Anno incarnationis dominice M.CI. Henricus, filius Willelmi regis, post obitum fratris sui Willelmi Dei gratia rex Anglorum, omnibus fidelibus salutem.
1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum totius regni Anglie, ejusdem regem coronatum esse. Et, quia regnum oppressum erat injustis exactionibus, ego, Dei respectu et amore quem erga vos habeo, sanctam Dei ecclesiam inprimis liberam facio, ita quod nec vendam, nec ad firmam ponam, nec mortuo archiepiscopo, sive episcopo, sive abbate, aliquid accipiam de dominico ecclesie vel de hominibus ejus, donec successor in eam ingrediatur. Et omnes malas consuetudines, quibus regnum Anglie injuste opprimebatur, inde aufero; quas malas consuetudines ex parte hic pono:
2. Si quis baronum, comitum meorum, sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed justa et legitima relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum justa et legitima relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
3. Et si quis baronum vel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere voluerit, sive sororem, sive neptim, sive cognatam, mecum inde loquatur; sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam, neque defendam ei quin eam det, excepto si eam vellet jungere inimico meo. Et si, mortuo barone sive alio homine meo, filia heres remanserit, illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua. Et si, mortuo viro, uxor ejus remanserit et sine liberis fuerit, dotem suam et maritationem habebit; et eam non dabo marito, nisi secundum velle suum.
4. Si vero uxor cum liberis remanserit, dotem quidem et maritationem habebit dum corpus suum legitime servaverit, et eam non dabo, nisi secundum velle suum; et terre et liberorum custos erit sive uxor, sive alius propinquarius qui justius esse debeat. Et precipio quod barones mei similiter se contineant erga filios vel filias et uxores hominum suorum.
5. Monetagium commune, quod capiebatur per civitates et comitatus, quod non fuit tempore regis Edwardi, hoc ne amodo sit omnino defendo. Si quis captus fuerit, sive monetarius, sive alius, cum falsa moneta, justicia recta inde fiat.
6. Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono, exceptis rectis firmis meis, et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus, vel pro eis rebus que justius aliis contingebant. Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat, illud condono, et omnes relevationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant.
7. Et si quis baronum vel hominum meorum infirmabitur, sicut ipse dabit vel dare disponet pecuniam suam, ita datam esse concedo; quod si ipse, preventus armis vel infirmitate, pecuniam suam non dederit val dare disposuerit, uxor sua, sive liberi, aut parentes, et legitimi homines ejus, eam pro anima ejus dividant, sicut eis melius visum fuerit.
8. Si quis baronum vel hominum meorum forisfecerit, non dabit vadium in misericordia pecunie, sicut faciebat tempore patris mei vel fratris mei; sed, secundum modum forisfacti, ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei, in tempore aliorum antecessorum meorum. Quod si perfidie vel sceleris convictus fuerit, sicut justum fuerit sic emendet.
9. Murdra etiam, retro ab illa die qua in regem coronatus fui, omnia condono; et ea que amodo facta fuerint, juste emendentur secundum lagam regis Edwardi.
10. Forestas, omni consensu baronum meorum, in manu mea retinui sicut pater meus eas habuit.
11. Militibus qui per loricas terras suas defendunt, terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus gildis et omni opere proprio dono meo concedo, ut, sicut tam magno allevamine alleviati sunt, ita se equis et armis bene instruant ad servitium meum et ad defensionem regni mei.
12. Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio.
13. Lagam Edwardi regis vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio baronum suorum.
14. Si quis aliquid de rebus meis vel de rebus alicujus post obitum Willelmi regis fratris mei cepit, totum cito sine emendatione reddatur; et si quis inde aliquid retinuerit, ille super quem inventum fuerit michi graviter emendabit.
Testibus Mauricio Lundonie episcopo, et Gundulfo episcopo, et Willelmo electo episcopo, et Henrico comite, et Simone comite, et Waltero Giffardo, et Rodberto de Monfort, et Rogero Bigoto, et Henrico de Portu, apud Londoniam, quando fui coronatus.
Ego Stephanus Dei gratia, assensu cleri et populi in regem Anglie electus, et a Willelmo Cantuariensi archiepiscopo et sancte Romane ecclesie legato consecratus, et ab Innocentio sancte romane sedis pontifice postmodum confirmatus, respectu et amore Dei sanctam ecclesiam liberam esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nichil me in ecclesia vel rebus ecclesiasticis simoniace acturum vel permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et omnium clericorum et rerum eorum justiciam et potestatem et distributionem honorum ecclesiasticorum in manu episcoporum esse perhibeo et confirmo. Dignitates ecclesiarum privilegiis earum confirmatas et consuetudines earum antiquo tenore habitas inviolate manere statuo et concedo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras, quas die illa habuerunt qua Willelmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omni calumpniantium reclamatione, eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis vel possessis ante mortem ejusdem regis quibus modo careat, ecclesia deinceps repetierit, indulgentie et dispensationi mee vel restituendum vel discutiendum reservo. Quecunque vero post mortem ipsius regis liberalitate regum vel largitione principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium eis collata sunt, confirmo. Pacem et justiciam me in omnibus facturum et pro posse meo conservaturum eis promitto.
Forestas quas Willelmus avus meus et Willelmus avunculus meus instituerunt et habuerunt mihi reservo. Ceteras omnes quas rex Henricus superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo et concedo.
Si quis episcopus vel abbas vel alia ecclesiastica persona ante mortem suam rationabiliter sua distribuerit vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo. Si vero morte preoccupatus fuerit, pro salute anime ejus, ecclesie consilio, eadem fiat distributio. Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint, ipsas et earum possessiones omnes in manu et custodia clericorum vel proborum hominum ejusdem ecclesie committam, donec pastor canonice substituatur.
