Plain text

3 ex tribus quae est proxime portam Collinam. prostylos
omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem
contra antas angulares duas, supraque epistylia quemadmodum
et in antis, et dextra | ac sinistra in versuris (10)
singula. huius exemplar est in insula Tiberina in aede 5
4 Iovis et Fauni. amphiprostylos omnia habet ea quae prostylos,
praetereaque habet in postico ad eundem modum
5 columnas et fastigium. peripteros autem erit quae habebit
in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum
| angularibus undenas. ita autem sint hae columnae conlocatae 10 (15)
ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus
circum ad extremos ordines columnarum, habeatque
ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in
porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et aedis Mariana
6 Honoris | et Virtutis sine postico a Mucio facta. 15 (20)
pseudodipteros autem sic conlocatur ut in fronte et postico sint
columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae
denae. sint autem parietes cellae contra quaternas columnas
medianas in fronte et postico. ita duorum intercolumniorum
et imae crassitu|dinis columnae spatium erit 20 (25)
ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum. huius
exemplar Romae non est sed | Magnesiae <aedis> Dianae 70
Hermogenis, Alabandis etiam Apollinis a Menesthe facta.
7 dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa
aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedis 25
Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica | a Chersiphrone (5)
8 constituta. hypaethros vero decastylos est in pronao et

5 tiberina S; -riana HG(Sc).

7 posticio (-tio S) x.

8 peripteros: Peripsū S.

10 autem: ut x.

14 statoris G(Sc) = (staartoris) Hc: startoris H et (ubi toris in ras.) S. | hermodi x. | aedis Mariana: admariana x.

15 mucio H: mutio GS.

20 imae: unae (ę GS) x.

21 ab parietibus G, aṗ̣parietibus H (a parietibus HcS).

22 aedis om. x.

23 alabandi G et (in ras.) Sc, alaba<rinthi in ras. litt. tenuiss.Hc. | etiam: et x. | menesthe H, -te G (tę S).

25 aedem: eadem (ante ras.) H.

26 ather | si frone G, a<chre> si frone (in ras.) Hc, achrisifone S.

27 hypethros H (-tros S, -dros G). | vero HS(Gc): K (autem) G.

Plain text

postico. reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed
interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas
a parietibus ad circumitionem ut porticus peristylorum.
medium autem subdiu est sine tecto. aditus valvarum ex
| utraque parte in pronao et postico. huius item exemplar 5 (10)
Romae non est, sed Athenis octastylos est templo Olympii.
III Species autem aedium sunt quinque, quarum ea sunt
vocabula, pycnostylos id est crebris columnis, systylos
paulo remissioribus intercolumniorum spatiis, diastylos amplius
| patentibus, rarius quam oportet inter se diductis 10 (15)
2 araeostylos, eustylos intervallorum iusta distributione. ergo
pycnostylos est cuius intercolumnio unius et dimidiatae
columnae crassitudo interponi potest, quemadmodum est
divi Iuli et in Caesaris foro Veneris et si quae aliae sic
sunt compositae. | item systylos est in qua duarum columnarum 15 (20)
crassitudo in | intercolumnio poterit conlocari, et 71
spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio quod
fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunae
Equestris ad theatrum lapideum reliquaeque quae eisdem
3 rationibus sunt compositae. haec | utraque genera vitiosum 20 (5)
habent usum. matres enim familiarum cum ad supplicationem

3 circumitionem HG: circuitionem S. | peristy(i)liorum x. cf. ad p. 149, 6.

4 sub divo x.

6 octasty(i G)los et (sic HG, & S) templo oly(i GS)mpio x (ubi praeter rem—nam nihil hic refert regio—L. Gerlach ectos asteos Philol. XXXII, 189. cf. etiam p. 161, 16). cf. p. 84, 20.

8 pigna(o Gc)sty(i GS)los x.

