocantur sonituum ad discrimina, quae Graeci
ηχεια appellant, ad symphonias musicas sive concentus 5
componuntur divisa in circinatione dia|tessaron et diapente (15)
et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici sonitus
conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta
cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat
aures. hydraulicas quoque machinas et cetera quae 10
sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere
10 | nemo poterit. disciplinam vero medicinae novisse oportet (20)
propter inclinationes caeli, quae Graeci κλιματα dicunt,
et | aeris et locorum qui sunt salubres aut pestilentes 7
aquarumque usus. sine his enim rationibus nulla salubris 15
habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet
ea quae necessaria sunt aedificiis communium parietum
ad ambitum stilli|cidiorum, et cloacarum, luminum, item (5)
aquarum ductiones. et cetera quae eiusmodi sunt nota
oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant 20
aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum
relinquantur et ut legibus scribendis prudentia
caveri possit et locatori et conductori. | namque si lex (10)
perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab
utroque liberetur. ex astrologia autem cognoscitur oriens 25
occidens meridies septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium
solstitium astrorum cursus. quorum notitiam si qui non
habuerit, horologiorum rationem omnino scire | non poterit. (15)
11 Cum ergo tanta haec disciplina sit condecorata et
abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse 30

1 utrae(ę GS)que x. | o motonia HG, <o>motonia in ras. S (i. equaliter sonantia in textu ipso male add. S).

2 impedient directam G et in ras. S: impediendi | rectam H.

4 sonitum (-tū GS) & d. x. | 5 echea x. | 7 diapason ad om. x.

13 inclinationem (-nē GS) x. | climata x.

17 communibus x.

23 cavere x.

27 si qui Praun: si quis x.

Plain text

se iuste repente profiteri architectos nisi qui ab aetate
puerili his gradibus disciplinarum scandendo, scientia plerarumque
lit|terarum et artium nutriti pervenerint ad summum (20)
12 templum architecturae. at fortasse mirum videbitur
inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum 5
perdiscere et memoria continere. cum autem animadverterint
omnes disciplinas inter se coniunctionem
rerum et communicationem | habere, fieri posse faciliter (25)
credent. encyclios enim disciplina uti corpus unum ex
his membris est composita. itaque | qui a teneris aetatibus 10
eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris 8
agnoscunt easdem notas communicationemque omnium
disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque
de veteribus architectis Pytheos, qui Priene aedem
Minervae | nobiliter est architectatus, ait in suis 15 (5)
commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere
posse facere quam qui singulas res suis industriis et
exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. id
13 autem re non expeditur. non enim debet nec potest esse
architectus gram|maticus uti fuerat Aristarchus, sed non 20 (10)
agrammatos, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos,
nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus,
nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed
rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates,
sed non aniatrologetos, | nec in ceteris doctrinis 25 (15)
singulariter excellens, sed in is non inperitus. non enim

1 se om. x (ut G p. 36, 1).

2 ẹscandendo H. | plerumque x.

4 ac x.

5 hominibus x.

8 haberi ante corr. G.

9 enciclios G.

10 qui a: quia x (qui¦a Gc).

14 py(i G)thios HG, pythius (ut 9, 7 x) S. | prieni H (cf. p. 159, 3), primus S, primus ꝉ̣ p̲r̲i̲e̲n̲i̲ G i. e. primus Gc (cf. ad p. 6, 2)

20 fuerat (cf. p. 252, 2 etc.): fuerit x. | aristarcus G.

21 agrammatus x.

25 aniatrologetus G, -gecus H (sed -getus Hc = LP), -gicus S(Gc).

26 is: his x. ita sexcenties (praevalente pronomine hic apud recentiores) poterit corrigi: cf. mox p. 9, 6. quod raro tentavi, nisi quod semper scribo is qui … pro hic qui … (quod est rec. et medii aevi). | imperitos H.

Plain text

in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam
consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et
14 percipere vix cadit in potestatem. nec tamen non tantum
architecti non possunt in omnibus rebus | habere summum (20)
effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent 5
artium non efficiunt ut habeant omnes sum|mum laudis 9
principatum. ergo si in singulis doctrinis singuli artifices
neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt
consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus
artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum | et magnum 10 (5)
facere ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices
superet qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria
15 summa praestiterunt. igitur in hac re Pytheos errasse
videtur quod non animadvertit ex duabus rebus singulas
artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione. |ex 15 (10)
his autem unum proprium est eorum qui singulis rebus
sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune
cum omnibus doctis, id est ratiocinatio, uti medicis et
musicis est de venarum rythmo et ad pedem motu, at si
vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, 20
non accedet mu|sicus, sed id opus proprium erit medici. (15)
item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut
16 aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. similiter
cum astrologis et musicis est disputatio communis de
sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et 25
trigonis diatessaron et diapente, | et geometris de visu qui (20)
graece λογοϲ οπτικοϲ appellatur, | ceterisque omnibus doctrinis 10

1 eligantias x (sic etiam 87, 2 et H 36, 17. 145, 21. item G 86, 12—sed elegantiam 10, 3 x).

