Ut pictura poesis erit; similisque poesi
Sit pictura; refert par œmula quæque sororem,
Alternantque vices et nomina; muta poesis
Dicitur hæc, pictura loquens solet illa vocari.
Quod fuit auditu gratum cecinere poetæ; 5.
Quod pulchrum aspectu pictores pingere curant:
Quæque poetarum numeris indigna fuêre,
Non eadem pictorum operam studiumq. merentur:
Ambæ quippe sacros ad religionis honores
Sydereos superant ignes, aulamque tonantis 10.
Ingressæ divûm aspectu, alloquioque fruuntur;
Oraque magna deûm, et dicta observata reportant,
Cœlestemque suorum operum mortalibus ignem.
Inde per hunc orbem studiis coeuntibus errant,
Carpentes quæ digna sui, revolutaque lustrant 15.
Tempora, quærendis consortibus argumentis.
Denique quæcunq. in cœlo, terraque, marique
Longius in tempus durare, ut pulchra, merentur,
Nobilitate sua, claroque insignia casu
Dives et ampla manet pictores atque poetas 20.
Materies; inde alta sonant per sæcula mundo
Nomina, magnanimis heroibus inde superstes
Gloria, perpetuoque operum miracula restant.
Tantus inest divis honor artibus atque potestas.
Non mihi Pieridum chorus hic, nec Apollo vocandus, 25.
Majus ut eloquium numeris, aut gratia fandi
Dogmaticis illustret opus rationibus horrens:
Cum nitidâ tantum et facili digesta loquelâ,
Ornari præcepta negent, contenta doceri.
Nec mihi mens animusve fuit constringere nodos 30.
Artificum manibus, quos tantùm dirigit usus;
Indolis ut vigor inde potens obstrictus hebescat,
Normarum numero immani, geniumq. moretur:
Sed rerum ut pollens ars cognitione, gradatim
Naturæ sese insinuet, verique capacem 35.
Transeat in genium, geniusq. usu induat artem.
Primum præceptum. i.e. pulchro.
Præcipua imprimis artisque potissima pars est,
Nôsse quid in rebus natura creârit ad artem
Pulchrius, idque modum juxta, mentemque vetustam:
Qua sine barbaries cæca et temeraria pulchrum 40.
Negligit, insultans ignotæ audacior arti,
Ut curare nequit, quæ non modo noverit esse;
Illud aput veteres fuit unde notabile dictum,
Nil pictore malo securius atque poeta.
Cognita amas, et amata cupis, sequerisq. cupita; 45.
Passibus assequeris tandem quæ fervidus urges:
Illa tamen quæ pulchra decent; non omnia casus
Qualiacumque dabunt, etiamve simillima veris:
Nam quamcumque modo servili haud sufficit ipsam
Naturam exprimere ad vivum; sed ut arbiter artis, 50.
Seliget ex illa tantùm pulcherrima pictor.
Quodque minus pulchrum, aut mendosum, corriget ipse
Marte suo, formæ veneres captando fugaces.
II. De speculatione et praxi.
Utque manus grandi nil nomine practica dignum
Assequitur, purum arcanæ quam deficit artis 55.
Lumen, et in præceps abitura ut cæca vagatur;
Sic nihil ars operâ manuum privata supremum
Exequitur, sed languet iners uti vincta lacertos;
Dispositumque typum non linguâ pinxit Apelles.
Ergo licèt totâ normam haud possimus in arte 60.
Ponere (cùm nequeant quæ sunt pulcherrima dici)
Nitimur hæc paucis, scrutati summa magistræ
Dogmata naturæ, artisque exemplaria prima
Altiùs intuiti; sic mens, habilisque facultas
Indolis excolitur, geniumque scientia complet; 65.
Luxuriansque in monstra furor compescitur arte:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
III. De Argumento.
His positis, erit optandum thema nobile, pulchrum,
Quodque venustatum circa formam atque colorem 70.
Sponte capax, amplam emeritæ mox præbeat arti
Materiam, retegens aliquid salis et documenti.
Tandem opus aggredior; primoq. occurrit in albo
Disponenda typi, concepta potente Minervâ,
Machina, quæ nostris Inventio dicitur oris. 75.
Inventio prima picturæ pars.