Omnes exactiones et injusticias et mescheningas sive per vicecomites vel per alios quoslibet male inductas funditus exstirpo. Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in murdris et placitis et aliis causis observabo et observari precipio et constituo. Hec omnia concedo et confirmo, salva regia et justa dignitate mea.
Testibus Willelmo Cantuariensi archiepiscopo, et Hugone Rothomagensi archiepiscopo, et Henrico Wintoniensi episcopo, et Rogero Saresberiensi episcopo, et Alexandro Lincolniensi episcopo, et Nigello Eliensi episcopo, et Evrardo Norwicensi episcopo, et Simone Wigorniensi episcopo, et Bernardo episcopo de S. Davide, et Audoeno Ebroicensi episcopo, et Ricardo Abrincensi episcopo, et Roberto Herefordiensi episcopo, et Johanne Rovecestriensi episcopo, et Athelulfo Carlolensi episcopo, et Rogero cancellario, et Henrico nepote Regis, et Roberto comite Gloecestrie, et Willelmo comite de Warenna, et Rannulfo comite Cestrie, et Roberto comite de Warewic., et Roberto de Ver., et Milone de Glocestria, et Brientio filio Comitis, et Roberto de Oilly conestabulis, et Willelmo Martello, et Hugone Bigot, et Hunfredo de Buhun, et Simone de Belcamp dapiferis, et Willelmo de Albiniaco, et Eudone Martello pincernis, et Roberto de Ferreriis, et Willelmo Pevrello de Notingeham, et Simone de Saintliz, et Willelmo de Albamarla, et Pagano filio Johannis, et Hamone de Sancto Claro, et liberto de Laceio. Apud Oxeneford. Anno ab incarnatione Domini M.C. XXXVI., set regni mei primo.
Henricus Dei gracia rex anglie, dux Normannie et Aquitanie, et comes Andegavie, omnibus comitibus, baronibus et fidelibus suis Francis et Anglicis, salutem. Sciatis me, ad honorem Dei et sancte Ecclesie, et pro communi emendacione tocius regni mei, concessisse et reddidisse et presenti carta mea confirmasse Deo et sancte ecclesie et omnibus comitibus et baronibus et omnibus hominibus meis omnes concessiones et donaciones et libertates et liberas consuetudines, quas rex Henricus avus meus eis dedit et concessit. Similiter eciam omnes malas consuetudines, quas ipse delevit et remisit, ego remitto et deleri concedo pro me et heredibus meis. Quare volo et firmiter precipio quod sancta ecclesia et omnes comites et barones et omnes mei homines omnes illas consuetudines et donaciones et libertates et liberas consuetudines habeant et teneant libere et quiete, bene et in pace et integre, de me et heredibus meis, sibi et heredibus suis, adeo libere et quiete et plenarie in omnibus, sicut rex Henricus avus meus eis dedit et concessit, et carta sua confirmavit. Teste Ricardo de Luci apud Westmonasterium.
1. Concedit Rex Johannes quod non capiet hominem absque judicio, nec aliquid accipiet pro justitia, nec injustitiam faciet.
2. Et si contingat quod meus baro vel homo meus moriatur et haeres suus sit in aetate, terram suam debeo ei reddere per rectum releveium absque magis capiendi.
3. Et si ita sit quod haeres sit infra aetatem, debeo iiijor militibus de legalioribus feodi terram bajulare in custodia, et illi cum meo famulo debent mihi reddere exitus terrae sine venditione nemorum et sine redemptione hominum et sine destructione parci et vivarii; et tunc quando ille haeres erit in aetate terram ei reddam quietam.
4. Si foemina sit haeres terrae, debeo eam maritare, consilio generis sui, ita non sit disparagiata. Et si una vice eam dedero, amplius eam dare non possum, sed se maritabit ad libitum suum, sed non inimicis meis.
5. Si contingat quod baro aut homo meus moriatur, concedo ut pecunia sua dividatur sicut ipse diviserit; et si praeoccupatus fuerit aut armis aut infirmitate improvisa, uxor ejus, aut liberi, aut parentes et amici propinquiores pro ejus anima dividant.
6. Et uxor ejus non abibit de hospitio infra XL. dies et donec dotem suam decenter habuerit, et maritagium habebit.
7. Adhuc hominibus meis concedo ne eant in exercitu extra Angliam nisi in Normanniam et in Britanniam et hoc decenter; quod si aliquis debet inde servitium decem militum, consilio baronum meorum alleviabitur.
8. Et si scutagium evenerit in terra, una marca argenti capietur de feodi militis; et si gravamen exercitus contigerit, amplius caperetur consilio baronum regni.
9. Adhuc concedo ut omnes forestas quas pater meus et frater meus et ego afforestaverimus, deafforesto.
10. Adhuc concedo ut milites qui in antiquis forestis meis suum nemus habent, habeant nemus amodo ad herbergagia sua et ad ardendum; et habeant foresterium suum; et ego tantum modo unum qui servet pecudes meas.
11. Et si aliquis hominum meorum moriatur qui Judaeis debeat, debitum non usurabit quamdiu haeres ejus sit infra aetatem.
12. Et concedo ne homo perdat pro pecude vitam neque membra.
Ista sunt Capitula que Barones petunt et dominus Rex concedit.
1. Post decessum antecessorum heredes plene etatis habebunt hereditatem suam per antiquum relevium exprimendum in carta.
2. Heredes qui infra etatem sunt et fuerint in custodia, cum ad etatem pervenerint, habebunt hereditatem suam sine relevio et fine.
3. Custos terre heredis capiet rationabiles exitus, consuetudines, et servitia, sine destructione et vasto hominum et rerum suarum, et si custos terre fecerit destructionem et vastum, amittat custodiam; et custos sustentabit domos, parcos, vivaria, stagna, molendina et cetera ad terram illam pertinentia, de exitibus terre ejusdem; et ut heredes ita maritentur ne disparagentur et per consilium propinquorum de consanguinitate sua.
