[From De Idololatria (Tertulliani Opera, ed. A. Reifferscheid and G. Wissowa, in Corpus Script. Eccles. xx; P. L. i. 674). Part of the argument of c. 15 is repeated in De Corona Militari, c. 13 (P. L. ii. 97). In De Fuga in Persecutione, c. 13 (P. L. ii. 119), bribes given by Christians to avoid persecution are called ‘saturnalitia’ given to soldiers.]
c. 10. [de ludimagistris]. Ipsam primam novi discipvli stipem Minervae et honori et nomini consecrat ... quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. Etiam strenuae captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae: flaminicea et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis; idem fit idolo natali: omnis diaboli pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistris?
c. 14. Quemadmodum, inquit, omnibus per omnia placeo, nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? ... Sabbata, inquit, vestra et numenias et ceremonias odit anima mea; nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et strenae, consonant lusus, convivia constrepunt.
c. 15. Sed luceant, inquit, opera vestra; at nunc lucent tabernae et ianuae nostrae, plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum ... ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? ... certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus, et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua ... si autem sunt qui in ostiis adorantur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt; idolo feceris, quicquid ostio feceris ... scis fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat factum ... accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est; affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens semper; si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam, minus dixi; si lupanaribus renuntiasti, ne induaris domui tuae faciem novi lupanaris.
[Apologeticus, c. 42 in P. L. i. 492.]
Sed si ceremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavo sub noctem Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam: attamen lavo et debita hora et salubri.
[Contra Symmachum, i. 237 in P. L. lx. 139.]
[Pacianus, Paraenesis ad Poenitentiam (P. L. xiii. 1081). Jerome, de Viris illustribus, c. 106 (P. L. xxiii. 703), says of Pacianus, ‘scripsit varia opuscula, de quibus est Cervus.’]
Hoc enim, puto, proximus Cervulus ille profecit, ut eo diligentius fieret, quo impressius notabatur.... Puto, nescierant Cervulum facere, nisi illis reprehendendo monstrassem.
[From De Interpellatione Job et David, ii. 1 (P. L. xiv. 813), concluding a passage on the cervus as a type of David and of Christ. The Benedictine editors think that if the allusion were to the Cervulus, St. Ambrose would have reprobated it. But in any case it is only a passing allusion.]
Sed iam satis nobis in exordio tractatus, sicut in principio anni, more vulgi, cervus allusit.
[Oratio Kalendis Habita (P. G. xlviii. 953). A sermon preached at Antioch.]