9 remissioribus inter esty(i G)los amplius patentibus rare quam oportet inter se di(e Hc et ante corr. S)ductis. Areosty(i GS)los et stilos intervallorum x (ubi G deductis. A̲r̲e̲o̲s̲t̲i̲l̲o̲s̲ s̲p̲a̲t̲i̲i̲s̲ i̲n̲t̲e̲r̲c̲o̲l̲u̲m̲n̲i̲o̲r̲ū̲ | p̲i̲g̲n̲o̲s̲t̲i̲l̲o̲s̲ s̲p̲a̲t̲i̲i̲s̲ i̲n̲d̲i̲a̲s̲t̲i̲l̲o̲s̲ areosti|los et stilos intervalloasic linea subducta a Gc, contra S post v. 15 Areostilos plane omisit et stilos—pignastilos i. e. v. 16).

12 est om. (ante corr.) G (non S, ubi Areostilos ē cuius …).

14 iuli ante corr. H: iulii HcGS.

15 patentibus rare(ę S) post con(HG, cō S)positae(ę GS) iterum add. x. | Itē sistilos G: Item stylos HS. | qua: quo x.

17 (18) plinthides H: -tides GS. | ei: eo GS, & H (Gc).

19 ad om. S. | reliqueq⁊ quę G: reliquae (q: ante corr. H, -quę S) quae(ę S)que HS.

Plain text

gradibus ascendunt, non possunt per intercolumnia
amplexae adire nisi ordines fecerint, item valvarum aspectus
abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur,
item circa aedem propter angu|stias inpediuntur (10)
4 ambulationes. diastyli autem haec erit compositio, cum 5
trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere
possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis. haec
dispositio hanc habet difficultatem quod epistylia propter
5 intervallorum magnitudinem franguntur. | in araeostylis (15)
autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sed 10
inponendae de materia trabes perpetuae. et ipsarum aedium
species sunt barycephalae humiles latae, ornanturque signis
fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more,
uti est ad Circum Maximum Cereris et | Herculis Pompeiani, (20)
item Capitolii. 15
6 Reddenda nunc est eustyli ratio, quae maxime probabilis
et ad usum et ad speciem et ad firmitatem rationes
habet explicatas. namque facienda sunt in intervallis spatia
duarum columnarum et quartae partis columnae crassitudinis,
| mediumque intercolumnium unum quod erit in 20 (25)
fronte, alterum quod in postico, trium columnarum crassitudine.
sic enim habebit et figurationis aspectum venustum
et aditus | usum sine inpeditionibus et circa cellam ambulatio 72
7 auctoritatem. huius autem rei ratio explicabitur
sic. frons loci quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos 25
facienda fuerit, dividatur in partes XI S praeter
crepidines et proiecturas | spirarum, si sex erit columnarum, (5)
in partes XVIII. si octastylos constituetur, dividatur
in XXIV et semissem. item ex his partibus sive tetrastyli

2 abspectus H.

12 barycephalae: baryce parycefale H, baricę paryce (paricę S) fale GS.

14 ce(ę SGc)reris GS: ca&eris H.

15 capituli HS (-tulıı Sc, -tolii G).

16 eustili G (in m. vel es Gc): estyli HS (in m. vel eustyli Sc).

18 in HS: om. G.

25 si—(26) fuerit HS: om. G (in m. suppl Gc). | &trastylos H (erastylos S, etrasylos Gc).

26 XI S: decusas semis x.

27 protecturas HS (proiecturas HcG). | spinarum (ante ras.) S.

28 XVIII: dece(i Hc)m (& add. Gc) novem x.

29 viginti quinque HS, XXV G.

