Plain text

in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse
ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse
circa agros flammam. ideoque tunc quae spongia
sive pumex | Pompeianus vocatur excocto ex alio genere 5 (30)
lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
3 id autem genus | spongiae quod inde eximitur non in 43
omnibus locis nascitur, nisi circum Aetnam et collibus
Mysiae quae a Graecis κατακεκαυμενη nominatur et si
quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in 10
his locis aquarum ferventes | inveniuntur fontes et montibus (5)
excavatis calidi vapores, ipsaque loca ab antiquis
memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur
esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum
in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse 15
4 liquorem. igitur dissimilibus et dis|paribus rebus correptis (10)
et in unam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas
aquae repente satiata communibus corporibus latenti calore
confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque unam
soliditatis percipere virtutem. 20
Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria
| ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur (15)
pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat.
itaque visum est antequam desideraretur de his
5 rebus quemadmodum esse videantur exponere. omnibus 25
locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides
nascuntur, sed | nonnulla sunt terrena alia sabulosa itemque (20)
glareosa aliis locis harenosa non minus materia, et
omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus

2 memorantur G(Sc): -rentur HS.

5 ponpeianus HS. | excocto HS: -ta G(Sc).

8 aetnam H: aethnam G, ethnam S(Gc).

9 catacae | caumae (-me S) nominatur H, cata cecaumenos nom. G (lig. add. Gc), cata | cecaumnosenominatur S2.

11 montibus (Jocundus, ut p. 42, 23): in omnibus x.

14 ex (tofo): & x.

15 & acalce x.

18 aquae H: aqua GS.

21 item: ita x.

28 glareosa G: glariosa HS. | materia HS(Gc): -rie G.

Plain text

qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet
considerare quod qua mons Appenninus regiones Italiae
Etruriaeque circa cingit, prope | in omnibus locis non desunt (25)
fossicia harenaria, trans Appenninum vero quae pars
est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia 5
Asia omnino trans mare nec nominan|tur quidem. igitur 44
non in omnibus locis quibus effervent aquae calidae crebri
fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere,
sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluptatem
6 hominum sed ut fortuito disparata pro|creantur. ergo quibus 10 (5)
locis non sunt terrosi montes sed tenerae materiae, ignis
vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle
et tenerum exurit, quod autem asperum relinquit. itaque
uti in Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta
materia efficitur carbunculus. utraque autem | sunt egregia 15 (10)
in structuris, sed alia in terrenis aedificiis alia etiam in
maritimis molibus habent virtutem. est autem materiae
potestas mollior quam tofus, solidior quam terra, qua
penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis
procreatur id genus harenae quod dicitur carbunculus. 20
VII | De calce et harena quibus varietatibus sint et quas (15)
habeant virtutes dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare,
de quibus et quadrata saxa et caementorum ad
aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem
inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt 25
enim aliae | molles, uti sunt circa urbem Rubrae Pallenses (20)
Fidenates Albanae, aliae temperatae, uti Tiburtinae Amiterninae

1 sic licet (L): silicet G, scilicet HS(Gc), licet (del. sci) Sc.

2 regionis HS (-nes G).

5 ē ad adriaticū GS: est adriaticum H. sed infra hadrianum bis H.

6 nec nominatur x.

8 eędem (ęedē Sc) op(p G)ortunitates GSc (vel eiusdem oportunitatis Gc ex L): edem oportunitatis HS.

10 fortuito HG: -tu (Hc)S(Gc).

11 tenerae: genere x.

14 uti campania (in om.) HG, ubi S Itaq.utiue ịn campania (ipse sic addens quod omiserat uti). cf. v. 23.

18 quo … 19 adusto x.

20 procrearetur S2.

22 lapidicinis HG: lapidibus S (sed in marg. ipse add. vel lapiditinis).

24 haec (hęc GS) sic x.

27 tiburtinae G: tibertinae H et (ante ips. corr.) S. | ame(i Sc)terninae x.