6 laudes (a. c.) H.

11 is S: his HG et (ubi exıſ) Sc.

12 qui HS: qıu,ín S (id est quin S, qui in Sc), & qui G.

16 est: esse (e̅e̅ GS) x. | rebus om. S (suppl. S2).

18 ratione (-nē S) x.

19 est: & x. pythmo x (sed supra Sc ꝉ rithmo). | pedem motus H, pedū motus GS (s. metricorum supra add. Sc). | at: ut x.

23 suae (suę GS) x. | iocunditatem (sic) semel H (semper SEG).

25 stillarum ante corr. H (ut 230, 11 H, qui staellae 232, 8).

26 trigonis GS: tridonis H. | et g. de visu: a g. divisus x.

27 logos opticos x | appellat᷎ H = apellat᷑ S, appellatur G.

Plain text

multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad
disputandum. operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus
ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt qui
proprie una arte ad faciendum sunt | instituti. ergo satis (5)
abunde videtur fecisse qui ex singulis doctrinis partes et 5
rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae
sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus
iudicare et probare opus fuerit ne deficiat. quibus vero
natura tantum tribuit sollertiae acumi|nis memoriae ut (10)
possint geometriam astrologiam musicen ceterasque disciplinas 10
penitus habere notas, praetereunt officia architectorum
et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra
eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum
sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut
| aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas 15
Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus,
Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res
organicas et gnomonicas numero naturalibusque rationibus
inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
17 | Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non 20
passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur,
officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse
exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat
non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias
habere dis|ciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is 11
qui ea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad regulam 26
artis grammaticae fuerit explicatum ignoscatur. namque
non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus
summis rationibus | artis exercitatus sed ut architectus (5)

2 ac: aut x.

5 ex om. S (sed supra suppl. in Sc).

8 deficiat Sc: -tur x (cf. p. 184, 14. 132, 20 etc.).

15 phy(i S)lolaus x. | architas GS.

17 ab HG: a HcS(Gc)

18 organicas gnomonicas G et (ips. corr.) H Sc (= L), organicas gnominicas H2S (= P. cf. not. ed. pr.).

20 ab HG: ac S (ubi naturali<s> Sc).

22 deb& S.

24 non <summas sed etiam iuxta necessitatem> mediocres in ras. Sc.| mediocris H.

25 peto: Pro eo S (ubi post lecturi add. Sc expostulo). | is: his x.

Plain text

is litteris imbutus haec nisus sum scribere. de
artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes
polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus
sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate
me sine dubio praestaturum. 5
II | Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece (10)
ταξιϲ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διαθεϲιν
vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et
distributione, quae graece οικονομια dicitur.
2 Ordinatio est modica membrorum operis commoditas 10
| separatim universaeque proportionis ad symmetriam comparatio. (15)
haec componitur ex quantitate, quae graece
ποϲοτηϲ dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius
operis <membris> sumptio e singulisque membrorum partibus
universi operis conveniens effectus. 15
| Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque (20)
e compositionibus effectus operis cum qualitate. species
dispositionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae, ichnographia
orthographia scaenographia. ichnographia est
circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur 20
forma|rum in solis arearum descriptiones. orthographia (25)
autem est | erecta frontis imago modiceque picta rationibus 12
operis futuri figura. item scaenographia est frontis
et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum
omnium linearum responsus. hae nascuntur ex cogitatione 25
et inventione. | cogitatio est cura, studii plena et industriae (5)
vigilantiaeque, effectus propositi cum voluptate.

1 is: his x.

7 taxis x. | diathesin x.

8 eyrithmia (sic) HSG (sed infra p. 12, 9 eurithmia omnes).

9 oeconomia x.

11 proportiones H: -nis S, proporticionis (sic) G.

13 possotes HS, posotis G.

14 membris om. x. | sumptio. e singulis que HG: sumptione. sinġu̇larisque S (sumptione singulisque Gc), cui sc. in marg. adscripsit Sc in singulis.

