Circus
Posterō diē ut lūdōrum spectācula vidērem ad Circum
Māximum mē contulī. Per tōtum hunc circum longa
spīna, ut mūrus, quattuor pedēs alta, medium dīvidit
spatium; apud utrumque fīnem stat mēta prope quam
aurīgae currūs vertere solent. Īmmō vērō optimus quisque
aurīga semper cōnātur currum quam proximē regere
et mētam modo nōn rotīs suīs rādere, namque ut Horātius
dīcit:—
Sunt quōs curriculō pulverem Olympicum
collēgisse iuvat, mētaque fervidīs
ēvītāta rotīs palmaque nōbilis
terrārum dominōs ēvehit ad deōs.
Prīmum certāmen erat quadrīgārum. Simul atque
cōnsul, mappā ad terram iactā, sīgnum dedit ē carceribus
ērūpērunt quadrīgae et sēsē in stadium effūdērunt;
tōtum stadium strepitū curruum crepitantium
complēbātur; pulvis in altum glomerābātur; ūnā omnēs
inter sē commīxtī stimulīs nōn parcēbant, ut alter
alterius rotās frementēsque equōs superāret. Nam cōnfertī
equī aliī aliōrum aurīgārum in terga rotāsque
curruum spūmam fervidōsque fundunt flātūs. Spectātōrēs
aliī aliās factiōnēs strepitū clāmōribusque faventium
incitant; nunc prasina, nunc russāta priōrem occupat
locum; sed cēdit albātae et haec venetae. Ego quidem
albātae favēbam factiōnī, diūque prīmus currēbat aurīga
meus. Sub ultimam mētam iam currum agēns (septiēns
enim tōtum ēmētiuntur stadium) propius propiusque
admovēbat rotam fūnālīque ad dextram equō habēnās
laxābat, sinistrum cohibēbat. Et hāc quidem tenus rēctī
omnēs stetērunt currūs; deinde vērō prasinae factiōnis
contumācēs equī currum vī auferunt, et ex adversō, cum
sextus iam septimusque cōnficerētur cursus, frontēs
caeruleīs impingunt quadrīgīs; unde ūnō ex malō alius
alium cōnfringit et incidit. Tōtus iam cursus curruum
naufragiīs replētus est. Quod ubi cōnspexit russātus
aurīga, extrā orbitam dēflectit, et frēna inhibet, dum
praetervehātur aliōs. Intereā albātus ille, cuī ego favēbam,
postrēmus omnium ultimō locō equōs agēbat, namque
in fīne certam spem victōriae pōnēbat; quī simul āc
vīdit russātum illum sōlum relictum, vēlōcium equōrum
auribus acūtum flagellī sonum incutiēns, īnsequitur; et
aequātīs iugīs ambo ferēbantur; modō hic, modo ille
equōrum capitibus alterius quadrīgam superābat. Et
reliquōs quidem omnēs cursūs īnfēlix ille albātus rēctō
currū exēgerat; deinde dum habēnas flectentī sinistrōrsum
equō remīttit, imprūdēns in mētam impingit,
frāctīsque rotīs ē currū volvitur implicāturque lōrīs; illō
autem in terram prōlāpsō, dissipātī sunt equī medium
per stadium, russātusque ille palmam tulit. Fautōrēs
tamen albātae factiōnis ut vīdērunt illum currū excussum
modo rapī per terram, modo caelum versus crūra prōtendere,
clārīs lāmentīs adolēscentis vicem dēplōrāvērunt,
dōnec cēterī aurīgae, vix tandem equōrum cursū cohibitō,
solvērunt eum cruōre adeō foedātum ut amīcōrum nēmo
corpus āgnōsceret.
Post hoc quadrīgārum certāmen vēnātiōnem, ut appellātur,
vīdī. Quō in certāmine hominēs, nōmine bēstiāriī,
contrā ferās cūiusvīs generis pūgnant. Māgna multitūdō,
varietāsque mīrābilis omnium ferārum undique collēcta
in arēnam immīttitur. Sed praeter alia omnia leōnum
immānitās mihi admīrātiōnī fuit, ūnīus praesertim.
Is ūnus leō corporis impetū et rōbore, terrificōque
fremitū et sonōrō, torīs comīsque cervīcum flūctuantibus
animōs oculōsque omnium in sē convertit. Intrōdūctus
erat inter complūrēs cēterōs, ad pūgnam bēstiārum
datus, servus virī cōnsulāris. Eī servō Androclus nōmen
fuit. Hunc ille leō, ubi vīdit procul, repente, quasi
admīrāns, stetit; āc deinde sēnsim atque placidē ad
hominem accēdit; tum caudam mōre atque rītū adulantium
canum clēmenter et blandē movet, hominisque
sēsē corporī adiūngit, crūraque ēius et manūs metū iam
paene exanimātī, linguā lēniter dēmulcet. Homo Androclus
inter illa tam atrōcis ferae blandīmenta āmīssum
animum recēperat; paulātim oculōs ad contuendum leōnem
refert; tum, quasi mūtuā recōgnitiōne factā, laetōs
et grātulābundōs vidērēs hominem et leōnem. Haec tam
mīra rēs māximōs populī clāmōrēs excitāvit; nec nōn
Caesar Androclum arcessītum rogāvit quam ob rem ille
atrōcissimus leōnum ūnī pepercisset. Deinde Androclus
rem mīrificam nārrāvit atque admīrandam. ‘Cum prōvinciam’
inquit ‘Āfricam prōcōnsulārī imperiō dominus
meus obtinēret, ego ibi inīquīs ēius et cottidiānīs verberibus
ad fugam sum coāctus; et, ut mihi ā dominō,
terrae illīus praeside, tūtiōrēs latebrae forent, in campōrum
et arēnārum sōlitūdinēs concessī; āc, sī dēfuisset cibus,
cōnsilium fuit mortem aliquō pāctō quaerere.