Ἀλλὰ πρὸς ἕτερα κατεπείγοντα ἡμῖν ὁ λόγος ὥρμηται, τὰ σήμερον ὑπὸ τῆς πόλεως ἁπάσης ἁμαρτηθέντα ... καὶ γὰρ καὶ ἡμῖν πόλεμος συνέστηκε νῦν ... δαιμόνων πομπευσάντων ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς. αἱ γὰρ διαβολικαὶ παννυχίδες αἱ γινόμεναι τήμερον, καὶ τὰ σκώμματα, καὶ αἱ λοιδορίαι, καὶ αἱ χορεῖαι αἱ νυκτεριναί, καὶ ἡ καταγέλαστος αὕτη κωμῳδία, παντὸς πολεμίου χαλεπώτερον τὴν πόλιν ἡμῶν ἐξῃχμαλώτισαν ... περιχαρὴς ἡμῖν ἡ πόλις γέγονε καὶ φαιδρά, καὶ ἐστεφάνωται, καὶ καθάπερ γυνὴ φιλόκοσμος καὶ πολυτελής, οὕτως ἡ ἀγορὰ φιλοτίμως ἐκαλλωπίσατο σήμερον, χρυσία περιτιθεμένη, καὶ ἱσμάτια πολυτελῆ, καὶ ὑποδήματα, καὶ ἕτερά τινα τοιαῦτα, τῶν ἐν τοῖς ἐργαστηρίοις ἐκάστου τῇ τῶν οἰκείων ἔργων ἐπιδείξει τὸν ὁμότεχνον παραδραμεῖν φιλονεικοῦντος. Ἀλλ’ αὕτη μὲν ἡ φιλοτιμία, εἰ καὶ παιδικῆς ἐστι διανοίας, καὶ ψυχῆς οὐδὲν μέγα οὐδὲ ὑψηλὸν φανταζομένης, ἀλλ’ ὅμως οὐ τοσαύτην ἐπισύρεται βλάβην.... Ἀλλ’, ὅπερ ἔφην, οὐ τοσούτων ἐγκλημάτων ἀξία αὕτη ἡ φιλοτιμία· οἱ δὲ ἐν τοῖς καπηλείοις ἀγῶνες γινόμενοι τήμερον, οὗτοι μὲν μάλιστα ὀδυνῶσι, καὶ ἀσωτίας καὶ ἀσεβείας ἐμπεπλημένοι πολλῆς· ἀσεβείας μέν, ὅτι παρατηροῦσιν ἡμέρας οἱ ταῦτα ποιοῦντες, καὶ οἰωνίζονται, καὶ νομίζουσιν, εἰ τὴν νουμηνίαν τοῦ μηνὸς τούτου μεθ’ ἡδονῆς καὶ εὐφροσύνης ἐπιτελέσαιεν, καὶ τὸν ἅπαντα τοιοῦτον ἕξειν ἐνιαυτόν· ἀσωτίας δὲ, ὅτι ὑπὸ τὴν ἕω γυναῖκες καὶ ἄνδρες φιάλας καὶ ποτήρια πληρώσαντες μετὰ πολλῆς τῆς ἀσωτίας τὸν ἄκρατον πίνουσι.... Ταῦτα ἀπὸ νουμηνίας φιλοσόφει, ταῦτα ἀπὸ τῆς περιόδου τῶν ἐνιαυτῶν ἀναμιμνήσκου.... Τὸ παρατηρεῖν ἡμέρας οὐ Χριστιανικῆς φιλοσοφίας, ἀλλ’ Ἑλληνικῆς πλάνης ἐστίν.... Οὐδὲν ἔχεις κοινὸν πρὸς τὴν γῆν, ἔνθα ἡλίου δρόμοι, καὶ περίοδοι, καὶ ἡμέραι.... Τὸ πρὸς ἡμέρας ἐπτοῆσθαι τοιαύτας, καὶ πλείονα ἐν αὐταῖς δέχεσθαι ἡδονήν, καὶ λύχνους ἅπτειν ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς, καὶ στεφανώματα πλέκειν, παιδικῆς ἀνοίας ἐστίν.... Μὴ τοίνυν ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς ἀνακαύσῃς πῦρ αἰσθητόν, ἀλλ’ ἐπὶ τῆς διανοίας ἄναψον φῶς πνευματικόν.... Μὴ τὴν θύραν τῆς οἰκίας στεφανώσῃς, ἀλλὰ τοιαύτην ἐπίδειξαι πολιτείαν, ὥστε τὸν τῆς δικαιοσύνης στέφανον σῇ κεφαλῇ παρὰ τῆς τοῦ Χριστοῦ δέξασθαι χειρός.... Ὅταν ἀκούσῃς θορύβους, ἀταξίας καὶ πομπὰς διαβολικάς, πονηρῶν ἀνθρώπων καὶ ἀκολάστων τὴν ἀγορὰν πεπληρωμένην, οἴκοι μένε, καὶ τῆς ταραχῆς ἀπαλλάττου ταύτης, καὶ ἔμεινας εἰς δόξαν Θεοῦ.
[Concio de Lazaro 1 (P. L., xlviii. 963). Preached at Antioch on the day after No. vi.]
Τὴν χθὲς ἡμέραν, ἑορτὴν οὖσαν σατανικήν, ἐποιήσατε ὑμεῖς ἑορτὴν πνευματικήν ... Διπλοῦν τούνυν οὕτω τὸ κέρδος ὑμῖν γέγονεν, ὅτι καὶ τῆς ἀτάκτου τῶν μεθυόντων ἀπηλλάγητε χορείας, καὶ σκιρτήματα ἐσκιρτήσατε πνευματικά, πολλὴν εὐταξίαν ἔχοντα· καὶ μετέσχετε κρατῆρος, οὐκ ἄκρατον ἐκχέοντος, ἀλλὰ διδασκαλίας πεπληρωμένου πνευματικῆς· καὶ αὐλὸς ἐγένεσθε καὶ κιθάρα τῷ Πνεύματι τῷ ἁγίῳ· καὶ τῶν ἄλλων τῷ διαβόλῳ χορευόντων, ὑμεῖς ... ἐδώκατε τῷ Πνεύματι κροῦσαι τὰς ὑμετέρας ψυχάς.
[Comm. in Ephes. vi. 4 in P. L. xxvi. 540.]
Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis forsitan sumptibus eruditos; et quod in corbonam pro peccato virgo aut vidua, vel totam substantiam suam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc kalendariam strenam, et Saturnalitiam sportulam et Minervale munus grammaticus, et orator, aut in sumptus domesticos, aut in templi stipes, aut in sordida scorta convertit.
[Sermo adv. Kal. Festum, in P. G. xl. 215.]
Δύο κατὰ ταυτὸν ἑορταὶ συνέδραμον ἐπὶ τῆς χθιζῆς καὶ τῆς ἐνεστώσης ἡμέρας, οὐ σύμφωνοί τε καὶ ἀδελφοί, πᾶν δὲ τοὐναντίον ἐχθρῶς τε καὶ ἐναντίως ἔχουσαι πρὸς ἀλλήλας. Ἡ μὲν γὰρ ἐστι τοῦ ἔξωθεν συρφετοῦ, πολὺ συνάγουσα τοῦ μαμωνᾶ τὸ ἀργύριον ... φιλεῖται μὲν τὸ στόμα, ἀγαπᾶται δὲ τὸ νόμισμα· τὸ σχῆμα διαθέσεως, καὶ τὸ ἔργον πλεονεξίας ... τὰ δὲ ἄλλα πῶς ἄν τις εἴποι; μὴ καὶ ἐκκαλυψάμενος γυναικίζεται ὁ ἀριστεύς; κ.τ.λ.
[Sermo cxcviii in P. L. xxxviii. 1024. In Sermones cxcvi and cxcvii Augustine also attacks the Calends, but in more general terms.]
