Matutino quodam tempore paulò antequàm evigilasset
igneum meum cor, mihi visum est volare pennis & aliis diversarum
cogitationum de loco uno ad alium, ad Curiam usque
sanctæ Christianitatis; talem quidem, qualis esse solet.
5Illic erat Justitia Canonica & legalis, Throno æquitatis insidens,
sustentata hàc Misericordiâ, illàc verò Veritate. Justitia manu
sua dextra sceptrum tenebat remunerationis, levâ verò scindentem
gladium punitionis. Oculos habebat vivos, honorabiles,
& matutinâ stellâ, immò verò sole ipso splendidiores. Pulchra
10erat ejus societas; ex uno enim latere sapientissimum suum erat
Consilium, & in circuitu universa nobilis sua Societas, militia &
omnium virtutum Baronatus, quæ filiæ sunt propriæ Dei &
liberæ voluntatis, ut sunt Charitas, Fortitudo, Temperantia,
Humilitas, & aliæ in magno numero. Caput Consilii, & veluti
15miles, subtile erat Ingenium, firma societate Domini Rationi
sapienti junctum. Secretarii ejus erant Prudentia & Scientia.
Fides bona Christiani, & Sapientia divina, atque coelestis de
stricto, seu secreto erant Consilio. In auxilium earum erant
Memoria, Providentia, bonus Sensus, & alii complures. Eloquentia
20Theologica, quæ mediocris & temperati erat sermonis,
se Curiæ gerebat Patronum, sive Advocatum. Causarum
Promotor Conscientia nominabitur; nihil enim est, quin ipse
sciat & deferat.
Cum sic delectarer, magna quidem admiratione, omnem
25pulchrum ordinem Curiæ istius Christianitatis & Justitiæ jus
tribuentis contemplando: vidi (ut mihi videbatur) Conscientiam
exurgere, quæ ex officio suo Curiæ causas promovet, cum
jure, quòd se Magistrum gerebat Requestarum. Conscientia
in manu sua, & in sinu suo multas habebat supplicationes.
30Inter alias erat quædam, cujus singula memoriæ teneo verba,
quæ continebat miserandam querimoniam pulcherrimæ &
purissimæ Castitatis. Quæ quidem Castitas nunquam dicere
voluit, aut cogitare aliquam turpitudinem, nec immunditiam.
Justitiæ legali, locum Dei in terra tenenti, & universæ
35Curiæ suæ religiosæ, devotæ & Christianissimæ supplicat humiliter,
& conqueritur Castitatis legitima vestra subdita, ut
remedium ponatur, & brevis provisio de intolerabilibus
forefactis, quæ mihi intulit, necdùm inferre cessat, quidam
fatuus, Amator appellari volens. Et hi sunt Articuli.
40Articulus Primus.
Fatuus hic Amator omnem adhibet conatum, ut me de
terra expellat, quæ innocens sum, & bonas meas custodes, quæ
sunt Verecundia, Pudor & Damnum, quod quidem Damnum
bonus est janitor, quæ nec auderent nec dignarentur concedere
45unicum quidem turpe osculum, aut dissolutum aspectum, aut
attrahentem risum, seu verbum leve. Et hoc facit per maledictam
quandam vetulam diabolo pejorem, quæ docet, monstrat,
& adhortatur, qualiter juveniles virgines omnes corpus
earum vendere debent citò, & charè, absque pavore, & sine
50verecundia: nec magni pendant fallere, aut pejerare, modò
semper aliquid inde assequantur. Nec curant, aut damnum
aliquod judicant, si festinent se citò prosternere, intereà dùm
pulchræ sunt, omni turpitudini, & carnalitatis immunditiæ,
sive Ecclesiasticis, sive laïcis, sive Presbyteris, absque ullo
55discrimine.
Articulus Secundus.
Reprobare vult Matrimonium sine ulla exceptione, per
contemptum quendam suspiciosum, odiosum, & litigiosum,
tam per seipsum stultum amatorem, quàm per aliqua adversariorum
60meorum. Et potiùs consulit, ut quisquam se suspendat,
submergat, aut peccata faciat, quæ nominari non
debent, quàm se Matrimonio jungat. Et vilipendit omnes
mulieres, nullam excipiendo, ut eas reddat odiosas viris omnibus,
eo quidem pacto, ne velint capere eas in fidem Matrimonii.
65Articulus Tertius.
Vilipendit homines juvenes, qui se dedunt Religioni.
Ideò dicit semper eos tendere, ut eorum exuant naturam, &
hoc in meum est præjudicium, specialiter enim dedicata sum
Religioni.
70Articulus Quartus.
Jacit undique ignem ardentiorem, & magis fœtidum,
quàm sit ignis græcus, & sulphureus. Jacit, inquam, ignem
luxuriosorum verborum, immundorum & prohibitorum, interdùm
nomen Veneris, Cupidinis aut Genii, sæpiùs proprio
75suo nomine, per quod ardent, & comburuntur pulchræ
meæ domus & habitationes, sacrata templa mea humanarum
animarum, & turpissimè dejicior.
Articulus Quintus.
Infamat Dominam Rationem, bonam meam Magistram,
80imponendo ei talem rabiem, & turpe vituperium, quòd loqui
consulat nudè, illotè & turpiter, juxta libidinem, sine verecundia,
de omnibus rebus, quantumcumque abominabilibus,
aut erubescendis, ut dicantur, aut fiant, & inter personas
quidem admodùm dissolutas, & mihi adversas, heu! Si mihi
85utique parcere non vellet, quidnam mali contra eum egit
Ratio? Attamen ita est. Profectò prælium movet in omnes
virtutes.
Articulus Sextus.
Cùm loquitur de rebus sanctis, divinis & spiritualibus;
90&c. mox immiscet verba dissolutissima, ad omnemque immunditiam
moventia. Et tamen immunditia non ingredietur
Paradisum tale, quale ipse describit.
Articulus Septimus.
Promittit Paradisum, gloriam, & præmium, omnibus his,
95qui carnalia opera complebunt, præsertim non in Matrimonio:
consulit enim in propria sua persona, & ad suum exemplum
cum omnibus modis feminarum indifferenter congredi, &
periculum facere; maledicitque omnibus his, qui sic non
fecerint, saltem his omnibus, qui me recipient, & conservabunt.