Tum sōle mediō rapidō et flagrante spēluncam quandam
nactus remōtam latebrōsamque, in eam penetrō et mē
recondō, neque multō post ad eandem spēluncam vēnit
hic leō, dēbilī ūnō et cruentō pede, gemitūs ēdēns et
murmura dolōrem cruciātumque volneris commiserantia;
et prīmō quidem cōnspectū advenientis leōnis, summō
terrōre affectus sum; sed postquam leō spēluncam intrōgrēssus
vīdit mē procul latentem, mītis et mānsuētus
accessit; sublātum pedem ostendit āc porrēxit, quasi
opis petendae grātiā; ibi stirpem ingentem pedī ēius
haerentem revellī, conceptamque saniem volnere intimō
expressī, accūrātiusque, sine māgnā iam formīdine, siccāvī
penitus atque dētersī cruōrem. Ille tunc meā operā
levātus, pede manibus meīs impositō, recubuit et quiēvit;
atque, ex eō diē, triennium tōtum ego et leō in eādem
spēluncā eōdemque vīctū vīximus. Nam, quās vēnābātur
ferās, membra opīmiōra ad spēluncam mihi suggerēbat;
quae ego quippe quī īgnis cōpiam nōn habērem, sōle
merīdiānō tosta edēbam. Sed ubi mē vītae illīus ferīnae
iam pertaesum est, leōne vēnātum profectō, spēluncam
relīquī. Nōn ita multō post ā mīlitibus vīsus apprehēnsus
sum et ad dominum ex Āfricā Rōmam dēdūctus.
Is mē statim reī capitālis damnandum ad bēstiāsque
dandum cūrāvit. Intellegō autem hunc quoque leōnem
captum grātiās mihi nunc etiam beneficiī referre.’
Quae cum ita nārrāvisset Androclus, cūnctīs petentibus,
dīmīssus est et poenā solūtus, leōque eī suffrāgiīs populī
dōnātus. Equidem vērō posteā vidēbam Androclum et
leōnem lōrō tenuī revīnctum urbe tōtā circum tabernās
īre; dōnārī aere Androclum, flōribus spargī leōnem;
omnēs ferē ubīque obviōs dīcere ‘Hic est leō hospes
hominis; hic est homo medicus leōnis’.
Deinde currentium, saltantium, luctātiōnis, pugilum,
discōs iaciendī certāmina erant. Pugilēs modo, dentifrangibulōs
hominēs, dēscrībam. Quam lātōs umerōs,
quantōs habēbant lacertōs! Prīmus in arēnam Entellus
prōcessit atque in medium duōs caestūs māgnī ponderis
prōiēcit; obstupuērunt spectātōrēs, tantō rigēscēbant
plumbō et ferrō īnsūtō. Alter tamen pugil, nōmine
Darēs, haudquāquam vidēbātur timēre. Ambo statim
māgnōs artūs, māgna ossa, lacertōsque nūdābant; ingentēs
mediā in arēnā cōnsistēbant. Ut nōlim tālibus
obviam īre noctū, vel in vīcō tenebricōsō et dēsertō!
Servī paribus caestibus utriusque manūs alligāvērunt;
statim uterque in articulōs pedum stetit ērēctus, et intrepidus
ērēxit bracchia in altum; iamque ab ictibus alta
capita retrō āvertunt; crēberrima inter sē verbera dant,
Darēs fortior agilitāte pedum et iuventūte dēfēnsus, Entellus
māgnitūdine membrōrum rōbustus, sed genua pigra
vacillant trementī, et difficilis anhēlitus vasta membra
agitat; cavīs lateribus multōs ingerunt ictūs; ē pectore
māgnōs ēdunt sonitūs; nec nōn mālae sub gravibus ictibus
crepitant. Entellus cōnsistit gravis et immōtus
eōdem in statū, tantummodo ēlūdit ictūs corpore et oculīs
vigilantibus. Alter dolōsē nunc hōs, nunc illōs tentat
aditūs, frustrāque variō impetū premit. Entellus īnsurgēns
ostendit dextram et altē tollit, alter celer praevidet
ictum, et levī corpore ēlāpsus effugit. Entellus
in aurās effundit impetum et ipse gravis et graviter
māgnō pondere in terram prōcumbit. Dīversīs studiīs
spectātōrēs omnēs surgunt, aliī cachinnōs, aliī misericordiae
clāmōrēs tollunt; strepitus ad caelum mīttitur.