Et modo si solemnitas gentium, quae fit hodierno die in laetitia saeculi atque carnali, in strepitu vanissimarum et turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt gentes non vos delectent, congregabimini ex gentibus.... Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas?... Noli te miscere gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus scripturarum: currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam; inebriantur illi, vos ieiunate. Si hodie non potestis ieiunare, saltem cum sobrietate prandete.... Sed dicis mihi; quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das pauperi, nihil accipis?... Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione, pro pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt daemoniis de cordibus suis.
[Homilia de Pythonibus et Maleficis (Mai, Spicilegium Romanum, x. 222). The author’s name is given as Severian. A Severian was bishop of Gabala in Syria †400, a prolific preacher and an opponent of St. Chrysostom in Constantinople. It seems, however, a little hazardous to ascribe to him a Latin homily.]
Ecce veniunt dies, ecce kalendae veniunt, et tota daemonum pompa procedit, idolorum tota producitur officina, et sacrilegio vetusto anni novitas consecratur. Figurant Saturnum, faciunt Iovem, formant Herculem, exponunt cum venantibus suis Dianam, circumducunt Vulcanum verbis haletantem turpitudines suas, et plura, quorum, quia portenta sunt, nomina sunt tacenda; quorum deformitates quia natura non habet, creatura nescit, fingere ars laborat. Praeterea vestiuntur homines in pecudes, et in feminas viros vertunt, honestatem rident, violant iudicia, censuram publicam rident, inludunt saeculo teste, et dicunt se facientes ista iocari. Non sunt ioca, sed sunt crimina. In idola transfiguratur homo. Et, si ire ad idola crimen est, esse idolum quid videtur?... Namque talium deorum facies ut pernigrari possint, carbo deficit; et ut eorum habitus pleno cumuletur horrore, paleae, pelles, panni, stercora, toto saeculo perquiruntur, et quidquid est confusionis humanae, in eorum facie collocatur.
[Comm. in Isaiam, lxv. 11 (P. L. xxiv. 638).]
Et vos qui dereliquistis Dominum, et obliti estis montem sanctum meum. Qui ponitis fortunae mensam et libatis super eam.... Est autem in cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, et in Alexandria idololatriae vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est, ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum mulso mixtum, vel praeteriti anni, vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant Israelitae, omnium simulacrorum portenta venerantes: et nequaquam altari victimas, sed huiusce modi mensae liba fundebant.
[Homilia ciii, de Calendis Gentilium (P. L. lvii. 491).]
Bene quodammodo Deo providente dispositum est, ut inter medias gentilium festivitates Christus Dominus oriretur, et inter ipsas tenebrosas superstitiones errorum veri luminis splendor effulgeret.... Quis enim sapiens, qui dominici Natalis sacramentum colit, non ebrietatem condemnet Saturnalium, non declinet lasciviam calendarum?... Sunt plerique, qui trahentes consuetudinem de veteri superstitione vanitatis, calendarum diem pro summa festivitate procurent; et sic laetitiam habere velint, ut sit magis illis tristitia. Nam ita lasciviunt, ita vino et epulis satiantur, ut qui toto anno castus et temperans fuerit, illa die sit temulentus atque pollutus; et quod nisi ita fecerit, putet perdidisse se ferias; quia non intelligit per tales se ferias perdidisse salutem. Illud autem quale est, quod surgentes mature ad publicum cum munusculo, hoc est, cum strenis unusquisque procedit; et salutaturus amicos, salutat praemio antequam osculo? ... Adhuc et ipsam munificentiam strenas vocant, cum magis strenuum, quod——cogitur.... Hoc autem quale est quod, interposita die, tali inani exordio, velut incipientes vivere, aut auspicia colligant, omniaque perquirant; et exinde totius anni sibi vel prosperitatem, vel tristitiam metiuntur? ... Hoc autem malis suis addunt, ut quasi de auspicatione domum redeuntes ramusculos gestent in manibus, scilicet pro omine, ut vel onusti ad hospitium redeant.
[Homilia xvi, de Cal. Ian. (P. L. lvii. 255).]
Quamquam non dubitem vos ... universas calendarum supervenientium vanitates declinare penitus et horrere ... necessarium, nec superfluum reor ... precedentium patrum vobis repetantur alloquia.... Et illorum gravior atque immedicabilis languor est, qui superstitionum furore et ludorum suavitate decepti sub specie sanitatis insaniunt. An non omnia quae a ministris daemonum illis aguntur diebus falsa sunt et insana, cum vir, virium suarum vigore mollito, totum se frangit in feminam, tantoque illud ambitu atque arte agit, quasi poeniteat illum esse, quod vir est? Numquid non universa ibi falsa sunt et insana, cum se a Deo formati homines, aut in pecudes, aut in feras, aut in portenta transformant? Numquid non omnem excedit insaniam, cum decorem vultus humani Dei specialiter manibus in omnem pulchritudinem figuratum, squalore sordium et adulterina foeditate deturpant? ... Post omnia, ad offensionis plenitudinem, dies ipsos annum novum vocant.... Novum annum Ianuarias appellant calendas, cum vetusto semper errore et horrore sordescant. Auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitae suae inanibus indiciis aestimantes, per incerta avium ferarumque signa imminentis anni futura rimantur.
