“Pro Fraternitate Ministrallorum Regis” (Rymer, “Fœdera,” 24, 1469). “Rex (etc.) . . . Sciatis quod ex querelosa insinuatione {436} dilectorum nobis Walteri Haliday, marescalli, Johannis Cliff (and six others) ministrallorum nostrorum accepimus qualiter nonnulli, rudes agricolæ et artifices diversarum misterarum Regni nostri Angliæ, finxerunt se fore ministrallos, quorum aliqui liberatam nostram eis minime datam portarent, seipsos etiam fingentes esse ministrallos nostros proprios, cujus quidem liberatæ ac dictæ artis sive occupationis ministrallorum colore, in diversis partibus regni nostri prædicti, grandes pecuniarum exactiones de ligeis nostris deceptive colligunt et recipiunt, et licet ipsi in arte vel sive occupatione illa minime intelligentes sive experti existant, et in diversis artibus et operationibus diebus ferialibus sive profestis utuntur et victum suum inde sufficienter percipiant, de loco tamen ad locum, in diebus festivalibus, discurrunt, et proficua ilia totaliter percipiunt, e quibus ministralli nostri prædicti, et cæteri ministralli nostri pro tempore existentes, in arte sive occupatione prædicta sufficienter eruditi et instructi, nullisque aliis laboribus, occupationibus sive misteris utentes, vivere deberent.”
For which cause, permission has been granted: “Ministrallis nostris quod ipsi, ad laudem et honorem Dei et ut specialius exorare teneantur pro salubri statu nostro et præcarissimæ consortis nostræ Elizabethæ reginæ Angliæ, dum agimus in humanis et pro animabus nostris cum ab hac luce migraverimus, necnon pro anima carissimi domini et patris nostri . . . tam in capella Beatæ Mariæ Virginis infra ecclesiam cathedralem sancti Pauli Londoniæ, quam in libera capella nostra regia sancti Anthonii, in eadem civitate nostra Londoniæ, quandam fraternitatem sive gildam (quam ut accepimus fratres et sorores fraternitatis ministrallorum regni nostri prædicti, retroactis temporibus inierunt. . . .) stabilire, continuare et augmentare ac quascumque personas, tam homines quam mulieres eis grato animo adhærentes, in fratres et sorores fraternitatis sive gildæ prædictæ recipere . . . possint et valeant.”
And for the good of the reconstituted gild, “volumus . . . quod nullus ministrallus regni nostri prædicti, quamvis in hujusmodi arte sive occupatione sufficienter eruditus existat, eadem arte . . . de cætero, nisi de fraternitate sive gilda prædicta sit et ad eandam admissus fuerit et cum cæteris confratribus ejusdem contribuent aliquo modo utatur.”
The beneficiaries of his monopoly will have a right to inquire throughout the realm, “de omnibus et singulis hujusmodi personis fingentibus se fore ministrallos,” and to impose fines to be used “pro continua et perpetua sustentatione certarum candelarum cerearum vulganter nuncupatarum tapers,” in the before-mentioned chapels. {437}