Plain text

Soractinae et quae sunt his generibus, nonnullae
durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in
Campania rubri et nigri tofi, in Umbria et Piceno et in
Venetia albus, qui | etiam serra dentata uti lignum secatur. (25)
2 sed haec omnia quae mollia sunt hanc habent utilitatem 5
quod ex is saxa cum sunt exempta in opere faciliter tractantur.
et si sunt | in locis tectis, sustinent laborem, si 45
autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina contacta
friantur et dissolvuntur. item secundum oram maritimam
ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus. 10
Tiburtina vero et quae eodem | genere sunt omnia sufferunt (5)
et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab
igni non possunt esse tuta simulque sunt ab eo tacta
dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali
parvo sunt umore itemque non multum habent terreni sed 15
aeris plurimum et ignis. igitur cum et | umor et terrenum (10)
in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi
vaporis ex is aere fugato, penitus insequens et interveniorum
vacuitates occupans fervescit et efficit ea suis ardentia
3 corporibus similia. sunt vero item lapidicinae complures 20
in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae,
| colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime (15)
sunt circa lacum Volsiniensem, item praefectura Statonensi.
haec autem habent infinitas virtutes. neque enim is
gelicidiorum tempestas neque ignis tactus potest nocere, 25

1 quae (-ę) HSGc: si quę G et S2.

2 silice≣ę (pro -cetę) G: siliciae H, -tię S.

3 rubrum et nigrum tofum (tophū S) x. | umbria . picens S.

4 albus (alb; GS) quod (qđ S) x (cf. Plin. 36, 167).

6 is: his x.

7 sustineant x.

8 (contecta pro—cf. v. 7) contacta (cf. p. 53, 16. 46, 13): congesta x (cf. etiam ad p. 40, 7).

9 friantur H: fricantur (Hc)GS (ut ap. Plin. 36, 166). | ora maritima x.

10 exesa: exea x.

11 tibertina ante corr. S.

13 igni: sic semper x (nisi quod bis igne E 179, 18 181, 8 et semel S 200, 18). | tacta HS: tecta G.

16 terrenus x.

18 is: his x. | insequens intervenarum vacue(HS, i G)tates x.

19 ea suis: asuis x.

22 quorum x.

23 uulsiniensem x. | statonensi. haec (hęc GS) x.

24 is: his x.

Plain text

sed sunt firmae et ad vetustatem ideo permanentes quod parum
habent e | naturae mixtione aeris et ignis, umoris autem (20)
temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus
solidatae neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia
4 nocentur. id autem maxime iudicare licet e monumentis 5
quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta
lapidicinis. namque | habent et statuas amplas factas 46
egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter
scalptos. quae cum sint vetusta, sic apparent recentia uti
si sint modo facta. non minus etiam fabri aerarii de his 10
lapidicinis in aeris flatura | formis comparatis habent ex (5)
is ad aes fundendum maximas utilitates. quae si prope
urbem essent, dignum esset ut ex his officinis omnia opera
5 perficerentur. cum ergo propter propinquitatem necessitas
cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt 15
urbi proximae copiis uti, si qui vo|luerit sine vitiis perficere, (10)
ita erit praeparandum. cum aedificandum fuerit,
ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur,
et iacentia permaneant in locis patentibus. quae autem
eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta 20
coiciantur. cetera quae non erunt vitiata, ab
| natura rerum probata durare poterunt supra terram (15)
aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda
sed etiam in caementiciis structuris.
VIII Structurarum genera sunt haec, reticulatum quo nunc 25
omnes utuntur, et antiquum quod incertum dicitur. ex
his | venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo (20)
paratum quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et
coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia
inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam 30

1-5 sed est (ē GS) firma … permanens … habet … solidata … nocetur x.

3 con(HG, cō SGc)parationibus (sic recte) x.

6 ferentis x.

8 achanthos H (-tos GS).

9 scalptos H(Gc): sculptos GS.

10 sunt ante ras. G.

11 formis con(cō SGc)paratas HS, formas conparatas G.

12 is: his x.

15 palliensibus x.

16 urbę S. | qui HS: quis G.

28 cubilia HS: cubicula G.

30 inbricata H.