[Sermo vi, de Cal. Ian. (P. L. lvii. 543). The Sermo is ascribed to Maximus in three good MSS. and the style agrees with his. Other MSS. give it to St. Augustine or St. Ambrose, and it is printed in the Benedictine edition of the latter’s works (Sermo vii. in P. L. xvii. 617). The editors, however, do not think it his.]
Est mihi adversus plerosque vestrum, fratres, querela non modica: de iis loquor qui nobiscum natale Domini celebrantes gentilium se feriis dediderunt, et post illud coeleste convivium superstitionis sibi prandium praepararunt.... Quomodo igitur potestis religiose Epiphaniam Domini procurare, qui Iani calendas quantum in vobis est devotissime celebratis? Ianus enim homo fuit unius conditor civitatis, quae Ianiculum nuncupatur, in cuius honore a gentibus calendae sunt Ianuariae nuncupatae; unde qui calendas Ianuarias colit peccat, quoniam homini mortuo defert divinitatis obsequium. Inde est quod ait Apostolus: Dies observastis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Observavit enim diem et mensem qui his diebus aut non ieiunavit, aut ad Ecclesiam non processit. Observavit diem qui hesterna die non processit ad ecclesiam, processit ad campum. Ergo, fratres, omni studio gentilium festivitatem et ferias declinemus, ut quando illi epulantur et laeti sunt, nunc nos simus sobrii, atque ieiuni, quo intelligant laetitiam suam nostra abstinentia condemnari.
[Sermo clv in P. L. lii. 609.]
Ubi nostram Christus pie natus est ad salutem, mox diabolus divinae bonitati numerosa genuit et perniciosa portenta, ut ridiculum de religione componeret, in sacrilegium verteret sanctitatem.... Quorum formant adulteria in simulacris, quorum fornicationes imaginibus mandant, quorum titulant incesta picturis, quorum crudelitates commendant libris, quorum parricidia tradunt saeculis, quorum impietates personant tragoediis, quorum obscaena ludunt, hos qua dementia deos crederent, nisi quia criminum desiderio, amore scelerum possidentur, deos exoptant habere criminosos?... Haec diximus, quare gentiles hodie faciant deos suos talia committere, quae sustinemus, et faciant tales qui videntibus et horrori sunt et pudori; faciant ut eos aliquando et ipsi qui faciunt horreant et relinquant, et Christiani glorientur a talibus se liberatos esse per Christum: si modo non eorum ex spectaculis polluantur.... Et si tanta est de assensione damnatio, quis satis lugeat eos qui simulacra faciunt semetipsos?... Qui se deum facit, Deo vero contradictor existit; imaginem Dei portare noluit, qui idoli voluerit portare personam; qui iocari voluerit cum diabolo, non poterit gaudere cum Christo.... Abstrahat ergo pater filium, servum dominus, parens parentem, civem civis, homo hominem, Christianus omnes qui se bestiis compararunt, exaequarunt iumentis, aptaverunt pecudibus, daemonibus formaverunt.
[Sermo Pseud.-Augustin. cxxix de Kal. Ian. in P. L. xxxix. 2001. Parts of this sermon are reproduced ‘mutatis mutandis’ in the eighth-century Frankish Homilia de Sacrilegiis (§§ 23-26), edited by Caspari (cf. No. xxxix, below), and also in a MS. homily, De Kalendis Ianuariis, in Cod. Lat. Monac. 6108 (tenth century), f. 48ᵛ. The rest of that homily is mainly from Maximus Taurinensis, Hom. 16 (No. xiv, above). And nearly the whole of the present Sermo is included in the Homiliarium of Burchardus of Würzburg and printed from his MS. by Eckart, Francia Orientalis, i. 837.
On the date and authorship of the Sermo, cf. Caspari, 67. It is ascribed to Augustine by a Codex Colbertinus. His editors, Blancpain and Coutant, treat it as not his (a) on account of the difference of style, (b) on account of the reference to the ieiunium prescribed by the sancti antiqui patres (i.e. amongst others, Augustine himself: cf. No. x). A Codex Aceiensis ascribes it to Faustinus (i.e. Faustus of Raji), and this is accepted by the Bollandists (Acta SS. Ian. i. 2), and by Eckart, op. cit. i. 433. Finally a codex Navarricus assigns it to Maxentius. This can hardly be the Scythian monk of that name (†520). Caspari suggests that there has been a scribal error. The sermo is headed ‘De natali Domini. In calendis ianuariis.’ There is nothing about the Nativity in it, and possibly a Nativity sermon and the author’s name of the Kalends sermon which followed it have dropped out. He also thinks Maximus Taurinensis may be meant. However Caspari finally agrees with Blancpain and Coutant, that the style and the allusion to the triduum ieiunii so closely resembling that of the Council of Tours (No. xxii) point to a writer of the first half of the sixth century, and that he may very likely be Caesarius of Arles, who, as his Vita (cf. No. xx) states, did preach against the Kalends.]