Ilia quidem priùs ingenuis instructa sororum
Artibus Aonidum, et Phœbi sublimior æstu.
IV. Dispositio, sive operis totius œconomia.
Quræendasque inter posituras, luminis, umbræ,
Atque futurorum jam præsentire colorum
Par erit harmoniam, captando ab utrisque venustum. 80.
V. Fidelitas argumenti.
Sit thematis genuina ac viva expressio, juxtà
Textum antiquorum, propriis cum tempore formis.
VI. Inane rejiciendum.
Nec quod inane, nihil facit ad rem, sive videtur
Improprium, miniméque urgens, potiora tenebit
Ornamenta operis; tragicæ sed lege sororis, 85.
Summa ubi res agitur, vis summa requiritur artis.
Ista labore gravi, studio, monitisque magistri
Ardua pars nequit addisci rarissima: namque,
Ni priùs æthereo rapuit quod ab axe Prometheus
Sit jubar infusum menti cum flamine vitæ, 90.
Mortali haud cuivis divina hæc munera dantur;
Non uti Dædaleam licet omnibus ire Corinthum.
Ægypto informis quondam pictura reperta,
Græcorum studiis, et mentis acumine crevit:
Egregiis tandem illustrata, et adulta magistris, 95.
Naturam visa est miro superare labore.
Quos inter, graphidos gymnasia prima fuêre
Portus Athenarum, Sicyon, Rhodes, atque Corinthus,
Disparia inter se, modicùm ratione laboris;
Ut patet ex veterum statuis, formæ atque decoris
Achetypis; queis posterior nil protulit Ætas 100.
Condignum, et non inferius longè, arte, modoque.
VII. Graphis, seu positura, secunda picturæ pars.
Horum igitur vera ad normam Positura legetur:
Grandia, inæqualis, formosaque partibus amplis
Anteriora dabit membra, in contraria motu
Diverso variata, suo librataque centro. 105.
Membrorumque sinus ignis flammantis ad instar,
Serpenti undantes flexu; sed lævia, plana,
Magnaque signa, quasi sine tubere subdita tactu,
Ex longo deducta fluant, non secta minutim.
Insertisque toris sint nota ligamina, juxta 110.
Compagem anatomes, et membrificatio Græco
Deformata modo, paucisque expressa lacertis,
Qualis apud veteres; totoque Eurythmia partes
Componat; genitumque suo generante sequenti
Sit minus, et puncto videantur cuncta sub uno. 115.
Regula certa licet nequeat prospectica dici,
Aut complementum graphidos; sed in arte juvamen
Et modus accelerans operandi: at corpora falso
Sub visu in multis referens, mendosa labascit;
Nam geometralem nunquam sunt corpora juxtà 120.
Mensuram depicta oculis, sed qualia visa.
VIII. Varietas in figuris.
Non eadem formæ species, non omnibus ætas
Æqualis, similisque color, crinesque figuris:
Nam variis velut orta plagis gens dispare vultu est. 125.
IX. Figura sit una cum membris et vestibus.
X. Mutorum actiones imitandæ.
Singula membra, suo capiti conformia, fiant
Unum idemque simul corpus cum vestibus ipsis:
Mutorumque silens positura imitabitur actus.
XI. Figura princeps.
Prima figurarum, seu princeps dramatis, ultrò
Prosiliat media in tabula, sub lumine primo 130.
Pulchrior ante alias, reliquis nec operta figuris.
XII. Figurarum globi, seu cumuli.
Agglomerata simul sint membra, ipsæque figuræ
Stipentur, circumque globos locus usque vacabit;
Nè, malè dispersis dum visus ubique figuris
Dividitur, cunctisque operis fervente tumultu 135.
Partibus implicitis, crepitans confusio surgat.
XIII. Positurarum diversitas in cumulis.
Inque figurarum cumulis non omnibus idem
Corporis inflexus, motusque; vel artubus omnes
Conversis pariter non connitantur eodem;
Sed quædam in diversa trahant contraria membra, 140.
Transverséque aliis pugnent, et cætera frangant.
Pluribus adversis aversam oppone figuram,
Pectoribusque humeros, et dextera membra sinistris.
Seu multis constabit opus, paucisve figuris.
