Plain text

ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte
9 in interiorem per orbiculos imos. cum descenderint ad
imum, ex interiore parte et per secundos | orbiculos traducuntur (5)
in extremum et referuntur in summum ad orbiculos
secundos, traiecti redeunt ad imum, ex imo referuntur 5
ad caput, traiecti per summos redeunt ad machinam imam.
in radice autem machinae conlocatur tertia troclea. eam
autem Graeci επαγοντα, nostri artemonem appel|lant. ea (10)
troclea religatur ad machinae radicem habens orbiculos
tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. 10
ita tres ordines hominum ducentes sine ergata
10 celeriter onus ad summum perducunt. hoc genus machinae
polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitio|nibus (15)
et facilitatem summam praestat et celeritatem.
una autem statutio tigni hanc habet utilitatem quod ante 15
quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando
onus deponere potest.
Harum machinationum omnium quae supra sunt scriptae
| rationes non modo ad has res sed etiam ad onerandas (20)
et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, 20
aliae planae in charchesiis versatilibus conlocatae. non
minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem
ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium
effi|ciuntur. (25)
11 Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam 25
rationem exponere. is enim scapos columnarum e
lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum,
propter mag|nitudinem onerum et viarum campestrem 250
mollitudinem non confisus carris ne rotae devorarentur
sic est conatus. de materia trientales scapos duos, duobus 30

1 adexteriore x.

2 ininteriore S. | descenderint Hc S: de(i ante corr. G)scenderent HG. | adimū exteriore p. x.

5 ex imo: & (et G) primo (pimo H) x.

7 collocantur (ante corr.) G.

8 epagonta x.

9 ad trocleae (-ę GS) radicem x.

13 polyspasion x.

16 adlatere x (adlatera Gc = L, alatere P).

21 carchesis H, carthesis GS.

25 crestiphonos x.

26 is GSc: his HS.

29 carris S(PGc): caris H(L)G.

30 trientali scapos x. | duos duobus (II . II): quattuor (quatuor S, .IIII. G) duos x.

Plain text

transversariis interpositis, quanta longitudo scapi fuerat
complectit et compe|git et ferreos cnodacas uti subscudes (5)
in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia
ad cnodacas circumdandos infixit, item bucculis stagneis
capita religavit. cnodaces autem in armillis inclusi liberam 5
habuerant versationem. trientes itaque cum boves ducerent
subiuncti, scapum versando | cnodacibus et armillis (10)
12 sine fine volvebant. cum autem scapos omnes ita vexerant
et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos
Metagenes transtulit <idem> e scaporum vectura etiam in 10
epistyliorum deductione. fecit enim rotas circiter pedum
duodenum et epistyliorum capita in medias | rotas inclusit. (15)
eadem ratione cnodacas et armillas in capitibus infixit.
ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi
cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes 15
in rotis eadem ratione qua scapi sine mora ad opus pervenerunt.
exemplar autem erit eius quemadmodum in
| palaestris cylindri exaequant ambulationes. neque hoc (20)
potuisset fieri nisi primum propinquitas esset. non enim
plus | sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo, 251
nec ullus est clivus sed perpetuus campus. 21
13 Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano

1 transversarios inter (int‾ H) postios x (-tios in ras. Sc pro .. os). | fuerit x.

2 con(m S)plect& & con(m S)pegit HS, conplectet et cōṇpeget G. chodacas HS, codacas G.

4 chodacas HG, chodacos S. | bacculis HSc, bucculis (ante corr.) S, buculis G (in m. ī aꝉ baculis Gc). | tigneis HS, digneis (ante ras.) G (ligneis Gc).

5 chodaces x.

6 habuerunt x (cf. p. 278, 3. 19. 279, 10 etc.). | v. tantam ita (| ita G, . Ita S) cū x.

7 subiunctis(| S) scapo HS, subiuncti scapo G. | v. incodac(t S)ibus x.

8 volvebantur x. | vexerunt x.

9 cresiphonos x.

10 transtulit excaporum x (ex.ſc̣aporū Sc).