Dies calendarum istarum, fratres carissimi, quas Ianuarias vocant, a quodam Iano homine perdito ac sacrilego nomen accepit. Ianus autem iste dux quidam et princeps hominum paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici dum quasi regem metuunt, colere velut Deum coeperunt.... Diem ergo calendarum hodiernarum de nomine Iani, sicut iam dictum est, nuncuparunt: atque ut ei homini divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deputarunt. Et quia apud illos Ianuariae calendae unum annum implere, et alterum incipere dicebantur, istum Ianum quasi in principio ac termino posuerunt, ut unum annum implere, alterum incipere diceretur. Et hinc est, quod idolorum cultores ipsi Iano duas facies figurarunt.... Hinc itaque est quod istis diebus pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus teguntur; ut tales utique se faciant qui colunt, qualis est iste qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et, quod peius est, aliqui baptizati, sumunt formas adulteras, species monstrosas, in quibus quidem sunt quae primum pudenda, aut potius dolenda sunt. Quis enim sapiens poterit credere, inveniri aliquos sanae mentis qui cervulum facientes, in ferarum se velint habitum commutare? Alii vestiuntur pellibus pecudum; alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exsultantes, si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur.... Iamvero illud quale et quam turpe est, quod viri nati tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demum demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant, non erubescentes tunicis muliebribus inserere militares lacertos: barbatas facies praeferunt, et videri feminae volunt.... Sunt enim qui calendis ianuariis auguria observant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt. Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quae praeteriit, plenas multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendae ianuariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent.... Qui enim aliquid de paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit. Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes maximam partem hominum diebus istis gulae vel luxuriae deservire, et ebrietatibus et sacrilegis saltationibus insanire, statuerunt in universum mundum, ut per omnes Ecclesias publicum indiceretur ieiunium.... Ieiunemus ergo, fratres carissimi, in istis diebus.... Qui etiam in istis calendis stultis hominibus luxuriose ludentibus aliquam humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet.
[Sermo Pseud.-Augustin. cxxx in P. L. xxxix. 2003. The authorship is generally taken to follow that of No. xvii, although a Fleury MS. ascribes it to Bp. Sedatus of Besiers †589.]
Sic enim fit ut stultae laetitiae causa, dum observantur calendarum dies aut aliarum superstitionum vanitas, per licentiam ebrietatis et ludorum turpem cantum, velut ad sacrificia sua daemones invitentur.... Quid enim est tam demens quam virilem sexum in formam mulieris, turpi habitu commutare? Quid tam demens quam deformare faciem, et vultus induere, quos ipsi etiam daemones expavescunt? Quid tam demens quam incompositis motibus et impudicis carminibus vitiorum laudes inverecunda delectatione cantare? indui ferino habitu, et capreae aut cervo similem fieri, ut homo ad imaginem Dei et similitudinem factus sacrificium daemonum fiat?... Quicunque ergo in calendis ianuariis quibuscunque miseris hominibus sacrilego ritu insanientibus, potius quam ludentibus, aliquam humanitatem dederint, non hominibus, sed daemonibus se dedisse cognoscant. Et ideo si in peccatis eorum participes esse non vultis, cervulum sive iuvencam[703], aut alia quaelibet portenta, ante domos vestras venire non permittatis.... Sunt enim aliqui, quod peius est, quos ita observatio inimica subvertit, ut in diem calendarum si forte aut vicinis aut peregrinantibus opus sit, etiam focum dare dissimulent. Multi praeterea strenas et ipsi offerre, et ab aliis accipere solent. Ante omnia, fratres, ad confundendam paganorum carnalem et luxuriosam laetitiam, exceptis illis qui prae infirmitate abstinere non praevalent, omnes auxiliante Deo ieiunemus; et pro illis miseris qui calendas istas, pro gula et ebrietate, sacrilega consuetudine colunt, Deo, quantum possumus, supplicemus.
[Sermo Pseud.-Augustin. 265, De Christiano Nomine cum Operibus non Christianis, in P. L. xxxix. 2239.]
Licet credam quod illa infelix consuetudo ... iam ... fuerit ... sublata; tamen, si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnicula vel cervula exercere ... castigate.
[Episcopi Cyprianus, Firminus et Viventius, Vita S. Caesarii Arelatensis, i. 5. 42; P. L. lxvii. 1021.]
Predicationes ... contra calendarum quoque paganissimos ritus ... fecit.
[Constitutio Childeberti, De Abolendis Reliquiis Idolatriae, in Mansi, ix. 738; Boretius, i. 2.]
Noctes pervigiles cum ebrietate, scurrilitate, vel canticis, etiam in ipsis sacris diebus, pascha, natale Domini, et reliquis festivitatibus, vel adveniente die Dominico dansatrices per villas ambulare. Haec omnia, unde Deus agnoscitur laedi, nullatenus fieri permittimus.
[Maassen, i. 121; Mansi, ix. 803.]
c. 18. [De ieiuniis monachorum]
Quia inter natale Domini et epyfania omni die festivitates sunt, idemque prandebunt excepto triduum illud, quod ad calcandam gentilium consuetudinem patris nostri statuerunt, privatas in kalendis Ianuarii fieri letanias, ut in ecclesia psalletur et ora octava in ipsis kalendis circumcisionis missa Deo propitio celebretur.
c. 23. Enimvero quoniam cognovimus nonnullos inveniri sequipedes erroris antiqui, qui Kalendas Ianuarii colunt, cum Ianus homo gentilis fuerit, rex quidam, sed esse Deus non potuit; quisquis ergo unum Deum Patrem regnantem cum Filio et Spiritu Sancto credit, non potest integer Christianus dici, qui super hoc aliqua custodit.