100Articulus Octavus.
Nominat in persona sua partes corporis inhonestas, &
peccata immunda atque turpia, per verba sancta & sacrata;
veluti si omnia talia opera res essent divinæ, & sacratæ,
ac odorandæ, etiam si non fiant in Matrimonio, sed fiant
105per fraudes & violentias.
Nec contentus est supradictis injuriis publico undique ore
dictis, sed & eas curavit juxtà posse suum tàm scribi & depingi
curiosè, & pretiosè ad citiùs alliciendas personas, ut eas audiant,
videant, & contineant. Sed adhuc pejus restat: ut
110enim subtiliùs falleret, mel miscuit veneno, saccarum intoxicationi,
serpentes veneficos sub viridi verbo devotionis latentes,
& hoc facit congregando materias diversas, parùm sæpiùs ei
conducendas, nisi ad supradictam causam, & ut meliùs illi fides
adhiberetur, & majoris esset autoritatis, quantò plura appareret
115eum vidisse, & ad majorem operam studiis impendisse.
Supplico igitur, Domina Justitia, de festinanti, & convenienti
remedio, & provisione super his omnibus injuriis, & aliis majoribus,
quas parva præsens non solùm continet supplicatio,
verumetiam Liber ejus fidem facit multò majorem, quàm
120foret necessarium.
Posteaquam hæc Castitatis supplicatio lecta fuit distinctè
& in aperto, illic percipere potuisses universum Consilium, &
omnem nobilem militiam, quæ in vultu suo & apparatu, indignationem
præ se ferebat. Attamen tanquam sapiens &
125temperata dixit, quòd pars altera audienda esset: sed quoniam
fatuus amator, cùm accusatus esset, non aderat (transierat
enim passum altum, à quo nullus regreditur) interrogatur,
si in Curia Christianitatis sint aliqui Procuratores, fautores,
aut faventes cuicumque illi.
130Tum ecce magna turba & homines sine numero, juvenes
& senes, omnium sexuum & ætatum, qui non servando
ordinem, sed distortè, & ex transverso voluerunt, unus quidem
excusare, alius tutari, alius laudare eum, alius veniam quærebat
ob juventutem & stultitiam, allegando illum amatorem pœnitentiâ
135ductum fuisse, quando scripsit. Feci, inquit, in juventute
mea varia dicteria per vanitatem. Alius eum sustinebat,
eò quod talis fuerit & tam notabiliter eruditus, & quia in
loquela Gallica non habuit similem: aliqui ob eam causam,
quòd tam aptè veritatem dixerat de omnibus statibus, non
140parcendo Nobilibus, non ignobilibus, patriis, nationi, nec
seculo, nec Religioni. Et quid mali est (ait unus inter alios
consultior) quid mali est, precor, si homo iste talium sensuum,
talis studii, & famæ talis, componere voluerit Librum, in quo
introducuntur personæ magno artificio, unaquæque secundùm
145jus suum, & proprietatem loquentes? Nonne dicit Propheta
in persona fatui, Deum non esse? Et Sapiens Salomon, nonne
specialiter totum Ecclesiasticen tali tenore composuit? Ideoque
salvatur, & defenditur à centum erroribus, qui eo in Libro
scripti reperiuntur. Si hic amator levibus verbis usus sit,
150conditio est Veneris, vel Cupidinis, aut fatui cujusdam amatoris,
quem repræsentare volebat per verba, quæ trahi possent
ad malum. Veruntamen nonne leguntur, quæ loquebatur
Salomon in Canticis suis modo amatorio per verba? Si dicat
in persona Rationis omnia nominari debere suis nominibus,
155videntur ejus motiva. Sed quid mali est in nominibus, qui
non ibi immoratur? Nomina sunt sicut alia nomina, posteaquàm
ergò per unum nomen una res intelligitur, & per aliud
illa eadem, quid obesse potest per quod nomen res detur intelligi?
Certum est in natura nihil turpe esse. Turpitudo
160enim solùm est ex peccato, de quo tamen verba fiunt quotidiè
per propria ejus nomina, sicut de homicidio, furto, fraudibus,
& rapinis. Demùm si locutus fuerit de Paradiso, & de rebus
devotis, quarè vilipenditur de hoc, de quo laudari meritò
deberet? Sed esto aliquid mali in Libro suo sit, non dubium
165est, multo plùs boni illic esse. Sumat unusquisque bonum,
& malum dimittat. Expressè testatur, se solùm in malos viros,
& mulieres invehere, & quisquis se senserit reum & culpabilem,
vitam suam emendet. Nec etiam est adeo sapiens, quin
quandoque erret; quinimmò & magnus erravit Homerus, &
175hoc potiùs flectere, & inclinare debebit ad veniam, & benignitatem
sapientem hanc Christianitatis Curiam. Constat
divum Aurelium Augustinum, & ferè omnes alios Doctores in
quibusdam punctis errasse, qui tamen non sunt accusati ob id,
neque condemnati, verùm honorati. Et profectò non habere
175debet in suo serto pulchram rosam, qui rosam hanc vituperat,
qui se nominat Romantium de Rosa.
Ad hæc verba facilè videbatur amicis, aut fautoribus,
fatui amatoris causam suam esse justam, & obtinuisse victoriam
neque responderi posse ad dicta. Unus arridebat alteri, &
180sese mutuo intuebantur, cachinumque facientes, diversa signa
ostendebant.
Tum Eloquentia Theologica, quæ Christianæ Curiæ Advocata
est, ad petitionem tùm Conscientiæ, tùm Castitatis,
admodùm sibi dilectæ; ob rationem etiam officii sui, in pedes
185sese erexit, pulchro quidem gestu, & modo temperato, autoritate
magna, & veneranda gravitate.
Ipsa tanquam sapiens, & probè docta, postquàm faciem
suam paulisper deorsùm declinasset, instar hominis cogitabundi,
maturè & securè suspexit, vertensque intuitum suum
190ad Justitiam, ad omnemque ejus comitativam, aperuit os
suum, & sonora voce, suavi & mediocri sic orsa est, causamque
suam sic coepit defensare.