Plain text

2 reticulata praestant structuram. utraque autem ex minutis|simis (25)
sunt instruenda, uti materia ex calce et harena
crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim
et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia
sucum. cum autem superarit et abundarit copia calcis et 5
harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus,
sed ab his | continetur. simul autem umida potestas e 47
materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque
ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non
possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes 10
3 efficiunt ruinosos. id | autem licet animadvertere etiam (5)
de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e
marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata
structuris, vetustate evanida facta materia caementorumque
exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab 15
4 ruina dissolutis iuncturis dissi|pantur. quodsi qui noluerit (10)
in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas,
intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut
ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum
his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim 20
non acervatim sed ordine structum | opus poterit esse sine (15)
vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter
se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque
orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
5 Itaque non est contemnenda Graecorum structura. non 25
| enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum (20)
discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro
ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum

2 rebus (ante sunt) add. S. | et inharena ante ras. G.

4 e HG: a S.

6 paries: partes H et (ips. in marg.) S(Gc), -tis G.

7 si (ante humida) add. S.

8 exsuta HG, exuta S.

9 discedat (sed ips. corr. -it) et dissolvitur S.

11 ruinosos HS: rimosos G.

15 exstructa x.

16 qui HG: quis S.

17 orchostatas HS (ortho- G).

21 acervati x.

24 orto statas HG (ortho- S).

25 non enim G (et qui ipse addit post finem lineae) S: om. H.

26 structura G: om. HS.

27 discesserunt (-ser̄ S) HS: -rint G. | lapide: de lapide S.

Plain text

alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem
firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus
struuntur. ex his | unum isodomum, alterum pseudisodomum (25)
6 appellatur. isodomum dicitur cum omnia coria aequa
crassitudine fuerint structa, pseudisodomum cum inpares 5
et inaequales ordines | coriorum diriguntur. ea utraque 48
sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa
et solida proprietate neque de materia possunt exsugere
liquorem sed conservant eam in suo umore ad summam
vetustatem, ipsaque eorum cubilia | primum plana et librata 10 (5)
posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum
crassitudine religata continent ad summam vetustatem.
7 altera est quam εμπλεκτον appellant, qua etiam nostri
rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita uti sunt
nata cum materia conlocata alternis al|ligant coagmentis. 15 (10)
sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes
frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim
cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea structura
crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci
vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines | eorum 20 (15)
alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt
sed e suis frontibus perpetuam et unam crassitudinem
parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassitudine
perpetua utraque parte frontatos, quos διατονουϲ
appellant, qui maxime religando confirmant parietum 25
8 solidi|tatem. itaque si qui voluerit ex his commentariis (20)
animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit
rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento
subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate

3 (4) hisodomum x. | (et 5) speudisodomum S et (ante ras.) G.

8 exsugere SG: exugere H.

9 eam: ea x.

13 enplecton x.

14 quorum (ante corr. marg.) om. S.

16 celeritate ante corr. G.

17 faciunt (sed Sc farciunt) factis x.

18 structurę S.

22 frontibus: frontatis x. | et unam: et in unam HG, om. S.

23 preterea GSc: praecaetera H, p̄cętera (ante corr.) S.

24 parte SGc (porte G): partes H. | diatonos HG, diatanos S.

29 eae H et (eę) S(Gc): hae G. | venustate x.

Plain text

non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum
su|muntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum (25)
ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretio praeteritorum
annorum singulorum deducunt octogensimas et ita ea reliqua
summa pacta reddi pro his parietibus sententiam 5
pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.
9 | De latericiis vero dummodo ad perpendiculum sint 49
stantes nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti
esse semper aestimantur. itaque nonnullus civitatibus et
publica opera et privatas domos etiam regias e latere 10
structas licet | videre, et primum Athenis murum qui spectat (5)
ad Hymettum montem et Pentelensem, item Patris
in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea
in aede epistylia sint et columnae, in Italia Arretio
vetustum egregie factum murum, Trallibus domum regibus 15
Attalicis factam quae ad | habitandum semper datur ei (10)
qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e quibusdam
parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus
inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad
ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae. 20
10 Croesi domus, quam Sardiani civibus ad | requiescendum (15)
aetatis otio, seniorum collegio gerusiam dedicaverunt. item
Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus cum Proconnesio
marmore omnia haberet ornata, parietes habet
latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem 25
ita tectoriis operibus expoliti uti vitri perlucidi|tatem (20)
videantur habere. neque is rex ab inopia id
fecit. infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat
11 Cariae toti. acumen autem eius et sollertiam ad

1 arbitrio x.