Sed Entellus, tantō cāsū neque tardātus neque territus
surgit ardentiorque ad pūgnam redit; īra vim addit
et fortitūdō sibi cōnscia vīrēs īnflammat; tōtō campō
currentem Darēta urget, nunc dextrā, nunc sinistrā
ictūs dat. Neque mora, neque requiēs erat; sed quam
dēnsā grandine nimbī super tēcta crepitant, tam dēnsīs
ictibus Entellus utrāque manū frequēns verberat Darēta
agitatque. Tum dēmum, fīne certāminis indictō, servī
quīdam Darēta subdūxērunt dēfatīgātum, genua īnfīrma
trahentem, utrimque moventem caput, sanguinem
spissum āc dentēs cum sanguine mīxtōs ex ōre exspuentem
Dentilegum scīlicet eum fēcerat Entellus. Caput etiam
tumōre māgnō tumēbat, quem sī Zōpyrus ille physiōgnōmōn
vīdisset omnium sapientissimum hominum esse dīxisset.
‘At tuba terribilī sonitū taratantara dīxit’ et gladiātōrēs
intrāvērunt. Ad imperātōrem versī ‘Moritūrī tē
salūtant’ clāmāvērunt et statim ācriter pūgnātur. Aliī
rētiāriī, mirmillōnēs aliī vocantur; hī enim in galeīs
piscis effigiem gerunt, illī rēte et fuscinam (vel tridentem)
habent. Rētiārius quīdam rētī suō mirmillōnem implicāre
cōnābātur et fugientī illī ‘Nōn tē’ clāmāvit ‘petō, piscem
petō; quid mē fugis, Galle? Piscārī volō’. Quō audītō
omnēs facētiās hominis laudāvēre; at ille rētī iactō mirmillōnem
implicāvit—‘Habet, habet’, clāmāvērunt omnēs,
et ille victor ad imperātōrem versus sīgnum exspectābat.
Imperātor quippe quī intellegeret spectātōrēs rētiāriō
favēre, pollicem vertit et sīgnum mortis dedit (sīgnum
parcendī pollice pressō datur). Interfectum mirmillōnem
servī ex arēnā uncō traxērunt. Neque plūs vidēre poteram
sed patrem statim ōrāvī ut mē a tam saevō spectāculō
abdūceret. Domum igitur rediimus.
Saepenumerō cum patre volēbam ad senātum īre, sed
mihi ōlim plūs solitō flāgitantī ut mē sēcum dūceret,
pater ‘Nōn iam’ respondit ‘licet puerīs senātum intrāre’.
Deinde mihi causam rogantī haec exposuit: ‘Anteā’
inquit ‘mōs senātōribus Rōmae fuit in cūriam cum praetextātīs
fīliīs introīre. Cum in senātū rēs māior quaepiam
cōnsultāta atque in diem posterum prōlāta est, placuitque
nē quis hanc rem ēnūntiāret, super quā tractāvissent,
priusquam dēcreta esset, māter Papīrī puerī, quī cum
parente suō in cūriā fuerat, fīlium percūnctāta est quidnam
in senātū patrēs ēgissent. Puer respondit tacendum
esse, neque id dīcī licēre; mulier fit audiendī cupidior;
sēcrētum reī et silentium dēbērī puer affīrmāns animum
ēius ad inquīrendum excitat; quaerit igitur magis violentiusque.
Tum puer, mātre urgente, lepidī atque festīvī
mendāciī cōnsilium init. Āctum in senātū dīxit, utrum
hōrum vidērētur ūtilius magisque ē rēpūblicā esse, ūnusne
ut duās uxōrēs habēret, an ut ūna apud duōs nūpta esset.
Hoc illa ut audīvit, animō compavēscit; domō trepidāns
ēgreditur; ad cēterās mātrōnās dēfert quod audierat; posterō
diē perveniunt ad senātum; lacrimantēs atque obsecrantēs
incipiunt ōrāre ūna potius ut duōbus nūpta
fieret, quam ut ūnī duae. Senātōrēs ingredientēs in
cūriam quae illa mulierum intemperiēs et quid sibi
postulātiō ista vellet, mīrābantur. Puer Papīrius in
medium cūriae prōgrēssus, quid māter rogāvisset, quid
ipse mātrī dīxisset et tōtam rem nārrāvit. Senātus fidem
atque ingenium puerī laudat, cōnsultum facit posthāc
puerī cum patribus in cūriam nē introeant, nisi ille ūnus
Papīrius; eīque puerō posteā cōgnōmen honōris causā
inditum est “Praetextātus” ob loquendī tacendīque in
aetāte praetextātā prūdentiam.’
Septem abhinc diēbus, pater cārissime, Athēnās pervēnī,
mare Brundisiō trānsvectus cursū quam celerrimō;
ventī enim semper erant secundī. Quibus cōgnitīs sciō
et tē et mātrem vehementer esse gāvīsūrōs. Mare enim
perīculīs plēnum. In cursū voluptāte māximā affectus
sum, dum sōlem spectō clārissimum, undās caeruleās,
urbēs interdum Graecās in ōrā maritimā sitās. Nāvigāvī
igitur sine timōre nauseāve. Apud Pīraeum expositus
Athēnās pedibus iter fēcī, quod dum facerem obvius fuī
patruō meo, quī domum suam mē dēdūxit. Amita
mea valet, valent et cōnsobrīnī. Quī omnēs mihi placent,
et studiīs perfectīs cum eīs cottīdiē lūdō. Urbs ipsa,
mī pater, quam pulchra est! Quālēs erant Graecī illī, quī
tot templa, tot statuās tantā arte fēcērunt! Rōmae Graecōs
ōderam; nunc Athēnīs admīror, et ingenia illa māgna,
Homērum, Aeschylum, Sophoclem, Thūcydidem, melius
intellegō. Rōmae enim dēteriōrēs videntur Graecī, ideō,
ut opīnor, quod plērīque sunt servī, mercēnāriī omnēs.