4. Ne vidua det aliquid pro dote sua, vel maritagio, post decessum mariti sui, sed maneat in domo sua per .xl. dies post mortem ipsius, et infra terminum illum assignetur ei dos; et maritagium statim habeat et hereditatem suam.
5. Rex vel ballivus non saisiet terram aliquam pro debito dum catalla debitoris sufficiunt; nec plegii debitoris distringantur, dum capitalis debitor sufficit ad solutionem; si vero capitalis debitor defecerit in solutione, si plegii voluerint, habeant terras debitoris, donec debitum illud persolvatur plene, nisi capitalis debitor monstrare poterit se esse inde quietum erga plegios.
6. Rex non concedet alicui baroni quod capiat auxilium de liberis hominibus suis, nisi ad corpus suum redimendum, et ad faciendum primogenitum filium suum militem, et ad primogenitam filiam suam semel maritandam, et hoc faciet per rationabile auxilium.
7. Ne aliquis majus servitium faciat de feodo militis quam inde debetur.
8. Ut communia placita non sequantur curiam domini regis, sed assignentur in aliquo certo loco; et ut recognitiones capiantur in eisdem comitatibus, in hunc modum: ut rex mittat duos justiciaros per .iiiior. vices in anno, qui cum .iiiior. militibus ejusdem comitatus electis per comitatum, capiant assisas de nova dissaisina, morte antecessoris, et ultima presentatione, nec aliquis ob hoc sit summonitus nisi juratores et due partes.
9. Ut liber homo amercietur pro parvo delicto secundum modum delicti, et, pro magno delicto, secundum magnitudinem, delicti, salvo continemento suo; villanus etiam eodem modo amercietur, salvo waynagio suo; et mercator eodem modo, salva marcandisa, per sacramentum proborum hominum de visneto.
10. Ut clericus amercietur de laico feodo suo secundum modum aliorum predictorum, et non secundum beneficium ecclesiasticum.
11. Ne aliqua villa amercietur pro pontibus faciendis ad riparias, nisi ubi de jure antiquitus esse solebant.
12. Ut mensura vini, bladi, et latitudines pannorum et rerum aliarum, emendetur; et ita de ponderibus.
13. Ut assise de nova dissaisina et de morte antecessoris abbrevientur; et similiter de aliis assisis.
14. Ut nullus vicecomes intromittat se de placitis ad coronam pertinentibus sine coronatoribus; et ut comitatus et hundredi sint ad antiquas firmas absque nullo incremento, exceptis dominicis maneriis regis.
15. Si aliquis tenens de rege moriatur, licebit vicecomiti vel alii ballivo regis seisire et imbreviare catallum ipsius per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur, donec plenius sciatur si debeat aliquod liquidum debitum domino regi, et tunc debitum regis persolvatur; residuum vero relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et si nichil regi debetur, omnia catalla cedant defuncto.
16. Si aliquis liber homo intestatus decesserit, bona sua per manum proximorum parentum suorum et amicorum et per visum ecclesie distribuantur.
17. Ne vidue distringantur ad se maritandum, dum voluerint sine marito vivere, ita tamen quod securitatem facient quod non maritabunt se sine assensu regis, si de rege teneant, vel dominorum suorum de quibus tenent.
18. Ne constabularius vel alius ballivus capiat blada vel alia catalla, nisi statim denarios inde reddat, nisi respectum habere possit de voluntate venditoris.
19. Ne constabularius possit distringere aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si voluerit facere custodiam illam in propria persona vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit per rationabilem causam; et si rex eum duxerit in exercitum, sit quietus de custodia secundum quantitatem temporis.
20. Ne vicecomes, vel ballivus regis, vel aliquis alius, capiat equos vel carettas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendo, nisi ex voluntate ipsius.
21. Ne rex vel ballivus suus capiat alienum boscum ad castra vel ad alia agenda sua, nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.
22. Ne rex teneat terram eorum qui fuerint convicti de felonia, nisi per unum annum et unum diem, sed tunc reddatur domino feodi.
23. Ut omnes kidelli de cetero penitus deponantur de Tamisia et Medeweye et per totam Angliam.
24. Ne breve quod vocatur “Precipe” de cetero fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittat curiam suam.
25. Si quis fuerit disseisitus vel prolongatus per regem sine juditio de terris, libertatibus, et jure suo, statim ei restituatur; et si contentio super hoc orta fuerit, tunc inde disponatur per juditium .xxv. baronum, et ut illi qui fuerint dissaisiti per patrem vel fratrem regis, rectum habeant sine dilatione per juditium parium suorum in curia regis; et si rex debeat habere terminum aliorum cruce signatorum, tunc archiepiscopus et episcopi faciant inde juditium ad certum diem, appellatione remota.
26. Ne aliquid detur pro brevi inquisitionis de vita vel membris, sed libere concedatur sine pretio et non negetur.
27. Si aliquis tenet de rege per feodi firmam, per sokagium, vel per burgagium, et de alio per servitium militis, dominus rex non habebit custodiam militum de feodo alterius, occasione burgagii vel sokagii, nec debet habere custodiam burgagii, sokagii, vel feodi firme; et quod liber homo non amittat militiam suam occasione parvarum sergantisarum, sicuti de illis qui tenent aliquod tenementum reddendo inde cuttellos vel sagittas vel hujusmodi.
28. Ne aliquis ballivus possit ponere aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus.
29. Ne corpus liberi hominis capiatur, nec imprisonetur, nec dissaisietur, nec utlagetur, nec exuletur, nec aliquo modo destruatur, nec rex eat vel mittat super eum vi, nisi per juditium parium suorum vel per legem terre.
30. Ne jus vendatur vel differratur vel vetitum sit.
31. Quod mercatores habeant salvum ire et venire ad emendum vel vendendum, sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines.