Optarem, si Deo libitum esset, quem tu jam repræsentas, ô
Domina Justitia, Auctorem qui hîc accusatur, in propria
195persona præsentem adesse, redeundo de morte ad vitam. Nec
enim tunc opus esset verba multiplicari, nec Curiam prolixa
accusatione occupari. Opinor enim, quòd velociter, ultrò,
& æquo animo delictum suum fateretur, veniamque pro delicto
satisfaciendo esset petiturus. Ad id præsumendum multæ me
200movent conjecturæ, præcipuè verò illa, quam nonnulli
allegarunt, quòd adhuc superstes, & vivens pœnitentiam
egerit, Librosque interea de vera Fide, & sancta doctrina,
ediderit, atque excuderit. Adsum illi testis (quantum damnum
fuit) juventutem, aut malam aliam inclinationem, illum
205fellisse Clericum, atque induxisse inutiliter, & nimis vagè ad
hanc reprobam levitatem, subtile suum ingenium, magnam
scientiam, servens studium, pulchram eloquentiam in rithmis
atque fictionibus. Utinam melius his usus fuisset, heu! bone
amice & vir subtilis, heu! nonne erant sufficientes in mundo
210fatui amatores, etiamsi te huic turbæ non admisceres?
Nonne erant, qui ducerent & docerent eos in stultitia sua,
absque hoc, ut te eorum præberes Primipilum, Capitaneum
Ductorem, Ducem & Magistrum. Fatuus est, qui fatuitatem
facit, fatuitas non est sensus, nimis vituperari vult, qui se
215diffamat, & officium suscipit infamis. Eras profectò alio
Magisterio, alioque officio dignus: vitia & peccata (mihi crede)
facillimè discuntur, nec opus est quoque Magistro; natura
humana, præsertim in teneris Annis, & in adolescentia, nimiùm
prona & inclinata est ad cadendum, præcipitandumque se, &
220immergendum in immunditiam, spurcitiamque totius carnalitatis.
Non erat opus, te illos attrahere, & lacessere, aut vi
quadam compellere. Quid enim faciliùs capi potest, &
inflammari igne turpium delectationum, quàm cor humanum?
Quare ergò subministras & auges tu fœtidum hunc ignem ventis
225omnium levissimorum verborum, & autoritate personæ tuæ,
& exemplo tuo? Si tunc Deum non timebas, neque vindictam
ejus, si te non faciebat prudentem & circumspectum pœna &
supplicium, quod de impudico Ovidio sumptum fuit, saltem
tui honor retrahere te debuisset. Erubuisses proculdubiò, si
230clara die, palam in loco stolidarum muliercularum inventus
fuisses, quæ sese pro pretio prostituunt, sicque loqui quemadmodùm
scribis. Et tu pejus agis, ad pejus hortatis. Occidisti
stultitiâ, & incarcerasti (quantùm in te est) mille & mille
homines per diversa flagitia, & id adhuc facis in dies per
235stolidum Librum tuum. Nec excusari potest propter tuum
loquendi modum, per personas, sicut in sequentibus clarè tibi
sum probaturus. Nec tamen semel & unico actu omnia dicere
possum.
O Deus, Optime, Maxime! si tu stulté amator (quia sic
240appellari cupis) si in adolescentia tua per vanitatem aliqua
scripseras, cur ea perdurare & extare sinebas? Nonne
exuri debebant? Mala est provisio venenum, aut intoxicatio
in mensa, aut ignis inter oleum & festucas: qui sparserit undique
ignem, & non aufert, quomodò absolvetur à domibus,
245quæ comburentur? Ecquis est pejor ignis, atque ardentior,
igne luxuriæ? Quænam domus pretiosior est humanis animabus,
sicut planè continetur in supplicatione Dominæ Castitatis?
Debent enim animæ illæ Templa esse Spiritus sancti, esse
sacratæ; sed quid plus urit, & inflammat has animas, quàm
250verba dissoluta, spurca, & luxuriosæ, scripturæ & picturæ?
Videmus pia & sancta verba, honestas scripturas, & imagines
incitare ad devotionem, ut dicebat Pythagoras. Ob hanc causam
Sermones fiunt, & Imagines in Ecclesiis. Multò faciliùs è
contrariò mala & impura verba ad dissolutionem trahunt, nec
255est quisquam, quin in se experiatur, plurimæque historiæ
illud ostendunt.
Sed ô bone amice! supervacaneè, & frustrà tibi loquòr,
qui absens sis, cui factum hoc prorsùs displicet, & ut prædixi,
si adesses, displiceret. Et si tunc hoc nescivisses, didicisti
260intereà magnis verberibus, & expensis, saltem in igne purgatorio,
aut per pœnitentiam in hoc mundo. Dices fortassis,
non potuisse te Librum tuum denuò consequi, aut habere
posteaquàm editus & divulgatus fuerat, aut fortassis fuerat
furto ablatus, te nescio, aut quovis alio modo ignoto.
265Id scio quòd Berengarius, Petri Abellart discipulus,
(cujus meministi sæpiùs) cùm ad horam mortis devenisset, in
qua veritas declarat hunc qui benè fecerit, eratque dies Apparitionis
Domini Nostri, suspirando dixerit: “Deus meus,
inquit Berengarius, hodiè mihi apparebis ad meam salvationem,
270ut spero, propter pœnitentiam meam, aut ad duram
meam damnationem, sicut timeo, propter eos quos perversa
doctrina decepi, quos nequivi reducere ad veram viam tui
Sacramenti.” Sic fortassis & tu dices breviter: jocus non
est, neque est res ulla periculosior, quàm perversam disseminare
275doctrinam in cordibus mortalium, quòd pœna illorum,
præcipuè qui damnati sunt, in dies magis atque magis crescit.
Si in igne purgatorio fuerint, eorum liberatio impeditur, &
protelatur.
De Salomone, qui omnium totius mundi fuit Sapientissimus,
280dubitant plerique Doctores, si salvatus sit. Quare?