XIV. Tabulæ libramentum.
Altera pars tabulæ vacuo ne frigida campo, 145.
Aut deserta fiet, dum pluribus altera formis
Fervida mole sua supremam exurgit ad oram.
Sed tibi sic positis respondeat utraque rebus,
Ut si aliquid sursum se parte attollat in unâ,
Sic aliquid parte ex aliâ consurgat, et ambas 150.
Æquiparet, geminas cumulando æqualiter oras.
XV. Numerus figurarum.
Pluribus implicitum personis drama supremo
In genere ut rarum est; multis ita densa figuris
Rarior est tabula excellens; vel adhuc ferè nulla
Præstitit in multis, quod vix bene præstat in unâ: 155.
Quippe solet rerum nimio dispersa tumultu,
Majestate carere gravi, requieque decora;
Nec speciosa nitet vacuo nisi libera campo.
Sed, si opere in magno, plures thema grande requirat
Esse figurarum cumulos, spectabitur unà 160.
Machina tota rei; non singula quæque seorsim.
XVI. Internodia et pedes, exhibendi.
Præcipua extremis raro internodia membris
Adbdita sint: sed summa pedum vestigia nunquam.
XVII. Motus manuum motui capitis jungendus.
Gratia nulla manet, motusque, vigorque figuras
Retro aliis subter majori ex parte latentes, 165.
Ni capitis motum manibus comitentur agendo.
XVIII. Quæ fugienda in distributione et compositione.
Difficiles fugito aspectus, contractaque visu
Membra sub ingrato, motusque, actusq. coactos;
Quodq. refert signis, rectos quodammodo tractus,
Sive parallelos plures simul, et vel acutas, 170.
Vel geometrales, (ut quadra, triangula,) formas:
Ingratamque pari signorum ex ordine quandam
Symmetriam: sed præcipua in contraria semper
Signa volunt duci transversa, ut diximus antè.
Summa igitur ratio signorum habeatur in omni 175.
Composito; dat enim reliquis pretium, atq. vigorem.
XIX. Natura genio accommodanda.
XX. Signa antiqua naturæ modum constituunt.
Non ita naturæ astrictè sis cuique revinctus,
Hanc præter nihil ut genio studioque relinquas;
Nec sine teste rei natura, artisque magistra, 180.
Quidlibet ingenio, memor ut tantummodo rerum,
Pingere posse putes; errorum est plurima sylva,
Multiplicesque viæ, bene agendi terminus unus;
Linea recta velut sola est, et mille recurvæ.
Sed juxta antiquos naturam imitabere pulchram, 185.
Qualem forma rei propria, objectumque requirit.
XXI. Sola figura quomodo tractanda.
Non te igitur lateant antiqua numismata, gemmæ,
Vasa, typi, statuæ, cælataque marmora signis,
Quodq. refert specie veterum post sæcula mentem;
Splendidior quippe ex illis assurgit imago, 190.
Magnaque se rerum facies aperit meditanti;
Tunc nostri tenuem sæcli miserebere sortem,
Cùm spes nulla siet redituræ æqualis in ævum.
Exquisita siet formâ, dum sola figura
Pingitur; et multis variata coloribus esto.
XXII. Quid in pannis observandum.
Lati, ampliq. sinus pannorum, et nobilis ordo 195.
Membra sequens, subter latitantia, lumine et umbrâ
Exprimet; ille licet transversus sæpe feratur,
Et circumfusos pannorum porrigat extra
Membra sinus; non contiguos, ipsisque figuræ
Partibus impressos, quasi pannus adhæreat illis; 200.
Sed modicè expressos cum lumine servet et umbris:
XXIII. Quid multum conferat ad tabulæ ornamentum.
XXIV. Ornamentum auri et gemmarum.
XXV. Prototypus.
XXVI. Convenientia rerum cum scena.
XXVII. Charites et nobilitas.
XXVIII. Res quæque locum suum teneat.
Quæque intermissis passim sunt dissita vanis,
Copulet, inductis subtérve, supérve lacernis
Et membra, ut magnis, paucisque expressa lacertis,
Majestate aliis præstant, forma, atque decore: 205.