13 codaces (ante ips. corr.) H, chodaces HcSG. | infixit: inclusit (iterum) x.

14 trientes HG: triantas S (ꝉ trahentes in m. Gc).

15 chodaces x. | versabant᷑ (-tur S) x. | 16 eadē rationem (-nē S) HS (-ne Hc G, ea de ratione Sc).

19 ess& G: esse H, e̅e̅. S.

20 ablapidicines x (-nis Gc). | milia passuū octo (.VIII. G) sic G (cf. Schn. ad h. l.).

21 est (ē S) om. G.

22 apollonis x (Apollinis sc. a Myrone facti et ab Antonio sublati).

Plain text

basis esset a vestutate diffracta, metuentes ne caderet
ea | statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis (5)
basim excidendam. conduxit quidam Paeonius. haec autem
basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta
pedes sex. quam Paeonius gloria fretus non uti Metagenes 5
adportavit, sed eadem ratione alio genere constituit machinam
14 facere. | rotas enim circiter pedum XV fecit et in (10)
his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos
sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit ita
uti fusus a fuso non distaret pedem nisi unum. deinde 10
circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebat.
ita cum explica|retur volvebat rotas, sed non poterat ad (15)
lineam via recta ducere sed exibat in unam partem. ita
necesse erat rursus retroducere. sic Paeonius ducendo et
reducendo pecuniam contrivit, ut ad solvendum non esset. 15
15 Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis quemad|modum (20)
sint inventae exponam. Pixodarus fuerat pastor.
is in his locis versabatur. cum autem cives Ephesiorum
cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque
a Paro Proconneso Heraclea Thaso uti marmor repeteretur, 20
propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus
pasce|bat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius (25)
alium | praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit 252
saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat
deiecta. ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse 25
et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re
ageretur, detulisse. ita statim | honores decreverunt ei et (5)
nomen mutaverunt ut pro Pixodaro Euangelus nominaretur.

1 d. & met. x. | caderet S (= L): cederet HG (caderet sc. ea statua quam “divus Augustus” Ephesiis restituerat tunc denuo erigenda, sec. Plin. 34, 58 cf. Strabon. XIV p. 637, 640).

3 (et 5) paconius x.

4 .XII. GS.

9 sextantes x.

10 pedē esse (e̅e̅ S) unū x.

11 et: ut x. | ducebant x.

14 paeonius (hic) HG, peonius S (paconius Gc).

15 contricavit x.

20 proco(n S)nesso x. thasii HG, sed thasu (sic) S. | marmo | rep&at᷑ H: marmore petatur GS.

23 petierunt Gc.

24 fuerat: sic x (cf. praef. ed. pr. p. VII not.)

25 reliquiss& | crustam H (non GS).

28 ut om. x.

Plain text

hodieque quotmensibus magistratus in eum locum
proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit poena
tenetur.
III De tractoriis rationibus quae necessaria putavi breviter
| exposui. quarum motus et virtutis duae res diversae et 5 (10)
inter se dissimiles congruentes uti principia pariunt eos
perfectus, una porrecti, quam Graeci ευθειαν vocitant,
altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην appellant, sed
vere neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto
ro|tationis versationes onerum possunt facere levationes. 10 (15)
2 id autem ut intellegatur exponam. inducuntur uti
centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per
quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et
in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus
in | altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti 15 (20)
in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus
ad circinum circumactis torni ratione versando
faciunt onerum elationes. quemadmodum etiam ferreus
vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo
non potest movere, | supposita uti centro porrecta pressione, 20 (25)
quod Graeci | υπομοχλιον appellant, et lingua sub 253
onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum
3 id onus extollit. ideo autem quod brevior pars prior
vectis ab ea pressione quod est centrum subit sub onus,
quod longius ab eo centro distans | caput eius deducitur, 25 (5)
per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinari
paucis manibus oneris maximi pondus. item si sub

1 quot G: quod HS.

5 quorū x. | virtutes x.

6 diss. uti congruentes uti x.

7 unā x. | eutheiam (-ā S) x.