16 eligans x (praeter S) et sic 103, 10 (pr. S). 145, 23. 155, 1 (pr. S). 173, 20. 173, 24 (pr. S). 175, 4. 178, 21 (pr. E). 182, 25 (pr. Ec). item H 160, 13 (ubi ele- GS). sed eleg. x 13, 15. 13, 16, 15, 24. 23, 20 (pr. S). 46, 2. 244, 10.

17 e om. x.

18 ideae (-ę S) x.

20 equa G: aequa H, ęqua SGc.

21 solis G: soliis HS.

Plain text

inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio
ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes
dispositionum.
3 Eurythmia est venusta species commodusque in compo|sitionibus (10)
membrorum aspectus. haec efficitur cum 5
membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem,
latitudinis ad longitudinem et ad summam omnia respondent
suae symmetriae.
4 Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens
| consensus ex partibusque separatis ad universae 10 (15)
figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis
corpore e cubito pede palmo digito ceterisque particulis
symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
et primum in aedibus sacris aut e columnarum
crassitudi|nibus aut triglypho aut etiam embate, 15 (20)
sed et ballistae e foramine <et> quod Graeci περιτρητον
vocitant, navis interscalmio, quod διαπηγμα dicitur, item
ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum
ratiocinatio.
5 Decor autem est emendatus operis aspectus probatis 20
| rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, (25)
quod graece θεματιϲμωι dicitur, seu consuetudine aut
natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et
Lunae aedi|ficia subdiu hypaethraque constituentur. horum 13
enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque 25
lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi
aedes doricae fient. his enim diis propter virtutem sine
deliciis aedificia | constitui decet. Veneri Florae Proserpinae (5)
Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas

6 convenientia x.

7 respondent G: -deant HS.

11 ratę GS: latę H.

15 embatere ballistae (balistę HcGS) foramine quod graeci (greci G) peritreton x.

17 navibus x. | quae (quę GS) dipheciaca x.

22 thematismo x.

24 sub divo hyphetraque (hip̄hetraque S, hypethraque G) x (cf. p. 124, 2). | constituentur HS: -untur G.

26 videmus GSc: vidimus HS.

28 di(e SGc)liciis x.

29 fontycum phys H, fonty cūphys S (ubi supra ı. nīphıs), fonticym phis G (phys Gc).

Plain text

videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem
graciliora et florida foliisque et volutis ornata
opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni
Dianae Libero Patri cete|risque diis qui eadem sunt similitudine (10)
si aedes ionicae construentur, habita erit ratio 5
mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab
teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
6 ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum
aedificiis interioribus ma|gnificis item vestibula convenientia (15)
et elegantia erunt facta. si enim interiora prospectus 10
habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos,
non erunt cum decore. item si doricis epistyliis
in coronis denticuli scalpentur aut in pulvinatis columnis
ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, | translatis ex alia (20)
ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur 15
7 aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis. naturalis
autem decor sic erit, si primum omnibus templis
saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei
eligentur in quibus fana constituantur, deinde maxime
| Aesculapio Saluti, quorum deorum plurimi medicinis aegri 20 (25)
curari videntur. cum enim ex pestilenti in salubrem locum 14
corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus
aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.
ita efficietur uti ex natura loci maiores auctasque cum
dignitate | divinitas excipiat opiniones. item naturae decor 25 (5)
erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur,
balineis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis
et quibus certis luminibus opus est partibus a
septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque

6 ab HS: om. G.

7 eorum x.

10 perfectus x (cf. p. 119, 25).

13 sculpentur x. | aut in pulvinatis columnis et ionicis episty(i GS)liis capitulis exprimentur triglyphis (G, triclyphis H, tricliphis S) x.

16 alius: aliis x.

18 is: his x.

20 saluti et eorum deorum quorum pl. x.

25 opinionis ante corr. H.

27 balneis x. | pinacothi(e S2)cis S, ubi in m. solo calamo (ut saepius = S2) impressum legitur ubi pingitur.

Plain text

obscuratur solis cursu | sed est certa inmutabilis die perpetuo. (10)
8 Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio
parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio.
haec ita observabitur, si primum architectus ea 5
non quaeret quae non poterunt inveniri aut parari nisi
magno. | namque non omnibus locis harenae fossiciae nec (15)
caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris
copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes
difficiles sunt et sumptuosae. utendum autem est 10
ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota,
inopiae quoque | abietis aut sappinorum vitabuntar utendo (20)
cupresso populo ulmo pinu, reliquaque his similiter erunt
9 explicanda. alter gradus erit distributionis, cum ad usum
patrum familiarum aut ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae 15
dignitatem aedificia aliter disponentur. namque
aliter urbanas domos opor|tere constitui videtur, aliter (25)
quibus ex possessionibus rusti|cis influunt fructus, non item 15
feneratoribus, aliter beatis et delicatis, potentibus vero
quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum 20
conlocabuntur, et omnino faciendae sunt aptae omnibus
personis aedificiorum distributiones.
III | Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice, (5)
machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito,
e quibus una est moenium et communium operum in 25
publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum
explicatio. publicorum autem distributiones sunt tres, e
qui|bus est una defensionis, altera religionis, tertia (10)
opportunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum
ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, 30
religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum

4 cū (supra add. ips.) S (unde rec.): om. HG

6 poterunt G et (in ras.) S: potuerunt H (-rint Pcv).