Quoniam ante mortem suam non curavit demoliri Idolorum
Templa, quæ fieri jusserat ob fatuum amorem exterarum
mulierum. Pœnitentia non sufficit, cùm non aufertur occasio
suorum propriorum peccatorum & aliorum, pro virili sua.
285Veruntamen quidquid de tua fuerit pœnitentia, si acceptata
fuerit à Deo, aut non desidero quod sic, loquor duntaxat de
facto & opere in seipso, ac de Libro tuo; quia eum non defendis
more Sapientis, convertam omnem querimoniam meam in
illos, qui ultra proprium tuum judicium & voluntatem, &
290grave præjudicium honoris tui & salutis tuæ, nituntur, sive
distortè, sive ex transverso, sustinere, nec sustinere solùm;
sed & adjuvare, & accumulare, tuam vanitatem. Et in hoc te
confundunt, arbitrantes te defendere, displicentque tibi &
nocent, volentes tibi gratificari, more violenti & importuni
295Medici, qui sanare putat, & occidit; & instar inutilis Advocati,
qui opinatur clientulum suum adjuvare, & ejus destruit causam.
Ego, è diverso, hoc obsequium, & servitium præstabo animæ
tuæ, eamque illi faciam gratificationem, aut hoc alleviamen,
ob causam tuæ doctrinæ & studii, quod arguam in hoc, quia
300omninò argui desideras in omnibus. Qualis ignorantia est
hæc chari amici? Sed quænam fatua præsumptio vestrûm,
quos hîc loqui percipio, vestrûm, inquam, qui excusare nitimini
prorsùs omnem stultitiam, aut errorem ejus qui seipsum condemnat,
ejus qui in fronte sua titulum offert suæ condemnationis;
305nec me intueamini, se gerit per prædicta vestra pro
fatuo quodam amatore.
Profecto cùm plures infamias de tali dicere velim Autore,
nequaquàm potero quidquam ei turpius & pejus imponere,
quàm stultum eum amatorem nominare. Nomen hoc grande
310nimiùm importat onus, & pondus nimiæ lubricitatis, atque
bestialis carnalitatis, omnium virtutum homicidium, incensorem
ignis ubicumque quieverit locorum: sic dicunt Plato,
Archita Tarentinus, Tullius, & alii complures. Quis succendit
magnam Trojam crudeliter igni & flamma? Stultus amator.
315Quis tùm interire fecit plures quàm centum mille Nobiles:
Hectorem, Achillem, Priamum, & alios? Fatuus amor.
Quis expulit urbe Tarquinium Regem & ejus sobolem? Fatuus
amator. Quis decipit per fraudes & perjuria illegitima filias
honestas, & virgines Deo sacras, atque Religiosas? Stultus
320amor. Quis obliviscitur Dei, & Sanctorum, & Sanctarum,
demùm verò ipsius Paradisi? Stultus amor. Quis nihilipendit
Parentes, omnes propinquos, amicos, & quaslibet virtutes?
Stultus amator. Unde prodierunt conspirationes civiles,
unde rapinæ & latrocinia? Ad stultam enutriendam prodigalitatem.
325Unde spurii, unde puerorum suffocationes, unde
spontanei aborsus, unde odia & maritorum intoxicationes &
mortes? Et ut summatim dicatur, omne malum, & omnis
stultitia oritur ex fatuo amatore. Sed video quod pertitulum,
& hoc opprobrium eum excusare vultis à stultitia sua, eò quod
330fatuus nil quærere debet præter fatuitatem. Sed reverà,
bone Amice, stulto sua demonstrari stultitia debet, & multò
plus sapienti, cùm stultum agit; & ampliùs, si hoc est in
gravissimum malum maximæ Patriæ & in destructionem turpem
bonorum morum, Dominæ quoque Justitiæ, & totius
335nobilis Curiæ ejus Christianitatis. Videtis planè, quonam
pacto Domina Castitas conqueritur. Verecundia, Timor, &
Domina Ratio Magistra mea, dolore afficiuntur, breviter omne
Consilium, & Nobilis Virtutum militia (videtis in earum gestu)
indignantur vehementer. Et quare non? quoniam dicitis
340quòd Autor hîc non loquitur, sed alii, qui ab eo hîc
introducuntur.
Defensio hæc exigua nimis est pro tam grandi crimine.
Quæro enim, si quis Regis Franciæ nominaretur adversarius,
& sub nomine tali, & uti talis illi bellum inferret, nomen hoc
345defenderetne eum, ne proditor esset, & à morte? ita esse
nequaquam affirmaretis. Si in persona alicujus hæretici,
aut Saraceni, immò verò diaboli quispiam scribit, aut seminat
contrà Christianitatem errores, excusabiturne? Aliàs quidam
illud facere tentaverat, sed mox per quendam Ecclesiæ Parisiensis
350Cancellarium in plena Aula Episcopi, & Auditorio
revocare, & erratum suum corrigere compellebatur; non obstante,
quod loqueretur coram Doctis, intelligentibus, quando,
ait, loquor ut Judæus, revocabis, inquit Cancellarius, ut
Christianus. Si quisquam Libellos scribit diffamatorios, aut
355
famosos, de persona aliqua sive exigui status, sive non, sive
malè, aut illegitimè nata, & per introductas personas; Jus
censet, talem castigandum esse, atque infamem. Quid ergo
dicere debebunt Leges, & tu Domina Justitia, non de uno
Libello solum, verùm de grandi volumine, omnibus infamationibus
360resperso, atque referto; non contra homines modò,
sed & contra Deum, contra Sanctos, & Sanctas, qui amore
prosequuntur Virtutes? Dic mihi, essetne audiendus aliquis,
qui diceret Principi, aut alicui ex Magnatibus? certè, Domine,
dico vobis in persona unius zelotypæ, aut vetulæ, aut per
365somnium, mulierem vestram esse flagitiosissimam, & dirumpere
ac solvere Matrimonium; cavete diligenter, nec in ullo
illi confidatis, & filiabus vestris, quæ usqueadeò pulchræ sunt
& Juvenes, consulo ut mox se prorsùs operi tradant carnali, &
unicuique se viro prostituant, qui gratum illis pretium largiatur.