8 altera rotunditatis S(Lc): alteratutunditatis H(LP), altera rotutunditatis G ex rot̲u̲tund. ut Lc. | cycl&(et G)oen HG (cycleteon P, unde vlc), cycleon S.

9 vere: vero x.

16 cheloniis S: cae(ę G)loniis HG.

18 oneris elationes x.

19 vectis G: vectes HS.

20 centro cito (ex dupl. lect.) porrecta x (cito del. Schn.).

21 hypamocli(y S)on x. | subdita: subposita (iterum) S.

23 ideo: id x (ut p. 273, 12. 52, 1. cf. p. 200, 5 etc.).

24 onus & quo l. x (sc. caput eius quod … deducitur cogit …).

25 deducitur, per id: per id deducitur x.

26 examinare x.

Plain text

onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput
pressione in imum sed adversus in altitudinem extolletur,
lingula fulta in areae solo habebit | eam pro onere, oneris (10)
autem ipsius angulum pro pressione. ita non tam faciliter
quam per oppressionem sed adversus nihilominus id 5
pondus oneris erit excitatum. igitur si plus lingula vectis
supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius
propius centrum pressiones habuerit, non pote|rit onus (15)
elevare, nisi quemadmodum supra scriptum est examinatio
vectis longitudinis per capitis deductiones fuerit facta. 10
4 Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare.
cum enim ansa propius caput unde lancula
pendet, | ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in (20)
alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius
aut etiam ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere 15
amplissimam pensionem parem perficit per scapi
librationem examinatio. ita longius ab centro recedens
inbecillior aequipondii | brevitas maiorem vim ponderis (25)
momento deducens sine vehementia molliter ab imo sursum
5 versum egredi cogit, quem|admodum etiam navis onerariae 254
maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui 21
οιαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum
pressionibus ratione artis agitans, versat eam amplissimis
et inmanibus mercis et penus pon|deribus oneratam. (5)
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam 25
mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum,

1 ferreis S et (ante corr.) G.

2 extollitur x.

5 id: in x.

6 exercitatum x.

7 hypomocliū x.

8 propius GS: proprius H.

9 exanimatio H.

10 per caput neque ductionibus x.

12 lancula H: lanuncula S, lingula G.

13 ibi: ubi x.

15 paulo &(et G)iā pari x.

16 p. parte perfe(i G)cit x.

17 l. & examinatio longius abcentro recedens. ita in(m SGc)becilliora e(ę GS)quipondii x.

19 abimo sursū G (susū Gc): abimos usū HS.

20 cogit futurum. Q. (sic) x. | navis HGc: naves HcSG. | onerari (ante corr.) G.

21 quinoxagraecis H, qui noxa grecis G, qui nox agrecis S (quę nox agrecis Gc).

23 pressionibus ratione: ratione pre(ae H)ssionibus x.

24 pinus x.

25 mediā ali H, media mali GS.

Plain text

cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt,
tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime
calcem mali, quod est loco centri, sed in summo lon|gius (10)
6 ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. itaque uti
vectis sub onere subiectus si per medium premitur, durior 5
est neque incumbit, cum autem caput eius summum
deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela cum sunt
per medium temperata, minorem habent virtutem, quae
autem | in capite mali summo conlocantur discedentia (15)
longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione 10
cacuminis vehementius cogunt progredi navem. etiam
remi circa scalmos strophis religati cum manibus inpelluntur
et reducuntur, extremis progredientibus a centro
palmis maris undis spu|mati inpulsu vehementi protrudunt (20)
7 porrectam navem, secante prora liquoris raritatem. onerum 15
vero maxima pondera cum feruntur a phalangariis hexaphoris
et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra
phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam
divisionis ratione aequas | partes collis singuli ferant (25)
operarii. mediae enim partes phalangarum quibus lora 20
tetraphororum invehuntur clavis sunt finitae, ne labantur
in unam partem. cum enim extra | finem centri promoventur, 255
premunt eum locum ad quem propius accesserunt,
quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur
8 ad fines ponderationum. eadem ratione iumenta, cum iuga 25
eorum subiugiis loris per medium tem|perantur, aequaliter (5)
trahunt onera. cum autem inpares sunt eorum virtutes
et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto fit
una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento.

