Capm. x.
In libris cleri Rome sic scribere vidi:
‘Vt melius viuas, hec mea scripta legas.
Vis seruire deo, vis noscere qualia querit?
Hec lege, tuncque scies qualiter illud erit.
Dilige mente deum, pete, crede, stude reuereri:’
Teste libro cleri, sic iubet ipse geri.
‘Est quia vita breuis, fuge luxus corporis omnes,
Preponens anime celica dona tue:
Iusticiam serua, tua sit lex omnibus equa;
Hoc facias alii, quod cupis ipse tibi:800
Ex toto corde dominum tu dilige, tota
Ex animaque simul sit tibi fratris amor:
Gignit nempe dei dileccio fratris amorem,
Et diuinus amor fratris amore viget.
Munera fer miseris, que Cristo ferre teneris,
Arma quibus noceas, bella nec vlla geras:
Sis pius et paciens, tua sitque modestia cunctis
Exemplum pacis, duret vt illa magis.’
Hec ita cum legi, confestim me stupor vrget,
Qualiter in clero bella videre queo:810
Querere sic volui de clero, quis foret ille;
Qui michi responsum de racione daret.
Questio mota fuit, qua sumpta clericus vnus
Astat et oppositis prompserat ista meis;
Supponens primis quod ei sit culmen honoris
Pontificis summi, talia dixit ibi.
‘Diuidit imperium terrena potencia mecum,
Iureque celicolo subdita regna colo;
Set quia terra prope nos est celumque remotum,
Que magis est nobis terra propinqua placet.820
Aula michi grandis, sublimis et arte decora,
Nobilis est thalamus, mollis et ipse thorus:
Vt placeant ori que postulo, de meliori
Fercula lauta cibo sunt michi, vina bibo:
Ex auium genere, de piscibus omne salubre,
Vt magis est placitum, dant michi ferre cibum:
Singula que genera vini dat potibus vua
Optineo, quod in hiis sit michi nulla sitis.
Sunt michi carmina consona, timpana, letaque musa,
Histrio dat variis cantica plena iocis:830
Que mare, terra parit, meliora vel aera format,
Sunt michi prompta foro, sicut habere volo.
Est michi vinea, sunt viridaria fonte reclusa,
Que peto de mundo cuncta tenere queo:
Est michi fecundus dotalibus ortus in agris,
Pompaque castrorum, summus et vrbis honor:
Silua feras, volucres aer suscepit habendas,
Et mare quam vario pisce repleuit aquas.
Set loca non tantum nobis, nec et illa creata
Sufficiunt, auri sint nisi dona
lucri.
390840
‘Ecce fores large, quas seruat ianitor arte,
Sic vt in has pauper nullus habebit iter:
Curia quos reprobat isto sermone repellit,
“State foras, vacui, flebitis ante fores.”
Que non dona manum presentat ianitor illam
Excludat, nostras nec sciat ipsa vias:
Qui tamen occulto cupit vt sit noster amicus,
Aurum det, sine quo victima nulla placet:
Que manus est plena, magis inuitabitur illa,
Stet foris et vacua, nec veneretur ita.850
Omnia soluo, ligo, summo diademate regno,
Orbis ego dominus: quid michi velle magis?
Me dominum clamat, me viuens omnis adorat,
Omne solum calco sic deus alter ego.
Est thronus excelsus, quo possumus omnibus vna
Et benedicta manu, sic maledicta dare:
Sicque potestate nostra reuerenter vbique
Magnus in ecclesia, maior in orbe sumus.
‘Dicimus, et facta iam sunt, mandamus, et ecce
Accrescunt subiti dona creata lucri.860
Que Cristus renuit suscepimus omnia regna
Mundi, que dominans gloria vana dedit:
Sic exaltati de terra traximus ad nos
Omnia deliciis amplificata magis.
Sic status assumptus quales sumus approbat, vt nos
Ocia plectentes qui cruciamus humum.
Suaue iugum, leue Cristus onus nobis dedit, et nos
Pondera que mundi sunt grauiora damus:
Iura damus populis, set nos non lege tenemur,
Que michi lex placuit iuris habebit onus.870
Iudiciis hominum non stat quod pecco per orbem,
Sic michi cuncta licent, que magis acta placent;
Et si mundus in hiis fiat michi forte rebellis,
Est mea de guerris forcior ecce manus.