370Dicite Amici charissimi, estisne adeò effrontes & imperiti,
ut judicaretis hujuscemodi hominem non esse puniendum;
sed sustinendum, audiendum & excusandum? Et multò
ampliùs, si præter verba, Libellos etiam transmitteret, aut
imagines, & picturas. Prætereà, quod est pejùs, aut Christianum
375Clericum in persona Saraceni prædicare contra Fidem,
aut quòd adduceret Saracenum loquentem, vel scribentem?
Nunquam tamen secundum toleraretur opprobrium; nihilominùs
pejus est primum, factum scilicet Christiani, quantò
clandestinus inimicus magis est nocivus quàm apertus, eò
380quod citiùs & faciliùs recipitur, auditur, & illi fides adhibetur.
Dabo venenum in melle absconditum, aliquis moritur, sumne
excusatus? Feriam osculando, occidam amplexando, erone
liber? Dicam publice alicui devotæ personæ; certè invidi, & qui
vos oderunt, dicunt vos esse hypocritam, & palliatum latronem,
385& homicidam, & se offerunt ad hoc probandum, excusaborne
de infamia hac? Dissolutus aliquis & malus faciet ac dicet
omnem lubricitatem, quæ inveniri potest inter virum & mulierem
coram puella aliqua innocente, dicendo: non sic agas,
quemadmodùm nos cernis agere, sic & sic, considera benè:
390excusabiturne? Certè non, quia castitas, fama, oculus &
Fides, non patiuntur ludum, aut jocum; nimis enim facilis
sunt læsionis & corruptionis.
Sed intelligo, quid ad invicem murmuretis, quòd unus
vestrùm priùs allegavit; Salomonem scilicet, & Davidem sic
395fecisse. Hæc est magna temeritas nimis, ut excusetur fatuus
aliquis amator, accusare Deum & Sanctos ejus, èos in accusationem
ducendo, immò hoc fieri non potest. Vellem stultum
hunc amatorem non fuisse usum his personis, nisi ut sancta
utitur Scriptura, reprobando scilicet malum, & taliter, ut
400unusquisque percepisset detestationem mali, & boni approbationem,
& (quod præcipuum est) ut omnia hæc fierent sine
levitatis excessu: sed non omne videtur esse dictum in persona,
omne videtur tam verum sicut Evangelium, & specialiter
stultis & vitiosis amatoribus, ad quos loquitur, & (quod doleo)
405citiùs inflammat ad luxuriam, etiam cùm eam videtur reprobare:
verùm casti, si dignarentur ipsius Libro operam dare,
audire eum, aut legere, pejores hinc essent futuri.
Dicunt Doctores, Cantica Salomonis, quamvis benè in se
sobria sint, olim legi non fuisse solita, nisi ab his qui triginta
410nati essent Annos, aut supra, ne ullam inde sumerent impuram
carnalitatem. Juniores ergo homines vitiosi, & instabiles,
quid in tali facient Libro, scilicet in tali igne magis inflammante
quàm ignis Græcus, aut quàm vitrea fornax. Ad ignem,
chari homines, ad ignem. Tollite omnia, quæso, tollite,
415fugite omnes, salvate vos, & conservate vos, & filios vestros
sapienter. Non melius remedium. Qui non vitat periculum,
incidet in illud, & capietur veluti rattus, aut glis lardo, &
lupus in fovea lupina; aut papilio ab igne candelæ, propter
suam claritatem; vel fatui & pueri à micantibus gladiis, aut
420incensis carbonibus, propter eorum pulchritudinem, si quis
talia eis non aufert.
Si dicatis; in Libro hoc multa esse bona: suntne, quæso,
proptereà mala in eo deleta? Ignis est periculosior, hamus
nocet pisci, si coopertus sit escâ. Gladius unctus melle, feritne
425minùs? Non. Sed prætereà; defeceruntne alicubi puræ &
bonæ doctrinæ, absque mixtione mali seminis? Nec necessarium
fuit bonum aliquod involuto malo servare, charè
tenere, & laudare. Dico quòd Mahometus maximâ malitiâ
miscuit nostræ Fidei Christianæ veritates suis immundis erroribus.
430Quare? Ad alliciendos citiùs Christianos ad Legem
suam, & ad cooperiendas temeritates suas. Nonne diabolus
multas quandoque dicit veritates per dæmoniacos, per Cantatores,
per Magicos, & etiam per hæreticos? Sed hoc est, ut
latentiùs fallat: doctrina enim mala eò pejor est, quò plus boni
435continet.
Mihi credite, non mihi, sed Apostolo Sancto Paulo, 1 Cor.
XV. 33. Senecæ & experientiæ, quòd mala colloquia & Scripturæ
corrumpunt bonos mores, & faciunt peccata absque verecundia
perpetrari, omnemque auferunt pudorem, qui est in
440juvenibus præcipuus & principalis eorum custos, omnium conditionum
bonarum ipsorum juvenum contra universa mala,
persona juvenis expers verecundiæ, prorsùs est perdita. Cur?
nam Ovidius, vir utique doctus, ac ingeniosissimus Poëta,
missus fuit in exilium perpetuum. Ipsemet testis est, hoc ei
accidisse propter miserabilem suam Artem amandi, quam
445temporibus Octaviani Imperatoris scripserat, quamvis edidisset
ex adverso alium de remedio amoris Librum. Ovidius
benè novisset loqui per somnia, aut personas, si per hoc excusari
potuisset.