11 lota x: loca (L) Gc.

13 reliqua que H (-quaq⁊ S): reliquaq; quę G.

15 f. & ad p. x.

16 alte (-ae a. r. H) disp. x (aliter L).

17 urbanas HS: -nos G. | construi S.

18 idem x.

25 e: ex S.

28 est una HS: una est G.

31 sacrorum x.

Plain text

conlocatio, opportunitatis communium locorum ad
usum publicum dis|positio, uti portus fora porticus balineae (15)
theatra inambulationes ceteraque quae isdem rationibus in
publicis locis designantur.
2 Haec autem ita fieri debent ut habeatur ratio firmitatis 5
utilitatis venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum fuerit
| fundamentorum ad solidum depressio et quaque e materia (20)
copiaram sine avaritia diligens electio, utilitatis autem,
cum emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio
et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda 10
distributio, venustatis vero cum fuerit operis species grata
et elegans | membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum (25)
ratiocinationes.
IV In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum
electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non 15
ne|bulosus non pruinosus regionesque caeli spectans neque 16
aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur
palustris vicinitas. cum enim aurae matutinae cum
sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae
adiun|gentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos 20 (5)
cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent,
efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt
moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem non
erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole
exoriente | calescit meridie ardet, item quod spectat ad 25 (10)
occidentem sole exorto tepescit meridie calet vespere fervet.
2 igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora quae
in his locis sunt vitiantur. hoc autem licet animadvertere
etiam ex is quae non sunt animalia. in cellis enim
vinariis tectis | lumina nemo capit a meridie nec ab occidente 30 (15)

2 uti HS: ut G. | balinea H, balnea HcSG

3 hisdem x.

4 locis G et (supra lin. ips. add.) S: om. H.

7 et om. x, ubi pro depressio (deprạ̇esio H) quaque HG in rasura sic dispositio & cū erit libere ut solet ipse corrigit S.

9 cum om. x. | usu x.

12 ẹ̇membrorūq; Hc = membrorumque G (membrorum S, qui om. que).

14 ea (ante corr.) om. G.

17 si: sic x.

24 quod HS: quia G.

28 vitiantur: sic x.

29 is: his x.

Plain text

sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore
mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.
ideo etiam ea granaria quae ad solis cursum spectant
bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma quae non in
ea parte caeli ponuntur quae | est aversa a solis cursu, 5 (20)
3 non diu servantur. nam semper calor cum excoquit e
rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo
naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes
efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod
quamvis natura sit durum, in fornacibus ab | ignis vapore 10 (25)
percalefactum ita mollescit uti in omne genus formae
faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeretur,
tinctum frigida redurescit et restituitur in antiquam
4 proprietatem. licet etiam considerare haec ita esse
ex eo quod aestate non solum in pestilentibus locis sed 15
| etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, (30)
et | per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones 17
efficiantur salubres ideo quod a refrigerationibus solidantur.
non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur
in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur, 20
quae | autem ex calidis locis sub septentrionum regiones (5)
frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus
5 sed etiam confirmantur. quare cavendum esse
videtur in moenibus conlocandis ab is regionibus quae
caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. 25
namque e principiis, | quae Graeci ϲτοιχεια appellant, ut (10)
omnia corpora sunt composita, id est e calore et umore,
terreno et aere, ita mixtionibus naturali temperatura figurantur

2 mutationis ante corr. H.

3 ea: & x.

6 e rebus: aeribus x.

7 exugendo HSGc (exsugendo GSc).

11 inomni genus H et (ante corr.2) S.

13 redurescat et restituatur x.

22 valitudinibus (hic) x (sed val&udo solus H 32, 23 ubi valit. SLP vlchEG).

24 is: his x. | quae caloribus (sic) x (a cal. L).

26 e (princ.) om. x. | stoechia x.

27 ecalore HS: acalore G. | humore Hc, humore GS. ita saepius, ut Hc, et (umore) Gc—pro umore (umido etc.) x. humore etc. semper SPL, haud raro etiam HG.

28 ita: & ita x (eṭ del. Gc).