Haud secus in pannis, quos supra optavimus amplos,
Perpaucos sinuum flexus, rugasque, striasque,
Membra super, versu faciles, inducere præstat.
Naturæque rei proprius sit pannus, abundans
Patriciis; succinctus erit, crassusque bubulcis, 210.
Mancipiisque; levis, teneris, gracilisque puellis.
Inque cavis maculisque umbrarum aliquando tumescet,
Lumen ut excipiens, operis quà massa requirit,
Latius extendat, sublatisque aggreget umbris.
Nobilia arma juvant virtutum, ornantque figuras, 215.
Qualia musarum, belli, cultusque deorum.
Nec sit opus nimiùm gemmis auroq. refertum;
Rara etenim magno in pretio, sed plurima vili.
Quæ deinde ex vero nequeunt præsente videri,
Prototypum prius illorum formare juvabit. 220.
Conveniat locus, atque habitus: ritusq. decusque
Servetur: sit nobilitas, charitumque venustas,
(Rarum homini munus, cœlo, non arte petendum.)
Naturæ sit ubique tenor, ratioque sequenda. 225.
Non vicina pedum tabulato excelsa tonantis
Astra domus depicta gerent, nubesque notosque;
Nec mare depressum laquearia summa, vel orcum:
Marmoreamque feret cannis vaga pergula molem:
Congrua sed propriâ semper statione locentur.
XXIX. Affectus.
Hæc præter, motus animorum, et corde repostos 230.
Exprimere affectus, paucisque coloribus ipsam
Pingere posse animam, atque, oculis præbere videndam,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Dis similes, potuere manu miracula tanta. 235.
Hos ego rhetoribus tractandos desero; tantùm
Egregii antiquum memorabo sophisma magistri,
Verius affectus animi vigor exprimit ardens,
Solliciti nimiùm quam sedula cura laboris.
XXX. Gothorum ornamenta fugienda.
Chromatice tertia pars picturæ.
Denique nil sapiat Gothorum barbara trito 240.
Ornamenta modo, sæclorum et monstra malorum:
Queis ubi bella, famem, et pestem, discordia, luxus,
Et Romanorum res grandior intulit orbi,
Ingenuæ periere artes, periere superbæ
Artificum moles; sua tunc miracula vidit 245.
Ignibus absumi pictura; latere coacta
Fornicibus, sortem et reliquam confidere cryptis;
Marmoribusque diu sculptura jacere sepultis.
Imperium interea, scelerum gravitate fatiscens,
Horrida nox totum invasit, donoque superni 250.
Luminis indignum, errorum caligine mersit,
Impiaque ignaris damnavit sæcla tenebris.
Unde coloratum graiis huc usque magistris
Nil superest tantorum hominum, quod mente modoque
Nostrates juvet artifices, doceatque laborem; 255.
Nec qui chromatices nobis, hoc tempore, partes
Restituat, quales Zeuxis tractaverat olim,
Hujus quando magnâ velut arte æquavit Apellem
Pictorum Archigraphum, meruitque coloribus altam
Nominis æterni famam, toto orbe sonantem. 260.
Hæc quidem ut in tabulis fallax, sed grata venustas,
Et complementum graphidos (mirabile visu)
Pulchra vocabatur, sed subdola, lena sororis:
Non tamen hoc lenocinium, fucusque, dolusque
Dedecori fuit unquam; illi sed semper honori, 265.
Laudibus et meritis; hanc ergo nosse juvabit.
Lux varium, vivumque dabit, nullum umbra, colorem.
Quo magis adversum est corpus, lucique propinquum,
Clarius est lumen; nam debilitatur eundo.
Quo magis est corpus directum, oculisque propinquum, 270.
Conspicitur melius; nam visus hebescit eundo.
XXXI. Tonorum luminum et umbrarum ratio.
Ergo in corporibus, quæ visa adversa, rotundis,
Integra sint, extrema abscedant perdita signis
Confusis, non præcipiti labantur in umbram
Clara gradu, nec adumbrata in clara alta repentè, 275.
Prorumpant; sed erit sensim hinc atque inde meatus
Lucis et umbrarum; capitisque unius ad instar,
Totum opus, ex multis quamquam sit partibus, unus
Luminis umbrarumque globus tantummodo fiet,
Sive duas, vel tres ad summum, ubi grandius esset 280.