Grātiās tibi, pater, agō quam māximās, quod mihi permīsistī
ut Athēnīs artem ōrātōriam discerem. Studiīs mē
penitus dēdam, ut linguam Graecam quam celerrimē
ēdoctus sim.
Nunc sentiō eadem quae sēnsit Propertius:—
Illīc vel studiīs animum ēmendāre Platōnis
incipiam aut hortīs, docte Epicūre, tuīs;
persequar aut studium linguae, Dēmosthenis arma,
librōrumque tuōs, docte Menandre, salēs;
aut certē tabulae capient mea lūmina pictae,
sīve ebore exāctae, seu magis aere, manūs.
Cūrā, pater cārissime, ut valeās. Valē.
Fīnis adest nārrātiōnis hūius, adest quoque fīnis pueritiae.
Nunc autem vōs omnēs, quī hunc librum recitātis,
iubeō valēre. Ut enim vōbīs discenda est lingua
Latīna, ita mihi, quī iam sum adulēscēns, nōn puer,
Athēnīs est discenda ars ōrātōria. Valēte omnēs, et
bonī este discipulī.
Exercitātiōnēs
A (1)
Verte in ōrātiōnem oblīquam, accēdente idōneō verbō
prīncipālī:—
- Pater meus appellātur Sextus Cornēlius Polliō.
- Ego appellor Lūcius.
- Nunc dē mātre dīcam.
- Frātrī praenōmen est Gāius.
- Ē lectulō surrēxī.
- Māter patrem salvēre iūssit.
- Sorōrēs patrem salvēre iūssērunt.
- Puerī nōn lūdent in lūdō.
- Post lūdum domum redeō.
- Sorōrēs ad lūdum mox ībunt.
B
- Dē quibus rēbus nārrātūrus est Lūcius?
- Quid scīs dē ipsō Lūciō?
- Quōmodo appellantur pater, māter, frāter, sorōrēs?
- Quid facit Lūcius cottīdiē?
- Quid accidit in lūdō?
- Quī erant Horātius, Vergilius, Terentius?
- Quid faciunt puerī quotiēns ē lūdō exeunt?
- Quot annōs nātus est Lūcius?
- Quem salvēre iubet Lūcius?
- Quid accidit cum puerī in lūdō lūdunt?
C
- Cūius gentis est Lūcius?
- Quōmodo patrem Lūcī appellābat māter?
- Estne māior gente familia?
- Quis poenās dat?
- Quis poenās sūmit?
- Quot genera sunt lūdōrum?
- Quō aliō modō appellātur alter lūdus?
- Quid est praenōmen tibi?
- Quid est tibi nōmen?
- Num habēs cōgnōmen?
A (2)
Redde ipsa verba dīcentis (vel dīcentium):—
- Dīcō mē Rōmānum esse puerum.
- Sciō tē īgnōrāre.
- Intellegis mē nārrātūrum esse dē omnī meā vītā.
- Crēdō sorōrēs mox ad lūdum itūrās esse.
- Sorōrēs salvēre iubeō.
- Negō licēre nōbīs in lūdō lūdere.
- Dīcō magistrum poenās ā nōbīs herī sūmpsisse.
- Putō nōs poenās crās datūrōs esse.
- Manifestum est nōs nōn satis didicisse.
- Magister dīcit puerōs esse stultōs.
A (3)
Verte in interrogātiōnem (vel exclāmātiōnem) oblīquam
cum verbō praesentis temporis regente:—
- Quam sevērus est magister!
- Dē quibus rēbus dīcam?
- Quālis sum puer?
- Quot annōs nātus sum?
- Frequentāsne¹ lūdum?
- Vīdistīne librōs meōs?
- Utrum Horātium an Vergilium māvīs?
- Frēgistīne hanc fenestram annōn²?
- Quis recitātūrus est?
- Didicitne pēnsum suum annōn?
¹ ‘ne’ in interrogātiōne obliquā fit ‘num’.
² ‘annōn’ in interrogātiōne oblīquā fit ‘necne’.
A (4)
Verte eāsdem sententiās cum verbō temporis perfectī regente.
A (5)
Verte in interrogātiōnem rēctam:—
- Rogāvit mē quotā hōrā ē lectulō surrēxissem.
- Sciō quot sorōrēs habeās.
- Dīxī eī quid in lūdō facerēmus.
- Nescit quis hoc fēcerit.
- Certiōrem eum fēcī quando abitūrus essem.
- Certiōrēs nōs faciunt quis adventūrus sit.
- Certior fīō quālis fuerit Vergilius.
- Certiōres factī sunt quot annōs nātus essem.
- Rogāvērunt mē num fēlix essem.
- Rogat nōs utrum lūdum frequentēmus necne.
B (2)
- Cūr est pater Lūcī Brundisīnus?
- Cūr summō est honōre apud cīvēs Brundisīnōs?
- Quid et ubi est Brundisium?
- Ubi est domus nostra?
- Per quid domum intrās?
- Quis est iānitor?
- Iānuā apertā quō īmus?
- Quid est ātrium?
- Quid mediō est in ātriō?
- Ubi cēnāmus?
B (3)
Scrībe quidquid didicistī dē domō Rōmānā.
C (2)
- Quid facit magistrātus?
- Quid est oriēns? Cūr ita nōminātur?