Plain text

sive hexastyli sive octastyli una pars sumatur eaque erit
modulus. cuius moduli unius erit crassitudo columnarum.
intercolumnia singula, praeter | media, modulorum duorum (10)
et moduli quartae partis. mediana in fronte et postico
singula ternum modulorum. ipsarum columnarum altitudo 5
modulorum VIIII et dimidiae moduli partis. ita ex ea
divisione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt
8 iustam rationem. huius exemplar Ro|mae nullam habemus, (15)
sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris.
Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam 10
primus octastylon pseudodipteri invenit rationem. ex dipteri
enim aedis symmetria distulit interiores ordines columnarum
XXXVIII eaque ratione sumptus operasque com|pendii (20)
fecit. is in medio ambulationi laxamentum egregie
circa cellam fecit, de aspectuque nihil inminuit sed sine 15
desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius
9 operis distributione. pteromatos enim ratio et columnarum
circum aedem dispositio ideo est inventa ut aspectus propter
| asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, 73
praeterea si ex imbribus aquae vis occupaverit et intercluserit 20
hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque
cellam cum laxamento liberam moram. haec autem
ita explicantur in pseu|dodipteris aedium dispositionibus. (5)
quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum
Hermogenes fecisse reliquisseque fontes unde posteri possent 25
haurire disciplinarum rationes.

2 crassitudinis (-es ante corr. S) x.

3 media: mediam (-ā S) HS, mediū G.

5 ipsarum—(6) modulorum HS: om. G.

6 octo (pro VIIII) et dimidię moduli partis. Ita ex ea d. i. a. columnarum G: om. HS.

9 theo x. | exastilon x.

10 hermogenis S (-nes HG).

11 primus HS: primus invenit G. | octastylon: exosty(i S)lum HS, exastilū G. | speudo dipteri uerationem H, speudo dipteriue (dipteri¦ue Sc) rationē S, pseudo dipteriuerationē (dipteriue,rationē Gc) G.

12 symmetriae (-ę S) x. | distulit HS: sustulit G.

19 habeat G: hab& HS (haber& L).

20 imbrium (-ū GS) x.

23 ita: ut x. | speudo dipteris S.

25 hermogenis x.

Plain text

10 Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae uti
| crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines. (10)
item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes
octo et dimidiam et unius partis columnae crassitudo conlocetur.
in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam 5
partem et ex eis una ad crassitudinem columnae
detur. item in | pycnostylo dividenda est altitudo in decem (15)
et eius una pars facienda est columnae crassitudo.
eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes
altitudo dividatur et dimidiam partem et eius una pars 10
constituatur in crassitudine imi scapi. ita habebitur pro
11 rata parte intercolumnio|rum ratio. quemadmodum enim (20)
crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae
sunt crassitudines scaporum. namque si in araeostylo
nona aut decima pars crassitudini fuerit, tenuis et exilis 15
apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer
consumit et inminuit aspectu | scaporum crassitudinem. (25)
contra vero pycnostylis, si octava | pars crassitudini fuerit, 74
propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam
et invenustam efficiet speciem. itaque generis operis oportet 20
persequi symmetrias. etiamque angulares columnae
crassiores faciendae sunt ex sua | diametro quinquagensima (5)
parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur
esse aspicientibus. ergo quod oculus fallit, ratiocinatione
12 est exaequandum. contracturae autem in summis 25
columnarum hypotracheliis ita faciendae videntur uti si
columna sit ab minimo ad pedes quinos de|nos, ima crassitudo (10)

1 areosty(i G)lis HcSG: aureostylos (a. c.) H.

2 altitudinis (a. c.) H.

4 dimidium (HG, -ū S) x.

6 eis HG: his S.

7 py(i G)cnosty(i G)lo HG: pignostylo S.

9 Eusty(i G)li GS: Custyli H. | partes (i. e. -tis): -tibus x.

14: crassitudines G: -nis HS. | simare ostylo (sic) H.

15 crassitudini: -nis x.

17 aspectuscaporum (aspectusscaporum Hc, aspectus caporū G, aspectus scaporū S) x.

18 pignostylis HS, pinostilis G. | crassitudini G: -nis HS (vel is supra Gc).

22 suo x. | quinquagesima x.

23 eae H (ī aꝉ eę in m. Gc): hae G, heę S.

25 exequandū G: exạ̇equendum Hc, exequendū S.