32. Ne scutagium vel auxilium ponatur in regno, nisi per commune consilium regni, nisi ad corpus regis redimendum, et primogenitum filium suum militem faciendum, et filiam suam primogenitam semel maritandam; et ad hoc fiat rationabile auxilium. Simili modo fiat de taillagiis et auxiliis de civitate Londonie, et de aliis civitatibus que inde habent libertates, et ut civitas Londonie plene habeat antiquas libertates et liberas consuetudines suas, tam per aquas, quam per terras.
33. Ut liceat unicuique exire de regno et redire, salva fide domini regis, nisi tempore werre per aliquod breve tempus propter communem utilitatem regni.
34. Si quis mutuo aliquid acceperit a Judeis plus vel minus, et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usurabit quamdiu heres fuerit infra etatem, de quocumque teneat; et si debitum illud inciderit in manum regis, rex non capiet nisi catallum quod continetur in carta.
35. Si quis moriatur et debitum debeat Judeis, uxor ejus habeat dotem suam; et si liberi remanserint, provideantur eis necessaria secundum tenementum; et de residuo solvatur debitum salvo servitio dominorum; simili modo fiat de aliis debitis; et ut custos terre reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam instauratam secundum quod rationabiliter poterit sustinere de exitibus terre ejusdem de carucis et wainnagiis.
36. Si quis tenuerit de aliqua eskaeta, sicut de honore Walingeford, Notingeham, Bononie, et Lankastrie, et de aliis eskaetis que sunt in manu regis et sunt baronie, et obierit, heres ejus non dabit aliud relevium, vel faciet regi aliud servitium quam faceret baroni; et ut rex eodem modo eam teneat quo baro eam tenuit.
37. Ut fines qui facti sunt pro dotibus, maritagiis, hereditatibus, et amerciamentis, injuste et contra legem terre, omnino condonentur; vel fiat inde per juditium, .xxv. baronum, vel per juditium majoris partis eorumdem, una cum archiepiscopo et aliis quos secum vocare voluerit ita quod, si aliquis vel aliqui de .xxv. fuerint in simili querela, amoveantur et alii loco illorum per residuos de .xxv. substituantur.
38. Quod obsides et carte reddantur, quae liberate fuerunt regi in securitatem.
39. Ut illi qui fuerint extra forestam non veniant coram justiciariis de foresta per communes summonitiones, nisi sint in placito vel plegii fuerint; et ut prave consuetudines de forestis et de forestariis, et warenniis, et vicecomitibus, et rivariis, emendentur per .xii. milites de quolibet comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus.
40. Ut rex amoveat penitus de balliva parentes et totam sequelam Gerardi de Atyes, quod de cetero balliam non habeant, scilicet Engelardum, Andream, Petrum, et Gyonem de Cancellis, Gyonem de Cygony, Matheum de Martiny, et fratres ejus; et Galfridum nepotem ejus et Philippum Mark.
41. Et ut rex amoveat alienigenas, milites, stipendiarios, balistarios, et ruttarios, et servientes qui veniunt cum equis et armis ad nocumentum regni.
42. Ut rex faciat justiciarios, constabularios, vicecomites, et ballivos, de talibus qui sciant legem terre et eam bene velint observare.
43. Ut barones qui fundaverunt abbatias, unde habent cartas regum vel antiquam tenuram, habeant custodiam earum cum vacaverint.
44. Si rex Walenses dissaisierit vel elongaverit de terris vel libertatibus, vel de rebus aliis in Anglia vel in Wallia, eis statim sine placito reddantur; et si fuerint dissaisiti vel elongati de tenementis suis Anglie per patrem vel fratrem regis sine juditio parium suorum, rex eis sine dilatione justiciam exhibebit, eo modo quo exhibet Anglicis justiciam de tenementis suis Anglie secundum legem Anglie, et de tenementis Wallie secundum legem Wallie, et de tenementis Marchie secundum legem Marchie; idem facient Walenses regi et suis.
45. Ut rex reddat filium Lewelini et preterea omnes obsides de Wallia, et cartas que ei liberate fuerunt in securitatem pacis. . .
46. Ut rex faciat regi Scottorum de obsidibus reddendis, et de libertatibus suis, et jure suo, secundum formam quam facit baronibus Anglie . . . .
rbracket_80
nisi aliter esse debeat per cartas quas rex habet per juditium archiepiscopi et aliorum quos secum vocare voluerit.
47. Et omnes foreste que sunt aforestate per regem tempore suo deafforestentur, et ita fiat de ripariis que per ipsum regem sunt in defenso.
48. Omnes autem istas consuetudines et libertates quas rex concessit regno tenendas quantum ad se pertinet erga suos, omnes de regno tam clerici quam laici observabunt quantum ad se pertinet erga suos.
