ORAZIONE DI PALLA RUCELLAIO RECITATA NEL COSPETTO DI CARLO V IMPERATORE PER NOME DELL’ECCELSA REPUBBLICA FIORENTINA.
(Codice nº 102, manoscritto appresso di noi.)
Per vetustus mos fuit apud Maiores nostros Florentinos, Carole Caesar Imperator Auguste, summos atque optimos Imperatores et colere semper et summopere venerari. Quod si quis unquam magnus Rex fuit, si quis virtute praeditus Imperator, ea claritudo est parentum avorum proavorum maiorumque tuorum, qui omnes aut Reges maximi aut Imperatores optimi fuerunt, is splendor celsitudinis tuae, ea perspicua argumenta divini favoris fidem omnibus facientia, te a deo optimo maximo electum ac de coelo missum ad resarciendas labentis orbis terrarum ruinas, ut nemini dubium sit Florentinum Senatum in te colendo numquam pro more suo agere posse, numquam animo ac voluntati suae satisfacturum. Accedunt ingentia beneficia peculiariter in Civitatem Civesque nostros collata atque eos Cives dicimus qui se ac patriam suam in tutelam tuam collocarant, qui sine te, invictissime Imperator Carole, salvi esse non poterant: quibus tu post annuam obsidionem, post multos bellorum casus, post indignam fortissimorum tuorum Ducum in ipsa victoria caedem, patriam, parentes, liberos vitam denique ipsam restituisti. Ob haec igitur et alia multa a te accepta beneficia quae sigillatim explicare hujus loci ac temporis non est, acturi gratias Florentini Senatus nomine Celsitudini tuae, Carole Caesar Imperator Auguste; si pro immortalibus in patriam nostram meritis parum cumulate munus nostrum impleverimus, quaesumus obtestamurque Celsitudinem tuam, ne solum imbecillitati ingenii nostri, quod pertenue esse cognoscimus et dolemus, verum multo magis magnitudini beneficiorum tuorum tribuendum putes. Quid nam sapientius aut rebus christianis armorum ac temporum iniuria afflictis conducibilius salubriusque excogitari poterit, quam illud divinum consilium, quo nobis Christianis omnibus consuluisti. Nam post plurimas insignesque de hostibus tuis victorias quibus tu numquam animo elatior factus, Italiae pacem et Principum Christianorum concordiam totis viribus procurasti; cum omnis adhuc Italia armorum terrore quateretur, neque ullus calamitatum finis appareret, consociatis repente Consiliis cum Clemente VII Pontifice Maximo, utroque foedere, ac renovata amicitia, inita et cum eo affinitate, ex Hyspania in Italiam navigasti: quo eodem tempore compositis rebus cum Francisco Gallorum Duce in Cameracensi conventu per illas numquam satis laudatas heroinas quae ambae in Coelum receptae tum praeclari facinoris nunc debitam mercedem recipiunt; Ianuam appulsus nihil animo potius habuisti quam reliquas Civitates et Principes Italiae pacatissimos reddere. Ad quam rem perficiendam cum Pontificis Maximi praesentia multum conferre visa esset, protinus relicta urbe Bononiam accessit exardens desiderio videndi Celsitudinem tuam, teque in tuo optimo proposito, nullo sane negocio confirmans, magnamque oneris huiusmodi partem in se suscipiens, primum sacris Imperii insignibus voluit exornare, imposita Augusto capiti tuo sacratissimis suis manibus aurea corona. Sequuta est interea Viennensis obsidionis solutio faedaque Turcarum strages et turpis fuga potiusquam discessus, quae victoria opportune divinitus tibi a Deo optimo maximo concessa, Venetos statim Pontifice Maximo, tuaeque Caesareae Maiestati coniunctissimos fecit. Receptus est etiam in tutelam et amicitiam tuam Franciscus Sforzia Insubrum Dux magna cum spe et populorum illorum letitia quod essent in pace et ocio rebus suis aliquando facituri. Reliqui erant Florentini apud quos pauci factiosi et scelerati parricidae