[Martin von Bracara, De Correctione Rusticorum, ed. C. P. Caspari, Christiania, 1883.]
c. 10. Similiter et ille error ignorantibus et rusticis hominibus subrepit, ut Kalendas Ianuarias putent anni esse initium, quod omnino falsissimum est. Nam, sicut scriptura dicit, viii. kal. Aprilis in ipso aequinoctio initium primi anni est factum.
c. 11. ... Sine causa autem miser homo sibi istas praefigurationes ipse facit, ut, quasi sicut in introitu anni satur est et laetus ex omnibus, ita illi et in toto anno contingat. Observationes istae omnes paganorum sunt per adinventiones daemonum exquisitae.
c. 16. ... Vulcanalia et Kalendas observare, menses ornare, lauros ponere, pedem observare, effundere [in foco] super truncum frugem et vinum, et panem in fontem mittere, quid est aliud nisi cultura diaboli?
[Quoted in the Decretum Gratiani, Pars ii, Causa 26, Quaestio 7, c. 13 (C. I. Can. ed. Friedberg, i. 1044), as from ‘Martinus Papa,’ or ‘Martinus Bracarensis’ [c. 74]. Mansi, ix. 857, gives the canon with a reference to C. of Laodicea, c. 39, which is a more general decree against taking part in Gentile feasts. Burchardus, x. 15, quotes it ‘ex decreto Martialis papae.’ Martin of Braga ob. 580. His Capitula are collected from the councils of Braga and the Great Councils. Caspari, Martin von Bracara’s De Con. Rusticorum, xl, thinks that several of them, including c. 74, were his own additions.]
Non licet iniquas observationes agere calendarum, et otiis vacare gentilibus, neque lauro aut viriditate arborum cingere domos: omnis enim haec observatio paganismi est.
[Maassen, i. 179.]
c. 1. Non licet kalendis Ianuarii vetolo aut cervolo facere vel streneas diabolicas observare, sed in ipsa die sic omnia beneficia tribuantur, sicut in reliquis diebus.
c. 5. Omnino inter supra dictis conditionibus pervigilias, quos in honore domini Martini observant, omnimodis prohibite.
c. 11. Non licet vigilia paschae ante ora secunda noctis vigilias perexpedire, quia ipsa nocte non licet post media nocte bibere, nec natale Domini nec reliquas sollemnitates.
[Anonymi Vita S. Samsonis, ii. 13 (Acta S. S. Iulii, vi. 590).]
Nam cum quodam tempore in Resia insula praedicaret, veniente per annuam vertiginem Kalenda Ianuaria, qua homines supradictae insulae hanc nequam solemnem inepte iuxta patrum abominabilem consuetudinem prae ceteris sane celebrare consueverant, ille providus spiritu ob duritiam eorum mitigandam, convenire eos omnes in unum fecit, ut, Deo revelante, sermo ad detestanda tam gravia mala sit. Tum hi omnes verum de eo amantes, pravos ritus anathematizaverunt, ac verum iuxta praecepta tenus sine suscipere spoponderunt. Ille nihilominus in Domino secundum Apostolos gaudens, omnes parvulos qui per insulam illam ob hanc nefariam diem discurrebant, vocavit ad se, eisque singulis per sobriam vocem mercedem nummismunculi auro quod est mensura domuit, praecipiens in nomine Domini, ne ulterius ab illis haec sacrilega consuetudo servaretur. Quod ita Deo operante factum est, ut usque hodie ibidem spiritales ioci eius solide et catholice remanserint.
[Sermo in Vita Eligii of Audoënus of Rouen (P. L. lxxxvii. 524). According to E. Vacandard in R. des Questions historiques, lxiv. 471, this is largely a compilation from the sermons of St. Caesarius of Arles.]
Nullus in Kalendis Ianuarii nefanda et ridiculosa, vetulas aut cervulos, aut iotticos[704] faciat, neque mensas supra noctem componat, neque strenas aut bibitiones superfluas exerceat.
[De Ecclesiasticis Officiis, i. 41; De Ieiunio Kalendarum Ianuariarum (P. L. lxxxiii. 774). This is the chief source of the similar passage in the ninth-century Pseudo-Alcuin, De Div. Offic. c. 4 (P. L. ci. 1177).]
1. Ieiunium Kalendarum Ianuariarum propter errorem gentilitatis instituit Ecclesia. Ianus enim quidam princeps paganorum fuit, a quo nomen mensis Ianuarii nuncupatur, quem imperiti homines veluti Deum colentes, in religione honoris posteris tradiderunt, diemque ipsam scenis et luxuriae sacraverunt.
2. Tunc enim miseri homines, et, quod peius est, etiam fideles, sumentes species monstruosas, in ferarum habitu transformantur: alii, femineo gestu demutati, virilem vultum effeminant. Nonnulli etiam de fanatica adhuc consuetudine quibusdam ipso die observationum auguriis profanantur; perstrepunt omnia saltantium pedibus, tripudiantium plausibus, quodque est turpius nefas, nexis inter se utriusque sexus choris, inops animi, furens vino, turba miscetur.