49. Hec est forma securitatis ad observandum pacem et libertates inter regem et regnum. Barones eligent .xxv. barones de regno quos voluerint, qui debent pro totis viribus suis observare, tenere et facere observari, pacem et libertates quas dominus rex eis concessit et carta sua confirmavit; ita videlicet quod si rex, vel justiciarius, vel ballivi regis, vel aliquis de ministris suis, in aliquo erga aliquem deliquerit, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressus fuerit, et delictum ostensum fuerit .iiiior. baronibus de praedictis .xxv. baronibus, illi .iiiior. barones accedent ad dominum regem, vel ad justiciarium suum, si rex fuerit extra regnum; proponentes ei excessum, petent ut excessum illum sine dilatione faciat emendari; et si rex vel justiciarius ejus illud non emendaverit, si rex fuerit extra regnum, infra rationabile tempus determinandum in carta, predicti .iiiior. referent causam illam ad residuos de illis .xxv. baronibus, et illi .xxv. cum communa totius terre distringent et gravabunt regem modis omnibus quibus poterunt, scilicet per captionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona domini regis et regine et liberorum suorum; et cum fuerit emendatum, intendant domino regi sicut prius. Et quicumque voluerit de terra jurabit se ad predicta exequenda pariturum mandatis predictorum .xxv. baronum, et gravaturum regem pro posse suo cum ipsis; et rex pubblice et libere dabit licentiam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebit. Omnes autem illos de terra qui sponte sua et per se noluerint jurare .xxv. baronibus de distringendo et gravando regem cum eis, rex faciet jurare eosdem de mandato suo sicut predictum est. Item si aliquis de predictis .xxv. baronibus decesserit, vel a terra recesserit, vel aliquo modo alio impeditus fuerit quominus ista predicta possint exequi, qui residui fuerint de .xxv. eligent alium loco ipsius pro arbitrio suo, qui simili modo erit juratus quo et ceteri. In omnibus autem que istis .xxv. baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi .xxv. presentes fuerint et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis vocati nolint vel nequeant interesse, ratum habebitur et firmum quod major pars ex eis providerit vel preceperit, ac si omnes .xxv. in hoc consensissent; et predicti .xxv. jurabunt quod omnia antedicta fideliter observabunt et pro toto posse suo facient observari. Preterea rex faciet eos securos per cartas archiepiscopi et episcoporum et magistri Pandulfi, quod nichil impetrabit a domino papa per quod aliqua istarum conventionum revocetur vel minuatur, et, si aliquid tale impetraverit, reputetur irritum et inane et numquam eo utatur.
(1) Writ to Stephen Harengod, dated 23rd June, 1215, announcing that terms had been arranged.[1099]
Rex Stephano Harengod etc., Sciatis quod firma pax facta est per Dei gratiam inter nos et barones nostros die Veneris proximo post festum Sancte Trinitatis apud Runemed., prope Stanes; ita quod eorum homagia eodem die ibidem cepimus. Unde vobis mandamus firmiter precipientes quod sicut nos et honorem nostrum diligitis et pacem regni nostri, ne ulterius turbetur, quod nullum malum de cetero faciatis baronibus nostris vel aliis, vel fieri permittatis, occasione discordie prius orte inter nos et eos. Mandamus etiam vobis quod de finibus et tenseriis nobis factis occasione illius discordie, si quid superest, reddendum, nichil capiatis. Et si quid post illum diem Veneris cepistis, illud statim reddatis. Et corpora prisonum et obsidum captorum et detentorum occasione hujus guerre, vel finium vel tenseriarum predictarum, sine dilatione deliberetis. Hec omnia predicta, sicut corpus vestrum diligitis, faciatis. Et in hujus etc., nobis mittimus. Teste meipso apud Runemed., xxiij. die Junii anno regni nostri xvij.
(2) Writ to Hugh de Bova, dated 23rd June, 1215, ordering disbandment of mercenaries.[1100]
Rex Hugoni de Bova, salutem. Mandamus vobis quod in fide qua nobis tenemini non retineatis aliquem de militibus vel servientibus qui fuerunt apud Dover., sed in patriam suam in pace sine dilatione ire faciatis. Et in hujus, etc. Teste meipso apud Runimed. xxiij. die Junii anno regni nostri xvijmo.
(3) Writs issued to the sheriffs of counties on 19th June, 1215.[1101]
Rex vicecomiti, forestariis warennariis, custodibus ripariarum et omnibus baillivis suis in eodem comitatu, salutem. Sciatis pacem firmam esse reformatam per Dei gratiam inter nos et barones et liberos homines regni nostri, sicut audire poteritis et videre per cartam nostram quam inde fieri fecimus, quam etiam legi publice precepimus per totam bailliam vestram et firmiter teneri; volentes et districte precipientes quod tu vicecomes omnes de baillia tua secundum formam carte predicte jurare facias xxv. baronibus de quibus mentio fit in carta predicta, ad mandatum eorundem vel majoris partis eorum, coram ipsis vel illis quos ad hoc atornaverint per litteras suas patentes, et ad diem et locum quos ad hoc faciendum prefixerint predicti barones vel atornati ab eis ad hoc. Volumus etiam et precipimus quod xii milites de comitatu tuo, qui eligentur de ipso comitatu in primo comitatu qui tenebitur post susceptionem litterarum istarum in partibus tuis, jurent de inquirendis pravis consuetudinibus tam de vicecomitibus quam eorum ministris, forestis, forestariis, warennis et warennariis, ripariis et earum custodibus, et eis delendis, sicut in ipsa carta continetur. Vos igitur omnes sicut nos et honorem nostrum diligitis, et pacem regni nostri, omnia in carta contenta inviolabiliter observetis et ab omnibus observari faciatis, ne pro defectu vestri, aut per excessum vestrum, pacem regni nostri, quod Deus avertat, iterum turbari contingat. Et tu, vicecomes, pacem nostram per totam bailliam tuam clamari facias et firmiter teneri precipias. Et in hujus, etc. vobis mittimus. Teste me ipso apud Runimede, xix. die Junii, anno regni nostri xvijmo.
(4) Writs issued to the sheriffs of counties on 27th June, 1215.[1102]
Rex vicecomiti Warewic. et duodecim militibus electis in eodem comitatu ad inquirendum et delendum pravas consuetudines de vicecomitibus et eorum ministris forestis et forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus salutem. Mandamus vobis quod statim et sine dilatione saisiatis in manum nostram terras et tenementa et catalla omnium illorum de comitatu Warewic. qui jurare contradixerint viginti quinque baronibus secundum formam contentam in carta nostra de libertatibus vel eis quos ad hoc atornaverint. Et si jurare noluerint statim post quindecim dies completos preterquam terre et tenementa et catalla eorum in manu nostra saisitasaisita fuerint, omnia catalla sua vendi faciatis et denarios inde preceptos salvo custodiatis, deputandos subsidio terre sancte. Terras autem et tenementa eorum in manu nostra teneatis, quousque juraverint. Et hoc provisum est per judicium domini Cantuar. archiepiscopi et baronum regni nostri. Et in hujus etc. Teste meipso, apud Winton. xxvij die Junii anno regni nostri xvijmo.