450O Deus! ô Sancti & Sanctæ! ô devota Christianæ Religionis
Curia! ô præsentis temporis mores! Inter Paganos Paganus
Judex & incredulus Paganum condemnat, qui doctrinam
scribit, quæ ad fatuum alliciebat amorem: & inter Christianos,
& per Christianos tale, aut pejus Opus sustinetur, laudatur,
455defenditur! Reverà nequaquam satis rei hujus indignitatem
& horrorem exprimere possum, verba me deficiunt in ejus
reprobatione. Quod autem opus tale, Ovidii pejus sit Opere,
manifestè liquet, Ars enim amandi, quam scripsit Ovidius,
non solùm in dicto Romantii continetur Libro, sed translati
460sunt, aggregati, & vi quadam tracti, absque proposito ullo
complures alii Libri, tùm Ovidii, tùm aliorum, qui non sunt
minùs inhonesti & periculosi, ut sunt dicta Eligii, & Petri
Arbellart, Juvenalis, & fabellæ fictæ omninò ad perversum
hunc finem de Marte & Venere, Vulcano & Pigmalione, de
465Adonide, aliisque. Ovidius expressè protestatur, se non velle
loqui de bonis Matronis, & Dominabus Matrimonio conjunctis,
nec de illis, quæ licitè amari non possent. Liber vester annè
sic faciat? Reprehendit omnes, vilipendit omnes, contemnit
omnes sine ulla exceptione, saltem postquàm se Christianum
470faciebat, & de rebus loquebatur interdùm coelestibus. Quare
non demebat Gloriosas & Sanctas puellas, aliosque innumeros,
qui usque ad durissima tormenta, crudelemque mortem,
castitatem in cordis eorum templo servaverunt? Quare non
exhibet eam reverentiam Sanctæ Sanctarum? Sed non;
475erat enim fatuus amator, ideò non curabat quemquam excipere,
ut majorem omnibus se prosternendi daret audaciam.
Nec hoc meliùs poterat complere, quàm ut per eum mulieres
intelligerent, omnes esse tales, nec sese servare posse, quin
illud agant.
480Necessitas non habet Legem. O qualis doctrina: non
quidem doctrina, sed blasphemia & hæresis. Hoc pacto
demonstrat juniores homines nec firmos esse, nec stabiles in
Religionibus, quæ falsa est doctrina, & contra experientiam.
Sed si quis immorari vellet, omnia taxare, & reprehendere,
485quæ malè in hoc Libro ponuntur, potiùs dies deficeret, quàm
querela, & posset etiam forsitan nimia particularitas magis
bonis nocere moribus, quàm prodesse. Incidere possem in
hoc vitium quod reprehendo: rescindam igitur verba mea,
& dumtaxat dicam de Articulis, in Supplicatione Dominæ
490Castitatis per conscientiam porrecta contentis, & jamjam me
liberatam sentio de facilioribus Articulis. Ideò tempus est,
ut ad graviores, & inexcusabiliores descendam.
Res ardua est, Domina Justitia: Consilium tuum attentum
sit ad hos audiendos Articulos, ad sestinanter providendum.
495Certè in dicto Libro (si Liber appellari mereatur) convenienter
& aptè locum habet commune dicterium; In cauda jacet
venenum. Irrisio Horatii hîc locum habet de pictore pulcherrimam
feminam in capite pingente, & desinentem in piscem:
tales dicuntur esse Harpyiæ, quæ vultum gerunt virginum,
500ventres vero, & reliquas partes immundissimas. Heu qualis
immunditia illic est posita & accumulata, quæ blasphemiæ,
quis se ibi seminando sparsit diabolus? Habere modò verba
de eo, de Paradiso, de dulci Agno & castissimo, de pulchro
fonticulo & puteo, in persona Auctoris subito & citissimè recensere
505dissolutissimam vitam suam, quam perpetrando
nullus est tam inhonestus, quin rubore suffunderetur & verecundia,
hortari ut omnes feminei sexus, sive corruptæ, sive
virgines, sese dedant, & tradant, ut de quolibet viro, &c.
experiantur. Et (quæ est summa mali) asserit res tales sanctas,
510& opera sacra atque veneranda. Dicere potiùs debuit execrabilia,
damnanda, & detestabilia. O quid hîc sum dictura?
proculdubiò abominatio est magna, duntaxat hæc in animo
volvere, atque meditari. Os meum non contaminabitur
ampliora dicendo, nec aures vestræ sanctæ gravabuntur, nec
515Curia hæc inficietur audiendo. Oro nihilominùs vos, ne ullum
causæ meæ fiat præjudicium. Et si verum est quod dicit sanctus
Augustinus, & utique verum est, quòd Minus malum non est,
spernere sanctum Dei verbum, quàm Corpus Jesu Christi. Nec
minus irreverentiæ sic loquendo Deo fecit, res vilissimas inter
520divina verba & consecrata miscendo, quàm si pretiosissimum
Corpus Domini nostri Jesu Christi ante porcos projecisset, aut
in, vel suprà fimum. Cogitate qualis temeritas, quàm despectibile
facinus, & qualis horror. Non pejus egisset projiciendo
Evangeliorum textum, aut Crucifixi Imaginem in lutum
525magnum, immundum & profundum. Dicit Aristoteles, ut
recitat Seneca, quòd Nunquam se tenendum est reverentius &
honestius, quàm cûm sermo de Deo habeatur. Et est hîc projicere
simul ad immundum quoddam lutum & fœtidum, pretiosum
lapidem & sanctum Christianæ veritatis de Deo loquentis.
530Hîc argumentari libet: aut credebat id quod de
Paradiso dicebat, sicut opinor. Heu! quare ergo non id
meditabatur quod credebat? Si non credebat; falsus erat,
hæreticus & fictus. Sic cùm arguo de dissoluta vita, de qua
gloriatur & se jactat.
535Ulteriùs dicerem, nisi esset quod aliqualiter meliùs salvari
potest: dicerem quomodò in persona modò naturæ, modò
genii, secundùm quod proposuit, & verum est, hortatur, &
præcipit, sine differentia omni uti carnalitate, & cunctos maledicit
homines, qui ea non utuntur, neque de Matrimonio
540mentio fiet, quod nihilominùs per naturam est ordinatum.
Nulla erit sobrietas loquendi, & se servandi: custodit & promittit
Paradisum omnibus his, qui ita facturi sunt. Fatuus
igitur esset, qui illi non crederet, qui illam non imitaretur
doctrinam, qui eam non undique decantat. Verum est, hanc
545fictionem poëticam corruptè extractam fuisse ex Alani
magni Libro, quem De planctu naturae scripsit. Quia etiam
maxima pars illius, quod fatuus noster amator facit, est quasi
solum translatio dictorum aliorum Auctorum. Hoc probè scio,
humilis erat, qui mutuari dignabatur à vicinis suis, & se variis
550munivit plumis, ut de cornicula fabulæ referunt. Sed hoc
parùm me movet. Revertor ad Alanum & dico, per nullam
personam eum unquam tali modo locutum fuisse; hoc enim
immeritò fecisset, dumtaxat execratur & reprobat vitia contra
naturam, & bono quidem jure: hoc idem facio ego. Maledicti
555sint hi qui non abstinebunt, & justitia illos exurat; sed hoc
non est ut hortetur ad peccatum quodcumque, ut aliud evitetur
peccatum. Stulta esset chirurgia, velle unum vulnus,
aut plagam, per alteram curare, & ignem igni extinguere.