- Quid est occidēns? Cūr ita nōminātur?
- Quid est merīdiēs? Cūr ita nōminātur?
- Quid est septentriō? Cūr ita nōminātur?
- Cūr ita nōminātur impluvium?
- Quid est compluvium?
- Quid sīgnificat vocābulum Larēs?
- Quid est tablīnum?
- Quid est peristȳlium?
A (6)
- Cūr intrāmus triclīnium?
- Cūr sedēbat iānitor in cellā?
- Cūr super impluvium erat nūllum tēctum?
- Cūr lūdum frequentās?
- Cūr iānuam pultāmus?
- Cūr habēbant Rōmānī impluvium in ātriō?
- Cūr ante portās cellārum dormiunt servī?
- Cūr in lūdō numquam lūdō?
- Cūr edimus?
- Cūr discimus?
A (7)
Rescrībe hās sententiās in tempore perfectō vel imperfectō:—
- Tēctum est super domum nē pluviae in nōs cadant.
- In lūdō taceō nē magister poenās sūmat.
- Magister puerum mīttit qui sellam quaerat.
- Magister nōs docet quō sapientiōrēs fīāmus.
- Intrō tablīnum ut patrem inveniam.
- In peristȳliō lateō nē quis mē invenīre possit.
- Simulō mē intellegere nē magister stultum mē esse putet.
- Cibum capiō nē frāter edat.
- Ē lectulō surgō nē sērus ad lūdum eam.
- Librō inhiō quō dīligentiōrem mē esse putet magister.
A (8)
Rescrībe hās sententiās in tempore praesentī:—
- Amīcus advēnit ut apud nōs cēnāret.
- Ante lūcem surrēxī ut sōlem orientem vidērem.
- Ientāculum ēdī nē iēiūnus fierem.
- Manūs lāvī nē sordidae essent.
- Corpus exercēbāmus nē pinguēs essēmus.
- Ad lectulōs īvērunt ut dormīrent.
- Pater tablīnum intrāvit ut epistulam scrīberet.
- Prīvātum habēbat conclāve nē nōs molestī eī essēmus.
- Māter mīsit servum quī ātrium purgāret.
- Magister mē laudāvit quō magis discere cuperem.
B
- Quid est lūdus lītterārius?
- Quālēs aliī sunt lūdī?
- Quid gerimus cum lūdum frequentāmus?
- Quis nōs comitātur?
- Quid extrā lūdum fēcit scelerātus ille puer?
- Quid nōs facere iūssit magister?
- Cūr ego tacēbam?
- Cūr appellāvit Horātius magistrum suum ‘plāgōsum’?
- Ubi stant capsae? quid continent?
- Quālēs scrīptōrēs recitāmus in lūdō?
C
- Quālis est paedagōgus?
- Quālis sella est cathedra?
- Quālis tabula est tabula cērāta?
- Quālis homo ratiōnēs dūcit?
- Quid docet grammaticus?
- Quid docet rhētor?
- Quālis scrīptor versiculōs scrībit?
- Quālis scrīptor historiās scrībit?
- Quae pars corporis est umerus?
- Quid est virga?
B (1)
- Quis prior locōs idōneōs occupat? Quando?
- Quālem ad locum pergunt Rōmānī?
- Quid ostendit tribūnus?
- Quis dūcit quadringentōs?
- Num periit tribūnus?
- Scīsne nōmen tribūnī?
- Quid cōnsulī dīxit tribūnus? Verte per ōrātiōnem oblīquam.
- Quōmodo mortem effūgērunt Rōmānī?
- Quāle monumentum habet tribūnus?
C (1)
- Quid sīgnificat tribūnus?
- Aliter exprime sīgnum.
B (2)
- Quando adveniunt vocātī?
- Quī dēdūcunt eōs?
- Quō dēdūcunt?
- Quibus parantur cēnae?
- Quid prōmīsit pater?
- Quō cōnsiliō posteā adfuī?
- Ēnumerā fercula.
- Quando secundae appōnuntur mēnsae?
- Quō animō servum sequor?
- Quid vīdī triclīnium ingrēssus?
B (3)
- Quō ōrdine dispositī sunt lectī?
- Salūtātīs convīvīs quid faciō?
- Cūius carmen dēclāmō?
- Quantō opere amābat passerem Lesbia?
- Quid faciēbat passer?
- Quō abiit passer?
- Cūr rubent puellae oculī?
- Quōmodo carmen dēclāmāvī?
- Cūius carmen posteā recitō?
- Quis erat Issa?
B (4)
- Quālis erat Issa?
- Quid putābis sī queritur Issa?
- Quō cōnsiliō pictā tabellā Pūblius Issam exprimit?
- Quid rogant convīvae?
- Quāle praemium accipiō?
- Expōne quō ōrdine edenda appōnantur.
- Dēscrībe triclīnium et lectōs.
- Dēscrībe Lesbiae passerem.
- Quōmodo cōgnōscere possumus Issae similem esse tabellam?
C (2)
- Quid facere solēmus in triclīniō? Quid in ātriō?
- Cūr secundae mēnsae ita appellantur?
- Quis erat Orcus?
- Quid sīgnificat catella?
B (1)
- Brundisiō relictō ubi habitāmus?
- Quid dīcit Horātius dē eīs quī iter faciunt?
- Cūr Rōmam profectī sumus?
- Quōmodo portāvimus impedīmenta?
- Quantum dīstat Brundisium Rōmā?