3. Proinde ergo sancti Patres considerantes maximam partem generis humani eodem die huiusmodi sacrilegiis ac luxuriis inservire, statuerunt in universo mundo per omnes Ecclesias publicum ieiunium, per quod agnoscerent homines in tantum se prave agere, ut pro eorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis ieiunare.
[Epist. iii in Eahfridum (P. L. lxxxix. 93).]
Et ubi pridem eiusdem nefandae natricis ermuli[705] cervulique cruda fanis colebantur stoliditate in profanis, versa vice discipulorum gurgustia (imo almae oraminum aedes) architecti ingenio fabre conduntur.
[Conc. Quinisextinum or in Trullo, held at Constantinople, versio Latina, c. 62 (Mansi, xi. 971).]
Kalendas quae dicuntur, et vota [Gk. βότα], et brumalia quae vocantur; et qui in primo Martii mensis die fit conventum ex fidelium universitate omnino tolli volumus: sed et publicas mulierum saltationes multam noxam exitiumque afferentes: quin etiam eas, quae nomine eorum, qui falso apud gentiles dii nominati sunt, vel nomine virorum ac mulierum fiunt, saltationes ac mysteria more antiquo et a vita Christianorum alieno, amandamus et expellimus; statuentes, ut nullus vir deinceps muliebri veste induatur, vel mulier veste viro conveniente. Sed neque comicas vel satyricas, vel tragicas personas induat; neque execrati Bacchi nomen, uvam in torcularibus exprimentes, invocent; neque vinum in doliis effundentes risum moveant, ignorantia vel vanitate ea, quae ab insaniae impostura procedunt, exercentes.
[Gregorius II. Capitulare datum episcopo et aliis in Bavariam ablegatis, c. 9 (Mansi, xii. 260).]
Ut incantationes, et fastidiationes, sive diversae observationes dierum Kalendarum, quas error tradidit paganorum, prohibeantur.
[Indicia, c. 23 (P. L. lxxxix. 594). In Epist. 3 sent to Germany on the return of Boniface from Rome in 739, Gregory gives the more general direction ‘abstinete et prohibete vosmetipsos ab omni cultu paganorum’ (P. L. lxxxix. 579).]
Si quis ... ut frater in honore Iovis vel Beli aut Iani, secundum paganam consuetudinem, honorare praesumpserit, placuit secundum antiquam constitutionem sex annos poeniteant. Humanius tres annos iudicaverunt.
[Bonifatius, Epistola xlix (P. L. lxxxix. 746). Epistola xlii (Jaffé, Monumenta Moguntina), Epistola 1 (Dümmler, Epistolae Merowingici et Karolini Aevi, i. 301): cf. Kögel, i. 28; Tille, Y. ad C. 88. The letter is Ad Zachariam Papam.]
Quia carnales homines idiotae Alamanni, vel Bagoarii, vel Franci, si iuxta Romanam urbem aliquid fieri viderint ex his peccatis quae nos prohibemus, licitum et concessum a sacerdotibus esse putant; et dum nobis improperium deputant, sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et iuxta ecclesiam sancti Petri, in die vel nocte quando Kalendae Ianuariae intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas, et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua vel ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle. Dicunt quoque se ibi vidisse mulieres pagano ritu phylacteria et ligaturas in brachiis et in cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum aliis offerre. Quae omnia eo quod ibi a carnalibus et insipientibus videntur, nobis hic improperium et impedimentum praedicationis et doctrinae faciunt.
[Zacharias Papa, Epistola ii (P. L. lxxxix. 918), Epistola li (Dümmler, Epist. Merow. et Karol. Aevi, i. 301). Written Ad Bonifatium in reply to No. xxxiii. The constitutio of Pope Gregory referred to appears to be No. xxxii.]
De Kalendis vero Ianuariis, vel ceteris auguriis, vel phylacteriis, et incantationibus, vel aliis diversis observationibus, quae gentili more observari dixisti apud beatum Petrum apostolum, vel in urbe Roma; hoc et nobis et omnibus Christianis detestabile et perniciosum esse iudicamus.... Nam et sanctae recordationis praedecessoris atque nutritoris nostri domini Gregorii papae constitutione omnia haec pie ac fideliter amputata sunt et alia diversa quam plura.
[Conc. Romanum, c. 9: Mansi, xii. 384. A slightly different version, headed ‘Zacharias Papa in Conc. Rom. c. 9,’ is in Decretum Gratiani, ii. 26. 7, c. 14 (C. I. Can. ed. Friedberg, i. 1045). This seems to be a result of Nos. xxxiii, xxxiv.]
Ut nullus Kalendas Ianuarias et broma ritu paganorum colere praesumpserit, aut mensas cum dapibus in domibus praeparare, aut per vicos et plateas cantiones et choreas ducere, quod maxima iniquitas est coram Deo: anathema sit.
[Dicta Abbatis Priminii, c. 22 (Caspari, Kirchenhistorische Anecdota, i. 172). Priminius was a German contemporary of Boniface.]
Nam Vulcanalia et Kalendas observare ... quid aliut nisi cultura diabuli est?... Cervulos et vetulas in Kalendas vel aliud tempus nolite anbulare. Viri vestes femineas, femine vestes virilis in ipsis Kalandis vel in alia lusa quam plurima nolite vestire.
