Capm. xiii.
In tenebris pergens nescit quo vadat, vt ille
Qui non discernit que sit habenda via;
Cumque caret populus doctrina, nec videt ipsum
Qui suus est presul iura tenere dei,
Cum neque scripta docet, neque facta facit pietatis,
Immo sui vicii dedita culpa patet,1070
Cum de nocte sua pereat sine luce lucerna,
Et virtutis habent presulis acta nichil,
Tunc errare facit plebem, sine luceque cecus
Cecum consequitur, vnde ruina venit.
Ergo suas luces accendant clarius illi
Qui sunt ductores, vt videamus iter.
Igne lucerna micans tria dat, splendet, calet, vrit;
Hec tria presul habet sub racione trium:
Vita splendorem demonstrat, amore calorem,
Et quia peccantes arguit, vrit eos.1080
Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis
Seruat et auget oues, tunc placet ipse deo.
Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur,
Ne lupus ille Sathan intret ouile suum:
Pascat oues presul exemplaque sancta ministret,
Vt sapiant dulces mellis in ore fauos.
Sepius assueuit Tubicen prodesse, suosque
Dux bene pugnantes concitat ore viros:
Te magis, o presul, qui dux es spiritualis,
Promere lege dei consona verba decet.1090
Solue tuam vocem sicut tuba ductilis altam,
Osque tuum verbis instruat acta gregis:
Clama, ne cesses, populo dic crimen eorum,
Preuius exemplis tu tamen esto bonus.
Dum sapor assidua remanens sit dulcis in vnda,
Gracius ex ipso fonte bibuntur aque:
Cum magis in Cristo sit cleri vita beata,
Quem docet ille magis, sermo beatus erit.
Sermo dei numquam vacuus redit, immo lucrata
Conferet emissus dupla talenta lucri:1100
Sermo dei purus, mens quem sincera ministrat,
Claustra poli penetrans dona reportat humo.
Curatos anima tales que possidet egra,
Inueniet, si vult, sana salutis iter.
Qui nil terrenum sapiunt, set celica querunt,
Et solum siciunt esuriuntque deum;
Quos non librarum pascit nitor, immo librorum,
Non facies auri, set cibat ara dei;
Hii, cum sint propria digni mercede laboris,
Permansura serunt que sine fine metunt.1110
Sic qui recta docet, facit et super hoc quod oportet,
Expedit vt facias quod tibi dictat opus:
Tunc bene fortis equs reserato carcere currit,
Cum quos pretereat quosque sequetur habet.
Legis enim veteris scripture sunt memorande,
Quo bonus exemplum pastor habere queat.
Commemoranda satis fuit hec sapiencia, quando
Ante gregem virgas ordinat ille Iacob:
Partim nudat eas ablato cortice, partim
Corticis indutas veste relinquit eas.1120
In virgis splendet sublato cortice candor,
Cum de scripturis splendida verba trahit;
Cortex saluatur, cum litera sola tenetur,
Et pastor sensu simplice pascit oues.
393
Set quid pastores dicent exempla negantes?
Vt sibi proficiant ista nec illa tenent.
Cuius nec vita bona seu doctrina iuuabit,
Instruat vt populum, nil reputamus eum.
Indiscreta tamen sunt qui documenta parantes
Scismatis in plebem magna pericla mouent.1130
Indocti causa doctoris sepe scolares
Virtutis capiunt commoda nulla scole:
Sic importuni prelati, quamuis habundent
Dogmata, si desint acta, vigore carent.
Quidam corripiunt magis ignibus impetuosi,
Et velut vrsus oues de feritate premunt;
Talis enim doctor, cum durius increpat vllum,
Ledit eum cuius debuit esse salus;
Vulnerat ipse reos, set vulnera nulla medetur;
Prouocat in peius quod fuit ante malum:1140
Sic nos prelati nequit os curare superbi,
Cum viciosus homo moribus auctor erit.
Est et prelatus, qui corripiens quasi blando
De sermone fauet, nec reus inde cauet:
Corripiebat Hely pueros dulcedine patris,
Non vice pastoris, non grauitate soni;
Pro quorum culpa dampnatur Hely, quia valde
Impius in pueris per pia verba fuit.
Sic pastor qui subiectos non corripit, iram
394
Summi patris emens carcere dignus erit.1150
Ista solent scribi, ‘Medium tenuere beati,
Non nimis alta petas, nec nimis yma geras.’
Non nimis ex duro presul nos iure fatiget,
Nec nimis ex molli simplicitate sinat.
Si non leua manus equitis moderacior extet,
Oppositis frenis sepe repugnat equs.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
Nil prodest quod non ledere possit idem.
Set qui frena tenet, prouiso tempore, presul,
Quo magis est sanum ducet honestus iter:1160
Sepius ex dulci peccans sermone reviuit,
Qui magis impaciens verba per acra foret.
Expedit interdum tamen absque fauore rebelles
Equa quod inuitos presulis ira premat:
Sepe ferus morbus herbis mitescit amaris,
Namque feret molles aspera spina rosas:
Dura vides quod humus stimulantibus obruta sulcis
Sepius ad placitum molle cacumen habet.
Vnctus erit presul oleo, quod plura figurat,
Precipueque sibi conuenit illa sequi:1170
Quatuor ista facit, penetrat, lucet, cibat, vngit,
Que sibi mitratus debet habere bonus.
Nil penetrare potest nisi cum virtute vigoris,
Ista tamen virtus in penetrando iuuat;
Nam cum mollicies fuerit coniuncta vigori,
Mitis et austerus presulis actus erit.
Fermento careat, oleo spergatur, vt absit
Culpa nocens, et eum sanctus inungat amor:
Vox ita doctoris, quanto sublimius intus
Corda ferit, tanto forcius illa mouet:1180
Sic olei virtus virtutes ponderat eque,
Forcia dum penetrat, micius acta regit.
Lux cecis, cibus est ieiunis, vnccio morbis;
Hiis iubar infundit, hos cibat, hosque fouet:
Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos,
Vnccio dum populis dulcia verba serit.
Hoc oleo, testante Dauid, Cristus fuit vnctus,
Vnguine leticie cum pater vnxit eum:
Non vnguntur eo qui culpam Simonis equant,
Qui vendunt vel emunt, nec sacra gratis habent:1190
Exulat hic de plebe dei qui peccat in istis,
Tales nam pellit Cristus ab ede sua.