G
THOMAS DE CABHAM

[The following extract from a Penitential formerly ascribed to John of Salisbury, but now to Thomas de Cabham, Bishop of Salisbury (†1313), is printed by B. Hauréau, Notices et Extraits de Manuscrits, xxiv. 2, 284, from B. N. MSS. Lat. 3218 and 3529ᵃ, and by F. Guessard and C. Grandmaison, Huon de Bordeaux, vi., from B. N. Sorbonne MS. 1552, f. 71. The two texts differ in several points. According to Gautier, ii. 22, there are several similar thirteenth-century Penitentials, and it is difficult to say which was the original. The doctrine laid down about minstrels is often repeated in later treatises. See e.g. a passage from the fifteenth-century Le Jardin des Nobles in P. Paris, Manuscrits français, ii. 144.]

Tria sunt histrionum genera. Quidam transformant et transfigurant corpora sua per turpes saltus et per turpes gestus, vel denudando se turpiter, vel induendo horribiles larvas, et omnes tales damnabiles sunt, nisi reliquerint officia sua. Sunt etiam alii qui nihil operantur, sed criminose agunt, non habentes certum domicilium, sed sequuntur curias magnatum et dicunt opprobria et ignominias de absentibus ut placeant aliis. Tales etiam damnabiles sunt, quia prohibet Apostolus cum talibus cibum sumere, et dicuntur tales scurrae vagi, quia ad nihil utiles sunt, nisi ad devorandum et maledicendum. Est etiam tertium genus histrionum qui habent instrumenta musica ad delectandum homines, et talium sunt duo genera. Quidam enim frequentant publicas potationes et lascivas congregationes, et cantant ibi diversas cantilenas ut moveant homines ad lasciviam, et tales sunt damnabiles sicut alii. Sunt autem alii, qui dicuntur ioculatores, qui cantant gesta principum et vitam sanctorum, et faciunt solatia hominibus vel in aegritudinibus suis vel in angustiis, et non faciunt innumeras turpitudines sicut faciunt saltatores et saltatrices et alii qui ludunt in imaginibus inhonestis et faciunt videri quasi quaedam fantasmata per incantationes vel alio modo. Si autem non faciunt talia, sed cantant in instrumentis suis gesta principum et alia talia utilia ut faciant solatia hominibus, sicut supradictum est, bene possunt sustineri tales, sicut ait Alexander papa. Cum quidam ioculator quaereret ab eo utrum posset salvare animam suam in officio suo, quaesivit Papa ab eo utrum sciret aliquod aliud opus unde vivere posset: respondit ioculator quod non. Permisit igitur Papa quod ipse viveret de officio suo, dummodo abstineret a praedictis lasciviis et turpitudinibus. Notandum est quod omnes peccant mortaliter qui dant scurris vel leccatoribus vel praedictis histrionibus aliquid de suo. Histrionibus dare nichil aliud est quam perdere.