26 hypotrachelis HG, ypotrachelis S.

Plain text

dividatur in partes sex et earum partium quinque
summa constituatur. item quae erit ab quindecim pedibus
ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem
dividatur earumque partium quinque et semisse superior
crassitudo columnae fiat. item quae erit a pedibus | viginti 5 (15)
ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem
earumque sex summa contractura perficiatur. quae autem
ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur
in partes septem et dimidiam, ex his sex et dimidiam in summo
habeat contracturae ratione. quae erunt ab | quadraginta 10 (20)
pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in
octo partes et earum septem in summo scapo sub capitulo
contrahantur. item si quae altiores erunt, eadem ra|tione 75
13 pro rata constituantur contracturae. haec autem propter
altitudinis intervallum, scandente oculi specie, adiciuntur 15
crassitudinibus temperaturae. venustatem enim persequitur
visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et
mo|dulorum adiectionibus, uti quod fallit temperatione adaugeatur, (5)
vastus et invenustus conspicientibus remittetur
aspectus. de adiectione quae adicitur in mediis columnis, 20
quae apud Graecos ενταϲιϲ appellatur, in extremo libro
erit forma et ratio eius quemadmodum mollis et conveniens
efficiatur sub|scripta. (10)
IV Fundationes eorum operum fodiantur si queat inveniri
ab solido et in solidum quantum ex amplitudine operis 25
pro ratione videbitur, extruaturque structura totum solum
quam solidissima. supraque terram parietes extruantur
sub co|lumnas, dimidio crassiores quam columnae sunt (15)
futurae uti firmiora sint inferiora superioribus. qua et

2 itemq: (q⁊ GS) x.

3 viginti capus H, XX scapus GS. | post partes add. x septem superior crassitudo columnae (deinde sex et semissem etc., ubi in ante sex suppl. Sc).

5 itemque (q: H, q⁊ GS) erunt (er̅t̅ S) x.

6 imus G et in ras. Sc: is H.

7 earumque—(9) septem HS(LGc): om. G(P).

10 rationem (-nē GS) x.

14 constituatur x.

15 scandentis oculis species x.

16 venustates x.

18 fallitur x.

21 ent(h S)asis x.

22 forma et: formata x.

29 quae est (quę ē G) ereobates HG, quę estereobates S, quę ē stereobates Gc.

Plain text

stereobatae appellantur, nam excipiunt onera. spirarumque
proiecturae non procedant extra solidum. item supra
parietis ad eundem modum crassitudo servanda est, intervalla
autem concama|randa aut solidanda festucationibus (20)
2 uti distineantur. sin autem solidum non invenietur, sed 5
locus erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus
fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut oleagineis aut
robusteis ustilatis configatur, | sublicaeque machinis adigantur 76
quam creberrimae, carbonibusque expleantur intervalla
palorum et tunc structuris solidissimis fundamenta 10
impleantur. extructis autem fundamentis ad libramentum
3 stylobatae sunt conlocandi. supra sty|lobatas columnae (5)
disponendae quemadmodum supra scriptum est, sive in
pycnostylo quemadmodum pycnostyloe, sive systylo aut
diastylo aut eustylo quemadmodum supra scriptae sunt 15
et constitutae. in araeostylis enim libertas est quantum
cuique libet constituendi. sed ita columnae in peripteris
| conlocentur uti quot intercolumnia sunt in fronte, totidem (10)
bis intercolumnia fiant in lateribus. ita enim erit duplex
longitudo operis ad latitudinem. namque qui columnarum 20
duplicationes fecerunt erravisse videntur, quod unum intercolumnium
in longitudine plus quam oportet procurrere
4 vi|detur. gradus in fronte constituendi ita sunt uti sint (15)
semper inpares. namque cum dextro pede primus gradus
ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus. 25
crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo
ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint
conlocatae. | sic enim durus non erit ascensus. retractiones (20)

3 parietes x.

4 concamaranda HG (-meranda S).

5 destineantur x.