4 ab: & (et G) ab x. | in se velamentū x.

12 strophis x (struppis Gc).

14 palmis: parmis x. | spumā inpulsu x.

16 exaphoris &(et G)raphoris x.

18 uti indiviso x.

19 partes G: -tis HS.

20 mediae enim Gc: media enim x. | lorat‿et‿raphororū Gc (= HS).

21 nec labuntur x.

23 propius GSc: proprius HS.

26 subiugiorum l. x (cf. Cato 63. 135).

29 inbecillior x (-ori Gc = Pvlc). | auxiliatꝰ H (-tuſ LPvl, -toſ ch, -tur GS).

Plain text

ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt
conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab
| medio unam breviorum alteram efficit partem longiorem. (10)
ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est
lorum, utraque capita circumagentur, longior pars ampliorem 5
9 brevior minorem aget circinationem. quemadmodum
vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus,
sic pha|langae et iuga in quibus partibus habent minora (15)
a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua
autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant 10
oneribus et trahentes et ferentes. cum haec ita ad centrum
porrectionibus et circinationibus recipiant motus,
tunc vero etiam plostra | raedae tympana molae cocleae (20)
scorpiones ballistae prela ceteraeque machinae isdem rationibus
per porrectum centrum et rotationem circini versando 15
faciunt ad propositum effectus.
IV Nunc de organis quae ad hauriendam aquam inventa
| sunt quemadmodum variis generibus comparentur exponam, (25)
| et primum dicam de tympano. id autem non 256
alte tollit aquam sed exhaurit expeditissime multitudinem 20
magnam. ad tornum aut circinum fabricatur <axis,> capitibus
lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum
ex tabulis inter | se coagmentatis. conlocatur in stipitibus (5)
habentibus in se sub capita axis ferreas lamnas. in eius
tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes 25
axem et extremam tympani circumitionem, quae

2 progredit HSc, -tur (ante ras.!) S et (-t᷑) G. | admedio H et (ante ras.) S: amedio Sc G.

3 alteram G: om. HS.

5 circumagentes HG, -gantes S.

6 agit x.

7 rotae: notae (-ę GS) x.

8 minora centro x.

9 collaq⁊ (= que) autem x.

11 o. extrahentes x.

12 reciperent x. | motos H.

13 tunc vero etiam plostra (sic) x (ubi etiam errore om. Schn.) | molae (p. 245, 25): rotae (-ę GS) x.

14 machinae isdem H: machinę eisdem GS.

15 versando (Lc ut p. 252, 22): versan(| H)tu HS(L), versantur | tū G (versantum Pvlc).

21 fabricatus x. | axis om. x.

22 lamna HG: lamina S. | se om. G (non HS).

24 capite P (vlc). | lamminas HG, laminas S.

Plain text

2 dividunt aequalia in tympano spatia. circa frontem eius
figuntur tabulae, relictis | semipedalibus aperturis ad aquam (10)
intra concipiendam. item secundum axem columbaria
fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. id autem
cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus 5
versatur et hauriendo per aperturas quae sunt in frontibus
tympani reddit per columbaria se|cundum axem supposito (15)
labro ligneo habente una secum coniunctum canalem. ita
hortis ad inrigandum vel ad salinas ad temperandum
3 praebetur aquae multitudo. cum autem altius extollendum 10
erit, eadem ratio commutabitur sic. rota fiet circum axem
ea magnitudine ut ad altitudinem quae | opus fuerit convenire (20)
possit. circum extremum latus rotae figentur modioli
quadrati pice et cera solidati. ita cum rota a calcantibus
versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus 15
ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se
4 quod extulerint. sin autem magis altis locis erit prae|bendum, (25)
in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea
catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur,
habens situ|los pendentes aereos congiales. ita versatio 257
rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, 21
qui <cum> super axem pervehuntur, cogentur inverti
et infundere in castellum aquae quod extulerint.
V | Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus (5)
quibus supra scriptum est. circa earum frontes adfiguntur 25
pinnae, quae cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt
progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et
in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis
| inpulsu versatae praestant quod opus est ad usum. (10)
2 Eadem ratione etiam versantur hydraletae, in quibus 30

1 ęqualia GSc: ae(ę S)quali HS.