- Quō dēvertēbāmus sub noctem?
- Quālis erat prīma pars itineris nostrī?
- Quid igitur nōbīs accidit?
- Quālis est pānis Canusiī?
- Quid pretiō vēnit eō in oppidō cūius nōmen memoriā excidit?
B (2)
- Quid ego hīc fēcī?
- Quid fēcērunt pater et māter?
- Cūr ita nōminātur Beneventum?
- Quid hīc fēcit hospes?
- Quid attulērunt servī ad flammās exstinguendās?
- Quōmodo ego et frāter Capuae lūsimus?
- Quōmodo accidit ut sanguis ē nāsō meō efflūxerit?
- Dē quō nārrābat pater in itinere?
- Quōmodo rem pūblicam restituit Fabius Māximus?
- Dēscrībe lūsum quem digitīs micantēs lūdimus.
A (1)
Scrībe persōnāliter:—
- Turbātur per domum.
- Clāmātur.
- Ululātur.
- Concursum est ad dēversōrium.
- Pūgnātum est ācriter.
Scrībe aliter:—
- Servī aquam attullērunt ad flammās exstinguendās.
- Lūsum eō.
- Pater et māter dormītum iērunt.
- Cubitum ībimus.
- Impedīmenta colligimus ad iter faciendum.
A (2)
Rescrībe hās sententiās cum cōniūnctiōne ‘cum’ in locō
vocābulī ‘quia‘:—
- Tablīnum intrāvī quia patrem invenīre volēbam.
- Togam praetextam gerēbat quia speciem praetōris
prae sē ferre volēbat.
- Discessimus quia satis ēderāmus.
- Tacuī quia magistrum vīderam.
- Ad dēversōrium dēvertimus quia itineris nōs taedēbat.
- In lūdō hiābam quia nōn satis dormieram.
- Quia fessus eram mātrem ōrāvī ut mihi cubitum īre licēret.
- Abiī quam celerrimē quia māter mihi veniam dederat.
- Magistrum timēbam quia librum meum āmīseram.
- Tabernam petiit quia iēiūnus erat.
B (3)
- Quis Fundīs nōs excēpit?
- Quālis erat hīc praefectus?
- Quid māter nōbīs nārrābat dum Fundīs discēdimus?
- Cūr iūssit Iūppiter omnēs avēs convenīre?
- Quālem creātūrus erat rēgem?
- Quid igitur fēcit grāculus?
- Quālem speciem prae sē ferēbat?
- Quid factūrus erat Iūppiter?
- Quid fēcērunt cēterae avēs?
- Et quid grāculō accidit?
C (1)
- Quid sīgnifīcat vocābulum clītellae?
- Cūr ita nōminātur dēversōrium?
- Quid est culīna?
- Quā in rē vehimur in itinere?
- Cūr ita nōminātus est Q. Fabius Māximus Cūnctātor?
- Quid facit praetor?
- Quālī habitū amicītur?
- Cūr favendum est linguīs apud sacrificium?
- Quid est conventus hominum?
- Quid facit caupō?
A (3)
Hīs in sententiīs īnsere verbum omīssum:—
- Accidit ut Iūppiter rēgem avium creāre…
- In eō erat ut Iūppiter rēgem avium…
- Nūllō modō fierī potest ut Iūppiter rēgem avium…
- Iūppiter nōn efficere potuit ut rēgem avium…
- Quōmodo fīēbat ut Iūppiter rēgem avium…?
- Avium interest ut Iūppiter rēgem avium…
- Restat ut Iūppiter rēgem avium…
- Accidit ut Iūppiter grāculum rēgem factūrus…
- Nūllō modō fierī poterat ut Iūppiter grāculum rēgem…
- Accidit ut cēterae avēs propriam singulae plūmam grāculō…
B (4)
- Fābulā dē grāculō nārrātā, quid rogāvit frāter meus?
- Quid deinde ego rogāvī?
- Quid māter respondit?
- Quid dēmōnstrāvit fābula?
- Cūr ego et frāter fābulam reprehendimus?
- Quāle oppidum erat Ānxur?
- Quōmodo inde iter fēcimus?
- Cūr dormīre nōn poterāmus?
- Quid māne experrēctī sēnsimus?
- Quid igitur fēcit pater?
A (4)
Cōniunge in ūnum hās bīnās sententiās additō prōnōmina relātīvō:—
- Praemium tibi dabō; putō tē esse praemiō dīgnum.
- Iūppiter grāculum avium rēgem factūrus erat;
putābat eum dīgnissimum esse.
- Magister reprehendit puerum; putāvit eum nōn
attentō esse animō.
- Mendīcō cibum dedī; putāvī eum ēsurīre.
- Praefectum irrīdēbāmus; putābāmus eum esse glōriōsum.
- Magistrum timēmus; putāmus eum esse īrācundum.
- Magister mē laudat; putat mē bene fēcisse pēnsum meum.
- Magister mē laudāvit; putāvit mē bene fēcisse pēnsum meum.
- Magister īrascēbātur; putābat discipulōs lūdere.
- Magister ā frātre meō poenās sūmit; putat eum esse īgnāvum.
A (5)
- Fenestra mihi aperienda est.
- vel Oportet mē aperīre fenestram.
- Omnibus est dēscendendum.
- vel Oportet omnēs dēscendere.
Scrībe aliter:—
- Iānua mihi claudenda est.
