Cum bona siue mala sit nobis sors tribuenda
Ex propriis meritis, hiis magis hiisque minus,
Fit mundique status in tres diuisio partes,
Omnibus vnde viris stat quasi sortis opus,
Et modo per vicia quia sors magis astat iniqua,
Ponderet in causis quilibet acta suis:
In quocumque gradu sit homo, videatur in orbe
Que sibi sunt facta, sors cadit vnde rea.
Non ego personas culpabo, set increpo culpas,
341
Quas in personis cernimus esse reas.10
A me non ipso loquor hec, set que michi plebis
Vox dedit, et sortem plangit vbique malam:
Vt loquitur vulgus loquor, et scribendo loquelam
342
Plango, quod est sanctus nullus vt ante status.
Quisque suum tangat pectus videatque sequenter
Si sit in hoc talis vnde quietus erit.
343
Nescio quis purum se dicet, plebs quia tota
Clamat iam lesum quemlibet esse statum.
Culpa quidem lata, non culpa leuis, maculauit
Tempora cum causis, nos quoque nostra loca:20
Nil generale tamen concludam sub speciali,
Nec gero propositum ledere quemque statum.
Nouimus esse status tres, sub quibus omnis in orbe
More suo viuit atque ministrat eis.
Non status in culpa reus est, set transgredientes
A virtute status, culpa repugnat eis.
Quod dicunt alii scribam, quia nolo quod vlli
Sumant istud opus de nouitate mea.
Qui culpat vicia virtutes laudat, vt inde
Stet magis ipse bonus in bonitate sua:30
Vt patet oppositum nigris manifestius album,
Sic bona cum viciis sunt patefacta magis:
Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos,
Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus:
Vera negant pingi, quia vera relacio scribi
Debet, non blandi falsa loquela doli.
Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam
Ad cumulum fructus augeat ille deus:
Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis
Stillet detque deus que bona scribat homo:40
Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt,
Digna ministret homo semina, grana deus.
Mole rei victus fateor succumbo, set ipsam
Spes michi promittit claudere fine bono:
Quod spes promittit, amor amplexatur, vtrique
Auxiliumque fides consiliumque facit;
344
Suggerit, instigat, suadet, fructumque laboris
Spondet, et exclamat, ‘Incipe, fiet opus.’
Quo minor est sensus meus, adde tuum, deus, et da,
Oro, pios vultus ad mea vota tuos:50
Vt nichil abrupte sibi presumat stilus iste,
Da veniam cepto, te, deus, oro, meo.
Non ego sidereas affecto tangere sedes,
Scribere nec summi mistica quero poli;
Set magis, humana que vox communis ad extra
Plangit in hac terra, scribo moderna mala:
Vtilis aduerso quia confert tempore sermo,
Promere tendo mala iam bona verba die.
345
Nulla Susurro queat imponere scandala, per que
Auris in auditu negligat ora libri:60
Non malus interpres aliquam michi concitet iram,
Quid nisi transgressis dum loquar ipse reis.
Erigat, oro, pia tenuem manus ergo carectam,
Vt mea sincero currat in axe rota:
Scribentem iuuet ipse fauor minuatque laborem,
Cum magis in pauido pectore perstat opus:
Omnia peruersas poterunt corrumpere mentes,
Stant tamen illa suis singula tuta locis:
Vt magis ipse queam, reliqui poterintque valere,
346
Scit deus, ista mei vota laboris erunt.70
Aspice, quique leges ex ipsis concipe verbis,
Hoc michi non odium scribere suadet opus.
Si liber iste suis mordebitur ex inimicis,
Hoc peto ne possint hunc lacerare tamen:
Vade, liber, seruos sub eo qui liberat omnes,
Nec mala possit iter rumpere lingua tuum;
Si, liber, ora queas transire per inuida liber,
Imponent alii scandala nulla tibi.
Non erit in dubio mea vox clamans, erit omnis
Namque fides huius maxima vocis homo.80
Si michi tam sepe liquet excusacio facta,
Ignoscas, timeo naufragus omne fretum.
O sapiens, sine quo nichil est sapiencia mundi,
Cuius in obsequium me mea vota ferunt,
Te precor instanti da tempore, Criste, misertus,
Vt metra que pecii prompta parare queam;
Turgida deuitet, falsum mea penna recuset
Scribere, set scribat que modo vera videt.
In primis caueat ne fluctuet, immo decenter
Quod primo po
nit carmine seruet opus:
34790
Hic nichil offendat lectorem, sit nisi verum
Aut veri simile, quod mea scripta dabunt.
In te qui es verus mea sit sentencia vera,
Non ibi figmentum cernere possit homo:
Conueniatque rei verbum sensumque ministret,
Dulce sit et quicquam commoditatis habens:
Absit adulari, nec sit michi fabula blesa,
Nec michi laus meriti sit sine laude tua.
Da loquar vt vicium minuatur et ammodo virtus
Crescat, vt in mundo mundior extet homo:100
Tu gressus dispone meos, tu pectus adauge,
Tu sensus aperi, tu plue verba michi;
Et quia sub trino mundi status ordine fertur,
Sub trina serie tu mea scripta foue.
Hiis tibi libatis nouus intro nauta profundum,
Sacrum pneuma rogans vt mea vela regas.