7 reddit & (et G) p. x.

11 commu(i S)nicabitur x.

12 ea: eadē x. | ad om. G (non HS).

15 elati: &lati HS, adlati G (allati Gc).

17 extul(l H)erint HS: -runt G. | altis: aliis x.

18 involuta HS: voluta G.

22 cum om. x.

24 eiusdē (eiꝰ| dē H) x (iisdē Gc).

25 suꝑ G.

26 ab impetu foraminis fluminis (sic sine corr.) S.

27 haurientes G: -tis HS.

30 hydraulae (HG, ydraulę S) x.

Plain text

eadem sunt omnia praeterquam quod in uno capite axis
tympanum dentatum est inclusum. id autem ad perpendiculum
conlocatum in cultrum versatur cum rota pariter.
| secundum id tympanum maius <minus> item dentatum (15)
planum est conlocatum, quo continetur ita dentes tympani 5
eius quod est in axe inclusum inpellendo dentes
tympani plani cogunt fieri molarum circinationem. in qua
machina inpendens infundibulum subministrat molis frumentum
et eadem versatione | subigitur farina. (20)
VI Est autem etiam cocleae ratio quae magnam vim haurit 10
aquae sed non tam alte tollit quam rota. eius autem ratio
sic expeditur. tignum sumitur, cuius tigni quanta ratiocinatur
pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassi|tudo. (25)
id ad circinum rotundatur. in capitibus circino
dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus 15
in | partes octo, eaeque lineae ita conlocentur ut plano 258
posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se
respondeant et quam magna pars sit octava circinationis
tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem. item
tigno plano | conlocato lineae ab capite ad alterum caput 20 (5)
perducantur ad libellam convenientes. sic et in rotundatione
et in longitudine aequalia spatia fient. ita quo loci
describuntur lineae quae sunt in longitudine, sectantes
facient decussationes et in decussationibus finita puncta.
2 his ita emendate descriptis | sumitur salignea tenuis aut 25 (10)

2 est: & (et G) x.

4 t. maius item (sic) x (suppl. minus).

5 continetur(. S) ita dentes x. cf. p. 263. 265. lacunam sic explevit Jocundus quo continetur axis habens in summo capite subscudem ferream, qua mola continetur. | tympani eius (sic) x: eius tympani edd.

7 plane x. | molarū S (= Lc): malarum HG.

8 infunibulū x.

12 quanta ratur (ratus S) p. x.

16 partes: pedes x.

17 utriusque—[crassitudo (p. 267, 21) om. (post init. f. 144a) S. quae sunt circa 5¼ foliorum codicis H a f. 148a fin.—153b med. (= ed. meae versuum 240).

16 (item 21) adlibellū (ante corr.) G.

18 octavae (-ę G) x.

19 dicidantur H: dividantur G (ubi i. m. Gc ī aꝉ dicidant᷑).

22 quo G: quod H.

23 spectantes x.

24 decusationes x (item 9. 14. 20 nisi quod 14 decuss. G).

25 aut G: ut H.

Plain text

de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in
primo decussis puncto. deinde traicitur oblique ad insequentes
longitudinis et circumitionis decusses, item ex ordine
progrediens singula puncta praetereundo et circum
involvendo conlocatur in singulis decus|sationibus, et ita 5 (15)
pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in
octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa. eo
modo quantum progreditur oblique spatii et per octo
puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum
punctum. eadem ratione per omne spatium longitudinis 10
| et rotunditatis singulis decussationibus oblique fixae regulae (20)
per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt
3 canales et iustam cocleae naturalemque imitationem. ita
per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice
liquida, et exaggerantur ad id uti longitudinis octava pars 15
fiat summa cras|situdo. supra eas circumdantur et figuntur (25)
tabulae quae | pertegant eam involutionem. tunc eae 259
tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur,
ut ab aquae vi ne dissolvantur. capita tigni ferrea. dextra
autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus 20
utraque parte haben|tia transversaria confixa. in his foramina (5)
ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita
4 cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes. erectio
autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda uti quemadmodum
Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, 25
sic id habeat respon|sum, id est uti dividatur longitudo (10)
in partes V, earum trium extollatur caput cocleae, ita erit
ab perpendiculo ad imas nares spatium earum partium IIII.
qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius
forma descripta est in ipso tempore. 30