Divisum pegma in partes statione remotas.
Sintque ita discreti inter se, ratione colorum,
Luminis, umbrarumque, antrorsum ut corpora clara
Obscura umbrarum requies spectanda relinquat;
Claroque exiliant umbrata atque aspera campo. 285.
Ac veluti in speculis convexis, eminet ante
Asperior reipsâ vigor, et vis aucta colorum
Partibus adversis; magis et fuga rupta retrorsum
Illorum est (ut visa minùs vergentibus oris)
Corporibus dabimus formas hoc more rotundas. 290.
Mente modoque igitur plastes, et pictor, eodem
Dispositum tractabit opus: quæ sculptor in orbem
Atterit, hæc rupto procul abscedente colore
Assequitur pictor, fugientiaque illa retrorsum 295.
Jam signata minùs confusa coloribus aufert:
Anteriora quidem directè adversa, colore
Integra vivaci, summo cum lumine et umbra
Antrorsum distincta refert, velut aspera visu.
Sicque super planum inducit leucoma colores.
Hos velut ex ipsâ naturâ immotus eodem 300.
Intuitu circum statuas daret inde rotundas.
XXXII. Corpora densa et opaca cum translucentibus.
Densa figurarum solidis quæ corpora formis
Subdita sunt tactu, non translucent, sed opaca
In translucendi spacio ut super aera, nubes,
Lympida stagna undarum, et inania cætera debent 305.
Asperiora illis prope circumstantibus esse;
Ut distincta magis firmo cum lumine et umbra,
Et gravioribus ut sustenta coloribus, inter
Aerias species subsistant semper opaca:
Sed contra, procul abscedant perlucida, densis 310.
Corporibus leviora; uti nubes, aer, et undæ.
XXXIII. Non duo ex cœlo lumina in tabulam æqualia.
Non poterunt diversa locis duo lumina eádem
In tabulâ paria admitti, aut æqualia pingi:
Majus at in mediam lumen cadet usque tabellam
Latius infusum, primis qua summa figuris 315.
Res agitur, circumque oras minuetur eundo:
Utque in progressu jubar attenuatur ab ortu
Solis, ad occasum paulatìm, et cessat eundo;
Sic tabulis lumen, tota in compage colorum,
Primo à fonte, minus sensim declinat eundo. 320.
Majus ut in statuis, per compita stantibus urbis,
Lumen habent partes superæ, minus inferiores;
Idem erit in tabulis: majorque nec umbra, vel ater
Membra figurarum intrabit color, atque secabit:
Corpora sed circum umbra cavis latitabit oberrans: 325.
Atquè ita quæretur lux opportuna figuris,
Ut late infusum lumen lata umbra sequatur.
Unde, nec immeritò, fertur Titianus ubique
Lucis et umbrarum Normam appellâsse Racemum.
XXXIV. Album et nigrum.
Purum album esse potest propiusque magisque remotum: 330.
Cum nigro antevenit propiùs; fugit absq. remotum.
Purum autem nigrum antrorsum venit usque propinquum.
Lux fucata suo tingit, miscetque colore
Corpora, sicque suo, per quem lux funditur, aer.
XXXV. Colorum reflectio.
Corpora juncta simul, circumfusosque colores 335.
Excipiunt, propriumque aliis radiosa reflectunt.
XXXVI. Unio colorum.
Pluribus in solidis liquida sub luce propinquis,
Participes, mixtosque simul decet esse colores.
Hanc Normam Veneti pictores ritè sequuti,
(Quæ fuit antiquis corruptio dicta colorum) 340.
Cùm plures opere in magno posuêre figuras;
Nè conjuncta simul variorum inimica colorum
Congeries formam implicitam, et concisa minutis
Membra daret pannis, totam unamquamque figuram
Affini, aut uno tantùm vestire colore, 345.
Sunt soliti; variando tonis tunicamq. togamq.
Carbaseosque sinus, vel amicum in lumine et umbra
Contiguis circum rebus sociando colorem.
XXXVII. Aër interpositus.
Qua minus est spacii aërii, aut quà purior aër,
Cuncta magis distincta patent, speciesq. reservant: 350.