Qui autem ejus opera & temeritates excusare studet, loquatur.
560Pro te respondeo, Domina Natura, nunquam te consuluisse,
aut persuasisse peccatum, nec voluisse, ut quispiam contra
decem ageret Præcepta, quæ tua quidem Præcepta naturæ
Præcepta vocamus; qui secùs diceret & contrarium, erraret in
Fide: hoc est dicere, quòd secundùm Jus naturale, opus
565naturæ viri & mulieris præter Matrimonium peccatum non
esset.
Domina Justitia, diu locuta sum, & id (benè considero)
diu quidem quoad tempus, sed brevissimè quoad forefacti &
sceleris magnitudinem, quamvis tu & sapientissimum Consilium
570omnia brevi captis sermone. Odio habeatis omnem
turpem immunditiam, quæ scitis omnes Leges & Jura, multoque
priùs hac de causa (quæ sine magna curiositate dicta
est) verba fieri audistis. Scio enim, cui loquar, coram quo,
& pro quo. Quodigitur dictum est, sufficere quidem posset
575ad condemnandum dictum Librum & ad excommunicandum,
sicuti factum est de aliis, quæ Fidei nostræ, bonisque moribus,
damnum & detrimentum afferre videbantur; sicut Apostoli
fecerunt noviter conversis; sicut & fecerunt Veteres de cujusdam
Poëtæ Libris, qui Archilocus nominabatur, non quia
580magna editi essent arte & industria; sed quoniam nocebant
plus bonis juvenum moribus, quàm eorum prodessent ingeniis.
Idem per omnia hîc videmus.
Hîc igitur finem statuerem, finemque dictis imponerem,
nisi quod Domina Ratio sapiens, sed bona mea Magistra mihi
585signum facit ulterius dicendi, quod mirandum non est: magnus
enim dependet honor, si bene ipsa manifestam rem hanc
tutari posset; sed quia dicere cœpi, & ita ei visum est me
continuare sermonem, faciam libenter, & satis breviter,
multòque succinctiùs, quàm crimen ipsum expostularet. Si
590error hic est irrationabilis, ô vos qui hîc adestis pro stulto
amatore, qui Rationi rabiem imponit: nonne rabies est,
dicere, loquendum esse nudè, apertè & sine verecundia quantumcunque
inhonesta sint verba, secundùm omnium judicium,
etiam illorum, qui sine Lege essent, & sine verecundia?
595Si error hic, inquam, non fuisset jamdudùm explosus, & per
antiquos Philosophos reprobatus; Auctor hic, aut vos, qui
eum defenditis, immò verò accusatis, non essetis tantoperè
vituperandi. Sed veritas est, Tullium ante Jesu Christi
adventum in suo De Officiis Libro, & alios Philosophos (intereà
600quoque, Sanctos Doctores, ut modò legere potestis, & scire)
hanc reprobasse stultitiam, immò & bona consuetudo (quæ
æquivalet naturæ) ipsam contemnit, & despicit, & aspernatur.
Quomodò ergò sustineri potest, ut Dominæ Rationi talis
adaptetur persona, veluti si qui sic non faciunt insensati forent
605& absque ratione, sicut loquebatur Ratio, non quidem sapiens,
sed stulta & insulsa? Profecto hæc persona meliùs spectasset
ad porcos, aut canes, quàm ad Rationem. Nec hoc dictum
meum impugnes: nam plerique priscorum, qui Philosophi
dicebantur, appellati sunt canes, seu canini, propter infamem
610hanc doctrinam. Nonne Cham maledictus fuit & servus vilis,
solummodò quià vidit secretas & obscœnas Patris sui Noë
partes, non eas tegendo? Iste error etiam error erat Thure
lupinorum sustinentium quòd esset status innocentiæ &
summæ perfectionis in terra. Quomodò res magis irrationabilis
615rationi potuit imponi? Quomodò major audacia omnibus
irrationabilibus dari potuit, quàm ut sic ratio loqueretur,
præcipuè cùm inter loquendum res recitet allicientes, & ad
omnem inclinantes levitatem.
620Committite, committite filias vestras, & pueros tali Doctori,
& si non satis fuerint sapientes, dirigite eos ad scholas illius
Rationis, docete eos in omnibus malis, si non sufficienter per
seipsos invenire queant, eos verberibus afficite, si non loquantur
secundùm quod Ratio præcepit. Sed prætereà ex eadem
radice & motivo probaretur nudè incedendum esse, & omnia
625facere ubique, & nudè, sine pudore. Credo, pudorem id
sustinere debere, secundùm illius Auctoris positionem.
Considera etiam, si quis sustineat hoc per vicos. Experientia
sumatur, quomodò Ratio defendet eum quin acclametur,
allatretur, & vilipendatur. Si saltem Ratio locuta fuisset
630docto viro rerum naturas intelligenti, aut magno Theologo
qui noscit quòd si non esset peccatum originale, nihil nobis
ad verecundiam imputaretur, haberet excusationem talem,
qualem allegare posset Evæ & Adæ nuditatem, quamvis non
sit simile pro statu innocentiæ, & nostro; talis enim est differentia
635& comparatio, sicuti dicit sano ad infirmum, vinum
quod non noceret sano, insensatum reddet eum qui febribus
contremiscit. Sic est quòd videre, aut audire carnales actus,
& præcipuè secundùm præsentem Statum peccatores aspicientes,
aut audientes, ad turpissima movent desideria, sed
640pro innocentiæ statu non sic accidisset. Hoc omninò apparet,
quoniam antè peccatum Adam & Eva positi erant sine verecundia;
posteà peccaverunt, & mox se absconderunt, & magna
cum verecundia operuerunt. Nec opus est quærere, quare
unus loquendi modus potiùs prohibitus sit, quàm alter, quando
645dicitur una & eadem res hîc & illìc. Non convenit, ut quis
immoretur causam naturalem reddendo, experientia satis
declarat; est enim propter phantasiam, quæ plùs movetur: &
phantasia ea est, quæ totum parit desiderium. Inde est, quod
Domina Otiositas, janitrix est fatui amoris; non enim reperit
650imaginationem ac phantasiam hominis occupatam, ideoque
carnalia hujusmodi ei desideria immittit, quocircà non est
remedium efficacius, quàm sese in bono aliquo negotio occupare.