- In lūdō nōbīs est discendum, nōn lūdendum.
- Iter nōbīs faciendum erat.
- Rōmānīs puerīs prīmā lūce ad lūdum eundum erat.
- Oportet mē clārā vōce loquī.
- Oportet tē pēnsum tuum facere.
- Oportuit nōs tacēre.
- Oportuit eōs pecūniam solvere.
- Festīnandum erat omnibus.
- Hic liber omnibus puerīs est recitandus.
B (5)
- Estne Rōma similis Brundisiō?
- Ad portam Capēnam quid oportuit omnēs facere?
- Quando per viās urbis licet equīs vehī?
- Cūr nōbīs tamen diē licuit?
- Ubi vīllam habēbat patris meī amīcus?
- Cūr in hortōs cēnātī exiimus?
- Quālia dīxit Mārtiālis pauca sua iūgera esse?
- Quid vidēre potuimus ex hōc locō?
- Cūr in tacente essedō vehitur gestātor Flāminiae?
- Cūr cupiēbāmus ōtiō nostrō fruī?
C (2)
- Quōmodo sunt culicēs nōbīs incommodō?
- Quālis est homo vīnō madidus?
- Cūr stertunt nōnnūllī hominēs dum dormiunt?
- Quid fert quercus?
- Quālibus vehiculīs ūtimur in itinere faciendō?
- Quid faciunt helciāriī?
- Quālis est hospes cōmis?
- Quando ōtium agimus?
- Quando negōtium agimus?
- Quid propriē sīgnificat carīna?
B (1)
- Ubi situm est forum Rōmānum?
- Ubi est Iāniculum?
- Quid est in forō?
- Cūr in lacum dēsiluit Curtius?
- Cūr vehuntur ducēs per Viam Sacram in Capitōlium?
- Ubi aguntur cursūs equōrum?
- Ubi nōs lavāmus?
- Quō in locō pūgnant gladiātōrēs?
- Cūr ita nōminātur forum boārium?
- Ubi spectāmus lūdōs scaēnicōs?
A
Scrībe cum tempore perfectō verbī prīncipālis:—
- Vereor nē taedeat tē Rōmae.
- Timeō nē fessus sīs.
- Nōs discipulī verēmur nē magister īrascātur.
- Timent nē gladiātōrēs sē laedant.
- Timet nē in balneīs summergātur.
Scrībe cum tempore praesentī:—
- Timēbāmus ut possēmus emere holera.
- Timēbam nē ōrātiōnem habēret.
- Verēbar nē in colle āscendendō lāberētur rēda.
- Verēbāmur ut possēmus rānam in palūde invenīre.
- Veritī sunt omnēs nē multitūdō hominum lintrem dēmergeret.
B (2)
- Quid rogāvī eum quī rīdēbat dum ego titulum frontī
domūs affīxum perlegō?
- Quid mihi dīxit ille dē domō?
- Quāle dīxit esse simulācrum?
- Quid dīxī cum audiissem philosophum hanc domum condūxisse?
- Quid postrīdiē putābam cum fūnus vidērem?
- Cūr poposcit philosophus cērās, stilum, lūmen?
- Quid audīvit mediā nocte?
- Quid faciēbat effigiēs?
- Postquam philosophus locum, quem dēmōnstrāverat
effigiēs, effōdit, quid invēnit?
- Quid deinde fēcit?
C
- Quid fit ex rostrīs?
- Quid accidit in Basilicīs?
- Quid faciunt negōtiātōrēs?
- Ubi est Subūra? Quālēs hīc habitant?
- Quid est forum holitōrium?
- Quis locat domum?
- Quid est contrārium verbī ‘locō‘?
- Cūr prōscrībimus domōs?
- Quid est nēnia?
- Quando exsequiās īmus?
B (1)
- Cūr nōn putat pater et apud nōs esse mānēs?
- Cūr celebrat Nocturna Lemūria?
- Cūr ōrāvī mātrem ut ad mediam noctem mihi licēret pervigilāre?
- Quid fēcit māter?
- Quando surrēxit pater?
- Cūr faciēbat sīgnum sacrum dum per domum ambulat?
- Quōmodo faciēbat hoc sīgnum?
- Quid deinde fēcit?
- Quid dīcēbat dum fabās suprā umerum iacit?
- Quid putant hominēs hīs fabīs accidere?
B (2)
Dēscrībe Nocturna Lemūria.
C
- Cūr ita nōminātur mēnsis Māius?
- Quid est digitus salūtāris?
- Quōmodo appellantur cēterī digitī?
- Cūr lūrida est umbra?
- Quid propriē sīgnificat fulcrum?
- Ad quid hominēs efferimus?
- Quid est sāga?
- Quō aliō modō appellantur lemurēs?
- Quālis est claudus?
- Quid est cyathus?
B
- Cūr putat Propertius mānēs esse?
- Quālis eī vidēbātur Cynthia?
- Cūr nōnnumquam condiscipulī mē irrīdent?
- Quālis erat patris amīcus quī rūrī habitābat?
- Quis eum vesperī vīsit?
- Cūr nōn poterat cyathum quaerere?
- Quid rogāvit advena?
- Quid respondit alter?
- Quid deinde dīxit advena?
- Quid praecipuē imperāvit eī ut faceret?
B
- Num omnia sunt somnia vēra?
- Utrā ex portā vērae veniunt umbrae?
- Quālis est porta altera?
- Quid hāc exit?