Quâque magis densus nebulis, aut plurimus aër
Amplum inter fuerit spatium porrectus, in auras
Confundet rerum species, et perdet inanes.
XXXVII. Distantiarum relatio.
Anteriora magis semper finita, remotis
Incertis dominentur et abscedentibus, idque
More relativo, ut majora minoribus extent. 355.
XXXIX. Corpora procul distantia.
Cuncta minuta procul massam densantur in unam;
Ut folia arboribus sylvarum, et in æquore fluctus.
XL. Contigua et dissita.
XLI. Contraria extrema fugienda.
XLII. Tonus et color varii.
Contigua inter se coëant, sed dissita distent,
Distabuntque tamen grato, et discrimine parvo. 360.
Extrema extremis contraria jungere noli;
Sed medio sint usque gradu sociata coloris.
Corporum erit tonus atque color variatus ubique;
Quærat amicitiam retro; ferus emicet ante.
XLIII. Luminis delectus.
Supremum in tabulis lumen captare diei, 365.
Insanus labor artificum; cùm attingere tantùm
Non pigmenta queant: auream sed vespere lucem;
Seu modicùm mane albentem; sive ætheris actam
Post hyemem nimbis transfuso sole caducam;
Seu nebulis fultam accipient, tonitruque rubentem. 370.
XLIV. Quædam circa praxim.
Lævia quæ lucent, veluti crystalla, metalla,
Ligna, ossa, et lapides; villosa, ut vellera, pelles,
Barbæ, aqueique oculi, crines, holoserica, plumæ;
Et liquida, ut stagnans aqua, reflexæque sub undis
Corporeæ species, et aquis contermina cuncta, 375.
Subter ad extremum liquidè sint picta, superque
Luminibus percussa suis, signisque repostis.
XLV. Campus tabulæ.
XLVI. Color vividus, non tamen pallidus.
Area, vel campus tabulæ vagus esto, levisque
Abscedat latus, liquidèque bene unctus amicis
Tota ex mole coloribus, unâ sive patellâ; 380.
Quæque cadunt retro in campum, confinia campo.
Vividus esto color, nimio non pallidus albo;
Adversisque locis ingestus plurimus ardens:
Sed levitèr parcèque datus vergentibus oris.
XLVII. Umbra.
XLVIII. Ex una patella sit tabula.
Cuncta labore simul coëant, velut umbrâ in eâdem. 385.
Tota sit tabula ex unâ depicta patellâ.
XLIX. Speculum pictorum magister.
Multa ex naturâ speculum præclara docebit;
Quæque procul sero spatiis spectantur in amplis.
L. Dimidia figura, vel integra ante alias.
Dimidia effigies, quæ sola, vel integra plures 390.
Ante alias posita ad lucem, stat proxima visu,
Et latis spectanda locis, oculisque remota,
Luminis umbrarumque gradu sit picta supremo.
LI. Effigies.
Partibus in minimis imitatio justa juvabit
Effigiem, alternas referendo tempore eodem
Consimiles partes; cum luminis atque coloris 395.
Compositis, justisque tonis; tunc parta labore
Si facili et vegeto micat ardens, viva videtur.
LII. Locus tabulæ.
LIII. Lumina lata.
LIV. Quantitas luminis loci in quo tabula est exponenda.
Visa loco angusto tenerè pingantur, amico
Juncta colore, graduque; procul quæ picta, feroci
Sint et in æquali variata colore, tonoque. 400.
Grandia signa volunt spacia ampla, ferosque colores.
Lumina lata, unctas simul undique copulet umbras
Extremus labor. In tabulas demissa fenestris
Si fuerit lux parva, color clarissimus esto:
Vividus at contra, obscurusque, in lumine aperto. 405.
LV. Errores et vitia picturæ.
Quæ vacuis divisa cavis, vitare memento;
Trita, minuta, simul quæ non stipata dehiscunt;
Barbara, cruda oculis, rugis fucata colorum,
Luminis umbrarumque tonis æqualia cuncta;
Fœda, cruenta, cruces, obscœna, ingrata, chimeras, 410.
Sordidaque et misera, et vel acuta, vel aspera tactu;
Quæque dabunt formæ, temerè congesta, ruinam,
Implicitas aliis confundent mixtaque partes.