Hiis quoque de causis respondeo papa, quod omnes
Per mea terrigenos bella retrudo viros.
‘Inter discipulos fuerat discordia facta,
Norma set infantis pacificauit opus:
Nos tamen ad veram nullo moderamine pacem
Flectere quis poterit, hoc neque pompa sinit.880
In cruce confixus patitur sua funera Cristus,
Et fuit illa viris passio vera salus:
Omnibus exemplum fuit hec paciencia Cristi,
Alterutrum socii simus vt inde pii.
Nos tamen in signum vindicte ponimus illam,
Plebis et in mortem ferre iubemus eam:
Sicque pium signum diuertimus a pietate,
Que fuit et vita, nunc noua pestis erit.
Sic modo sunt mortis nuper vexilla salutis,
Que tulit et pacem crux modo bella gerit:890
Sicque crucem domini baiulamus, mente set vlla
Non sequimur dominum, qua tulit ipse crucem.
Quod nequit hoc virtus, supplebunt ammodo vires,
Non mos set mortis pugna parabit iter:
Nostra sinistra teret quicquid fundauerat olim
Dextra, que sic humilis non parit oua fides.
Quam collegerunt alii dispergere messem
Tendimus, et feritas nostra vorabit humum:
Vinea sic domini nostros inculta labores
Non habet, estque magis bellica facta manus:900
Sic magis, extrahere quem de pietate tenemur,
Sternimus in puteum de feritate bouem.
‘Quod tulerat Petrus lucrum Iudea fatetur,
Quas tulit et Paulus gens manifestat opes:
Nos neque cum vacuis manibus veniemus in auro,
Quod tamen est lucrum spirituale nichil.
Postera quicquid agat etas, iam nulla veremur
Crimina, dum mundus noster amicus erit:
Vt sit enim nomen nostrum nomen super omne,
Est vbi rarus honor, pugna iuuabit opus.910
Ense peribit homo iuxta leges Machometi,
Eius qui nomen spernit habere sacrum:
Nos ita decretum iam ponimus ense volutum,
Nomen vt hinc nostrum presit in omne solum.
Cesaris imperio qui contradicit, amicus
Eius in hoc mundo non reputatur homo:
Sic homo, qui nomen nostrum non preficit altum,
Filius est mortis, ensis in ore reus.
‘Mittere sic gladium non pacem venimus orbi,
Et noua iam facimus omnia, dampna tamen.920
Sic caput in membra iam seuit, et aggrauat illos,
Quos minus officio lederet ipse suo:
Sic pater in natos nunc fit magis ipse Saturnus,
Quos sua deberet lexque fouere, necat:
Sic et pastor oues, quas pascere iure tenetur
Iam vorat, et proprium predat ouile suum:
Sic ferus vt iudex agitamus secla per ignem,
Purgatique magis eris habemus opes.
Vendat enim tunicam sibi clerus et hinc emat ensem,
Cesset et a sacris quilibet ordo suis:930
Nomen et in terris sic nostrum magnificemus,
Vt timeant alii bella futura sibi.
Iam pastoralis baculus vertetur in hastam,
Mitra fit in galeam, pax ruit inque necem:
391
Qui prodesse velit prosit, nam nos super omnes
Preferri volumus, gestet et alter onus.
‘Sic nos, qui summi portamus nomina cleri,
Corde magis ceci duximus arma sequi:
Quicquid agant anime, nos subdere corpora mundi
Tendimus, et nobis lex positiua fauet;940
Nam licet ex glosa gladium quod sumat vtrumque,
Quo ferat extenta bellica, nostra manus.
Ergo magis paueant omnes dedicere nobis,
In quorum bellis os ferit atque manus.
Attamen ad pacem nostram suscepimus omnes
Barbaricas gentes, ne cruciemur eis:
Contra Cristicolas pretendimus arma mouere,
Qui modo sunt ausi vix sua iura loqui.
Auriculam Petrus abscidit, vulnus et illud
Sanum restituit Cristus vt ante fuit;950
Nostra set ira caput aufert, quo vulnere nullum
Nouimus in sanum post reuenire statum.
Est igitur Petri maior sentencia nostra,
Et gladius noster forcior ense suo.’
Sic differt Clemens nunc a clemente vocatus,
Errat et Acephalo nomine nomen habens.