3 pretia x.

4 octogesimas x. | ea: ex x.

5 pacta: parte x.

9 nonnullis: n̄baınıllıſ (sic) S.

12 hy(i S)mectiū HS, himettiū G. | tentelensem x. | item paries HG, itaque paries S.

13 lapideae (-ee G, -eę S) x.

14 arretio (sic) x.

15 tralibus x. | domus … (16) facta x.

20 murrenę G.

22 otio H et (in ras.) S: octo G (ī aꝉ otiū Gc in m.).

23 alicarnasso HS(Gc): helicarnassio G. | proconnensio x.

28 ininfinitis x.

29 toti om. (in albo) S.

Plain text

aedificia paranda sic licet considerare. cum esset enim
natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter
esse munitum em|poriumque idoneum portum utilem, (25)
ibi sibi domum constituit. is autem locus est theatri curvaturae
similis. itaque in imo secundum portum forum 5
est constitutum. per mediam autem altitudinis curvaturam
praecinctionemque platea ampla lati|tudine facta, in qua 50
media Mausoleum ita egregiis operibus est factum ut in
septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis
fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu 10
Leocharis factam. hanc autem statuam | alii Leocharis (5)
alii Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro
Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem.
12 is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare
eos qui ex eo biberint. sed haec opinio quare per orbem 15
terrae falso rumore sit pervagata non pigebit ex|ponere. (10)
non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua
fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida
saporque egregius. cum autem Melas et Arevanias ab
Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, 20
barbaros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad mon|tes (15)
fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia
facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus
ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa
tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos 25
barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus
| convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum (20)
consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.
ergo ea aqua non inpudici morbi vitio sed humanitatis

2 my(i S)lasus HS (-sis HcScG, sed -sus Gc). | alicarnasso (-naso S) x. | locū G: loco cum H, lo≣͜cū S.

10 colossicam: colossi (colosi G) quam x.

11 telocharis HS(Gc), telo claris G. | teleocharis HS(Gc), teleo claris G.

13 mercuri H (-rii GS).

15 biberint HS: -runt G.

16 falsorum (-oꝝ S) ore x.

19 (saporque) eius. e̶i̶u̶s̶ add. S.

20 troezen x.

21 eiecerunt S: eicerunt HG.

26 allectabat HG: -tavit S. | singillatim HG: singulatim S.

27 feroque Sc: ferroque x.

29 in(m S)pudico x. | morbo ante corr. H.

Plain text

dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam
est adepta.
13 Relinquitur nunc quoniam ad explicationem moenium
| eorum sum invectus, ut tota uti sunt definiam. quemadmodum (25)
enim in dextra parte fanum est Veneris et fons 5
supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam
rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur
enim ex ea | ad dextram partem forum et portus moeniumque 51
tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens
portus ita ut nemo posset quid in eo gereretur aspicere 10
14 nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus
sine ullo sciente | quae opus essent imperaret. itaque (5)
post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii
indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius,
armata classe profecti sunt uti id regnum occuparent. 15
tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu
abstrusam classem celatis remigibus | et epibatis comparatis, (10)
reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem
Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent,
plausum iussit ab muro bis dare pollicerique se oppidum 20
tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis
navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in | pelagus (15)
eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in
maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum
inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes quo 25
se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.
15 ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et

4 ut tota: tota (GSc, totā HSGc) x (om. ut).

7 mausolus GS: manu solus H.

8 portus HcS: portum HG.

9 sinistram x (-tra Sc). | moenibus: montibus x.

10 geratur x.

11 at: ut x.

12 imperaret: sperarent S, spirarent HGSc (-ret Gc).

13 artemi(e ante corr. S, item v. 8. 19)siam (-ā S) uxorē eius regnantem (-tē GS) x (-re … te Sc). | rhodii HG (≣rodii Sc): throdii (ante ras., et sic semper exc. v. 24. 25) S.

