[105] Unam tantum exhibere volo. Inter Cn. Pompejum & Cn.
Vibium humili loco natum, tantus error extitit de paribus lineamentis,
ut Romani Vibium Pompeji nomine, Pompejum Vibii vocabulo
cognominarent. Solinus cap I.
[106] Aristoteles, Diodorus, Strabo, Ptolemæus, Agathemerus,
Polyænus, Dio, Clemens Alex. Epitom. Strab. D. Joh. Chrysostomus tom.
III. Joan. Tzetza, &c.
[107] Cleomedes, Nummus Alabandensis, M. Heracleota,
Chrysostomus tom. IV & V. Polyænus, &c.
[108] M. Heracleota, p. 57, 58, 59, 60, Ptolemæus apud Steph.
de urbibus.
[121] Juvenalis Lib. V. v. 705. Martialis lib. IX. epig. 22.
Inscriptiones variæ.
[122] Inscrip. variæ, Ausonius, &c. Romani suos provinciales
constanter Britannos, dicunt; quanquam ipsi provinciales sese
Brittones appellari gaudeant. Buchan. Rerum Scot. lib. I. c. I.
[206] Nostra autem ætas ex multis multorum itineribus certam
quodammodo totius insulæ jam deprehendit dimensionem, a Tarvisio
enim circumactis curvatisque littoribus per occasum ad Belerium
plus minus DCCCXII mill. pass. numerantur, inde conversa in austrum
littoris fronte ad Cantium CCCXX mill. pass. Hinc secundum
Germanicum mare angulosis recessibus per DCCIIII. mill. pass. ad
Tarvisium protenditur, ut hac ratione totius insulæ ambitus
MDCCCXXXVI. mill. colligat. Brit. p. 2. id est, 2140 milliaria
Regia Statutaria.
[208] Supra, p. 90 & 100. Anonymus Ravenn. Geogr. lib. IV.
cap. iv. & xi. Frontem codicis, qui in Biblioth. D. Marci Venetiis
extat, ornat effigies Ptolemæi, vestitu regio induti, imposita capiti
corona, error est, nonnullis quoque viris recentioris ac medii ævi.
Symoni Grynæo in Præfat. ad Almagestum Basileæ 1538. &c. &, ut Vossius
de Scient. Mathemat. p. 162. testatur, ante eum aliis.