LVI. Prudentia in pictore.
Dumque fugis vitiosa, cave in contraria labi
Damna mali; vitium extremis nam semper inhæret. 415.
LVII. Elegantium idea tabularum.
Pulchra gradu summo, graphidos stabilita vetustæ
Nobilibu signis, sunt grandia, dissita, pura,
Tersa, velut minimè confusa, labore ligata,
Partibus ex magnis paucisque efficta, colorum
Corporibus distincta feris, sed semper amicis. 420.
LVIII. Pintor tyro.
Qui bene cœpit, uti facti jam fertur habere
Dimidium; picturam ita nil, sub limine primo
Ingrediens, puer, offendit damnosius arti,
Quàm varia errorum genera, ignorante magistro,
Ex pravis libare Typis mentemque veneno 425.
Inficere in toto quod non abstergitur ævo.
LIX. Ars debet servire pictori non pictor arti.
Nec graphidos rudis artis adhuc citò qualiacunque
Corpora viva super, studium meditabitur, ante
Illorum quam symmetriam, internodia, formam
Noverit, inspectis, docto evolvente magistro, 430.
Archetypis, dulcesque dolos præsenserit artis.
Plusque manu ante oculos quam voce docebitur usus.
Quære artem quæcumque juvant; fuge quæque repugnant.
LX. Oculos recreant diverstias et operis facilitas, quæ speciatim ars dictur.
Corpora diversæ naturæ juncta placebunt;
Sic ea quæ facili contempta labore videntur: 435.
Æthereus quippe ignis inest et spiritus illis;
Mente diu versata, manu celeranda repenti.
Arsque laborque operis grata sic fraude latebit:
Maxima deinde erit ars, nihil artis inesse videri.
LXI. Archetypus in mente apographum in tela.
Nec prius inducas tabulæ, pigmenta colorum, 440.
Expensi quàm signa typi stabilita nitescant,
Et menti præsens operis sit pegma futuri.
LXII. Circinus in oculis.
Prævaleat sensus rationi, quæ officit arti
Conspicuæ; inque oculis tantummodo circinus esto.
LXIII. Superbia pictori nocet plurimùm.
Utere doctorum monitis, nec sperne superbus 445.
Discere, quæ de te fuerit sententia vulgi.
Est cæcus nam quisque suis in rebus, et expers
Judicii, prolemque suam miratur amatque.
Ast ubi consilium deerit sapientis amici,
Id tempus dabit, atque mora intermissa labori. 450.
Non facilis tamen ad nutus, et inania vulgi
Dicta, levis mutabis opus, geniumque relinques:
Nam qui parte sua sperat bene posse mereri
Multivaga de plebe, nocet sibi, nec placet ulli.
LXIV. γνῶθι σεαυτὸν.
LXV. Quod mente conceperis manu comproba.
Cumq. opere in proprio soleat se pingere pictor, 455.
(Prolem adeo sibi ferre parem natura suevit)
Proderit imprimis pictori γνῶθι σεαυτὸν,
Ut data quæ genio colat, abstineat que negatis.
Fructibus utque suus nunquam est sapor, atque venustas
Floribus, insueto in fundo, præcoce sub anni 460.
Tempore, quos cultus violentus et ignis adegit:
Sic nunquam, nimio quæ sunt extorta labore,
Et picta invito genio, nunquam illa placebunt.
Vera super meditando, manûs labor improbus adsit.
Nec tamen obtundat genium, mentisq. vigorem. 465.
LXVI. Matutinum tempus labori aptum.
Optima nostrorum pars matutina dierum,
Difficili hanc igitur potiorem impende labori.
LXVII. Singulis diebus aliquid faciendum.
LXVIII. Affectus inobservati et naturales.
LXIX. Non desint pugillares.
Nulla dies abeat, quin linea ducta supersit.
Perq. vias, vultus hominum, motusq. notabis
Libertate sua proprios, positasque figuras
Ex sese faciles, ut inobservatus, habebis. 470.
Mox quodcumque mari, terris, et in aëre pulchrum
Contigerit, chartis propera mandare paratis,
Dum præsens animo species tibi fervet hianti.
Non epulis nimis indulget pictura, meroque 475.