- Quid fēcērunt duo Arcades?
- Quō dēvertērunt?
- Quid deinde fēcērunt?
- Cūr alter alterum ōrāvit ut sibi subvenīret?
- Num alter alterī subvēnit?
- Cūr recubuit?
B (2)
- Quid alter alterum ōrāvit ubi iterum cubiculum vīsus est intrāre?
- Quid sibi accidisse nārrāvit?
- Quid ex alterō petiit?
- Quid māne fēcit alter?
- Quid ē bubulcō quaesīvit?
- Quid fēcit bubulcus?
- Quid mortuō hominī accidit?
- Quid deinde accidit?
- Hāc nārrātā fābulā quid dīxit frāter meus?
- Quōmodo potuit pater prōverbium frātrī meō expōnere?
B (3)
Scrībe sine librō fābulam dē somniō vērō.
B (1)
- Cūr ad templum profectī sunt comitēs?
- Quid eīs prōgredientibus accidit?
- Quantam ad inopiam redāctī sunt?
- Quāle cōnsilium iniērunt urbānī?
- Cūr posuērunt pānem prope īgnem?
- Quid deinde prōposuērunt?
- Cūr ex īgnī pānem sēmicoctum extrāxit rūsticus?
- Quid deinde fēcit?
- Quid fēcit alter negōtiātor?
- Quid alterī dīxit?
B (2)
- Quid respondit alter negōtiātor?
- Quibus audītīs, quid fēcit rūsticus?
- Cūr eum excitāvērunt urbānī?
- Quid rogāvit rūsticus?
- Quid respondērunt urbānī?
- Quid deinde rogāvit rūsticus?
- Quid respondērunt urbānī?
- Deinde quid nārrāvit rūsticus?
- Hāc audītā fābulā quid dīxit frāter meus?
- Quālis est fābula?
B (3)
Scrībe sine librō dē tribus somniantibus fābulam.
C
- Quid est viāticum?
- Quid est contrārium verbōrum dēficere? inopia?
- Quālis est negōtiātor?
- Quālis fābula est fābula facēta?
- Quid est fār?
- Quālis puer praemium accipit?
- Quid interest inter Ēlysium atque Tartarum?
- Quid est dolus?
- Unde negant poētae quemquam redīre?
- Quis est redux?
B
- Quid dē somniīs apud Tullium in lūdō recitābāmus?
- Quibus audītīs quid ego fēcī?
- Quid respondit magister?
- Quid mihi faciendum dedit?
- Quid accidit vēnātōrī somniantī?
- Quid iūdicibus?
- Et aurīgae?
- Et poētae?
- Cōnsentitne magister poētae?
- Quid putāvit Lūcius dē magistrō suō?
B
- Quid causidicī videntur in somniīs agere?
- Quid imperātōrēs videntur in somniīs agere?
- Quid nautae videntur in somniīs agere?
- Quando saepenumerō discere taedet puerōs Rōmānōs?
- Quōmodo et discipulīs prōdest magistrī admīrātiō poētārum?
- Quando ē lectulō puerō Rōmānō est surgendum?
- Quid sēcum portābant puerī Rōmānī cum lūdum peterent?
- Quā rē dēcolōrēs fīunt librī?
- Quid Lūcius rogāvit magistrum māne lūdum intrantem?
- Quid deinde fēcit Lūcius?
C
- Quid est mēta?
- Quis est causidicus?
- Quid est fūlīgō?
- Quid facit calculātor?
- Quid facit notārius?
- Quae sunt scēptra paedagōgōrum?
- Quando ardet Sīrius?
- Quis erat Marsyas?
- Quid accidit Idibus Octōbribus?
- Quid sīgnificat prōverbium ‘cornīcum oculōs cōnfīgere’?
B (1)
- Cūr iterum quaesīvī patrem meum?
- Quid eum rogāvī?
- Quid mē rogāvit pater?
- Quid ego respondī?
- Cūr nōn poterat pater dē somniīs loquī?
- Quid prōmīsit pater sē factūrum esse?
- Intereā quid fēcī?
- Quid timēbat Suētōnius Tranquillus?
- Quid ōrāvit patrem meum?
- In somniīs interpretandīs quid māximē rēfert?
B (2)
- Quāle somnium percēpit pater meus?
- Quālī in iūdiciō erat āctūrus?
- Sed quōmodo cessit āctiō?
- Quid est cautissimī cūiusque praeceptum?
- Quid interest inter iūdicium centumvirāle atque
iūdicium quod Suētōnius Tranquillus agēbat?
C
- Quid est tablīnum?
- Quid continent forulī?
- Cūr nōnnumquam petunt hominēs ut āctiō differātur?
- Quōmodo appellātur socrūs marītus?
B
- Hāc epistulā recitātā, quid dīxī mē velle scīre?
- Quā rē addūctus est pater ut crēderet esse phantasmata?
- Quid accidit Curtiō Rūfō dum in porticū spatiātur?
- Quid dīxit sē esse haec figūra?
- Quid de Curtiō Rūfō dīxit?
- Quid accidit eī dum ē nāve ēgreditur?
- Cūr implicitus morbō omnem spem dēposuit?
B (1)
- Quid rogāvit māter mea ubi patrem interpellāvit?
- Quis erat Dāvus?
- Cūr nōn facere potuit māter quīn Dāvō crēderet?
B (2)
Nārrā quid Curtiō Rūfō acciderit.