(5) Conventio facta inter Regem Anglie et barones ejusdem regni.[1103]
Hec est conventio facta inter dominum Johannem regem Anglie, ex una parte, et Robertum filium Walteri, marescallum exercitus Dei et sancte ecclesie in Anglia, et Ricardum comitem de Clare, Gaufridum comitem Essex, et Glouc., Rogerum Bigot comitem Northfolc. et Suthfolc., Saherum comitem Wint., Robertum comitem Oxon., Henricum comitem Hereford., et barones subscriptos, scilicet Willielmum Mariscallum juniorem, Eustachium de Vescy, Willielmum de Mobray, Johannem filium Roberti, Rogerum de Monte Begonis, Willielmum de Lanvalay, et alios comites et barones et liberos homines totius regni, ex altera parte, videlicet quod ipsi comites et barones et alii prescripti tenebunt civitatem London, de baillio domini regis, salvis interim domino regi firmis redditibus et claris debitis suis, usque ad assumptionem beate Marie anno regni ipsius regis xviimo. et dominus Cant. tenebit similiter de baillio domini regis turrim London, usque ad predictum terminum, salvis civitati London. libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis, et salvo cuilibet jure suo in custodia turris London., et ita quod interim non ponat dominus rex munitionem vel vires alias in civitate predicta vel in turri London. Fiant etiam infra predictum terminum sacramenta per totam Angliam viginti quinque baronibus sicut continentur in carta de libertatibus et securitate regno concessis vel attornatis viginti quinque baronum sicut continentur in literis de duodecim militibus eligendis ad delendum malas consuetudines de forestis et aliis. Et preterea infra eundem terminum omnia que comites et barones et alii liberi homines petunt a domino rege que ipse dixerit esse reddenda vel que per xxv barones aut per majorem partem eorum judicata fuerint esse reddenda reddantur secundum formam predicte carte. Et si hec facta fuerint vel per dominum regem non steterit quominus ista facta fuerint infra predictum terminum tunc civitas et turris London. ad eundem terminum statim reddantur domino regi salvis predicte civitati libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis sicut prescriptum est. Et si hec facta non fuerint et per dominum regem steterit quod ista non fiant infra predictum terminum barones tenebunt civitatem predictam et dominus archiepiscopus turrim London. donec predicta compleantur. Et interim omnes ex utraque parte recuperabunt castra terras et villas quas habuerunt in initio guerre orte inter dominum regem et barones.
(6) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin, and other prelates, that chapter 48 of the Great Charter was to be interpreted by both sides as limited.[1104]
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, Sancti Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, tocius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis et H. eadem gracia, archiepiscopus Dublin., W. quoque London., P. Winton., J. Bathon et Glaston., H. Lincoln., W. Wygorn., et W. Coventr., ejusdem gracie dono episcopi, salutem in Domino. Cum dominus Rex concesserit et per cartam suam confirmaverit, quod omnes male consuetudines de forestis, et forestariis et eorum ministris, statim inquirantur in quolibet comitatu, per duodecim milites juratos de eodem comitatu; qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus; et infra xl. dies post inquisitionem factam penitus, ita quod nunquam revocentur, deleantur per eosdem; dum tamen dominus Rex hoc prius sciat; universitati vestre notum fieri volumus, quod articulus iste ita intellectus fuit ex utraque parte, quum de eo tractabatur, et expressus, quod omnes consuetudines ille remanere debent, sine quibus foreste servari non possint: et hoc presentibus litteris protestamur.
(7) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin and other prelates that the barons who had renewed their homage at Runnymede had repudiated their promise to ratify their oaths by formal charters.[1105]
Omnibus Christi fidelibus etc. Stephanus, Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, totius Anglie primas, et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus, Willielmus London., Petrus Winton., Joscelinus Bathon, et Glaston., Hugo Lincoln., Walterus Wigorn., Willielmus Conventr., Ricardus Cicestr., episcopi et magister Pandulfus domini Pape subdiaconus et familiaris, salutem. Noverit universitas vestra, quod quando facta fuit pax inter dominum regem Johannem et barones Anglie, de discordia inter eos orta, idem barones nobis presentibus et audientibus, promiserunt domino Regi, quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda, ipsi ei habere facerent, preter castella et obsides. Postea vero quando dominus Rex petiit ab eis, ut talem cartam ei facerent:—
“Omnibus etc. Sciatis nos astrictos esse per sacramenta et homagia domino nostro Johanni Regi Anglie, de fide ei servanda de vita et membris et terreno honore suo, contra omnes homines qui vivere possint et mori; et ad jura sua et heredum suorum, et ad regnum suum custodiendum et defendendum.”
Ipsi id facere noluerunt. Et in hujus rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur.
Henricus Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie, et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, vicecomitibus, prepositis, ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis presentem cartam inspecturis, salutem. Sciatis quod intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum, ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri, concessimus et hac presenti carta confirmavimus pro nobis et heredibus nostris in perpetuum, de consilio venerabilis patris nostri domini Gualonis tituli Sancti Martini presbiteri cardinalis et apostolice sedis legati, domini Walteri Eboracensis archiepiscopi, Willelmi Londoniensis episcopi, et aliorum episcoporum Anglie et Willelmi Mariscalli comitis Pembrocie, rectoris nostri et regni nostri, et aliorum fidelium comitum et baronum nostrorum Anglie, has libertates tenendas in regno nostro Anglie in perpetuum.
1. In primis concessimus Deo et hac presenti carta nostra confirmavimus pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quod anglicana ecclesia libera sit, et habeat jura sua integra et libertates suas illesas. Concessimus etiam omnibus liberis hominibus regni nostri pro nobis et heredibus nostris in perpetuum omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris.