Hinc oritur, quòd persona aliqua melancholica, infirma,
& debilis complexionis interdum ardentiùs de carnalitate
655tentabitur, quàm persona incolumis, sana & sanguinea,
quæ tam spurcas suggestiones facilè vincit ridendo atque
jocando: & omne id ex phantasia procedit. Quid mirum si
ignis cinere coopertus non tam citò comburat, quàm si nudus
sentiretur. Idem est de rebus carnalibus nudè dictis, aut
660inspectis. Sed sumo propositum meum, & dico, quòd si
persona Rationis sapienti & maturo viro locuta fuisset, aliquid
esset, sed non; immò loquitur stulto amatori. Et hîc malè
servabat Auctor nostræ regulas palestræ. Regula Rhetoricorum
est, ut is qui loquitur, consideret, cui loquatur, & quo
665tempore loquatur: & non solùm hic defectus est, sed in
pluribus aliis locis attribuit personæ quæ loquitur, id quod ad
eummet spectat; ut si introducat naturam de Paradiso loquentem,
& de Fidei nostræ Mysteriis, & Venerem per carnem Dei
jurantem. Sed illud nihilipendo, quàmvis error sit in illo
670quem nonnulli usqueadeò supra omnes alios, qui ferè unquàm
fuerunt, imitari velint. Nimiùm tristor propter Dominam
Rationem, & propter Castitatem, de hoc quod per sapientem
Rationem fatuo amatori dici voluit tales ineptias, quas priùs
Cupido (qui Deus dicitur amoris) defenderat, omnia verba
675turpia, obscœna & immunda, omniaque mulierum vituperia,
ac si Cupido castior esset & rationabilior, quàm Domina Ratio,
& Castitas. O Deus! Erro, non fuit idem Auctor, sed fuit
ille à principio, cujus est Auctor de quo loquor. Ædificavit
enim omne opus suum; dudùm fundamenta jacta fuerant per
680primum, & propria manu sua, atque materia, non mendicando
hîc & illic, & non aggregando talem turpitudinem luti & fimi
multùm fœtidi, sicut ponitur in hoc opere. Nescio, si successor
eum honorare opinabatur, & si id credidit, profecto
deceptus est. Nam initio, quòd forsitan satis admitteretur
685secundùm factum suum, etiam inter Christianos adjungit
turpissimum finem, & medium irrationabile contrà rationem.
Quem quidem finem & media, infideles in Republica eorum
(ut prius dixi) Octavianus & Philosophi nunquam pati potuerunt,
neque sustinere. Sancti etiam Doctores correxerunt
690dicta sua, & emendarunt, quamvis non sint falsæ hîc, & alibi.
Concludo igitur coram te Domina Justitia, & nobili Curia
tua Canonica, quòd provisio poni debet per Arestum, nulla
parte contradicente. In hoc defectu nihil concludo contra
personam Auctoris: hoc enim Deo convenit. Sed de errore,
695qui magnus est nimiùm loquor, quomodò nimis magnum
errorem ostendit superiùs; & succinctim repeto, valde magnum
in occasionibus errorum, in blasphemiis, in veneficis doctrinis,
in destructionibus & desolationibus pauperum animarùm
Christianorum, in illicita perditione temporis, quod usque
700adeò pretiosum est, in præjudicium Castitatis, in dissipationem
fidelitatis, extra Matrimonium & intra, in expulsionem timoris,
& verecundiæ, in diffamationem Rationis, in maximam inhonorationem
tui, Domina Justitia Canonica, Legum tuarum
& Jurium, totiusque hujus religiosæ Curiæ totius Christianitatis,
705immò verò omnium vestrûm, & malorum, qui hinc pejores
efficiuntur.
Auferatur ergo Liber talis, & exterminetur absque ullo
usu in futurum, specialiter autem in his partibus, in quibus
utitur personis infamibus, & prohibitis; sicut vetula damnata,
710quæ judicari debet ad supplicium pillorii; & Venere, hoc est,
luxuria, quæ est peccatum mortale; & fatuo amore, qui non
ad placitum suum stultitias exercere debet, permitti ei major
contrarietas fieri non posset, nec ipsum magis odio habere.
Hæc ergo petitio meo Deo placens, & tibi Domina Justitia
715rationabilis, toti Curiæ tuæ accepta, & fatuis amatoribus
(quantumcumque modò reclament) utilissima & amabilis, &
postquam sanati fuerint, placidissima, & delectabilis. Et ne
quisquam existimet, aut conqueratur, me aliud accusare
quam vitia, & non personas ipsas, facio nomine Castitatis, &
720Conscientiæ talem petitionem, & conclusionem contra omnes
picturas, aut scripturas, aut dicta ad lubricitatem moventia.
Nimis enim de se nostra inclinata est fragilitas absque ulteriori
inflammatione, & prostratione in profundum vitiorum, longè
à virtutibus, & Deo, qui est gloria nostra, amor noster, nostra
725salus, jocunditas & felicitas.
Eloquentia suam finierat Orationem, cum perciperem
horam, in qua cor meum ad pristinum revolabat statum, &
nil audiendo sententiæ apud meipsum, fui in Bibliotheca mea
vesperi. Anno gratiæ Millesimo quadringentesimo secundo,
73018, Maji. Ibi aliam reperi materiam ad cor meum occupandum,
ne amodò usquè adeò vagum esset. Et fuit materia de benedicta
Trinitate in unitate divina & simplici. Deinde de
Sacramento Sancto Altaris.