CAPUT XIV.
2 COR. XI. 3, ET EPH. IV. 24, EXPONIT.

Jam vero vel invitum cogit Paulum generationem ex deceptione deducere, cum dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.”[417] Sed certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quæ aberraverant.”[418] Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator; qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster tempus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam,”[419] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,”[420] nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedientiæ. “Pelliceas” autem “tunicas”[421] existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. “Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in cœlo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.[422] Recte ergo nos hæc quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advenæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.