2. Si quis comitum vel baronum nostrorum sive aliorum tenencium de nobis in capite per servicium militare mortuus fuerit, et, cum decesserit, heres ejus plene etatis fuerit et relevium debeat, habeat hereditatem suam per antiquum relevium, scilicet heres vel heredes comitis de baronia comitis integra per centum libras, heres vel heredes baronis de baronia integra per centum libras, heres vel heredes militis de feodo militis integro per centum solidos ad plus; et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum.
3. Si autem heres alicujus talium fuerit infra etatem, dominus ejus non habeat custodiam ejus nec terre sue antequam homagium ejus ceperit; et, postquam talis heres fuerit in custodia, cum ad etatem pervenerit, scilicet viginti et unius anni, habeat hereditatem suam sine relevio et sine fine, ita tamen quod, si ipse, dum infra etatem fuerit, fiat miles, nichilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum predictum.
4. Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit non capiat de terra heredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines et rationabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum; et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus terre illius nobis debeat respondere, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui de exitibus nobis respondeant vel ei cui eos assignaverimus; et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre, et ille destructionem inde fecerit vel vastum, amittat ipsam custodiam et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant, sicut predictum est.
5. Custos autem, quamdiu custodiam terre habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina et cetera ad terram illam pertinencia de exitibus terre ejusdem, et reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carucis et omnibus aliis rebus, ad minus secundum quod illam recepit. Hec omnia observentur de custodiis archiepiscopatuum, episcopatuum, abbatiarum, prioratuum, ecclesiarum et dignitatum vacancium que ad nos pertinent, excepto quod hujusmodi custodie vendi non debent.
6. Heredes maritentur absque disparagatione.
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua vel pro maritagio suo vel pro hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint die obitus ipsius mariti, et maneat in capitali mesuagio mariti sui per quadraginta dies post obitum ipsius mariti sui, infra quos assignetur ei dos sua, nisi prius ei fuerit assignata, vel nisi domus ilia sit castrum; et si de castro recesserit, statim provideatur ei domus competens in qua possit honeste morari, quousque dos sua ei assignetur secundum quod predictum est, et habeat rationabile estoverium suum interim de communi. Assignetur autem ei pro dote sua tercia pars tocius terre mariti sui que sua fuit in vita sua, nisi de minori dotata fuerit ad hostium ecclesie.
8. Nulla vidua distringatur ad se maritandam, dum vivere voluerit sine marito, ita tamen quod securitatem faciet quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui, si de alio tenuerit.
9. Nos vero vel ballivi nostri non seisiemus terram aliquam nee redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris presencia sufficiunt ad debitum reddendum et ipse debitor paratus sit inde satisfacere; nee plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficiat ad solutionem debiti; et, si capitalis debitor defecerit in solutione debiti, non habens unde reddat aut reddere nolit cum possit, plegii respondeant pro debito; et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris quousque sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se inde esse quietum versus eosdem plegios.
10. Civitas Londonie habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas. Preterea volumus et concedimus quod omnes alie civitates, et burgi, et ville, et barones de quinque portubus, et omnes portus, habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas.
11. Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur.
12. Communia placita non sequantur curiam nostram, set teneantur in aliquo loco certo.
13. Recognitiones de nova disseisina et de morte antecessoris non capiantur nisi in suis comitatibus, et hoc modo: nos, vel si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster, mittemus justiciarios per unumquemque comitatum semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas predictas.
14. Et ea que in illo adventu suo in comitatu per justiciarios predictos ad dictas assisas capiendas missos terminari non possunt, per eosdem terminentur alibi in itinere suo; et ea que per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non possunt, referantur ad justiciarios nostros de banco, et ibi terminentur.
15. Assise de ultima presentatione semper capiantur coram justiciariis nostris de banco et ibi terminentur.
16. Liber homo non amercietur pro parvo delicto nisi secundum modum ipsius delicti, et pro magno delicto, secundum magnitudinem delicti, salvo contenemento suo; et mercator eodem modo salva mercandisa sua; et villanus alterius quam noster eodem modo amercietur salvo wainagio suo, si incident in misericordiam nostram: et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramenta proborum et legalium hominum de visneto.
17. Comites et barones non amercientur nisi per pares suos, et non nisi secundum modum delicti.
18. Nulla ecclesiastica persona amercietur secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici, sed secundum laicum tenementum suum, et secundum quantitatem delicti.
19. Nec villa, nec homo, distringatur facere pontes ad riparias nisi qui ex antiquo et de jure facere debet.
20. Nulla riparia decetero defendatur, nisi ille que fuerunt in defenso tempore regis Henrici avi nostri, per eadem loca et eosdem terminos sicut esse consueverunt tempore suo.
21. Nullus vicecomes, constabularius, coronatores vel alii ballivi nostri teneant placita corone nostre.
22. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonitione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et inbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo ad valenciam illius debiti per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et si nichil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxori ipsius rationabilibus partibus suis.
23. Nullus constabularius vel ejus ballivus capiat blada vel alia catalla alicujus qui non sit de villa ubi castrum situm est, nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris; si autem de villa ipsa fuerit, infra quadraginta dies precium reddat.
24. Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si ipse eam facere voluerit in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit propter rationabilem causam, et, si nos duxerimus eum vel miserimus in exercitum, erit quietus de custodia secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu de feodo pro quo fecit servicium in exercitu.
25. Nullus vicecomes, vel ballivus noster, vel alius capiat equos vel carettas alicujus pro cariagio faciendo, nisi reddat liberationem antiquitus statutam, scilicet pro caretta ad duos equos decem denarios per diem, et pro caretta ad tres equos quatuordecim denarios per diem.