Parcit: amicorum nisi cum sermone benigno
Exhaustam reparet mentem recreata; sed inde
Litibus, et curis, in cœlebe libera vita,
Secessus procul à turba, strepituque remotos,
Villarum, rurisque beata silentia quærit. 480.
Namque recollecto, totâ incumbente Minervâ,
Ingenio, rerum species præsentior extat;
Commodiusque operis compagem amplectitur omnem.
Infami tibi non potior sit avara peculî
Cura, aurique fames, modicâ quam sorte beato, 485.
Nominis æterni, et laudis pruritus habendæ,
Condignæ pulchrorum operum mercedis in ævum.
Judicium, docile ingenium, cor nobile, sensus
Sublimes, firmum corpus, florensque juventa,
Commoda res, labor, artis amor, doctusque magister; 490.
Et quamcumque voles occasio porrigat ansam,
Ni genius quidam adfuerit, sydusque benignum,
Dotibus his tantis, nec adhuc ars tanta paratur.
Distat ab ingenio longè manus. Optima doctis
Censentur, quæ parva minus; latet omnibus error; 495.
Vitaque tam longæ brevior non sufficit arti.
Desinimus nam posse senes, cùm scire periti
Incipimus, doctamque manum gravat ægra senectus;
Nec gelidis fervet juvenilis in artubus ardor.
Quare agite, O juvenes, placido quos sydere natos 500.
Pacifera studia allectant tranquilla Minervæ;
Quosque suo fovet igne, sibique optavit alumnos!
Eja agite, atque animis ingentem ingentibus artem
Exercete alacres, dum strenua corda juventus
Viribus extimulat vegetis, patiensque laborum est; 505.
Dum vacua errorum, nulloque imbuta sapore
Pura nitet mens, et rerum sitibunda novarum,
Præsentes haurit species, atque humida servat.
LXX. Ordo studiorum.
In geometrali priùs arte parumpèr adulti,
Signa antiqua super Graiorum addiscite formam; 510.
Nec mora, nec requies, noctuque diuque labori,
Illorum menti atque modo, vos donec agendi
Praxis ab assiduo faciles assueverit usu.
Mox, ubi judicium emensis adoleverit annis,
Singula quæ celebrant primæ exemplaria classis, 515.
Romani, Veneti, Parmenses, atque Bononi,
Partibus in cunctis pedetentìm, atque ordine recto,
Ut monitum suprà est, vos expendisse juvabit.
Hos apud invenit Raphael miracula summo
Ducta modo, veneresque habuit, quas nemo deinceps. 520.
Quidquid erat formæ scivit Bonarota potenter.
Julius à puero musarum eductus in antris,
Aonias reseravit opes, graphicâque poesi
Quæ non visa prius, sed tantùm audita poetis,
Ante oculos spectanda dedit sacraria Phœbi: 525.
Quæque coronatis complevit bella triumphis
Heroum fortuna potens, casusque decoros,
Nobilius reipsâ antiqua pinxisse videtur.
Clarior ante alios Corregius extitit, ampla
Luce superfusa, circum coëuntibus umbris, 530.
Pingendique modo grandi, et tractando colore
Corpora. Amicitiamque, gradusque, dolosque colorum,
Compagemque ita disposuit Titianus, ut inde
Divus appellatus, magnis sit honoribus auctus,
Fortunæque bonis: quos sedulus Hannibal omnes 535.
In propriam mentem, atque modum mirâ arte coëgit.
LXXI. Natura et experientia artem perficiunt.
Plurimus inde labor Tabulas imitando juvabit
Egregias, operumque Typos; sed plura docebit
Natura ante oculos præsens; nam firmat et auget
Vim genii, ex illâque artem experientia complet. 540.
Multa supercilio quæ Commentaria dicent.
Hæc ego, dum memoror subitura volubilis ævi
Cuncta vices, variisque olim peritura ruinis,
Pauca sophismata sum graphica immortalibus ausus 545.
Credere pieriis, Romæ meditatus: ad Alpes,
Dum super insanas moles, inimicaque castra
Borbonidum decus et vindex Lodoicus avorum,
Fulminat ardenti dextrâ, patriæque resurgens
Gallicus Alcides premit Hispani ora Leonis. 550.