XVI (p. 344) THE FIRST RECORDED CRUC­I­FIX IN ENG­LAND SCULP­TURED FROM LIFE

Thomas of Burton, Abbot of Meaux, near Beverley, writes: “Dictus autem Hugo abbas xvus crucifixum novum in choro conversorum fecit fabricari. Cujus quidem operarius nullam ejus formosam et notabilem proprietatem sculpebat nisi in feria sexta, in qua pane et aqua tantum jejunavit. Et hominem nudum coram se stantem prospexit, secundum cujus formosam imaginem crucifixum ipsum aptius decoraret. Per quem etiam crucifixum Omnipotens manifesta miracula fecerat incessanter. Unde tunc etiam putabatur quod, si mulieres ad dictum crucifixum accessum haberent, augmentaretur communis devotio, et in quam plurimum commodum nostri monasterii, redundaret. Super quo abbas Cistercii a nobis requisitus, suam licentiam nobis impertivit ut homines et mulieres honestæ accedere possent ad dictum crucifixum, dum tamen mulieres per claustrum et dormitorium seu alia officina intrare non permittantur. . . . Cujus quidem licentiæ prætextu, malo nostro, feminæ sæpius aggrediuntur dictum crucifixum, præcipue cum in eis frigescat devotio, dum illuc ut ecclesiam tantum introspiciant accesserint, et sumptus nostros augeant in hospitatione earundem.”

“Chronica monasterii de Melsa,” edited by E. A. Bond, 1866–68, vol. iii. p. 35, Rolls Series. {446}