[Penitentiale Egberti, viii. 4 (Haddan and Stubbs, iii. 424).]
Kalendas Ianuarias secundum paganam causam honorare, si non desinit, v annos poeniteat clericus, si laicus, iii annos poeniteat.
[Capit. Langobardicum, c. 3; Boretius, i. 202; Gröber, Zur Volkskunde aus Concilbeschlüssen und Capitularien (1893), No. 11.]
De pravos homines qui brunaticus colunt et de hominibus suis subtus maida[706] cerias incendunt et votos vovent: ad tale vero iniquitas eos removere faciant unusquisque.
[C. P. Caspari, Eine Augustin fälschlich beilegte Homilia de Sacrilegiis (1886), § 17. Caspari (pp. 71, 73) assigns the homily to a Frankish clerk, probably of the eighth century. Later on (§§ 23-26) is another passage on the Kalends taken from the pseud-Augustine, Sermo cxxix, which is No. xvii, above.]
Quicumque in kalendas ienuarias mensas panibus et aliis cybis ornat et per noctem ponet et diem ipsum colit et [in eo] auguria aspicet vel arma in campo ostendit et feclum[707] et cervulum et alias miserias vel lusa [facit] quę in ipso die insipientes solent facere, vel qui in mense februario hibernum credit expellere, vel qui in ipso mense dies spurcos ostendit, [et qui in kalendis ianuariis] aliquid auguriatur, quod in ipso anno futurum sit, non christianus, sed gentilis est.
[Penit. Pseudo-Theod. c. xii (Wasserschleben, ut infra, 597; cf. Haddan and Stubbs, iii. 173). This Penitential, quoted by Tille, Y. and C. 98, and others as Theodore’s, and therefore English, is really a Frankish one, partly based, but not so far as these sections are concerned, on the genuine Penitential of Theodore. I do not quote all the many Penitentials which copy from each other, often totidem verbis, prohibitions of the Cervulus and Vetula. They may be found in F. W. H. Wasserschleben, Bussordnungen der abendländ. Kirche, 368, 382, 395, 414, 424, 428, 480, 517; H. J. Schmitz, Die Bussbücher und die Bussdisciplin der Kirche, 311, 379, 479, 633. On the general character of these compilations and their filiation, see Schaff, vii. 371. Their ultimate authority for the particular prohibition of cervulus and vetula, under these names, is probably No. xxv.]
§ 19. Si quis in Kalendas ianuarii in cervolo aut vetula vadit, id est, in ferarum habitus se communicant et vestiuntur pellibus pecudum, et assumunt capita bestiarum: qui vero taliter in ferinas species se transformant, iii annos poeniteant, quia hoc daemoniacum est.
§ 24. Qui ... kalendas Ianuarii, more paganorum, honorat, si clericus est, v annos poeniteat, laicus iii annos poeniteat.
[Regino von Prüm, De synodalibus causis et disciplina ecclesiastica (ed. Wasserschleben, 1840), i. 304.]
Fecisti aliquid quod pagani faciunt in Kalendis januariis in cervulo vel vetula tres annos poeniteas.
[Collectio Decretorum, xix. 5 (Grimm, iv. 1743; P. L. cxl. 960). The larger part of the book is from earlier Penitentials, &c., but the long chapter from which these extracts are taken appears to be based upon the writer’s own knowledge of contemporary superstition. On the collection generally, cf. A. Hauck, in Sitzb. Akad. Leipzig, phil.-hist. Kl., xlvi (1894), 65.]
Observasti Kalendas Ianuarias ritu paganorum, ut vel aliquid plus faceres propter novum annum, quam antea vel post soleres facere, ita dico, ut aut mensam tuam cum lapidibus vel epulis in domo tua praeparares eo tempore, aut per vicos et per plateas cantores et choros duceres, aut supra tectum domus tuae sederes ense tuo circumsignatus, ut ibi videres et intelligeres, quid tibi in sequenti anno futurum esset? vel in bivio sedisti supra taurinam cutem, ut et ibi futura tibi intelligeres? vel si panes praedicta nocte coquere fecisti tuo nomine, ut, si bene elevarentur et spissi et alti fierent, inde prosperitatem tuae vitae eo anno praevideres?
Credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere possit, quod quaedam a diabolo deceptae se affirmant necessario et ex praecepto facere debere, id est, cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformatam, quam vulgaris stultitia holdam[708] vocat, certis noctibus equitare debere super quasdam bestias, et in eorum se consortio annumeratam esse?
Fecisti quod quidam faciunt in Kalendis Ianuarii, i.e. in octava Natalis Domini; qui ea sancta nocte filant, nent, consuunt, et omne opus quodcunque incipere possunt, diabolo instigante propter novum annum incipiunt?
Fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus anni facere solent, ut in domo tuo mensam praeparares, et tuos cibos et potum cum tribus cultellis supra mensam poneres, ut si venissent tres illae sorores quas antiqua posteritas et antiqua stultitia parcas nominavit, ibi reficerentur; et tulisti divinae pietati potestatem suam et nomen suum, et diabolo tradidisti, ita dico, ut crederes illas quas tu dicis esse sorores tibi posse aut hic aut in futuro prodesse?