1 iuncta (ante ras.) G.

2 decusis x.

3 longitudines et circumitiones decusis (decussis G) x.

4 singuli x. | puncto G.

7 inprima qua p. G (sed Gc i. m. ī aꝉ in qua prima = H). | est eius (sic) x: eius est edd.

8 spatiū & (et G) x.

9 tantundē & (et G) long. (sic) x.

19 ferr&(et. G) dextra x.

22 styli (sic) x (sed p. 167, 1 stilis x).

28 adꝑpendiculū x. | naris x. | earū (| H) pedes .IIII. x.

30 in ipso tempore (sic) x.

Plain text

| Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam (15)
quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia
praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent
VII notiora quam apertissime potui perscripsi. insequitur nunc
de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam edu|cit 5 (20)
monstrare. ea fit ex aere, cuius in radicibus modioli fiunt
gemelli paulum distantes, habentes fistulas furcillae figura
similiter cohaerentes, in medium catinum concurrentes. in
quo catino fiunt asses in superioribus naribus fistularum
coagmentatione subtili conlocati, qui | praeobturantes 10 (25)
foramina narium non patiuntur <redire> quod spiritu in catinum
2 est expressum. supra catinum paenula ut infundibulum
inversum est attemperata et per fibulam | cum 260
catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae
eam cogat elevari. insuper fistula, quae tuba dicitur, 15
coagmentata in altitudine fit erecta. modioli autem habent
infra nares inferiores fistularum asses interpositos supra
3 foramina | eorum quae sunt in fundis. ita de supernis (5)
in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti
conclusique regulis et vectibus commoliuntur qui erit aer 20
ibi cum aqua, et assibus obturantibus foramina cogentes
trudunt inflando pressionibus per fistularum nares aquam
in catinum, e quo re|cipiens paenula spiritus exprimit per (10)
fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello
conlocato ad saliendum aqua subministratur. 25
4 Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita,
sed etiam plures et variis generibus ab eo liquoris

3 adinfinitas x.

4 perscripta sunt inillo tempore. Insequitur x (cf. v. 13).

5 decte sibica a. c. G (ut a. c. L, in P sic deptedecte sibi camachina unde v cleptedecte sibi c.).

6 fit: sit x.

7 gememelli x (gemelli Gc = LP). | h. f. furcillae sunt figura x.

9 fiant x.

10 prae(p̄ G)obdurantes x. | foraminariū H.

11 non patiuntur quod spiritus (qđ s̅p̅s̅ G) x.

12 infudibulū x.

15 elevare x.

16 altitudinē G.

20 conmoluntur qui erit aer. ibi cum aqua assibus obdurantibus x.

21 cogent (. G) extrudent x.

24 interiore x.

25 sumministratur (hic) x (= HLPvlchG).

26 & hesibi H (et hesibi L, &hesibi P), et hę sibi G (uno verbo hęſıbı Gc).

27 liquore x.