16 (item v. 22) tum HS: tunc G.

19 hrodii (hic ante corr.) G. | ornatam classem G (non HS).

20 dare G: darent HS.

22 inanibus (ante corr.) om. G. | pelagum (-ū GS) x (-us L).

Plain text

remigibus | inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem (20)
cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes
cives victores reverti hostes receperunt. tum Artemisia
Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo
suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit unam 5
Rhodiorum civita|tis alteram suae imaginis. eam ita figuravit (25)
Rhodiorum | civitati stigmata inponentem. ideo autem 52
postea Rhodii religione inpediti quod nefas est tropaea
dedicata removeri, circa eum locum aedificium struxerunt
et ita erecta Graia statione texerunt ne qui posset aspicere, 10
et id αβατον voci|tari iusserunt. (5)
16 Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint
latericiorum parietum structuras, quibus et vectigalibus et
praeda saeptis licitum fuerat non modo caementicio aut
quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere 15
| inprobari quae sunt e latericia structura facta aedificia, (10)
dummodo recte sint tecta. sed id genus quid ita
populo Romano in urbe fieri non oporteat exponam, quaeque
sint eius rei causae et rationes non praetermittam.
17 leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam 20
sesquipedales constitui | loco communi. ceteri autem parietes, (15)
ne spatia angustiora fiant, eadem crassitudine conlocantur.
latericii vero nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali
crassitudine non possunt plus unam sustinere contignationem.
in ea autem maiestate urbis et civium infinita 25
frequentia innumerabiles habitationes | opus est explicare. (20)
ergo cum recipere non possent areae planatae

1 throdum (et sic ante ras. semper exc. v. 23) S, rodum H (Sc), rhodū G.

4 tropeum HG, thropheū (sic) S. | in urbem (-bē GS, -be Sc) rhodo x.

6 eam: et (&) x.

7 ideo: id x.

8 tropea HG, trophea S.

10 ita: id x.

11 abathon x.

12 regis x. | contempserint H: -rit S, -runt G.

14 saeptis Nohl: sae(e)pius x.

16 in(m S)probare x.

17 sint H(Gc): sunt GS. | ita p. HS: ita a p. G.

19 sunt x.

20 Legis (a. c.) H.

22 fierent x.

24 plus unam HS: plusquā unā G (Plin.).

26 habitationis (a. c.) H.

27 possunt area planata HS, possunt areæ planatę G, posset (supra S2) area plana Sc.

Plain text

tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium
altitudinis aedificiorum res ipsa coegit devenire. itaque
pilis lapideis structuris testaceis parietibus caementiciis
altitudines extructae et contignationibus crebris coaxatae
cenaculorum ad | summas utilitates perficiunt dispertitiones. 5 (25)
ergo moenibus e contignationibus variis alto spatio multiplicatis
populus Romanus egregias habet sine inpeditione
habitationes.
18 | Quoniam ergo explicata ratio est quid ita in urbe 53
propter necessitatem angustiae arearum non patiuntur esse 10
latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti, sine
vitiis ad vetustatem sic erit faciendum. summis parietibus
structura | testacea sub tegulas subiciatur altitudine circiter (5)
sesquipedali, habeatque proiecturas coronarum. ita vitari
poterunt quae solent in his fieri vitia. cum enim in tecto 15
tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possit
ex imbribus aqua perpluere, non patietur lorica testacea
laedi laterem, | sed proiectura coronarum reiciet extra (10)
perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum
19 latericiorum structuras. de ipsa autem testa si sit 20
optima seu vitiosa ad structuram statim nemo potest
iudicare, quod in tempestatibus, et aetate, in tecto cum
est conlocata, tunc si est firma | probatur. namque quae (15)
non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se
ostendit esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. ergo 25
quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in
structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex
veteribus tegulis testa structi parietes firmitatem poterunt
20 | habere. craticii vero velim quidem ne inventi essent. (20)

3 cae(ę S)mentaciis H et (ante corr.) S.

4 altitudinis HS (-nes G). | et om. x.

5 cae(ę S, e G)naculorum H. | dispertitiones: despectationes (sic) x.

6 e: & S.