6 congesticius G: coniesticius HS. | paluster G: plaı≣ter H, plauster S.

7 alneis (p. 130, 22): saligneis x. | aut (rob.) om. x.

8 configatur G: configuratur HS. | subligaque … adigatur x.

12 con(l SGc)locandae (-ę GS) x.

14 py(i GS)gnosty(i GS)lo x. | py(i GS)gnosty(i G)la x.

15 euastilo S. | scripta … (16) constituta x.

18 quot G(Sc): quod HS.

22 oporteat x.

23 (ita) sunt G: sint HS. | ut S.

26 crassitudinis a. c. H.

27 dextante G: extantạe (-tę S) HS.

28 retractiones G (et ante ips. corr. S): retractationes HSc.

Plain text

autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus
quam bipedales faciendae videntur. item si circa aedem
5 gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent. sin
autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum
erit, ad id con|stituatur uti quadrae spirae trunci coronae 5 (25)
lysis ad ipsum stylobatam qui erit sub columnarum spiris
conveniant. sty|lobatam ita oportet exaequari uti habeat 77
per medium adiectionem per scamillos inpares. si enim
ad libellam dirigetur, alveolatus oculo videbitur. hoc
autem ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo 10
libro forma et demonstratio | erit descripta. (5)
V His perfectis in suis locis spirae conlocentur eaeque
ad symmetriam sic perficiantur uti crassitudo cum plintho
sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam
Graeci εκφοραν vocitant, habeant aeque tantam. ita tum 15
lata et | longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae. (10)
2 altitudo eius si atticurges erit, ita dividatur ut
superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum
plintho relinquatur. dempta plintho reliquum dividatur
in partes quattuor fiatque superior torus quartae, 20
reliquae tres aequaliter dividan|tur et una sit inferior torus, (15)
altera pars cum suis quadris scotia, quem Graeci τροχιλον
3 dicunt. sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae
earum sic erunt constituendae uti latitudo spirae quoqueversus
sit columnae crassitudinis adiecta crassitudinis quarta 25

4 aedem; eadem (ante corr.) H (ut 70, 3).

5 spinę S.

6 lysis H et in ras. Sc: lapis G (ī aꝉ lysis Gc). | ipsum H: ipsam G et (-ā in ras.) Sc. | stylobata (sic)] qui—(7) stylobata (sic) om. S. (sed adscr đ suppl. in m. ħ Sc). | columna\ H, -na≣ (in ras.) Sc, columnę G.

7 ita HS: om. G.

8: scamillos H et in ras. S: scanullos (ante corr.) G.

9 alveolatum (-ū) x.

12 eae HG: heę S.

15 eΚΦΟΡΑΝ graece scr. (hoc primo loco) x (sine Ο G). | aeque tantam Oehmichen: sextantem x. | tum (tū S) HS: dū G.

17 atti(adti ante corr. G)gurges x.

18 reliquum] plintho—(19) reliquum HG: om. Sadscr. Sc, nil ultra).

20 torus] quartae—(21) torus G: om. H et (sine nota) S.

22 quem: quam x. | trochilon x.

24 quoque (q̅q̅ ante corr. G, o∕ꝗꝗ Sc) versus x.

25 crassitudine x.

Plain text

et octava, altitudo ita uti atti|curges, ita et eius plinthus, (20)
reliquumque praeter plinthum, quod erit tertia pars
crassitudinis columnae, dividatur in partes septem. inde
trium partium torus qui est in summo, reliquae quattuor 78
partes dividendae sunt aequaliter et una | pars fiat cum 5
suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars
inferiori trochilo relinquatur, sed inferior maior apparebit
ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam.
astragali faciendi sunt octavae partis trochili. proie|ctura (5)
erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis 10
columnae.
4 Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae
in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae,
angulares autem quaeque e regione earum futurae
sunt | in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes 15 (10)
interiores quae ad parietes cellae spectant ad perpendiculum
latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti
dictum ante de earum contractura. sic enim erunt figurae
compositionis aedium contracturae iusta ratione exactae.
5 | Scapis columnarum statutis capitulorum ratio <sic 20 (15)
erit.> si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur
uti quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma
parte scapi abacus habeat longitudinem et latitudinem,
crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum
autem est ab extremo abaco | in interiorem partem frontibus 25 (20)
volutarum parte duodevicensima et eius dimidia.