aliquorum animos fictis vaticiniis superstitionibusque imbuerant quasi popularis status in ea Civitate superis gratissimus esset, alios opifices ac mechanicos artifices fecem impiam plebis Florentinae collatis Magistratibus ipsisque insolitis honoribus illexerant, iuventutem omnem armaverunt, ex legem quaecumque libuissent facere permiserunt, cunctorum denique animos rapinarum ac latrociniorum maxima spe impleverant, proscriptis nobilium bonis, ipsisque expulsis aut in carcere ad ultimum supplicium reservatis. Ita cum pretextu religionis ac libertatis in superstitiosam impietatem et execrabilem populi Thyrannidem induxissent coniecissentque, spreta ea obedientia obmissisque obsequiis, quibus Civitas Florentina solita est Sanctissimos Pontifices atque optimos Imperatores perpetuo prosequi, omnia prius extrema pati decreverant, quam in illo modo ad sanitatem redirent. Taceo quod aequas conditiones multoties propositus et a Pontifice et a te Caesar Invictissime, repudiaverint. Id nam manifestum ac luce clarius apparuit ex his quos postremo armis ac fame coacti accepère. Cum itaque rerum omnium nostrarum tuum esset arbitrium cumque propter arma in te tuumque Neapolitanum Regnum suscepta obstinatamque popularis illius status erga Pontificem Maximum, tuamque Caesaream Maiestatem contumaciam, omni ditione nostra jure privati essemus; restitutos in pristinam gratiam tuae Celsitudinis, ab omni noxa gratuito liberatos esse voluisti, solitisque immunitatibus frui omnibus permisisti, cives civitati, civitatem civibus, reddidisti, eamque formam Reipublicae nostrae comprobasti quae cunctis bonis esset optabilis; in qua Alexander Medices Dux cui filiam tuam Margaritam altae indolis puellam in uxorem dedisti, primas partes veluti majores sui fecerant esset habiturus, tuoque e sanguine, divina favente clementia liberos procreaturus, qui Civitati nostrae summa cum laude in posterum praesint. Quamobrem tantum tibi Carole Caesar Imperator Auguste nos debere profitemur, ut parentes, liberos, patriam, vitam ipsam atque immortalitatis spem, nostraque omnia. Celsitudini tuae accepta referamus. Porge itaque Invictissime Imperator Carole, sanare reliqua christiani corporis vulnera, id quod assidue facis, ut post tuum ex Italia discessum, una cum fratre tuo Ferdinando iam Caesare declarato, validissimis Thurcarum viribus facilius, obsistere possis, ultimamque de his victoriam reportare. Ad haec procul dubio missus es vocatusque a Deo optimo maximo, ad haec te hortatur qui ejus in Terris vices gerit Sanctissimus Pater Clemens, nihil obmissurus cum reliquis Principibus Christianis quod in tanta re tuae Celsitudini opportunum esse videatur. Nos autem Florentini quamquam facultatibus spoliati ad nihilumque reducti, nihil praeter nuda corpora et animas polliceri possumus, nihilominus imperata facere parati erimus. In primis autem Alexander, gener tuus, ipse Dux, se ducem nobilium ac bonorum omnium prestabit ad retinendam in officio atque obsequio Civitatem erga Celsitudinem tuam, in cujus Tutelam, urbem, agros, Cives, nostraque omnia, id quod in mandatis habuimus, maximopere comendamus.
In ultimo è scritto nel Codice stesso:
Furono mandati Ambasciatori a Carlo Quinto Imperatore Palla di Bernardo Rucellajo et Francesco di Niccolò Valori da poi che l’Illmo Sig.e Duca Alessandro de’ Medici fu tornato da S. Maestà, et fatta la declaratione del Governo della Città, come si dimostra in questo libro de verbo ad verbum: e quali andorno a render gratie a Sua Maestà Cesarea et fargli reverentia come per la preallegata Orazione si dimostra composta et recitata per il prefato Palla.
Fine del Tomo Terzo ed ultimo.