10 angustiae arearum Mar.: angustiarum x. | patiuntur HS: -antur G.

13 tegula x.

14 vitari HS: -re G.

16 possint x.

17 aqua HS: aque(ę Gc) G.

19 integras GS: -gris H.

22 ae(e GS)state x.

25 ostendit HS: -det G.

28 testa structi: tecta structa x.

29 gratic(t S)ii H et (ante ras.) S.

Plain text

quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto
maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti
faces sunt parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum
in sumptu quam compendio craticiorum esse in
periculo. etiam|que in tectoriis operibus rimas intus faciunt 5 (25)
arrectariorum et transversariorum dispositione. cum enim
linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo
contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem.
sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut
in pendenti loco | dissaeptio cogit, sic erit faciundum. solum 54
substruatur alte, ut sint intacti ab rudere et pavimento. (11)
obruti enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt,
deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum.
| De parietibus et apparatione generatim materiae 15 (5)
eorum, quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui
exposui, de contignationibus autem et copiis earum, quibus
comparentur ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura
rerum monstrat explicabo.
IX | Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus 20 (10)
quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim
omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis
virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum
ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum | fuerint, (15)
vanae fiunt et raritatibus inbecillae, uti etiam corpora 25
muliebria cum conceperint, ad fetus partum non iudicantur
integra, neque in venalibus ea cum sunt praegnantia praestantur
sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens

1 prosint S.

4 gratic(t S)iorum HS.

5 etiamque Schn.: etiam qui x. | intus: inhis x (cf. p. 55, 8).

7 sicciscendo x.

10 disseptio HS: deseptio G. | faciundum H: faciendum GS.

11 alte: aliae (alię GS) x (del. Sc). | sit intactum x.

12 obruta x. | marcida x.

13 subsidentiâ: sic (abl.) x (cf. 200, 8).

15 apparitione x.

18 con(cō S)parentur HS: cōparantur G. | ut: et (&) x. | sint HS: sunt G.

24 tumidae: umidae (-ę H) HG, humidę HcS. | necessitates x.

26 ad fae(ę GS, oe HcGc)tus apartu x.

Plain text

ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et
| quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus (20)
patitur esse solidum id ex quo ipso procreatur. itaque
edito fetu quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur
cum ab disparatione procreationis est liberatum, inanibus 5
et patentibus venis in se recipient lambendo sucum
et ita soli|descunt et redeunt in pristinam naturae firmitatem. (25)
2 eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum
flaccescente | fronde, ex terra recipientes per radices 55
arbores in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam 10
soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit et
consolidat eas per id quod supra scriptum est tempus.
ergo si ea ratione et eo tempore | quod est supra scriptum (5)
3 caeditur materies, erit tempestiva. caedi autem ita oportet
uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et 15
relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita
qui inest intus inutilis liquor effluens per torulum non
patietur emori in saniem nec corrumpi | materiae qualitatem. (10)
tum autem cum sicca et sine stillis erit arbor,
4 deiciatur et ita erit optima in usu. hoc autem ita esse 20
licet animo advertere etiam de arbustis. ea enim cum
suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt
e medullis quem habent in se superantem et vitiosum
| per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt (15)
in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus 25
exitus umores intra concrescentes putrescunt et efficiunt
inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo
non senescunt, sine dubio cum eae ad materiam deiciuntur,

3 ipsum (-ū) x.

5 ad di(e GS)sperationē x.

6 recipient (sc. corpora mul.) HS: -piet G.

7 &iā (et ita Oehmichen) solidescit et redit x.

9 ex: & (et G) x. | recipientes radices arborum x.

12 id quod Oehmichen: id ut x.

17 intus (cf. p. 58, 15): inhis x.

18 emori in eo saniem x. | necorumpi H et (ante corr.) S. | materiae(e G, ę S) ae(e G, ę SGc)qualitatem x.

21 animum (-ū S) advertere x (animum‿advertere Gc).

23 quem: quae (quę GS) x.

25 qui: quae (quę GS) x.

27 et (vit.) om. x.

28 non: con (male) S2 (i. e. consenescunt). | eadem materiam (-ā G) HG, eadem materia HcS(Gc).