1 adti(atti Gc)gurges x. | ita et: ita ut x. | plinthos x.

2 erit tertia: ei ad tertia HS, erit ei tercia G.

4 thorus (hic) x.

7 inferiori ScG: inferior HS

8 extremam HcGS: -mum H. | plinthū G: plinthuum H et (-thuū) in ras. Sc.

10 decuma apars H et ante corr. S (scil. ex XVIa pars): decima pars ScG.

14 futurę S: -ra HG.

16 ad perpendiculum <medii supra add. Sc>.

17 uti dicant se earum contracturam (-ā S) x.

19 contractura eius tali ratione x (corr. Joc.).

20 ratio si pulvinata erunt (si e̅r̅ pulvinata S) h. s. conformabuntur x (cf. p. 123, 6. 80, 9. 130, 29).

21 hys H (his GS).

22 craſuſſimꝰ H. | octava decuma HS: nona decima G.

26 parte G: -tem H (-tē S). | duodevicensima HG: -gesima S.

Plain text

tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam,
et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum
extremi abaci quadram lineae demittendae quae cathetoe
dicuntur. tunc ex novem parti|bus et dimidia una (25)
pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo 5
6 volutis constituantur. tunc ab linea quae secundum abaci
extremam partem demissa erit, in interiorem partem <alia>
recedat unius et dimidiatae partis lati|tudine. deinde eae 79
lineae dividantur ita ut quattuor partes et dimidia sub
abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit 10
quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum
oculi <ponatur> signeturque ex eo centro rotunda cir|cinatio (5)
tam magna in diametro quam una pars ex octo
partibus est. ea erit oculi magnitudo et in ea catheto
respondens diametros agatur. tunc ab summo sub abaco 15
incepto in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi
spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem qui est
7 sub abaco | veniatur. capituli autem crassitudo sic est (10)
facienda ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant
infra astragalum summi scapi, cymatio, adempto 20
abaco et canali, reliqua sit pars. proiectura autem cymatii
habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum
baltei ab abaco | hanc habeant proiecturam uti (15)
circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante
et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum 25
balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne
crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae
succidantur ad altitudinis suae duo|decimam partem. haec (20)

3 dimittendae(ę GS) x. | cathetoe x.

7 dı(e Gc)missa x. | alia om. x.

8 ae (ubi deinde aelineae) H: hę GS.

10 relinquantur G: -quatur HS.

12 ponatur om. x.

14 magnitudine x. | catheton S, cathecton GH.

15 ab HG: a S.

16 inceptum (-tū) x. | tetrantorum: (sic) x.

17 doneque (Hermes II, 468): denique x (deinque Gc).

18 sub abaco (subco G) veniat GS: subaabccon veniat H.

20 adepto x.

21 cymati H (-tii GS).

22 habet ante corr. S.

23 ab G: om. HS.

25 diducatur G: deducatur HS (ubi t. deducatur & alterū S).

26 ne: nec x.

27 i. sic ce(ę Gc)dantur altitudinis x.

28 haec (hęc S) x.

