Multa quidem vidi diuersaque multa notaui,
Que tibi vult meminens scribere penna sequens:
Non tamen inceptis ego musas inuoco, nec diis
Immolo, set solo sacrificabo deo.
Spiritus alme deus, accendens pectore sensus,
Intima tu serui pectoris vre tui:
Inque tuo, Criste, laxabo nomine rethe,
Vt mea mens capiat que sibi grata petit.
Inceptum per te perfecto fine fruatur
Hoc opus ad laudem nominis, oro, tui.10
Qui legis hec eciam, te supplico, vir, quod honeste
Scripta feras, viciis nec memor esto meis:
Rem non personam, mentem non corpus in ista
Suscipe materia, sum miser ipse quia.
Res preciosa tamen in vili sepe Minera
Restat, et extracta commoditate placet:
Hoc quod in hiis scriptis tibi dat virtutis honestas
Carpe, nec vlla tumens vlteriora pete.
Si te perstimulet stilus hic stillatus in aure,
Sit racio medicus mulceat inde graue:
31220
Et si compositis verbis non vtar, vt illis
Metra perornentur, cerne quid ipsa notant:
Et rudis ipse rude si quid tractauero, culpe
Qui legis hoc parce, quod latet intus habe:
Et si metra meis incongrua versibus errent,
Que sibi vult animus congrua vota cape.
Rethorice folia quamuis formalia desint,
Materie fructus non erit inde minor:
Sint licet hii versus modice virtutis ad extra,
313
Interior virtus ordine maior erit.30
Quamuis sensus hebes obstet, tamen absque rubore
Que mea simplicitas sufficit illa dabo.
In sene scire parum multum solet esse pudori
Temporis amissi pre grauitate sui;
Set modo siqua sapit docet aut prouisa senectus,
Vix tamen hec grata vox iuuenilis habet.
Que scribunt veteres, licet ex feruore studentes,
Raro solent pueris dicta placere satis;
Obloquioque suo quamuis tamen ora canina
Latrent, non fugiam quin magis ista canam.40
De saxis oleum, de petra mel tibi sugge,
Deque rudi dociles carmine sume notas.
Quicquid ad interius morum scriptura propinat,
Doctrine causa debet habere locum:
Verba per os asini qui protulit, hic mea spes est,
Eius vt ad laudem cercius ore loquar.
Ergo recede mee detractor simplicitati,
Nec mea scripta queat rodere liuor edax:
Lite vacent aures lectoris et obuia cedant
Murmura, differ opus, invida turba, tuum.50
Si tamen incendat Sinon Excetraque sufflet,
314
Non minus inceptum tendo parare stilum.
Est oculus cecus, aurisque manet quasi surda,
Qui nichil vt sapiat cordis ad yma ferunt;
Et si cor sapiat quod non docet, est quasi pruna
Ignea, sub cinere dummodo tecta latet.
Nil fert sub modio lucens candela reconsa,
Pectoris aut sensus ore negante loqui.
Quid si pauca sciam, numquid michi scribere pauce
Competit, immo iuuat alter vt illa sciat.60
De modicis igitur modicum dabo pauper, et inde
Malo valere parum quam valuisse nichil.
Non miser est talis, aliquid qui non dare possit;
Si dare non possum munera, verba dabo.
Attamen in domino credenti nulla facultas
Est impossibilis, dum bene sentit opus.
Gracia quem Cristi ditat, non indiget ille;
Quem deus augmentat possidet immo satis:
Grandia de modico sensu quandoque parantur,
Paruaque sepe manus predia magna facit:70
Sepius ingentes lux pellit parua tenebras,
Riuulus et dulces sepe ministrat aquas.
Constat difficile iustum nichil esse volenti;
Vt volo, sic verbum det deus ergo meum.
Non tamen ex propriis dicam que verba sequntur,
Set velut instructus nuncius illa fero.
Lectus vt est variis florum de germine fauus,
Lectaque diuerso litore concha venit,
Sic michi diuersa tribuerunt hoc opus ora,
Et visus varii sunt michi causa libri:80
Doctorum veterum mea carmina fortificando
Pluribus exemplis scripta fuisse reor.
Vox clamantis erit nomenque voluminis huius,
Quod sibi scripta noui verba doloris habet.