26. Nulla caretta dominica alicujus ecclesiastice persone vel militis vel alicujus domine capiatur per ballivos predictos.
27. Nec nos nec ballivi nostri nec alii capiemus alienum boscum ad castra vel alia agenda nostra, nisi per voluntatem illius cujus boscus ille fuerit.
28. Nos non tenebimus terras eorum qui convicti fuerint de felonia, nisi per unum annum et unum diem; et tunc reddantur terre dominis feodorum.
29. Omnes kidelli decetero deponantur penitus per Tamisiam et Medeweiam et per totam Angliam, nisi per costeram maris.
30. Breve quod vocatur Precipe decetero non fiat alicui de aliquo tenemento, unde liber homo perdat curiam suam.
31. Una mensura vini sit per totum regnum nostrum, et una mensura cervisie, et una mensura bladi, scilicet quarterium Londonie, et una latitudo pannorum tinctorum et russettorum et haubergettorum, scilicet due ulne infra listas; de ponderibus vero sit ut de mensuris.
32. Nichil detur de cetero pro brevi inquisitionis ab eo qui inquisitionem petit de vita vel membris, set gratis concedatur et non negetur.
33. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam vel soccagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nee terre sue que est de feodo alterius, occasione illius feodifirme, vel soccagii, vel burgagii, nec habebimus custodiam illius feodifirme vel soccagii vel burgagii, nisi ipsa feodifirma debeat servicium militare. N os non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
34. Nullus ballivus ponat decetero aliquem ad legem manifestam vel ad juramentum simplici loquela sua, sine testibus fidelibus ad hoc inductis.
35. Nullus liber homo decetero capiatur vel inprisonetur aut disseisiatur de aliquo libero tenemento suo vel libertatibus vel liberis consuetudinibus suis, aut utlagetur, aut exulet, aut aliquo alio modo destruatur, nec super eum ibimus, nec super eum mittemus, nisi per legale judicium parium suorum, vel per legem terre.
36. Nulli vendemus, nulli negabimus aut differemus rectum vel justiciam.
37. Omnes mercatores, nisi publice antea prohibiti fuerint, habeant salvum et securum exire de Anglia, et venire in Angliam, et morari, et ire per Angliam tarn per terram quam per aquam ad emendum vel vendendum sine omnibus toltis malis per antiquas et rectas consuetudines, preterquam in tempore gwerre, et si sint de terra contra nos gwerrina; et si tales inveniantur in terra nostra in principio gwerre, attachientur sine dampno corporum vel rerum, donee sciatur a nobis vel a capitali justiciario nostro quomodo mercatores terre nostre tractentur, qui tunc invenientur in terra contra nos gwerrina; et, si nostri salvi sint ibi, alii salvi sint in terra nostra.
38. Si quis tenuerit de aliqua escaeta, sicut de honore Wallingefordie, Bolonie, Notingeham, Lancastrie, vel de aliis que sunt in manu nostra, et sint baronie, et obierit, heres ejus non det aliud relevium nec faciat nobis aliud servicium quam faceret baroni, si ilia esset in manu baronis; et nos eodem modo eam tenebimus quo baro eam tenuit; nec nos, occasione tabs baronie vel escaete, habebimus aliquam escaetam vel custodiam aliquorum hominum nostrorum, nisi alibi tenuerit de nobis in capite ille qui tenuit baroniam vel escaetam.
39. Nullus liber homo decetero det amplius alicui vel vendat de terra sua quam ut de residuo terre sue possit sufficienter fieri domino feodi servicium ei debitum quod pertinet ad feodum illud.
40. Omnes patroni abbatiarum qui habent cartas regum Anglie de advocatione, vel antiquam tenuram vel possessionem, habeant earum custodiam cum vacaverint, sicut habere debent, et sicut supra declaratum est.
41. Nullus capiatur vel imprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam viri sui.
42. Nullus comitatus decetero teneatur, nisi de mense in mensem; et, ubi major terminus esse solebat, major sit. Nec aliquis vicecomes vel ballivus faciat turnum suum per hundredum nisi bis in anno et non nisi in loco debito et consueto, videlicet semel post Pascha et iterum post festum sancti Michaelis. Et visus de franco plegio tunc fiat ad ilium terminum sancti Michaelis sine occasione, ita scilicet quod quilibet habeat libertates suas quas habuit et habere consuevit tempore regis Henrici avi nostri, vel quas postea perquisivit. Fiat autem visus de franco plegio sic, videlicet quod pax nostra teneatur, et quod tethinga integra sit sicut esse consuevit, et quod vicecomes non querat occasiones, et quod contentus sit eo quod vicecomes habere consuevit de visu suo faciendo tempore regis Henrici avi nostri.
43. Non liceat alicui decetero dare terram suam alicui domui religiose, ita quod eam resumat tenendam de eadem domo, nec liceat alicui domui religiose terram alicujus sic accipere quod tradat eam illi a quo ipsam receperit tenendam. Si quis autem de cetero terram suam alicui domui religiose sic dederit, et super hoc convincatur, donum suum penitus cassetur, et terra illa domino suo illius feodi incurratur.
44. Scutagium decetero capiatur sicut capi consuevit tempore regis Henrici avi nostri.
45. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet erga suos.
46. Salvis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, templariis, hospitalariis, comitibus, baronibus et omnibus aliis tam ecclesiasticis personis quam secularibus, libertatibus et liberis consuetudinibus quas prius habuerunt.
47. Statuimus etiam, de communi consilio tocius regni nostri, quod omnia castra adulterina, videlicet ea que a principio guerre mote inter dominum Johannem patrem nostrum et barones suos Anglie constructa fuerint vel reedificata, statim diruantur. Quia vero nondum habuimus sigillum hanc [cartam] sigillis domini legati predicti et comitis Willelmi Mariscalli rectoris [nostri] et regni nostri fecimus sigillari.