Plain text

erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt
ab minimo ad pedes XXV. quae supra erunt reliquas
habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem
erit longus et latus quam crassa columna est ima adiecta
parte VIIII, uti quo minus habuerit altior | columna 5
contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae 80
8 proiecturam et in latitudine suae partis adiectionem. de
volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae
quemadmodum describantur, in extremo libro | forma (5)
et ratio earum erit subscripta. 10
Capitulis perfectis, deinde <pro ratione> columnarum
non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut
quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus
membris respondeat, epistyliorum ratio sic est habenda uti
si columnae fuerint | a minima XII pedum ad quindecim 15 (10)
pedes, epistylii sit altitudo dimidiae crassitudinis imae
columnae, item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo
dimetiatur in partes tredecim et unius partis altitudo
epistylii fiat, item si a XX ad XXV pedes, dividatur altitudo
in partes XII et semissem | et eius una pars epistylii in 20 (15)
altitudine fiat, item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur
in partes XII et eius una pars altitudo fiat. item <si
altiores>, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum
9 expediendae sunt altitudines epistyliorum. quo altius
enim scandit oculi species, non facile | persecat aeris 25 (20)
crebritatem. dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exsucta
incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem.

1 capitulorumque HS (·quę G).

2 reliqua x.

7 latitudine: altitudine x. | suae (suę S, sue Gc) partis Hc S(Gc): repartis HG.

11 deinde columnarum (sic) x (om. ratione vel pro ratione). cf. p. 123, 12.

14 respondeat sy(i G)mmetria aepystiliorum (epystiliorū G, epistylioꝝ S). Epystiliorum (Epistyliorū GS) ratio … x (cum rubr.).

16 dimidia x.

17 si om. x.

18 demetiatur x.

20 episty(i G)lium (-iū GS) x.

23 si altiores (vel si quae supra altiores fuerint cf. p. 74, 22. 79, 21) om. x. | ratā partē (-tem H) x.

25 candit ante corr. H.

26 exsucta (ut p. 47, 8 cf. 137, 22. 47, 2): extructam H, exstructā S, exstructa G.

Plain text

quare semper adiciendum est rationis supplementum in
symmetriarum membris, ut cum fuerint aut altio|ribus 81
locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum
rationem. epistylii latitudo in imo quod supra
capitulum erit quanta crassitudo summae columnae sub 5
capitulo erit tanta fiat, summum quantum imus scapus.
10 cy|matium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, (5)
et in proiectura tantundem. reliqua pars praeter
cymatium dividenda est in partes XII et earum trium ima
fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus 10
supra epistylium quarta parte minor quam epistylium, sin
autem | sigilla designari oportuerit, quarta parte altior (10)
quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. cymatium
suae altitudinis partis septimae, proiectura cymatii
11 quantum crassitudo. supra zophorum denticulus est faciendus 15
tam altus quam epistylii media fascia, proiectura eius
quantum altitudo. | intersectio, quae graece μετοπη dicitur, (15)
sic est dividenda uti denticulus altitudinis suae dimidiam
partem habeat in fronte, cavum autem intersectionis huius
frontis e tribus duas partes, huius cymatium altitudinis 20
eius sextam partem. corona cum suo cymatio, praeter
simam, quantum media fascia | epistylii, proiectura coronae (20)
cum denticulo facienda est quantum erit altitudo a zophoro
ad summum coronae cymatium, et omnino omnes ecphorae
venustiorem habent speciem quae quantum altitudinis tantundem 25
12 habeant proiecturae. tympani autem quod est in
fastigio altitudo sic est facienda | uti frons coronae ab 82
extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex

1 rationis G: rationi HS. | sublementū G.

2 ut cum fuerint aut: cum fuerint ut aut x.

3 colossi(| H)cae(ę S)tera HS, colosi. ce(ę Gc)tera G.

7 cymatiū epistilii Sc: cimatiū epistiliū G, cymatii epy(i S)stilii HS.

9 ima: iam x.

11 minus x.

12 altiorem (-ē GS) x.

14 proiecturae cymatium H, proiecturę cy(i G)matiū GS.

15 quantum: quam (quā GS) x.

16 fascia: fastigia x.

17 metoce HS, meta(o Gc)che G.

19 cavus x. | intersectionis G: -nes HS.

20 &tribus S, et tribus G (ettribus Gc).

22 fasci≣a H.

25 habeant x. | altitudinis GSc: -nes HS.

27 uti HG: ut S.