Plain text

pressionibus | coacto spiritu efferre ab natura mutuatos effectus (15)
ostenduntur, uti merularum aquae motu voces atque angobatae
bibentiaque et eadem moventia sigilla, ceteraque
quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.
5 e quibus quae maxime utilia et necessaria iudicavi 5
selegi, et in priore | volumine de horologiis, in hoc (20)
de expressionibus aquae dicendum putavi. reliqua quae
non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem
qui cupidiores erunt eius subtilitatis ex ipsius Ctesibii
commentariis poterunt invenire. 10
VIII | De hydraulis autem quas habeant ratiocinationes quam 261
brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi,
non praetermittam. de materia compacta basi, arca
in ea ex aere fabricata conlocatur. supra basim eriguntur
re|gulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus 15 (5)
includuntur aerei modioli, fundis ambulatilibus ex
torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos
ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque
lanatis involutis. item in summa planitia foramina circiter
digitorum | ternum. quibus foraminibus proxime in 20 (10)
verticulis conlocati aerei delphini pendentia habent catenis
2 cymbala ex ore infra foramina modiolorum calata. intra
arcam, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum
inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum
ternum suppositi, librant | spatium ima inter labra pnigeos 25 (15)

1 coactae (-te G) spiritus x.

2 ostendentur x. | merularūque (H, -rū quae G) motu x. | vocis G. | angubatae H, angabatę G.

3 bibentiaque & (et G) eadem movent (| H) ea s. x.

5 iudicauis (-bis G) elegi x.

8 voluntatem x.

9 ethesibi (sic) H (L, &hesibi P), et hęs ibi G.

11 hydraulicis x.

13 arca G: aerea H(Gc).

15 scalarūı̣ formaę Gc.

16 modu(o G)li fundulis x.

18 angones x.

19 involutos x.

21 dulpini x.

22 cymbali x. | modiorū x.

23 aram quo (G, quod H) l. x. | inest inidge | nus H, inē . inid genus G.

24 quem (quē G) suꝑ t. x.

25 imum una inter l. phiga eos (phigaeos Hc) & (et G) arae (-ę G) x (ubi imum una recte est Schneidero pro duplici lectione in ipso textu iuxta posita imum vel una pro ima. cf. p. 8, 4).

Plain text

et arcae fundum. supra autem cerviculam eius coagmentata
arcula sustinet caput machinae, qui graece κανων
μουϲικοϲ appellatur. in cuius longitudine canales, si tetrachordos
est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octachordos,
3 octo. singulis autem ca|nalibus singula epitonia 5 (20)
sunt inclusa, manubriis ferreis conlocatis. quae manubria
cum torquentur, ex arca patefa|ciunt nares in canales. ex 262
canalibus autem canon habet ordinata in transverso foramina
respondentia naribus quae sunt in tabula summa,
quae tabula graece πιναξ dicitur. inter tabulam et canona 10
regulae sunt interpositae ad eundem mo|dum foratae (5)
et oleo subactae ut faciliter inpellantur et rursus introrsus
reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque appellantur.
quarum itus et reditus alias obturat alias aperit
4 terebrationes. haec regulae habent ferrea choragia fixa et 15
iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus | motiones (10)
efficit regularum continenter. supra tabulae foramina, qua
ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati,
quibus lingulae omnium includuntur organorum.
e modiolis autem fistulae sunt continentes coniunctae 20
pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares quae sunt in
arcula. in | quibus asses sunt ex torno subacti et ibi (15)
conlocati, qui cum recepit arcula animam, spiritum non
5 patientur obturantes foramina rursus redire. ita cum
vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum 25
ad imum delphinique qui sunt in verticulis inclusi, calantes
in eos cymbala, aere implent | spatia modiolorum, (20)
atque ancones extollentes fundos intra modiolos vehementi

1 cervicula x.

2 quae g. canon musicus x.

3 l. si canalis (sicanales H) tetrachordos x.

4 exachordos … octochordos x.

5 octo. Canalib; autē singulis s. G. | singulae⃓ (e sic del.) Hc.

6 con(col G)locata x.

10 pinax x.

12 ex oleo x.

14 operit x.

15 haec H: hae G. | choragia (sic) x (fort. χαράκια).

17 continentur (-t᷑) x. | tabulam x. | quae (quę G) ex x.

20 coniunctae (coniuntę G) ligneis ce(i H)rvicibus x.

23 recipit x.

24 patiet(& H)ur x.

25 deducuntur (-t᷑ H, -t᷑ G) x.

26 calcantes G.

27 cymbaliare implent x.

28 modiolus v. pulsos (ante corr.) H.